Caput 13
Caput 13
An obligentur peregrini ad festa patrie servanda.
1. Utrum absens obligetur legibus patrig.— Haec quaestio generalis esse potest pro materia de legibus, et in materia de jejunio et aliis tractari solet; tamen etiam hujus loci est propria, et est annexa his quae proxime diximus. Duo enim dubia inde oriuntur : primum est, an subditi Episcopi extra dioecesim existentes teneantur tale festum observave, quando, in loco in quo existunt, non est festum sub praecepto indictum. Loquimur autem de his qui non mutarunt domicilium, sed solum actualem praesentiam, seu existentiam : nam qui domicilium mutat, eo ipso desinit esse subditus, et ideo manifestum est non teneri ad servanda festa propria prioris territorii, seu dioecesis aut parochiae. De alio autem esse potest aliqua ratio dubitandi : nam multi auctores docent obligari aliquem legibus patria propriis, etiamsi absens sit, si non mutavit domicilium; unde idem erit in hac lege de servando festo. Tenet autem id Sylvester, verb. Jejunium, quaest. 2, dist. 2; et ibi Rosella, n. 16; et Anton., 2 p,, titulo sexto, cap. 2, Ssecundo; Paludanus, A4, d. 15, q. 4, art. 3. Fundamentum esse potest, quia ille semper est membrum illius communitatis, et ideo semper tenetur illi conformari in legum observatione ; vel aliter, quia ille est subditus; ergo tenetur obedire praecepto sui praelati ac superioris. Secundo, alias posset quis per fraudem subterfugere onus hujus praecepti ; ut, verbi gratia, in loco propinquo terminis territorii, posset quis in initio festi transilire trans territorii solum, ut laborare libere posset ; vel certe si festum tantum esset unius oppidi, posset in vicinum ire; vel si in eadem civitate festum solum esset unius parochiae, ut esse potest, liceret parochianis illius Ecclesia transire ad domos alterius parochiae, et ibi opera servilia facere: haec autem videntur absurda, quia nemo po- test per fraudem ab obligatione legis eximi; ergo.
2. Pars negativa eligitur. — Nibilominus dicendum est, personas alias subditas, dum extra territorium, id est, diecesim, oppidum, aut parochiam (respective) versantur, non teneri ad haec festa observanda. Haec videtur esse communis sententia Doctorum, in c. Uf animarum, S Statuo, de Constit., in 6, ut notavimus in 5 tomo tertiae partis, disput. 5, sect. 4. Item in c. A nobis, 1, de Sent. excom., ubi Abbas, n. 11, et Felin., n. 6. Et hic ali referuntur. Item tenet Navarr., in Manual., c. 1, num. quinto, c. 23, n. 120; Covar., 4 Variar., c. 20, n. 8, in fin.; et omnes qui tenent, alienigenas, dum versantur in alieno episcopatu, obligari statutis ejus, ut videbimus dub. seq. Et probatur suflicienter ex c. Ut animarum, ubi declaratur non incurrere censuram, per statutum Episcopi latam, qui extra territorium Episcopi agit contra statutum. Cujus decisionis ratio est, quia ille non peccat contra statutum, sed aut nihil peccat, si alias actio vel omissio non erat contralegem divinam, vel naturalem, sed tantum contra humanam : vel si peccat, erit ex alio capite, quia agit, verbi gratia, contra legem naturalem, non quia agat contra statutum, nec quia sit contumax contra obedientiam suo Episcopo debitam, et ideo ejus censuram non incurrit; illa ergo decisio evidenter supponit statutum episcopale non obligare subditos, seu personas dioecesis extra dioecesim peregrinantes, ut late declaravi in dicta disp. 5, sect. 4 et 5. Et ex ibi dictis multa sumi possunt in hujus sententiae confirmationem. Et ibi rationes universales declaravimus, quia statutum directe ac per se respicit territorium, et pacem illius, vel communes mores ejus, ut in eo servandi sunt, et ideo non cadit in personas etiam subditas, nisi ut existentes intra territorium. Et ideo in eod. cap. additur ratio : Quia eatra territorium jus dicenti non paretur impune ; nam cum jurisdictio, ut respicit territorium, intra illud limitetur, lex quae pro territorio fertur, non potest extra illud obligare, quia jam excederet jurisdictionem.
