Caput 11
Caput 11
De festis quae in aliquibus tantum provinciis seu dioecesibus servari debent ex praecepto.
CAPUT XXXI. DE FESTIS QUAE IN ALIQUIBUS TANTUM PROVINCIIS SEU DIOECESIBUS SERVARI DEBENT EX PRAECEPTO.
1. Aliqualis varietas Ecclesie decorem addit. — Dupliciter introducuntur festa particularia. — Quamvis Ecclesia una sit, et ideo in substantialibus et principalibus ritibus, ac festivitatibus unitatem servet, non est contra unitatem ejus, quod in aliquibus secundariis caeremoniis varietatem habeat, imo haec varietas pertinet ad pulchritudinem ejus. Haec ergo varietas etiam in festivitatibus cernitur: qnaedam enim in uno loco servantur ex praecepto, quae in aliis locis sub obligationem non cadunt, ut constat ex usu Ecclesiae, et supponitur in dicto c. 1 de Cons., distinct. 3, et capit. 2 et ult. de Feriis, ubi Doctores omnes id advertunt. De his ergo festis particularibus dicendum hic est : non possumus autem singula numerare , sicut in prioribus fecimus, quia pendent ex privatis legibus et consuetudinibus, quae variae sunt. Solum ergo ad nos spectat explicare jus et modum introducendi tales festivitates , et modum obligationis hujus praecepti, prout talibus festivitatibus applicatur. Possumus autem intelligere, duobus modis introduci hujusmodi festa particularia: primo, ex vi ipsius juris communis sine speciali facto seu voluntate alicujus inferioris praelati. Secundo, per inferiorem legem, seu constitutionem extra jus commune, seu consuetudinem illi aequivalentem, et uterque modus est suo modo verus, et a nobis breviter explicandus.
2. Primus modus explicatur. — Primo ergo dicendum est, posse aliquod festum esse sub obligatione in uno loco ex vi juris communis, licet non obligetur universa Ecclesia ad illud festum observandum. Hoc patet, quia licet praeceptum sit juris communis, nihilominus materia praecepti potest in uno loco inveniri, et non in aliis, et sic obligare ibi ubi est materia ejus, et non alibi, ubi non occurrit. Exemplis res declaratur: nam potest jus commune disponere, ut festum Patroni, dedicationis , aut Sancti titularis uniuscujusque loci, seu Ecclesia ex praecepto observetur: tunc enim haec civitas ex vi hujus legis tenetur observare festum S. Antonii, vel S. Vincentii, et nihilominus obligatio illa particularis est hnjus dioecesis, et gon totius Ecclesiae, et sic de aliis. Ita in hujusmodi lege ad illius obligationem supponitur quidem aliquid speciale in tali loco, rationc cujus obligat lex ad tale festum observandum in illo potius quam in alio; sed illud, quod supponitur, non est particularis lex de festo ipso, sed est factum aliquod, ex quo oritur materia legis, quale est dedicatio talis templi facta hodie, et hoc loco, vel particularis ratio, et voluntas habendi hunc Sanctum ut Patronum, vel titularem ; hac enim materia supposita, ipsum jus commune obligat ; sicut in materia de voto, dicimus obligationem servandi votum de jure naturali esse, quamvis materia illius obligationis , quae est promissio , ex propria ac particulari pendeat voluntate.
