Text List

Caput 9

Caput 9

De aliorum sanctorum festivitatibus.

CAPUT IX. DE ALIORUM SANCTORUM FESTIVITATIBUS.

1. Sanctorum festa merito servantur. — Quare antiquus hic mos. —Hic etiam pro fundamento ponendum est, jure ac merito institutum esse ab Eeclesia, ut in aliquorum Sanctorum honorem dies aliqui ita Deo dicati sint, ut ex obligatione ac praecepto ab universa Ecclesia serventur. Doctrina in hac assertione contenta de fide est quoad multa; aliquid vero includit certum ex facto ipso. Primo ergo de tide est, sancte et honeste posse dies festos Deo dicari, in peculiarem honorem aliquorum Sanctorum. De hac parte multa diximus in f tomo tertiae partis, tractando de cultu Sanctorum, et ideo hic eam breviter expediemus, nam ex perpetua Ecclesiae traditione, et con- sensu est manifesta : Clemens enim, libr. 8 Constitution., c. 33, Apostolorum et Martyrum festa dicit esse servanda : Quia et magistri nostri fuerunt ad docendum nos de Christo, nobisque Spiritum Sanctum dederunt, et Christumn vite sue anteposuerunt. Et apud Eusebium, libr. 4 Histor., cap. 14, alias 15, extat egregia epistola Ecciesiae Smyrnensis ad alias becclesias, in qua historiam martyris sui Episcopi Polycarpi scribit, et concludit : Sic nos postea ossa ejus potiora lapillis pretiosis, auroqgue puriora ex cineribus selecta, eo loco reposuimus, quà illis erat decorus consentaneusque. Ubi sane nolus in unum aliquando coactis Dominus praestabit, ut celebrem ejus martgrii diem instar natalis festi cum exultatione et gaudio, quantumn fieri potest, maaimo recolamns. Quibus verbis satis ostenditur, quam sit antiqua consuetudo Christiana dies festivos in honorem Sanctorum dicandi ; eamdemque egregie declarat, quod idem Eusebius, lib. 7, cap. 17, alias 19, refert, antiquos Christianos propter nullam persecutionem, aut loci incommoditatem a celebrandis Sanctorum Martyrum memoriis destitisse. Sic Tertullianus, lib. de Coron. milit., dixit: Ex antiqua majorum traditione pro natalitiis annua die fecimus; cum autem Tertullianus non multum ab Apostolorum temporibus distaverit, non potuit vocare antiquam majorum traditionem, nisi quae ab Apostolis manaverat. Eamdemque traditionem plane confirmat Cyprianus, epistol. 34 et 37.

2. Finis hujus institutionis, et modus illius. — Frinem et modum hujus institutionis declaravit optime Augustinus multis in locis, praesertim vero lib. 20, c. 21: Populus Christianus memorias Martyrum religiosa solemnitate concelebrat, et ad excitandum imitationem, et ut meritis eorum consocietur, atque orationibus adjwcetur, ita tamen ut uulli Martyrun, sed ipsi Deo Martyrum , quamvis in memoriam Martyrum constituamus altaria , eic. Similia habet 1. 8 de Civit., c. 27, 1. 22, c. 2, Enar. 2 in Psalm. 88, 47 serm. de Sanctis, et 101 de Diversis, c. 7. 8, 9, et in multis sermonibus, qui antecedunt et sequuntur, ac denique in omnibus quae de Sanctis scripsit. Atque eadem ratione allegari possunt Nazianzenus, Gregorius Nyssenus, Ambrosius, Chrysostomus, et alii antiqui Patres, in orationibus et concionibus, quas de aliis Sanctis, non solum Apostolis et Martyribus, sed etiam Confessoribus, et Doctoribus, ac Virginibus, et in eorum festivitatibus, ad populum factas, scriptas reliquc- runt. Denique Isidorus, libr. 1 de Divinis officiis, c. 34: Festivitates (inquit) Apostolorum, et in honorem Martyrum antiqui Patres in venerationis mysterio celebrari sanaerunt, etc. Et capite trigesimo quinto, addit, has festivitates pro varietate regionum multiplicatas esse, ne forte rara congregatio populi fidem minueret in Christo. Ratio denique hujus veritaüs est, quia Sanct digni sunt cultu et honore, non tantum civili, sed etiam religioso, ut in dicto 1 tom. probatum et declaratum est; sed ad hunc finem dedicantur festi dies in honorem Sanctorum; et ideo illis diebus Deo sacrificamus, et cum Sanctorum commcmoratione Deum principaliter oramus, specialiter tamen intercessione talis vel talis Sancti adjuvari postulamus. Denique Sanctos ipsos non rogitamus, nisi ut amicos Dei cum illo jam regnantes, et ut nostae salutis ministros, et instrumenta viva, et ut intercessores ac patronos nostros apud Deum; hoc autem totum cadit et terminatur in laudem et gloriam Dei; ergo.

