Text List

Caput 12

Caput 12

An potestas laica possit observationem alicujus diei festi praecipere sine episcopi auctoritate.

CAPUT XII. AN POTESTAS LAICA POSSIT OBSERVATIONEM ALICUJUS DIEI FESTI PRAECIPERE SINE EPISCOPI AUCTORITATE.

1. Ratio dubitandi. — Ratio dubitandi esse potest, quia princeps saecularis subditis suis praecipere potest ut aliquo die operibus abstineant, et festum diem agant, propter diem natalis sui, vel propter insignem victoriam, aut aliam rationabilem causam. Dices posse quidem hoc praecipere per modum politici honoris, non per modum cultus religiosi; sic eenim feriae temporum propter temporales utihtates interdum introducuntur. Sed contra, quia potestas saecularis potest praecipere actus religionis, sicut potest praecipere actus aliarum virtutum justitiae, temperantiae, fortitudinis ; cur enim non poterit ? Hoc enim naturale est, et reipublicae conveniens; ergo potest praecipere observationem festi alicujus, etiam intuitu religionis, ut ad gratiarum actionem Deo faciendam ; et consequenter potest etiam praecipere, non solum vacare ab operibus aliquo die, sed etiam opera religionis exercere, ut audire missam, et hujusmodi : potest ergo festum aliquod instituere et praecipere. Et confirmatur primo, quia unusquisque Christianus potest se voto obligare ad diem aliquem observandum tanquam festivum; ergo et rex potest hoc praecipere subditis, quia votum est veluti lex privata, quam sibi potest vovens imponere in materia religionis; non est autem minus potens voluntas regis ad praecipiendum subditis, quam unusquisque ad sibi legem imponendam; eo vel maxime, quod sicut potest privata persona vovere festivitatem aliquam, ita potest totus populus, seu tota respublica illam vovere; possunt ergo sibi legem imponere in religiosa materia, licet ipsi laici sint ; ergo etiam rex vel princeps id poterit. Tandem consuetudo laicorum potest festum diem introducere ; ergo et lex principis laici, nam haec cum proportione aequiparantur : atque huic parti favere videntur multae leges Cod., titul. de Feriis, ubi imperatores de diebus festivis, et de modo quo servandi sunt, multa disponunt.

2. Negativa pars approbatur. — Nihilominus dicendum est, potestatem hanc indicendi et praecipiendi dies festos, et cultui divino dicatos, esse proprie spiritualem, seu ecclesiasticam, et ita ad solos Ecclesiae pastores perti- nere, ideoque sine illorum consensu non posse principes vel communitates laicas festorum observationem praecipere. Ita sensit Panormitanus, in c. 2 de Feriis, n. 2; Sylvest., verb. Dominica, n. 2; Anton., 2 part., tit. 9, c.7, S 1, et est clara et communis. Sumiturque ex generali illo principio juris, quod laici in spiritualibus nullam habent praecipiendi auctoritatem, c. Cum laicis, de Rebus Ecclesiae non alien., c. Decernimus, de Judic., et cap. Bene quidem, cum tota d. 86, et similibus: nam festorum observatio, ad publicum Dei cultum ordinata, inter spiritualia continetur, nam directe et immediate ordinatur ad bonum animae, et ad sacra pertinet; ergo. Deinde potest speciale argumentum sumi a simili ex cap. ult. de Reb. Eccles. non alien.; ibi enim habetur non posse potestates laicas de mortuariis disponere, id est, leges ferre circa funera defunctorum, et modum vel circumstantias in eis servandas, quia illa omnia sunt annexa rel spirituali, et concernunt divinum cultum et bonum animae, ut ibi Doctores adnotant, et cap. Fcclesia is. Maric, de Constitution. Ergo eadem ratione non potest laica potestas disponere de observatione festorum, quae magis directe ordinantur ad divinum cultum, et animarum profectum. Et confirmatur, quia alias si saecularis princeps posset festa praecipere per se, ct sine consensu Episcopi, posset etiam prohibere; nam est eadem ratio : consequens autem est contra debitum ordinem Ecclesise; nam laica potestas debet esse subordinata Ecclesiae in spiritualibus, et in omnibus quae ab illa ordinantur ; alias sequerentur schismata et divisiones in Ecclesia, vel spiritualia impedirentur per dispositionem laicorum. Ita res est clara et communis.