J. An dies dedicationis templi in quovis oppido servandus. — Juxta hane assertionem, ad jus commune pertinet id, quod disponitur in cap. 1 de Consec., distinct. 3, ubi inter observanda proponitur dedicutio cujusque orato1ii. Ex quibus verbis videtur colligi, in unoquoque oppido ex praecepto observaudum esse diem dedicationis templi ejus. Et ita censuit Specul., in Summ., titulo de Feriis, paragrapho primo; illa tamen verba omittuntur in capitulo ultimo de Feriis, et ideo ali cen- sent revocatum jam esse illud praceptum. Imo Joannes Andreas, Anton. et Abbas, in dicto capit. ultim., intelligunt illa verba de festivitate quoad officium, non quoad obligationem totius populi, quia esset (inquit) dura obligatio. Tamen quia textus ille a principio ancipit : Pronunciandum est laicis , ut sciant tempora feriandi per annwm , et infra: Feriandi autem isti sunt dies , et postea consequenter eodem modo omnes enumerat, ideo difficile creditu est in illo solo die sermonem esse de officio clericorum. Unde potius dicendum censeo, quod supra jam dixi, legem illam non fuisse Pontificis alicujus, vel Concilii generalis, et ita non potuisse per se constituere jus generale, sed particulare provinciae Lugdunensis : neque etiam est extensum illud jus per consuetudinem; nam potius communi usu, et regulariter, talis dedicationis dies non servatur. In Concilio autem Oxomensi, in principio, inter festa observanda ponitur festum dedicationis cujuslibet Ecclesie in sua parochia. Sed illud etiam declarat particulare jus Anglicanae cujusdam Provinciae, non generale. Idemque censeo de alia lege ibi subjuncta, videlicet : Quodlibet festum illius Sancti, in cuyus honorem fundata est ecclesia, et loquitur de (estis observandis omni veneratione, ev non tautum quoad officii celebritatem, nam de his postea separatim tractat, estque lex illa satis pia, et consentanea rationi ; nihilominus tamen non obligat generaliter, quia non habetur ex jurecommuni, neque etiam consuetudine generali recepta est. Idem dicendum est de simih lege lata in Concilio Moguntino, sub Carol., cap. 36, his verbis: Ft illas festivitates Martyrum, vel Confessorum observare decrevimus, quorum in unaquaque parochia sancta cor pora, requiescunt , similiter etiam DedicaLtionem templi ; sed de hoc ultimo jam dictum est. Illud vero prius, licet pium et sanctum sit, non potest habere vim legis universalis, quia illud etiam privatum Concilium est, et in jure communi non invenitur. Solum ergo quoad officiorum celebritatem haec servanda sunt, juxta rubricas, et regulas Missalis et Breviarii Romani ; quoad festorum autem observationem nulla est de hoc lex aut universalis consuetudo ; ubi autem fuerit, servanda est. Ex quibus concluditur, licet hic modus institutionis et obligationis alicujus festi particularis ex vi juris communis possibilis sit, de facto tamen nullum inveniri jus commune, talem generalem regulam statuens in obseryatione festorum, ut ex ea particulares ob- servantiae oriantur : nam praeter ea, quae atüugimus, nullum tale jus commune invenitur, quod ad nostram notitiam pervenerit.
4. Episcopos posse preecipere festa observanda in swis dioecesibus. — An auctoritas Sunmi pontificis ad hoc necessuria sit. — Secundo dicendum est, Episcopos in suis dioecesibus habere potestatem instituendi ac praecipiendi festa particularia ibi observanda. Hoc certum est apud omnes, et statim probabitur. Non intelligimus autem solos privatos Episcopos habere hanc potestatem, quia non est dubium quin Summus pontifex hanc habeat potestatem, cum supremam et universalem habeat ; non solet tamen immediate illa uti, nisi quando pro universali Ecclesia festum instituit, sed ad summum praebet suam confirmationem et assensum. Inquiri autem potest, au hic assensus necessarius sit, vel Episcopi auctoritas sufficiat. Dicendum vero est, unumquemque Episcopum posse hanc legem ferre pro sua dicecesi, absque speciali facultate vel confirmatione Pontificis. Ratio prima est, quia hoc non est Episccpo prohibitum, et eo ipso quod non prohibetur, censetur concessum, quia pertinet ad ordinariam pastoralem jurisdictionem. Secunda ratio est, quia hoc ei expresse conceditur in dicto capit. ultim. de Feriis, ibi: Singuli Episcopi in suis dimcesius, etin dicto c. 1 de Cons., distint. '. Tertio hoc confirmat usus antiquissimus Ecclesiae ; nam Episcopi hac potestate usi sunt, ut ex historiis et ex variis consuetudinibus diversorum locorum et episcopatuum constat.