3. Feritas altera stalilitur. — Hac ergo veritate supposita , facile est alteram persuadere, videlicet, jure ac merito potuisse Ecclesiam nonnullos dies ita destinare ad cultum, in peculiarem honorem aliquorum Sanctorum, ut sub obligatione praecepti eorum observantiam constitueret, quia cum res sit sancta ct honesta, non excedit ecclesiasticam potestatem : nam est valde utilis Christiano populo, propter rationes quas Augustinus et Isidorus tetigerunt, scilicet, ut fides excitetur et non dormiat ; ut spes erigatur, tum Sanctorum gloriam conspiciendo. tum auxilium intercessionis eorum expectando; ut charitas etiam tum ad Deum, tum ad ipsos Sanctos augeatur; ac denique ad gratum animum pro beneficiis acceptis ostendendum, et alia similia. Et alioquin non est tale praeceptum nimis onerosum vel intolerabile christiano populo, sed potius juvat ad corporum levamen, et moderandos labores externos, praesertim ne spiritum obruant. Nec est tanta multitudo harum festivitatum, ut necessarios ac convenientes labores ad usus humanae vitae impediat, ut experientia ipsa ostendit, et de prudentia et providentia pastorum Ecclesiae semper sperandum est.

4. Duo haeereticorum errores circa festa Sanctorum. — Quocirca dupliciter errant haeretici hujus temporis cirea has Sanctorum festivitates. Primo, quia non putant posse institui in cultum religiosum, sed civilem tantum, sicut principes temporales possunt in aliquem ho- norem suum dies aliquos destinare. Est enim evidens Sanctos esse dignos altiori honore et adoratione. Nec minus evidens est, hanc institutionem religiosam cedere in majorem Dei gloriam, majoremque fructum animarum: nam fideles in illis diebus exercentur in operibus pietatis, et cultus divini; tuncque existimare debent diem festum agere, quando cultu sancto et religioso Deum in Sanctis suis venerantur et laudant, Psalm. 150. Secundo errant hi haeretici, quia Ecclesiae negant potestatem praecipiendi observationem festorum, quae in Sanctorum honorem ordinantur ; putant enim esse contra libertatem legis gratiae, quam ipsi falso confingunt. Sed haec controversia generalis est, eamdemque rationem habet in omnibus praeceptis ecclesiasticis de jejuniis, et similibus, de quibus in materia de Legibus dicendum est; neque enim in his festis Sanctorum est specialis ratio, ut ex dictis satis constat ; libertas ergo legis gratiae non excludit praecepta positiva, nec festivitates, quae fide et spiritu Christi celebrantur, ut dixit Nazianzenus, orat. in sanctum Pentecosten, sed excludit necessitatem servandi legem Moysis, et ejus festa.

5. Instituisse Ecclesiam sub precepto aliqua Sanctorum festa. — Mis ergo fidei veritatibus addimus , de facto institutum et praeceptum esse ab Ecclesia, ut aliqui dies festi non solum in honorem Dei, et Filii, ac Matris ejus, sed etiam in honorem aliorum Sanctorum generaliter celebrentur. Ita docent omnes Doctores in dicto c. 1 de Consec., d. 3, et in ult. de Feriis, et Summistae eodem verb. Feri, et verb. Dominica, et constat ex dictis juribus; in eis enim pluresfestivitates recensentur, quas constat ab universa Ecclesia sub obligatione servari ; quod ipsa consuetudo, et traditio Ecclesiae maxime confirmat. Unde supposita hac notitia et traditione, de fide certum relinquitur, nunc de facto teneri fideles vi praecepti ad has festivitates observandas.

6. Angelorum festum. — Ratio. — Sed ut hoc praeceptum omnino explicatum relinquatur, oportet in particulari has festivitates numerare ; quod, servato ordine quem Ecclesia in Litaniis observat, faciemus. Primum ergo sit festum Sanctorum Angelorum, quod Ecclesia in mense septembri celebrat. Est enim advertendum, Ecclesiam duo festa Angelorum celebrare : unum mense maio, quod peculiariter videtur institutum, in honorem Michaelis Archangeli , occasione apparitionis ejus in monte Gargano; aliud vero mense septembri, quod , licet denominetur ex dedicatione templi Michaelis Archangeli , eo tamen die (ut ibi dicitur) omnium Angelorum memoriam Hcclesia celebrat. Unde etiam incertum est quod ex his festis sit antiquius : nam apparitio illa Michaelis antiquior est dedicatione templi ejus ; quia, ut in eadem historia dicitur, apparitio facta est tempore Gelasii L, templum autem Michaelis non ita multo post dedicatum fu:t a Bonifacio Papa, ut ibidem dicitur, debetque necessario intelligi de Donifacio II, qui fuit septimus a Gelasio ; nam Bonifacius I Gelasium praecessit. Et quamvis non constet ab eisdem Pontificibus Gelasio I et Bonifacio II haec festa esse instituta respective, non est tamen incredibile ; imo dum aliud non constat, id videtur verisimilius. Nihilominus tamen festum septembris est sub praecepto , non autem festum maii. Quod est certum ex ipso usu Ecclesiae, et quia in dictis cap. 1 et ultim. festum Dedicationis Angelorum specialiter numeratur, de alio vero non fit mentio. Unde primum servatur ex vi juris communis, neque scitur esse alicubi consuetudine derogatum : aliud vero ex devotione tantum colitur, nisi alicubi consuetudo obligationem induxerit. Ratio autem non est alia , nisi quia obligatio non oritur ex antiquitate , sed ex praecepto; et licet festum Michaelis sit antiquius, solum fuit institutum quoad ecclesiasticum officium, et cultum ; aliud vero simul habuit praeceptum adjunctum. Et causa esse potuit , quod institutum ftuit in honorem omnium Angelorum, et ut praecipuum festum etiam ipsius Archangeli Michaelis. Solent etiam in alus locis celebrari festa vel Gabrielis Archangel , vel Angeli Custodis; sed haec, et similia sunt aliquorum locorum particularia, praesertim in Hispania : omnia tamen honestissimas rationes habent, si legitima potestate introducta seu approbata sint.