3. Respondetur argumentis. — Ad argumentum ergo bene ibi responsum est, posse principes saeculares interdum praecipere subditis feriari a laboribus vel mechanicis operibus ad civilem honorem, vel ostensionem laetitia, vel ad commodam gubernationem in ordine ad requiem, et salutem corporum, vel in ordine ad collectionem fructuum, et similia, ut constat ex titulo de Feriis, Cod., et ff. Tamen in ordine ad religiosum cultum, non pertinet haec cura ad temporalem principem. Quod si aliqvando rex judicaverit occurrere rationem aliquam sufficientem ad instituendum aliquod festum, debet per Ecclesiae praelatos competentes id procurare, qui semper ejus desiderio satisfacient, prout res postulaverit. Et ad replicam in contrarium, respon- deo finem religionis esse altiorem quam sit finis potestatis saecularis ; nam hic sistit in conservanda externa pace, et justitia reipublica, nec attingit opera religionis, nisi quatenus ad illum finem conferunt; nam alia ratione non cadunt sub laicam potestatem, sicut nec jejunia, vel similia virtutum opera. At perfecta religio primario tendit in Deum, et ad illius cultum ordinat ipsam pacem, et externam reipublicae conservationem, et ideo materia divini cultus et religionis ad superiorem potestatem spectat, praesertim in lege gratiae, in qua hae potestates per Christum distinctae sunt, et perfecto modo subordinatae. Hac ergo ratione, non pertinet nunc ad civilem potestatem leges condere in materia religionis, quia debent fieri praecipue in ordine ad salutem animarum, et ad divinum cultum secundum se spectatum. Quod si aliquando fuerit conveniens spiritualia praecipere in ordine ad temporalia, id debent facere principes per superiorem potestatem, quae possit illa omnia ad superiorem finem ordinare, et per altiora principia regulare. Ut, si expedit publicam processionem facere ad obtinendum a Deotemporale beneficium salutis, victoria, aut fructus terrae, non potest princeps saecularis immediate illam praecipere, sed petere a pastore Ecclesiae, ut illam indicat. Idem est in jejunio et similibus. Idem ergo est in festivitatibus servandis.

4. Satisfit confirmationi.— Ad primam confirmationem de voto, respondetur non esse similem rationem ; nam votum revera non est lex, nec est actus jurisdictionis, sed est promissio Deo facta, cujus materia esse potest cujuscumque virtutis actus, etiam ipsiusmet religionis; major enim est charitas quam religio, et tamen actus ipsiusmet charitatis possunt esse materia voti, quia potest quis illos Deo promittere, etiamsi mere interiores sint; ita ergo potest actum orandi, vel sacrificandi, et alios actus religionis Deo pronittere. Unde non solum potest homo ad plura obligari per proprium votum, quam per legem civilem, verum etiam ad plura, quam per legem ecclesiasticam, ut patet de operibus consiliorum, et de actibus internis; nulla est ergo illa consecutio. Quapropter etiamsi votum sit totius populi, non obligabit in vi legis, sed tantum in vi promissionis, ideoque tantum obligabit voventes, vel consentientes ipsis, quia obligatio voti est personalis, ut postea videbimus. Ut ergo tale votum publice servetur ex obligatione, ab his qui non voverunt, nec consentire volerunt, necessaria erit praelati ecclesiastici auctoritas, quae illis oblhigationem imponat in vi praecepti.