3. Confirmatur. — Et confirmatur ex Augustino, epist. 118, et in c. 7l/a, d. 12, dicente, quod non est contra fidem et bonos mores, honeste observari debere, juxta morem eorum inter quos vivitur : Zt ideo, inquit, in sabbatho, si sum Roma, jejuno; si Mediolani, non jejwno ; idemque refert ex sententia Ambrosii. Ergo signum est non teneri aliquem servare in alio episcopatu festum sui episcopatus. Tota enim haec doctrina, quae receptissima est, habet locum in hoc praecepto de observando aliquo particulari festo; nam praeceptum illud maxime respicit publicum ritum religiosum in tali loco servandum. Et confirmatur, nam de lege, vel consuetudine privata jejunii, vel abstinentiae a carnibus, in Lusitania, verbi gratia, pro vigilia S. Antonii, certum est non teneri Lusitanum ad servandam illam, dum in Castella versatur , ubi non est talis consuetudo , ut omnes fatentur, et consuetudo ipsa satis ostendit ; ergo idem est in observatione festi particularis : est enim eadem ratio.
4. Solvitur argumentum. — Ad rationem ergo dubitandi solutio constat ex dictis; nam lex talis non fertur ad subditos absolute et secundum se spectatos , sed ad subditos praesentes, et existentes in tali loco; vel potius directe fertur ad locum, praecipitque in eo servari tale festum, et ideo non comprehendit absentes , quia non possunt servare festum in tali loco. Ideoque licet alibi illud non servent, non agunt contra obedientiam sui praelati; tum quia non obligantur praecepto ejus ; tum etiam quia revera non agunt aliquid contra materiam praecepti, quia non violant festum in loco, in quo observari praecipitur, et ita, eo ipso quod sunt absentes, quasi mutant statum, ratione cujus materia talis praecepti in eis locum non habet. Ad inconvenientia vero, quae ihi inferebantur, Navarrus supra expresse illa concedit, et infert tanquam corollaria ; ait enim, ex dicto principio iuferri, quod operarii, qui ad locandas suas operas, vadunt in alias regiones, non tenentur observare dies festos suorum locorum, ubi ad tempus commorantur, ct quod in festis illis, quae in propria parochia observantur, non peccant, operas suas praestando in aliis parochiis ubi illa festa non servantur, nec posse ob eas rationes puniri juste, etiamsi in vigilia festi, vel etiam in eodem, migrent a loco ubi servatur festum, ad alium ubi non servatur. Nego igitur illa esse inconvenientia, quia in nullo illorum casuum agitur contra id quod praeceptum jubet, quod solum est, ut praeceptum in tali loco non violetur; nunquam enim in illo loco violatur ; et licet praecipiat ut servetur in tali loco, non tamen praecipit ibi assistere ad celebrandum illIud. Quocirca ibi non intervenit propria fraus, aut dolus, sed fuga quaedam (ut sic dicam) obligationis praecepti, quae tamen contra praeceptum non est, et ita licet per se non sit bona, non est mala, sed erit bona, vel mala aliunde pro ratione finis, aut causa, propter quam fit.
4. Navarri limitatio in missa audienda. — Addit vero Navarrus in hoc limitationem circa missae auditionem, dicens, nisi dies festus inveniat incolam in loco proprio ubi festum servatur , quam Summistae posteriores secuti sunt, ut videre licet in Lud. Lop., 1 p Instruct., c. 25, S Nec peccat ; Sairo, libr. 7, in cap. 3, n. 12; Manuele, in Sum., 1p., c. 122; et Emanuele Sa, in sua Sum. Sed de hoc dicemus commodius infra, c. 15, in fine.
On this page