7. Nativitas Sancti Joannis Baptiste.— Secundo loco ponimus nativitatem Sancti Joannis Baptistae, quod festum inter ea, quae jure communi observari praecipiuntur, in dictis ju - ribus numeratur, et ab omnibus auctoribus, illudque esse antiquissimum constat, quia tempore Augustini jam colebatur ut antiquum, et ab Ecclesia traditum, sicut constat ex concionibus ejus, et de initio illius nulla est memoria, quod est signum apostolicae traditionis, juxta doctrinam ejusdem Augustini in epistol. 118 et 119. Videturque hoc festum habuisse fundamentum in verbis Archangeli Gabrielis, Luc. 1: Et multi in nativitate ejus gaudebunt, et in prodigiis et miraculis, quae partim in ejus sanctificatione in utero, partim in ejus nativitate acciderunt.

8. Cur Baptiste nativitas potius quam mors sub praecepto servetur.—Atque hinc etiam factum est, ut cum duas de hoc Sancto festivitates celebret Ecclesia, unam de nativitate ejus, mense Junio, aliam de ipsius martyrio, in Augusto, priorem sub praecepto praecipiat, non vero posteriorem ; tum quia Gabriel Archangelus, in citatis verbis, significasse videtur placitum Deo esse, ut hujus Sancii festivitas in laetitia de nativitate ejus praecipue ostendatur; tum quia in prima sanctificatione et nativitate specialem quamdam praerogativam habuit; tum etiam quia, licet per vitam creverit in gratia, et per mortem in illa fuerit consummatus, non tamen statim ad gloriam transivit, et quoad hoc inter Sanctos antiquae legis computari potest. quorum festa non solet Ecclesia specialiter colere. Addit etiam Augustinus, in concionibus suis, nativitatem Joannis celebrari propter mysterium quod prae se fert; quia Joannes fuit quasi terminus legis veteris et initium novae, et quasi indicium ubertatis spiritualis ejus, et veluti nexus utriusque, et quasi Lucifer indicans orientem solem, et ideo solemnius ab Ecclesia celebratur. Denique adjungo, non solere Ecclesiam duo festa alieujus Sancti sub praecepto constituere ; hoc enim, quasi in singulare signum excellentiae adorationis hyperduliae, Virgini reservatum est, et ideo quando de aliquo Sancto plura festa celebrat, unum censetur esse principale, alia veluti accessoria, et al summum de principali praeceptum datur. Quia ergo Ecclesia nativitatem Joannis principaliter celebrandam elegit propter rationes supra indicatas, ideo etiam de illius tantum observatione praeceptum tulit. Caetera, quae de hoc Sancto desiderari possunt, in 2 tomo tertiae partis a nobis tractata sunt.

9. Apostolorum festa antiquissima. — Tertio loco ponimus festa Apostolorum, quam institutionem antiquissimam esse, constat ex Clem., d. lib. 8, cap. 33, ubi specialiter ait: In diebus Apostolorum vacent, magistri enim vestri fuerunt, etc., ubi significat jam tunc fuisse haec festa sub praecepto constituta ; et in dictis cap. 1 de Cons., dist. 3, et ult., de Feriis, similiter generatim ponuntur festa duodecim Apostolorum, ubi Doctores omnes et Summistae advertunt, intelligi de festis principalibus, non de accessoriis, nam de aliquibus Apostolis secundaria quaedam festa celebran- tur, quae non sunt sub praecepto, ut de Petro utraque cathedra Antiochena et Romana, et vinculorum festum ; de Paulo conversio ejus, et peculiaris commemoratio, quae post festum Petri et Pauli de illo fit, et de Joanne Evangelista festum, ante portam Latinam vocatum.