5. Sola consuetudo laicorum non potest introducere diem festum. — Ad id vero, quod de consuetudine attingebatur, dicendum imprimis est, solam consuetudinem laicorum non posse propriam obligationem diei festi introducere, quia cum observatio diei festi communis esse debeat clericis et laicis, et specialiori modo ad clerum pertineat, non potest sola consuetudo laicorum legem universalem introducere, nec clericos obligare, juxta communem doctrinam de consuetudine. Deinde, quod caput est, nec totius populi et cleri consuetudo potest obligare in vi legis, nisi Episcopi consensus, expressus vel tacitus, accedat. Ratio est, quia consuetudo non habet vim inducendi obligationem legis, nisi includat consensum et voluntatem ejus, qui posset expresse talem legem ferre, ut ex materia de legibus suppono; atqui sine voluntate Episcopi non potest haec lex de observatione expresse ferri, ut dictum est; ergo nec consuetudine. Oportet ergo consuetudinem esse notam Ebpiscopo, et ab eo esse vel expresse vel tacite approbatam, et ita cessat objectio. Oportet tamen in hoc actu servandi diem aliquem ut festum, duo distinguere: unum est facere id in quo cuitus talis diei positus est, ut sunt, verbi gratia, audire missam, cessare ab operibus ; aliud est facere hoc ex oblhgatione ab alio imposita, et non tantum ex devotione: dico autem ab alio imposita, ut excludam obligationem voti. Potest ergo interdum approbare Episcopus actum ilIum ex devotione factum, non habendo voluntatem imponendi obligationem, nec approbando illam; et tunc non sufficiet consuetudo inducere obligationem praecepti, quia sine voluntate obligandi ejus qui potestatem habet obligandi, nulla est lex, cum vera lex debeat esse signum ilius voluntatis; hic autem sine voluntate ecclesiastici praelati voluntas totius populi non sufficit hanc obligationem imponere, ut dictum est; oportet ergo ut praelatus approbet actum ut ex obligatione factum, seu, quod idem est, ut approbet obligationem; et hinc valde difficile est discernere, quando talis consuetudo sit introducta ut obligatoria, quando vero in vi tantum devotionis ; existimoque vix posse discerni, nisi interveniat vel expressa declaratio Episcopi, vel factum aliquod indicans talem voluntatem, ut si puniri faciat eos qui festum non custodiunt, vel quid simile. Videtur etiam sufficere communis existimatio totius civitatis aut dioecesis, quam non igno- rat Episcopus, et non corrigit, sed tacite approbat.

6. Leges Codicis quomodo intelligende. Ad ultimam partem de legibus Codicis, memini me aliis locis latius dixisse, illas leges Codicis, quae in rebus ecclesiasticis disponunt, vel non factas esse auctoritate imperatorum tantum , sed ex consensu, vel petitione Summorum Pontificum ; vel, si ahter factae sunt, per ignorantiam, vel potentiam, usurpando jurisdictionem, non habere vim legum. Verumtamen de illis legibus in particulari, quae de sacris feriis loquuntur , dici potest in eis non ferri leges de observatione festorum , sed, suppositis ecclesiasticis legibus praecipientibus talia festa religiose observari, imperatores christianos, ianquam Ecclesiae protectores et defensores, suis legibus imponere poenas contra legum ecclesiasticarum transgressores: hoc enim non excedit potestatem principum saecularium , maxime quando tales leges non reprobantur ab Eeclesia, sed tolerantur, et approbantur ut utiles ad disciphnam ecclesiasticam muniendam ; sic enim leges civiles ferunt poenas contra haereticos, et alios similes, quamvis saeculares judices illis legibus uti non possint, nisi postquam Ecclesia tulerit sententiam de culpa ad suum forum pertinente, et punitionem ejus brachio saeculari remiserit. 7. Quin potius indicant Sylvest. ev Anton. supra, posse principem saecularem sua lege statuere festum sub tali poena, quam juste a transgressoribus exigat, etiamsi illi culpam non incurrant, eo quod ad principes non spectet festum instituere. Quae sane videntur repugnantia : nam si princeps non potest talem legem ferre, ergo illa non est lex; ergo non potest princeps juste exigere poenam ab his qui non servant. Item si nulla intercessit culpa, quomodo potest esse justa poena? Dicendum ergo est, quando lex civilis cadit super festum ab Eeclesia statutum, et punit transgressores ejus, nunc puram imponere poenam, licet non obliget ad culpam, quia illam supponit contra superiorem legem; nonnihil vero aggravat illam culpam virtualis quidam contemptus, qui tunc intervenit contra saecularem principem. Si vero lex civilis praecipiat feriari in die non praecepto ab Ecclesia, tunc sicut non obligat ad cultum religiosum, ita non potest saecularis judex juste punire eum, qui diem illum, ut proprium festum, non observat; ut, verbi gratia, quia non audit missam, vel quia privatim et secreto opera servilia cxercet. Poterit tamen punire eum qui civilem hono- rem publicum, qui per talem legem intendi potest, non observaverit. Tunc autem certe transgressores legis non erunt immunes ab omni culpa, non quidem contra religionem, sed contra obedientiam, vel justitiam legalem, aut debitam observantiam, nisi fingamus legem ferri pure poenalem, quod non repugnat ; sed ad praesens nihil refert.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 12