Text List

Caput 14

Caput 14

An obligentur peregrini ad observanda festa loci in quo versantur.

CAPUT XIV. AN UBLIGENTUR PEREGRINI AD OBSERVANDA FESTA LOCI IN QUO VERSANTUR.

1. Hoc est secundum dubium superiori affine; videntur enim hi peregrini ad hoc non teneri, quia non sunt subditi, et lex non obligat, nisi subditos ejus qui legem tulit. Nec vero sola praesentia in tali loco facit subditos, quia ilii non mutarunt domicilium, nec desierunt esse subditi alterius Episcopi. Unde confirmatur, quia soli perpetui habitatores obligantur legibus civitatis, argum. leg. Debitor, ff. de Pignor. ; ergo similiter in proposito. Confirmatur secundo ex leg. Heeres,S Proinde, ff. de Judic., ubi dicitur, peregrinum, eo quod in transitu emat aut vendat, non comparare forum alicubi, nisi ibi ex proposito et modo stabili ad negotiandum commoretur; et redditur ratio, quia durissimum est, quotquot locis quis navigans, vel iter faciens, delutus est, tot locis se defendat. Ergo similiter in praesenti non obligatur quis ad servandum loci festum, eo quod ibi casu inveniatur statim discessurus, quia durissimum est tot statutis et consuetudinibus obligari, quot sunt loca quae in peregrinando mutat. Neque valet argumentum quod ex puncto praecedenti sumi potest, quasi a commutata proportione, scilicet, nam si quis eximitur ab obligatione legis sui territorii, quia est absens, ergo e contrario obligabitur legibus alterius territorii cul fit praesens: non est enim similis ratio, quia ad obligationem duo requiruntur, scilicet, et subjectio et materia praecepti: in priori autem casu, licet subjectio non desit, deest materia praecepti, quae per absentiam mutatur et tollitur, ut declaravi: in praesenti vero casu semper deest subjectio, licet materia praecepti intercedere videatur, et ideo non oritur obligatio; nam ad excusandum, defectus unius conditionis ad obligationem necessarise sufficit ; ad obligationem vero necesse est ut omnes conveniant et nulla deficiat.

2. Prima sententia. — In hac re varie loquuntur Doctores. Prima ergo sententia esse potest, absolute negans advenas obligari legibus loci in quo morantur, nisi perpetuo habitaturi illuc accedant. Ita sentit Glossa, in cap. Quee contra, dist. S, verb. Aut peregrini. Quaerit enim an peregrini vel scholares obligentur dictis legibus, et prius ex illo textu et aliis argumentatur pro parte affirmativa; postea vero in contrarium objicit leges a nobis allegatas, quibus concludi videtur, solos perpetuos habitatores obligari legibus civitatis, et nihil respondet, unde videtur hoc sentire: et cum in quaestione posuisset tam peregrinos quam scholares, videtur indistincte loqui de omnibus extraneis, sive parum, sive diu ibi maneant. Idem sentit Glossa in cap. Zlla, dict. 12. verb. Veneris. Nam, licet dicat, referre, a, sint moraturi, vel cito recessuri, tamen remittit se ad dicta in priori Glossa; et ita in eodem sensu videtur intelligere distinctionem, ut soli illi dicantur esse moraturi, qui ibi perpetuo mansuri accedunt. Et ita plane sentit Archidiac., d. c. 7lla, verb. Serva, referens Hostiens. ; Palud., 4, dist. 15, quaest. 4, art. 3, num. 24, et ibi Palac., disp. 8, S At vero; Ledesma, 2 part. Quarti, quaest. 17, art. 3, S Tertio dico; indicat Sylv., verb. Jejunium, quaest. 2, dum ait: S« veniunt animo habitandi; idem Rosella, eodem verbo, num. 19; Medina, Cod. de Jejunio, quaest. Quando necesse est jejunare ; et Turrecremata, in dicto cap. Quae contra, n. 8, qui etiam ait: Nisi celint ibi habitare ; idem in dicto cap. Zlla. Haec vero sententia non potest convenienti ratione defendi, et ideo non censeo illam practice probabilem ; nec enim suflicit multitudo auctorum sine ratione aut fundamento probabili, maxime in re, quae multum potest vergere contra bonos mores. Quis enim dicat scholares Conimbricenses , qui per magnam anni partem ibi morantur, non teneri ad audiendam missam in diebus festis propris illius episcopatus ? Profecto est contra communem sensum, et contra omnem bonam gubernationem; est etiam contra rationem, ut statim videbimus.