10. Cur ducdecim Apostoli numerentur, cum sint quatuordecim. — Dubitare autem quis potest cur duodecim Apostoli numerentur, cum illi sint quatuordecim : nam praeter duodecim sunt Paulus et Barnabas; nec enim dicere possumus Paulum ab hoc honore ab Ecclesia excludi. Respondeo non excludi quidem Paulum, ut infra dicam ; Barnabam autem non numerari, quia etiamsi cum Paulo fuerit ab Spiritu Sancto segregatus, Act. 3, et ideo Ecclesia Apostolorum nomine ac officio illum honoret et colat, nihilominus ejus festum diem sub generali praecepto non constituit, ut est certa et communis sententia Doctorum; quia nec in illis juribus comprehenditur, nec in alio praecipitur, nec usu receptum est tale praeceptum; et ideo si alicubi ex consuetudine observatur, est particularis obligatio, non generalis lex. Non est autem eadem ratio de Paulo; tum quia licet non sit ex primis Apostolis ordine electionis seu vocationis secunlum ordinem temporis, est tamen ex primis in munere, spiritu, et in laboribus pro Christo et Ecclesia; tum etiam quia est (ut sic dicam) individuus comes Petri, et quasi unum quid cum illo: et ideo in illis juribus specialis de illo mentio statim fit. Ubde, cum numerantur duodecim Apostoli, sub Petro comprehenditur Paulus, quia diem festum habent communem, ct Ecclesia nullum aliud festum solius Pauli proprium sub praeceptum constituit. Idem, quod de Barnaba diximus, diceudum est de festis sanctorum Lucae et Marci Evangelistarum, quos Ecclesia ritu Apostolorum ceiebrare solet : eorum tamen dies festos sub generali praecepto hactenus non constituit , etiamsi aliud senserint Joannes Andreas, Panormitanus et Anton., in dicto capit. ultim., et Summa Pisana, verb. Ferie , ex cap. Gloriosum, de Reliq. et ven. Sanct. Verumtamen inde nihil probatur, ut infra circa Doctores adnotabimus. Et ita sentiunt Anton., Sylvester, Angelus et alii. Praeterea universalis consuetudo ita est interpretata legem illam; nam in multis locis non servantur illa festa : ubi tamen fuerit consuetudine recepta obligatio, servanda est.

11. Festum Petri et Pauli a die martgrü illorum coepisse. — Additur praeterea in dicto c. 1, maxime feriandum esse in festo Sanctorum Petri et Pauli, qui mundum sua praedicatione illuminaverunt, idemque fere in dicto cap. ult. dicitur. Unde non videtur dubium, quin hoc festum a die martyrii illorum Apostolorum fuerit Romae, et in universa Ecclesia Latina, magna veneratione celebratum. Quod etiam ex supra dicto loco Clementis a fortiori colligitur. Meminit hujus festi Hieronymus, epistol. 19 ad Eustochium, his verbis : Festus est dies, et natalis Beati Petri fest vius est solito condiendus. Refert ctiam Nicephorus, lip. 16 Hist., capit. 35, tempore Anastasii imperatoris auctum esse cultum illius festivitatis Constantinopoli ; nam senator quidam RHomanus, nomine Festus, cum illuc alia de causa venisset, et vidisset festum illud minori cura ct splendore celebrari, quam par esset, ab imperatore petiit, ut juberet eadem reverentia celebrari, qua Romae fieri solitum erat; imperatorem autem annuisse, et constitutione promulgata sanxisse, ut magnifice conventus ccelesiasticus in Àpostolorum eorum honorem agcretur : Zt ab eo (inquit) tempore concentus ejus celebritas magna cepit incrementa, atque ingenti cum letitia est frequentata.

12. Joannis Ecangeliste festum antiguissimwnm. — Post hoc, magna solemnitate colitur ab Ecclesia festum S. Joannis Apostoli et Evangelistae. Quod etiam est ex his, quae in dictis juribus expresse numerantur, praeterquam quod universali consuetudine observatur, et traditione adeo antiqua, ut illius initium ignoretur ; a nullo enim Scriptore ecclesiastico traditur; et Beda, in Martyrologio, et omnes alni Scriptores de Sanctis, et vel de officiis ecclesiasticis, de hoc festo, ut de antiquissimo et solemnissimo, loquuntur. Celebratur autem ab Eecclesia, tertia die a Nativitate Domini. Cujus rationem aliqui esse putant, quia eo die, id est, vigesimo septimo decembris, mortuus est ; alii, mcrtuum in die vigesimo quarto junii, quo die nativitas Baptistae celebratur, et ideo translatum fuisse festum Joannis in illum alium diem, propter aliquam peculiarem rationem, quia vel tunc Sedem Ephesinam accepit, vel ei est Ecclesia Ephesi dedicata, ut videre licet in Joann. Belet., de Divin. offic., c. 30; et Durand., iib. 1, c. 42. Sed haec incerta sunt, et probabile est, Ecclesiae non constitisse de die obitus seu transitus ejus, ideoque illum diem designasse, et festum ejus cum natali Domini conjunxisse, ad augeudam illius fest eelebritatem , si- cut de festo S. Stephaui et Innocentum verisimile est.