5. Objectio. — Expeditur. — Dicet aliquis privalas festivitates ordinarie institui in honorem alicujus Sancti , sive Martyris, sive Confessoris ; at non possunt Episcop sanctum aliquem religiose colendum sua Ecc! esiae proponere, sine Romanae Ecclesiae approbatione, ut declarat Alexander lII, in cap. 1. de Reliq. et ven. Sanct. ; ergo nec possunt particularia festa ordinare sine Pontificis consensu. Respondeo duo esse hic distinguenda: unum est facultas colendi aliquem ut Sanctum, publico et solemni ritu, qua per canonizationem aut beatificationem (ut vocant) feri solet; aliud est obligatio per praeceptum inducta ad agendum diem festum in honorem talis Sancti. Hic non de illo priori agimus, sed de hoc posteriori; nam sunt valde diversa, quia prius potest esse sine secundo, ut patet in multis Sanctis, quorum festivitates non celebramus, licet canonizati sint; secundum autem necessario supponit primum : non potest enim in venerationem alicujus hominis mortui festum dicari, nisi supponatur Ecclesiae legitime propositus tanquam Sanctus, et cum Christo regnans. De hac ergo legitima propositione loquitur Alexander IlI, in dicto c. 1, de qua in materia de fide, et de Summo Pontifice agendum est. Alia vero decreta, quae Episcopis tribuunt dictam facultatem, loquuntur tantum de secundo, id est, de praecepto observandi diem festum, supposita materiae capacitate, ut recte intellexerunt ibi Innocentius, Joannes Andreas, et Abbas cum Glossa, in cap. unic. de Reliquiis et veneratione Sanctor., in sexto; et Glossa, in c. 1 de Consec., d. 3; Sylvest,, verb. Dominica, n. 3, contra nonnullos Canonistas, qui diserunt posse Episcopos, sine praevia canonizatione vel approbatione Pontificis, festos dies hominibus sub opinione sanctitatis defunctis dicare. Sed illi fortasse juxta morem antiquissimum Ecclesia locuti sunt, quando ex tacita voluntate Pontificis Summi id permittebatur Episcopis cum consensu Metropolitanorum ; sed jam non licet sine expressa Pontificis approbatione, juxta decisionem Alexandri IIT. Imo ille aperte significat non se de hoc novam legem ferre ; affirmat enim etiam ante illud decretum id non licuisse.
6. Quid supponendum ut ab Euscopo possit festum solius Dei preecipi. —Unde ulterius addo, etiam in festis quae ad solius Dei venerationem ordinantur, ut est, verbi gratia, festum Trinitatis, si speciali praecepto in aliqua dioecesi praeceptum esset (ut de eodem festo Trinitatis dicitur in cap. 2 de Feriis), necessario supponendam esse veram fidem, et existimationem de tali mysterio, juxta dogmata ab Ecclesia Romana approbata; nam praeceptum Episcopi solum addit obligationem talis cultus, non vero fidem approbat. Et eadem ratione, quando de Virgine, vel de Sancto alquo, cujus felicitas et sanctitas indubie creditur ab Ecclesia, instituitur festum ob specialem aliquam rationem sanctitatis, aut propter sanctam nativitatem, oportet ut ratio illa, et veritas ejus, prius ab Ecclesia Romana probetur, quam tale festum publice indicetur, vel praecipiatur, etiam in particulari episcopatu. Quia oportuit festum et religiosum cuitum in veritate fundari; Episcopis autem non est commissa haec facultas approbandi veritatem illam, aut mysterium, quod est fundamentum festivitatis; sed, supposita illa approbatione, data est jurisdictio praecipiendi cultum, etiam per festi approbationem. Et hac ratione olim non placebat Bernardo eorum devotio, qui conceptionem Virginis celebrabant sine approbatione Romanae Ecclesie; et merito reprehenderetur, si non posset illa festivitas in alio quam in praeservatione fundari ; tamen quia generatim celebrari poterat, vel in honorem primae sanctificationis Virginis, quocumque tandem momento facta fuisset, vel in gratiarum actionem ad Deum pro beneficio nobis collato, personam iilam nobis dando, et producendo, ideo tolerari potuit illa devotio, quae postea per Romanae Ecclesie auctoritatem confirmata est. Atque ad hunc modum de similibus particularibus festivitatibus est judicandum.
