Text List

Caput 10

Caput 10

De numero et comparatione dictarum festivitatum.

CAPUT X. DE NUMERO ET COMPARATIONE DICTARUM FESTIVITATUM.

1. Ex dictis in superioribus capitulis, colligere licet, numerum festivitatum, quae ex generali praecepto ab universa Ecclesia observandae sunt, ad numerum octoginta unius dierum ad summum accedere. Patet, quia dominici dies regulariter sunt quinquaginta duo; ex festis autem Domini quae numeravimus, decem tantum sunt sub praecepto ; ex illis tamen duo cum dominicis coincidunt, et duo alia Virgini tribui solent; pro eis tamen addi debent quatuor dies festivi, qui conjunguntur cum festis Paschae, et Pentecostes; et ita relinquitur idem numerus decem dierum, quibus addendae sunt quatuor solemnes festivitates Virginis, et unus dies Joannis Baptistae, et decem Apostolorum (quia, licet ipsi sint tredecim , sex illorum bini celebrantur per singulos dies); Martyrum vero tres tantum festivitates ex praecepto observamus, quae omnes numerum octoginta dierum efficiunt, cui numero dies unus omnibus Sanctis dicatus adjungitur. Interdum vero hic numerus dierum minuitur, quia saepe Sanctorum festivitates in diem dominicum cadunt. Et ideo moraliter loquendo non potest augeri ille numerus, nisi de novo feratur aliquod praeceptum, quia, licet nonnunquam (scilicet) per singulos senarios annorum, numerus dominicarum crescat ad quinquaginta tres, semper, ex alia parte dierum festivalium numerus minuetur, et ideo vix unquam accedet ad numerum dierum octoginta.

2. An hi dies omnes aequales sint in obligatione. — Sed quaeret tandem aliquis, an hi omnes dies aequales sint quoad praecepti obligationem. Et ratio dubitandi esse potest, quia in jure quidam majores, alii minores dicuntur, ut ex capite 1, et capit. Licet, de Fer., colligitur. Respondeo breviter primo, si comparatio fiat in magnitudine seu duratione temporis, hos dies omnes esse aequales, nimirum viginti quatuor horarum, non quia hoc pertineat ad jus divinum, vel naturale, ut quidam Summistae falso confingunt, contra quos supra egimus ; sed quia jus commune de his diebus loquitur, ut patet ex c. 1 de Feriis, et aliis supra citatis; et quia, simpliciter loquendo de diebus, solent intelligi dies naturales, qui sunt viginti quatuor horarum. et ita praecepta jejuniorum, vel orationum, quae per singulos dies fieri debent, semper de his diebus intelliguntur.

3. Quid dicendum de rebus ad quas obligant. — Ratio conclusionis. — Secundo, si comparatio fiat in actionibus vel omissioni - bus , ad quas obligat praeceptum observandi festos dies, sic etiam omnes hi dies sunt aequales extensive (ut sic dicam), licet intensive possit inter eos aliqua inaequalitas cogitari. Dico autem esse aequales in hoc extensive, quia (ut infra late dicam) non obhgat dictum praeceptum ad plures actiones in uno festo quam in alio, nec ad abstinendum a pluribus operibus in uno quam in alio, quantumvis in se sit dignius alio. Ratio est, quia tenor praecepti unus est pro omnibus diebus; nam positive jubet tantum audire Missam; negative autem prohibet universa opera servilia, et omnia quae ad illa reducuntur, ut infra videbimus. Neque in hoc fit ampliatio aut restrictio pro diversis diebus, et si quis velit Dingere varietatem aliquam, nullam regulam aut rationem illius assignare poterit. Est ergo in hoc quadam aequalitas, quae plane fuit necessaria, quia totum hoc praeceptum fertur per modum unius, nec poterat aliter ad diverscs dies applicari. Intensive autem dico esse in hoc quamdam inaequalitatem, quia quo solemnius et dignius est festum, eo major est obligatio servandi illud, et in illius transgressione aut contemptu magis peccatur. Cujus signum est, quia magis scandalizat seu offendit alios publica violatio festi in uno quam in alio. Et ratio est, quia haec inaqualitas non oritur ex forma praecepta, sed ex materia ipsa, quae in uno actu ejusdem virtutis nobilior est quam in alio, et consequenter actus ipsi inaequales sunt; unde fit, ut idem praeceptum cadens in illos, magis vel minus obliget. Existimo tamen hanc inaqualitatem non esse tantam, ut notabilem diversitatem faciat, quam in confessionem explicare necesse sit, nisi ratione notabilis scandali, aut alterius extrinsecae circumstantiae.