13. S. Jacobi festum solemniter Hispania celebrat, tribus de causis. — Prima est, quia ante marlyrium EHispaniam adit. — Praeterea, irter festa Apostolorum , festun: Saneti Jacobi Majoris, fratris Joannis, valde celebre est iu universa Ecclesia ; praesertim in nostra Hispania, quae illum singulari solemnitate colit, ut patronum et parentem, tribus potissimum de cansis. Prima est, quia primus ipse Evangelium in Hispania praedicavit ; prius enim quam Hierosolymis martyrium pateretur, decimo anno post Christi Domini mortem, Hispaniam peragravit, et fidei semina jecit, quae licet tunc parum fructus attulerint, tamen in virtute illius magnum Deus postea incrementum dedit. Et quamvis hoc tempore nonnulli tentaverint hunc Jacobi in Hispaniam adventum in dubium revocare , nullo modo possunt antiquissimae et generali omnium Hispaniarum traditioni resistere, nec aliquid proponere, quod probabilem rationem dubitandi faciat. Nam quod Jacobus ante martyrium potuerit in Hispaniam venire, et redire Hierosolymam , non repugnuat his quae de Apostolorum predicatione et gestis, in Actibus Apostolorum , vel in alis historiis fide dignis narrantur. Quia lieet ex Actibus constet, per duos vel tres annos primos ab Ascensione Domini, Apostolos non recessisse Hierosolyma , tamen de caeteris aunis, usque ad Jacobi martyrium, nihil de factis a Jacobo et aliis narratur, sed solum de Petro ct Paulo. Item, licet ante Peiri vincula (quando janm fuerat Jacobus mortuus) non creantur fuisse divisi Apostoli in orbem terrae ad praedicandum , non reversuri amplius in Jerusalem, tamen nihil vetat quominus ante id tempus exierint per diversas provincias , et digressiones facerent, et iterum Hierosolymam redirent. Sicut scimus Petrum intra id tempus Antiochiam ivisse, ibique primum sedem suam fundasse, licet interiin Hierosolymam proficisceretur, et Judaeam visitaret. Sic ergo potuit Jacobus intra idem tempus migrare in Hispaniam, et ibi praedicare, et postea Jerusalem redire.

14. Ante factam Petro revelationem, an gentibus pradicaretur Evangelium. — Neque etiam obstat , quod eo tempore Apostoli Evangelium non praedicarent Gentibus usque ad visionem Petri, Actor. 10. Primum quidem, quia fortasse iu Hispania etiam tunc aliqui Julaei habitabant , quibus aununtiari poterat Evangelium. Nam (ut colligitur ex Actor. 1) Judaei dispersi erant per omnem nationem quae sub coelo est, quandoquidem ex omnibus tunc venerant Hierosolymam; ergo etiam in Hispania esse poterant Judaei, quibus pradicaretur Evangelium. Tum etiam quia non est certum, ante revelationem factam Petro, non fuisse Evangelium Gentibus praedicatum ; nam certe Paulus statim post conversionem suam in Arabiam abiit, et in alias regiones, ubi verisimile non est solis Judaeis praedicasse, cum ipse esset Gentium praedicator, et non ab homine, nec per hominem, sed per Jesum Christum edoctus esset, quid, et quibus, et quando praedicaturus esset. Idem ergo credi potest de Jacobo, quem Deus in praedicatorem et fundatorem fidei in Hispania elegerat. Unde revelatio illa Petri eo tendit, ut Ecclesiae universae, et praesertim ex Judaeis collectae, publice jam proponeretur, omnes salvari posse per fidem Christi, et ideo omnes ad Evangelium vocandos esse. Usque ad illud ergo tempus non fuit haec veritas ita publice declarata, ut inter Judaeos Gentibus praedicaretur Evangelium, neque ex Judaeis et Gentibus una Eeclesia corgregari coeperit ; nihilominus tamen potuit ante illam revelationem aliis Apostolis instinctu divino inspirari, ut ad Gentium provincias irent, eisque praedicarent. Tum denique, quia illa revelatio facta est Petro, quatuor vel ad minus tribus annis ante mortem Jacobi, et illud erat sufficiens tempus ut iret in Hispaniam, et per unum vel duos integros annos ibi praedicaret, et postea Hierosolymam reverteretur.

15. Nihil obest, quod humanee historie hunc adventum non enarrent. — Quod si hoc non repugnat canonicae historiae, neque aliis dogmatibus receptis, parum profecto refert quod privatae historiae humanae illorum temporum illius peregrinationis Jacobi meutionem non fecerint; tum quia in ea Jacobi peregrinatione nihil accidit adeo publicum et prodigiosum, ni in universum orbem illius fama exierit, quo possent excitari historici ad id memoriae prodendum ; tum etiam quia in illis temporibus non fuerunt in Hispania diligentes scriptores rerum, quae in ea gerebantur ; externi autem non poterant facile illarum notitiam habere, nisi fortasse earum qua ad publica bella, et reipublicae statum et dominium pertinebant : nam aliarum rerum pertinentium ad religionem, parvam, aut nullam rationem vel curam habebant. Unde, cum in illa eetate non fuerint scriptores ecclesiastici, qui de re- bus Hispaniae mentionem fecerint, nisi tenuem, mirum non est quod in historiis antiquis nihil de hac profectione Jacobi in Hispaniam reperiatur. Nam profecto si Lucas acta Petri et Paul posteritati scripta non reliquisset, multae illorum Apostolorum peregrinationes et praedicationes oblivioni traditae fuissent. nec aliter quam ex traditione ipsarum Ecclesiarum, quas fundassent, cognosci potuissent. Sicut profectio Petri Antiochiam, quae a Luca omissa cst, non aliter quam éx illius Ecclesiae traditione cognita fuit, nec ad nostram notitiam pervenisset, nisi ex monumentis illius Ecclesiae Clemens Alexand., et ab illo Eusebius et Hieronymus illam scriptam reliquissent. Sic ergo adventus Jacobi in Hispaniam non nisi ex ejusdem Hispaniae traditone inquirendus est; hanc autem non permisit Deus excidere, nec oblivioni tiadi, nec in angulo concludi, sed ab universis Ecclesiis Hispaniae retineri. Quis ergo audebit huic traditioni contradicere, aut quomodo aliae ecclesiasticae traditiones inconcussae conservari poterunt, si huic fides non adhibeatur.