7. Utrum necessarius sit cleri et populi consensus. — Ratio dubii. — Ulterius vero interrogari potest, an solus Episcopus possit hoc praeceptum imponere sine consensu cleri et populi, vel necesse sit horum consensum simul concurrere. Et ratio dubitandi est, quia ferre praeceptum de observatione festi, est actus jurisdictionis : sed jurisdictio est tantum in Episcopo, non in populo, vel clero; nam ad laicum populum non pertinet legem ferre ecclesiasticam, etiam particulariter, et cum clericis, sed tantum obedire illis. Clerus autem, cum sit subditus Episcopo, illius tenetur obedire praecepto, quia jurisdictio Episcopi, licet non sit suprema, est quasi monarchica in suo episcopatu; et ideo illius praecepto tenentur subditi parere. Et confirmatur ex usu, quia Episcopi ad hujusmodi leges statuendas non solent populum vel clerum in Concilium vocare, sed sua potestate ilias condunt. Respondeo, in rigore juris, Episcopum non solum, sed cum clero, et populo, posse praescribere leges de peculiaribus festis in suo episcopatu servandis. His enim fere verbis ejus potestas circa hunc actum limitatur in cap. ultim. de Feriis, et in capit. 1 de Consec., distinct. 3. Quibus locis id notant Doctores, praesertim Abbas, numer. 4, ubi allegat Innocentium et alios; sequitur Angel, verb. Ferie, num. 5; Tabien., num. 10; Sylvest., verb. Dominica, numer. 3; Anton.. 2 part., titul. 9, capit. 7, S 1. Rationem vero deducit Abbas ex alio principio fortasse magis dubio, quov ea quae possunt alis afferre praejudicium, non possunt praecipi ab Episcopo sine approbatione, vel saltem non cum rationabili contradictione eorum quorum interest. Quod principium ipse probat auctoritate Innocentii, Frederici, et Archidiaconi, non tamen ex jure, nisi ex capit. Gesta, capit. Ubi, distinct. 74, quae prohibent Episcopis, ne aliquem invitum ordi- nent aut consecrent , quod longe diversum est. Illud ergo principium, licet sit consentaneum rationi, existimo tamen in rigore solum procedere in casibus a jure expressis, vel contentis in aliqua juris regula. Quod mihi probat ratio dubitandi proposita ; nam jurisdictio Episcopi de se monarchica est, nisi a superiori limitetur; limitari autem potest jure communi, vel a Pontifice; ergo quando non invenitur talis limitatio, potest suos subditos obligare praecepto, aut lege sua, quae non sit manifeste iniqua. Quod si subditis gravis visa fuerit, non possunt sua resistere potentia, seu auctoritate, sed ad superiorem recurrere; secus vero erit si potestas ejus jure sit limitata.