4. Dies festi inequales sunt in solemnitate, et in difficultate relamand observationem. — Diebus festis an flectenda genua. — Tertio, hinc fit ut inter bos dies sit aliqua inaequali- tas in solemnitate, et signis honoris et cultus, quibus ab Eeclesia celebrantur, atque etiam, quod ad nos magis spectat, iu difficultate relaxandi observationem talis diei. Prior pars pertinet ad clerum, et ad modum celebrandi divina officia in his diebus, et ideo eam ut notam, et ab hoc loco alienam, remitto. Solum adverto, quia hoc ad omnes pertinet, Alexandrum HT, in capit. secundo de Feriis, docere, dominicis diebus, et in precipuis fesLtivitatibus non esse flectenda genua in orationibus publicis, sicut observatur tempore paschali, ubi obscurum est quid intelligat per praecipuas festivitates, et quod in hoc habeant singulare. Nam Glossa ibi, verb. Preecipuis, intelligit omnes festivitates ibi comprehendi, quae observari praecipiuntur in dicto capit. 1 de Cons., d. 3, et in ult. de Feriis, ac subinde in hoc etiam servari aequalitatem in omnibus diebus festis. Sed imprimis caeremonia illa non spectat ad obligationem praecepti. Deinde forte nunquam observata fuit in omnibus diehus festis indifferenter, sed in quibusdam majoribus, qui in eo textu dicuntur praecipui. Denique Clemens VIII, revocans caeremoniam illam in Breviario, non facit mentionem festivitatum, sed tantum dominicarum. Postertiorem ergo partem posuimus propter c. Zicet, de Fer., ubi facultas datur laborandi in aliquibus operibus alias prohibitis in diebus festis, et ab illa dispensatione excipiuntur majores anni solemnitates. Quae exceptio, licet in particulari dispensatione fieri videatur, tamen ibi intelligitur data esse forma concedendi similes indulgentias, seu dispensationes, et quoad hoc dicimus non omnia festa esse aequalia; nam in minoribus festis conceditur ex aliqua causa indulgentia, quae ex eadem in majoribus concedi non debet.

5. Quae festivitates dicantur majores. — Dubitant tamen ibi Doctores, quae dicantur majores festivitates. Glossa enim ibi quinque numerat, Nativitatem Domini, Epiphaniam, Pascha, Ascensionem, et Pentecostem, nulla adhibita probatione : eam tamen sequuntur Joannes And., et Panorm. Addunt vero Assumptionem Virginis, nam illud festum inter quatuor maxime privilegiata quoad interdictum numeratur in cap. ALlma, de Sent. Excom., in 6, ubi ex illis quinque numeratis a Glossa, omittuntur Epiphania, et Ascensio Domini, et aliis tribus aequiparatur Assumptio; ergo a fortiori in praesenti est comprehendenda sub festis majoribus. Censeo vero etiam esse addendum festum corporis Christi; tum quia in Ecclesia non est receptum ut minus solemne, quam caetera enumerata; tum etiam quia illud etiam festum non est capax interdicti, juxta concessiones Pontificum, de quibus diximus in tom. 5 tertiae part., disput. 34 sect. 1, num. 41. Sunt autem haec septem festa majora limitanda, ut existimo, ad septem dies, quoad dictum effectum, quia non oportet illam difficultatem dispensationis extendi ad octavarum dies, etiamsi aliqui eorum festivi sint, ut a fortiori constat ex his quae in dicto loco tom. 5 dixi. Cum autem haec enumeratio nullo jure in rigore probetur, quia dictum cap. Alma parum favet Epiphaniae et Ascensioni, oportet ut communi opinione et existimatione nitatur ; nam omnia illa festa communiter reputantur quasi aequalia et paschalia ( ut sic dicam , licet interdum in jure aliquod privilegium uni concedatur, quod alteri non conceditur; quod non obstat quominus simpliciter ex majoribus censeantur. Unde infero, quod si alicubi aliquod festum Patroni, ut verbi gratia, Sancti Jacobi Compostellae, vel aliud simile, aeque solemne ac praedicta, communiter reputetur, merito etiam possit inter majores festivitates Ibi reputari, ut non debeat in illo indulgentia laborandi sine valde extraordinaria causa concedi.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 10