16. Firmatur hoc monumento Cesaraugustano. — Eo vel maxime quod non taptum a publica fama per dimanationem a parentibus ad filios, sed etiam a solemni et antiquissimo monumento Caesaraugustano testimonium habet haec veritas. Nam Caesaraugustae et in universa Hispania est receptissima traditio, cum B. Jacobus illuc pervenisset, et animo ac cogitatione suspensus esset, quod paucos homines ad fidem trahere potuisset, Beatissimam Virginem in corpore mortali ei apparuisse, eumque fuisse consolatam, et ab ea certiorem factum, per discipulos paucos, quo congregarat , comrlendum fuisse quod ipse perficere non potuisset. Et in hujus beneficii aternam memoriam insigne templum et valde honorificum ibi fundatum est. Quod in collegiatam Ecclesiam erectum magnis exemptionibus et privilegiis Apostolicis donatum est, et sanctae Mariae de Columna, vulgo del Pilar dicitur, quia saxum velcolumna in eo cernitur, quam ipsam sacram Virginem suis pedibus caleasse, eadem docet traditio. Haec est ergo prima causa ob quam merito Hispania festum Sancti Jacobi summa veneratione colit, simulque ut ipsius beneficium recognoscit, quod ejus occasione Beatissima Virgo, antequam ex hoc mundo discederet , Hispaniam consolari, et sua praesentia honorare, et protectionem ejus simul cum Jacobo assumere dignata fuerit.

17. Secunda causa est, quia ejus habet cor- pus. —Tertia causa. —Alia causa est, quod sacrum Jacobi corpus, post martyrium, navi impositum, divina providentia, et peculiari ejusdem Spiritus Sancti favore, in Galaeciam, Hispaniae provinciam, appulit, ibique usque in hodiernum diem summa gentium omnium veneratione colitur. Tertia denique causa est, quod Jacobus, innumeris amoris signis, et beneficiis in Hispanos collatis, se semper ostendit singularem illorum patronum ac benefactorem, quae res notissima est in historiis : nec in his amplius immorari licet. Ex his vero duabus posterioribus rationibus multum apud me prima confirmatur. Non enim sine causa Jacobus post mortem, et corporis praesentia, et gloriosi spiritus favore, tam propensum in Hispanos sese ostendit; sed profecto ea causa fuit, quod in Christo Jesu in Evangelio ipse illos genuit, et illius protectione ac precibus non sclum magna soliditate in fide permanent, sed etiam eorum ministerio et industria Deus uti voluit ad fidem innumeris gentibus, et, ut aiunt, novo mundo praedicandam.

18. S. Bartholomai festum cur Roma dicerso die celat. — Atque haec sufficiant de Apostolorum festivitatibus dixisse ; nam de caeteris Apostolis nihil nobis peculiare dicendum occurrit. Solum de festo S. Bartholomaei scire oportet, quod licet Romae die 25 augusti celebretur, non obligat praeceptum universam Ecclesiam pro illo die; nam extra Romanam Ecclesiam die 24 celebratur, et pro tunc obligat praeceptum, vel quia ita est consuetudine introductum, ut auctores dicunt, vel certe quia Romana Ecclesia peculiari aliqua ratione ad illum diem immutandum ducta est ; fortasse enim in illo die corpus S. Bartholomaei homam est delatum : noluerunt autem Pontifices aliarum Ecclesiarum morem immutare.