8. Resolvitur quastio. — In praesenti ergo omnes admittunt dictam resolutionem quoad cleri consensum, fatenturque jurisdictionem Episcopi in hoc casu esse limitatam, ut sine clero non possit hanc legem ferre, ob dictum capit. ultim. de Feriis. Quod non est speciale, sed frequens, in his quae pertinent ad negotia ecclesiastica, spectantia ad bona Ecclesiae, vel commune jus clericorum, ut constat ex toto titulo, de Iis quae fiunt a praelatis sine consensu capituli, ubi specialiter videri potest Panormitan., in capit. Nocit. Quamvis in his multum valeat consuetudo, ut decernitur in capit. 3 de Consuet., in 6. De altera vero parte, quae ad populum spectat, Anton. de But., in dicto capit. ultim., negat assensum vel concursum populi esse necessarium, propter rationem supra positam, quia in his, quae spectant ad religionem, et bonum animae, populus est subjectus Episcopo. Sed revera dicta jura videntur contrarium expresse docere, nam aeque requirunt populi ac cleri consensum; imo dictum c. 1 de Consecr., distinct. 3, nullam mentionem cleri fecit, sed solius populi ; sub eo tamen a fortiori includitur clerus; unde Abbas, in dicto cap. ultim., dicit requiri consensum, vel saltem praesentiam populi. Addit enim non esse semper consensum necessarium, quia si populus sine legitima causa contradicat, non obstabit ejus dissensus. Et in confirmationem, adducit cap. 1, de lis qua fiunt a majori parte capituli, et capit. 1, 65 distinct. Quae jura non de popnulo, sed de sacerdotibus loquuntur. Unde si aliquid in praesenti probant, etiam de clero idem erit dicendum. Re tamen vera illa jura non probant, quia loquuntur, quando minor pars contradicit in his quae a capitulo, seu congregatione aliqua facienda sunt : tunc enim pauciorum contradictio non obstat, nisi ubi aliqua ratio manifesta obstiterit, quae co- ram superiore probanda est, ut Gloss. notat iu dicto cap. 1, de His quae fiunt a majori parte capituli. At in praesenti, jus expresse videtur postulare consensum populi, et si totus populus contradicat, videtur censenda major pars, et cujus maxime interest; ergo debet praevalere. Praeterea notanda sunt verba dicti cap. 1 de Cons., d. 3: Quam singuli Episcopi in suis episcopatibus cum populo collaudaverint. Ubi verbum, collaudacerint, requirit consensum expressum, ut notat JAgidius, quem refert et sequitur Abbas in capit. 1, de His quae fiunt a praelatis, etc., not. 2, numer. 3. Ergo ex vi juris, ac per se loquendo, requiritur in praesenti casu consensus populi. Neque hoc videri debet praeter debitum ordinem, quia cum hujusmodi praecepta non sint ad salutem populi necessaria, sed ad quemdam majorem ornatum et devotionem, et alias possit inde gravari popuius, dum a suis laboribus et lucris impeditur, merito potuit jure statui, ut sine suo consensu non cogeretur.
9. Hoc autem videtur intelligendum, quando populus unanimi consensu contradiceret, nam tunc praesumitur ratione aliqua justa moveri; et timeri merito potest tale praeceptum non esse futurum utile, si cum tanta contradictione populi ponatur, ac denique quia jus illi favet. At vero si Episcopus cum clero communiter conveniret, et aliqui de populo assentirent, licet plures contradicerent, tunc forte haberet locum opinio Abbatis, maxime ubi ratio contradictionis justa et clara non videretur, et tunc recurrendum videretur ad superiorem. Haec autem locum habent ante latum praeceptum; semel autem praestito consensu, et stabilito praecepto, non erit in potestate popuh contradicere, et illud abrogare, nisi Episcopus consentiat. Episcopus autem potest solus illud abrogare : quia quoad hoc potestas ejus non est ullo jure rescripta. Intelliguntur etiam haec stando in jure communi; nam per consuetudinem videtur huic juri derogatum : solent enim Episcopi cum consilio cleri, vel aliquorum de clero, haec praecepta populo dare, illo non vocato, nec consulto; et similiter solet populus talia praecepta timere et acceptare. Quae consuetudo servanda est, ubi introducta fuerit, juxta cap. 3 de Consuetudin., in sexto. Et tune etiam censetur populus consentire, per hoc solum quod non contradicit.
10. Quibus conceniat praceptum particulare de festo servando cum generali. — zqualia possunt esse in solemnitate. — Dico tertio, praeceptum hoc de observando aliquo festo particulari, in extensione obligationis quoad loca et personas, differre a generali praecepto, quoad caetera vero omnia fere convenire. Explico assertionem, incipiendo a posteriori parte. Nam si in hoc praecepto consideretur id, quod agendum vel omittendum praecipitur in die festo, ejusdem rationis est praeceptum hoc particulare, et universale, id est, ad idem obligat, quia jus non constituit in hoc aliquam differentiam, sed eodem modo, quo generalia festa observari mandantur, declaratur in jure, vel etiam praecipitur ut observentur festa, quae Episcopi servari praecipiunt in suis episcopatibus ; ergo in hac parte est quaedam similitudo et aequalitas. Quin potius etiam in gradu obligationis seu solemnitatis potest esse non minor intensive (ut sic dicam ) obligatio servandi particulare festum , quam gencrale. Quia licet generalis lex videatur habere quamdam majorem dignitatem , et consequenter majorem etiam vim obligandi ex universali potestate, quae major est , nihilominus in particulari festivitate quodammodo illa universalis ratio imbibitur , quatenus ipsum commune jus praecipit observare festa ab Episcopis indicta. Et praeterea ex particularibus rationibus potest augeri particularis festi obligatio, ut si sit insignis benefactor et patronus , vel ipsius reliquia magna populi veneratione colantur, et similia.
11. Conveniunt in tempore. — Posse observari festum solum usque ad meridem. — Deinde in tempore pro quo tale praeceptum ponitur, solet esse regulariter uniformitas : nam, sicut festa generalia praecipiuntur pro uno die natnurali ner illa designato, ita etiam particularia, ut constat ex usu, et ex paritate rationis. Dico autem regulariter, quia interdum praecipitur festum particulare pro dimidio tantum die, verbi gratia, usque ad meridiem : hoc enim in aliquibus dioecesibus fieri observavimus in die aliquorum Martyrum, ut sancti Blasii, etc., quo4, licet non sit frequens, reprehendi non potest. Quia nullum est jus divipum vel naturale, quod praecipiat ut festum necessario esse debeat viginti quatuor horarum, aut quod prohibeat unam partem tantum diei festivam ; et alioquin illa determinatio est voluntaria, seu arbitraria ; ergo nihil impedit quominus recte fiat tantum pro dimidio die. Item hoc modo potest quis voto se obligare ad vacaudum Deo hora matutina tantum; ergo totus populus; ergo etiam per legem particularem potest obligari, quia potest justa ratio subesse : nam ut aliqua vacatio fiat, potest suadere pietas, et gratitudo ad Sanctum; ut tamen non fiat pro integro die, potest postulare populi necessitas. Et matutinum tempns sufficiens, et magis accommodatum judicatur, propter Missam audiendam. Interdum vero alicubi praecipitur pomeridianum tempus in feria quinta hebdomadae sanctae (ut supra notavi), propter specialem venerationem illius temporis, et propter stationes et frequentiam populi christiani. Haec vero differentia accidentaria valde est, quia non est in potestate, sed in facti contingentia; nam etiam posset Pontifex pro universa Ecclesia praecipere festum dimidii diei: quid enim obstat? Hactenus vero non fecit, quia non judicavit necessarium, vel quia festa universalia sunt digniora, vel quia universales leges non descendunt ad haec particularia. Ex his ergo satis patet assertio quoad posteriorem partem.
12. Quibus rebus differant. — Prior vero pars declarat propriam, et per se differentiam inter haec festa, quam posuit Concilium Lugdunense, in dicto cap. 1, addens, quod festivitates episcopales vicinis tantum circummorantibus indicende sunt, non generaliter omnibus. Ex quibus imprimis constat, praeceptum de tali festivitate obligare non extra territorium praecipientis, quia emt;a territorium jus dicenti non paretur impune , ut dicitur in leg. ult., tf. de Jurisd. omn. jud. ; et capit. Ut animarum, de Const., in 6, ex quo textu haec pars sufficienter probatur. Et ejus ratio ex eisdem verbis constat, quia actus agentis non extenditur ultra sphaeram activitatis ejus; sed unusquisque Episcopus habet, ut sphaeram hmitatam suae jurisdictionis, territorium suum, seu dioecesim, ergo extra illam non oblgat. Unde etiam concluditur differentia in ordine ad personas; nam ad servauda universalia festa tenentur omnes fideles totius mundi, et ubicumque existant ; ad servanda autem festa particularia tantum obligantur il homines, qui intra locum talis territori continentur. Et hoc sensu dictum est in dicto cap. 1, has festivitates solum esse indicendas circummorantibus, id est intra terminos dioecesis, vel loci pro quo festum indicitur; interdum enim solum pro uno oppido vel civitate jubetur. Sed de hac obligatione plura in sequentibus tractanda sunt.
On this page