19. Martyrun festa. — S. Stephani festum antiquissimum.— S S. Inuocentium festum.— S. Laurentii festum.—GQuid de festo S. Sebastiani.— Quarto celebrat Ecclesia et praecipit observari dies festos aliquibus Martyribus dicatos. Inter quae festa primum et antiquissimum est S. Stephani, nam illius specialiter meminit Clemens, dicto libr. 8, cap. 32, et de illo habemus antiquissimas conciones Augustini, Fulgentii, Gregori Nysseni, Maximi, et aliorum. Ac denique hoc festum in jure etiam habetur in saepe allegatis capitulis. Et huic affine est festum Sanctorum Innocentium, quod in eisdem juribus recensetur, et adeo est aptiquum, ut Origenes, homil. 3, in Divers., dixerit : Horum memoria semper ut di- gnum est in Ecclesus celebratur, secundum integrum ordinem Sanctorum ut primorum Martyrum pro Domino occisorum, et ut ipsa Bethleem prinitias Domimo Martyrum, in qua natus est ipse Salvator, obtulisse videatur. Eodem fere modo loquuntur Chrysostomus, homil. 3, ex variis in Matth. ; Augustinus, Hilarius Arelaten., Beda, et alii Patres antiqui, in homiliis ejusdem festivitatis. At nihilominus Cajetanus, in Summa, indicat fesum illud non observari ex generali praecepto, sed ex consuetudine. Contrario tamen modo sentiendum est: est enim sub praecepto ecclesiastico, ut sufficienter probant quae adduximus, et communiter Doctores docent, et ucus Ecclesiae confirmat. Nec est parvum indicium, quod Ecclesia eadem solemnitate, et cum celebritate octavae festum illud celebrat. Nunquam enim invenietur Ecclesia celebrare festum alicujus sancti cum octava, cujus principalem festivitatem non praecipiat observari: lex ergo de se omnes obligat; poterit tamen in aliquo loco consuetudine esse derogata, quod - aliis etiam festivitatibus et legibus humanis commune est. His simile est Sancti Laurentii festum, quod sub eodem juris praecepto continetur, et in dictis cap. 1 et ultim. speciatim exprimitur. Et ab initio fere martyrii hujus Sancti celebre fuisse, satis indicant sermones sanctorum Leonis, Ambrosii, Augustini, Maximi, Petri Chrysologi, et aliorum, in illum diem. Praeter haec festa Martyrum, nullum aliud invenitur juris praecepto mandatum observari, neque (quod ego sciam) universali consuetudine per modum praecepti obligante receptum sit. Solum de festo Sancti Sebasuani potest videri contrarium probabile, quia valde generalis videtur esse consuetudo. Sed nihilominus, quia est res pendens ex facto, non possumus id generaliter affirmare, sed uniusceujusque loci consuetudinem esse spectandam.

20. Confessorum festum nullum generali preecepto servatur. — S. Sylvestri festum. — Quinto, de Sanctis Confessoribus, licet multas festivitates solemniter Ecclesia celebret, nullius tamen tnvenio festum, de quo certo affirmare possimus generali praecepto Ecclesiae observandum proponi. Maxime enim probabile id videri potest de festo Sancti Silvestri : multi enim credunt, ex vi juris constitutum esse sub praecepto , quia expresse numeratur in dicto capit. 1 de Consec., et dict. capit. ultim. de Feriis; sed nihilominus omnes fatentur, de facto vix servari extra Romam ; dicunt tamen consuetudine contraria esse abrogatum. Verumtamen, ut supra insinuavi, ex solis illis duobus textibus, nisi aliunde traditio accedat . non satis probatur generale praeceptum juris de observatione alicujus festi. Quia cap. ultim. de Feriis solum loquitur de diebus feriatis in ordine ad judiciorum strepitum, et dictum cap. 1 non est jus pontificium, nec generalis Conciiii, et ideo non potuit generale jus introducere, si antea non erat, ut statim alio exemplo videbitur. Et ideo censeo hoc non esse sub praecepto juris, cum Glossa in leg. Omnes, verb. Epiphaniarum , C. de Feriis. Quamvis differentia non sit magni momenti, cum jam illud praceptum extra Romam derogatum esse constet, quod perinde est ac si non fuisset latum. Quod si alicubi consuetudine observatur, ibi obligabit, si constet, talem consuetudinem non solum ex devotione servari, sed sub existimatione obligationis.

21. S. Martini festum. — Abliud festum, de quo dubitatum est a Summistis, est S. Martini, quia in d. c. 1 cum aliis ponitur. Unde Silvester, Tabiena, et Armilla, et latius Abbas, cap. ult. de Feriis, num. 6, cum Speculat., Hostiensi, et Joanne Andr. et aliis, dicunt fuisse quidem festum illud de jure antiquo, sublatum vero fuisse per jus novum cap. ult. de Fer., quia ibi omissum est. Sed neque hoc admittit Abbas, quia omitti (inquit) non est revocari ; et ideo dicendum esset revocatum esse consuetudine. Sed existimo non esse necessariam revocationem, quia Concilium Lugdunense non poterat facere generalem legem; numeravit autem illud, quia Galliae concilium erat ; in Gallia autem merito celebratur festum illud speciali titulo. et ut magis proprium illius gentis : at extra Galliam non est in ecclesiastico praecepto universali, et ideo in alio capite omissum fuit. Est ergo consulenda consuetudo : Romae enim observari solet sub praecepto, in Hispania vero minime, nisi fortasse in aliquo privato loco.

29. Festa Doctorum. — S. Nicolai festum. — S. Francisci festum. — Dubitatum praetcrea est de festis Doctorum : nam Canonista volunt esse in praecepto lato in Clem. unic. de Reliq. et Vener. sanct. Ita Joann. Andr., Anton. de But. et Panormitanus supra citati. Quod si objicias, quia ibi non inveniuntur verba declarantia tale praeceptum, sed solum ut festa illa sub duplici officio celebrentur, respondet Abbas, non esse verisimile, pro illo modico dimanasse decretalem mature et ornate compo- sitam. Expendi etiam possunt verba illius textus, quatenus videntur aequiparare festum sanctorum Doctorum festo Apostolorum : erito (inquit) procidit ( Apostolica Sedes) Apostolos, Evangelistas, et Confessores eosdem in universali Ecclesia honorificentie potioris attollendos ; et infra concludit : Volumus, statuims , et precipimus, Apostolorum HEcangelistarum, et Confessorum festivitates precignas anuis singulis perpetuo celebrari sub officio duplici. Nihilominus tamen dicendum est ibi non ferri tale praeceptum de observandis illis festivitatibus, sed solum de celebratione earum sub officio duplici; in hoc enim tantum facit aequiparationem, et cum illa limitatione praeceptum imponit, quod ultra vim verborum extendendum non est. Neque hoc est aodicum, ut Abbas objicit, quia ex vi illius decretalis, celebritas et solemnitas in officio Doctorum non parum aucta est; non sunt ergo hae festivitates sub praecepto juris, licet possint alicubi ex consuetudine introduci. Et haec sententia nunc magis recepta est, Anton., 2 p., tit. 9, cap. 7, 8 1; Sylvestr., verb. Dominica ; Angel. et fere alii Summistae, verb. Ferie. Idem dicendum est de festo Sancti Nicolai, quod nullo jure cautum est, consuetudine autem videtur in multis loeis observari; sed neque est universalis consuetudo, nec, ubi reperitur, creditur esse obligationis, sed devotionis, ut Angelus et Sylvester notant. Quod fere regulariter ita est, in particulari tamen semper est examinandus modus consuetudinis. De festo item S. Franvisci aliqui dicunt esse latum praeceptum a Sixto V. Sed de hoc mihi non constat, et consuetudini standum esse judico.

23. Nullum festum sanctarum mulierum ec preecepto servatur. — Sexto dicendum est, nullum festum Sanctarum mulierum esse, ex vi juris communis, vel generalis legis, universae Ecclesiae observari mandatum. lta docent omnes Doctores citati; et constat, quia nec in illis cap. 1 de Consec., d. 3, et ult. de Fer., aliquod festum hujusmodi ponitur, nec alibi reperitur. In concilio autem Oxomensi ( quod supra retuli), trium Sanctarum festivitates observari mandantur, Mariae Maggdalenae, Catharinae, Margaritee. Sed illa lex privata fuit illius dioecesis, vel provinciae. De festo autem Magdalensae, multorum locorum est consuetudo, non tamen un:versalis. Solet etiam esse S. Catharinae, sed non est tam frequens. Multis etiam in locis S. Luciae festum sacrum habetur. Sed haec duo posteriora regulariter sunt ex devotione tantum, raro vero sub obli- gatione. Festum item S. Annae coepit multis in locis introduci, praesertim in Hispania: sed non est ex vi legis, neque hactenus videtur consuetudo obligationem introduxisse. Cur autem de Sanctarum mulierum festivitatibus praeter Virginem, nulla sint data ab Ecclesia praecepta, universum Christianismum obligantia, possent facile rationes et congruentiae excogitari, sed non est necesse in hoc immorari.

24. Festum omnium Sanctorum generaliter sercatur. — Festum hoc cepit tempore Bonifacii I V. — Septimo institutum est ab Eeclesia generale festum de omnibus Sanctis, et de illius observatione latum est praeceptum universale: et ita in dictis c. 1 et ultim. hoc festum inter solemnia numeratur, et de illius observatione sub obligatione universalis est et indubitata consuetudo. De antiquitate autem hujus festi, Covarr., 4 Variar., capit. 19, numer. 8, circa finem, existimat esse aute tempora Augustini , propter concionem quae nomine Augustini in illa festivitate legitur. Verumtamen multi cbservarunt sermonem illum non esse Augustini, sed Alcuini, vel alterius, qui ex scriptis Cy priani et Chrysostomi illum concinnavit , ideoque a Lovaniensibus inter sermones Augustini de Sanctis positus non est , sed separatim inter incertos. Est ergo communis resolutio, festum hoc non fuisse ante Bonifacium IV. De quo referunt Platina in vita ejus, et haban., homil. in illud festum , Bonifacium Rommae consecrasse templum, quod ab ethnicis Pantheon dicebatur, in honorem omnium Martyrum et Virginis, unde hodie Ecclesia S. Mariae Rotundae vulgo vocatur. Inde vero (ait Raban. ), crescente paulatim devotione et religione , decretum est ut dies primus novembris in honorem Sanctorum omnium observari praeciperetur. Et Matth. Palmerius in Chronico refert, Gregorium IV ante 835 annos id praecepisse , et ab eo tempore in universa Ecclesia observatum esse, ut refert etiam Durandus in HRationali, lib. 7, capit. 34. Post diem autem omnium Sanctorum, instituta est Commemoratio defunctorum omnium ; sed dies ille non est observari praeceptus, nec ad festivitatem pertinet. De suffragiis autem pro defunctis al ibidiximus, et de institutione illius diei videri potest Durandus supra c. 35. Solent praeterea hie addi festa dedicationum, vel Patronorum, sed haec licet fortasse manent a lege universali, et ex vi juris, ut exponam capite sequenti, tamen nullum est quod obliget sub praecepto universalem Ecclesiam, praeter festum Angelorum, vel Sanctae Mariae ad Nives, de quibus dictum est : aliae enim dedicationes Lateranensis templi , aut Sancti Petri, quas Ecclesia Romana celebrat quoad officium, de praecepto non sunt, ut constat.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 9