3. Secunda sententia. — Propterea est secunda opinio, quae praecedentem moderatur, distinguitque inter habitationem perpetuam, et transeuntem praesentiam, et diuturnam ha- bitationem, per quam non acquiritur domicilium, quia non fit animo ibi perpetuo manendi, quod ad domicilium requiritur, ut est receptum apud omnes; sed acquiritur quasi domicilium, juxta ea quae tradidimus in 4 tomo, tractando de ministro confessionis, ubi exempla posuimus in scholaribus manentibus in loco Universitatis seu studii per magnam anni partem, in curialibus, mercatoribus, etc. Dicit ergo haec opinio, non solum ratione domicilii, sed etiam ratione quasi domicilii, obligari aliquem ad servanda festa localia, quandiu alicubi manet, non vero propter quamcumque aliam permanentiam transeuntem, etiamsi multorum dierum, vel plurium etiam mensium sit. Hanc opinionem quoad omnes ejus partes tenet satis expresse Felinus, in cap. Quod clericis, de Foro compet., ubi refert et approbat sententiam Dominici in d. cap. Quae cuntra ; ille enim reprobat opinio nem Glossae supra citatam, quatenus aequiparat scholarem peregrino, quoad hoc quod non obligatur statuto loci; unde ait scholares obligari, quia acquirunt forum, licet non acquirant domicilium. Unde sentit ad hoc sufticere quasi domicilium ; peregrinum autem non obligari, contraria ratione, quia nec domicilium, nec quasi domicilium, nec forum acquirit. Pro eadem sententia citari possunt auctores, qui specialiter de peregrinis vel transeuntibus negant obligari statuto loci; de aliis autem diutius ibi commorantibus affirmant obligari, et nihil distinguunt in modo commorandi. Quomodo videtur sentire Anton., 2 p., tit. 6, cap. 2, S1; Medin., 1. 2, quaest. 69, art. 5. Distinctius autem et copiosius Sancius in 1 tomo de Matrim., l. 3, disp. 18, quaest. 1, ubi refert Speculat. et plures alios.

4. Prima pars relute sententie approbatur. — Ratio affertur.— In qua sententia maxime probanda est pars prior, affirmans habitationem ita diuturnam, ut ad forum acquirendum, et quasi domicilium sufficiat, sufficere ad obligationem servandi festa loci, et idem est de similibus statutis. Ratio est primo, quia hoc genus permanentis habitationis sufficit ad acquirendum forum in ordine ad usum sacramentorum ordinarium, et convenientem ad professionem vitae christianae ; ergo etiam sufficit ad subjectionem habendam Episcopo loci, imo et ad actus jurisdictionis voluntariae satis est, id est, ad dispensationem, ut est probabilis multorum opinio ; ergo multo magis sufficiet ad obligationem servandi omnia festa et statuta loci, pertinentia praecipue ad commune regimen spirituale animarum illius loci. Secundo, quia per se est valde absurdum, quod isti non teneantur vivere toto illo tempore secundum legem patriae, et quod etiam non teneantur vivere secundum legem loci in quo habitant. Tertio, quia similiter est valde exorbitans a ratione, quod civitas publicum festum observet vel jejunium, et tamen scholares ibi permanenter habitantes, et qui interdum esse solent magna pars populi, non conveniant cum civitate in his communibus moribus Christianorum ; negari enim non potest quin tunc illi sint pars illius populi, et in illis locum habeat axioma Augustini, turpem esse partem, quae non consonat toti.

5. Confirmatur. —Et confirmari hoc potest, quia isti solent interdum vocari incolae, et habitatores alicujus civitatis, ut sumitur ex Bulla Gregorii XIII, de anno Jubilaei, apud Navarr., tract. de Jubilaeo, not. 32, ut ipse notat, verb. Incole ; et ex multis qua adducit Tiraquel., de Retract. lignagi., S Gloss. 2, n. vigesimo sexto; et Panormitanus, in c. Quod Clericis, de For. comp., n. 5. Ubi hac ratione dicit, acquiri forum, per hanc habitationem diuturnam, et ex jure et doctoribus id late confirmat; ergo hi habitatores merito obligantur ad servanda loci festa et statuta. Denique confirmari hoc potest ex dicta leg. Haeres absens, S Proinde, ff. de Judic., quatenus ait mercatores sortiri forum per diuturnam permanentiam ad negotiandum, etiamsi domicilium perpetuum ibi non figant; ergo idem erit in praesenti, et ex sequentibus haec pars latius confirmabitur. Declarant autem, et bene, citati auctores, non oportere ut aliquis prius in loco faciat magnam temporis moram, quam obligetur legibus loci, sed satis esse si ad locum veniat, et ibi morari incipiat cum intentione permanendi diuturno tempore, quo solet studium, aut negotium durare. Quia sicut ad acquirendum domicilium non requiritur mora, vel successio temporis, sed translatio actualis habitationis cum proposito perpetuo permanendi (ut recte Sylvest., verb. Domiciliwn, num. 2, et bene Navarr., de Jubil., ad S In Levitico, not. 32, S Incole, num. 43, et in Consil. 4 de Constitut., num. 43; et Sancius, supra, disput. 23, ita ad acquirendum quasi domicilium sufficit habitatio cum proposito ; est enim eadem ratio.

6. Quanta mora sit necessaria, ut quis ad leges teneatur. — Sed quaeres quanta mora temporis, saltem animo et proposito concepta, sit necessaria ad obligationem fundatam in hoc titulo quasi domicilii. Quidam ex dictis auctoribus postulant majorem partem anni. Itaque requirunt vel explicitum propositum permanendi ibi pro majori parte anni, vel ( quod perinde est) intentionem existendi ibi tempore necessario ad talem actionem, quae regulariter aut semper requirit ad minus partem anni majorem : ita sentit Sylvest., verb. Domicilium, num. 2, quatenus ait ad perceptionem Sacramentorum necessarium esse habitare in aliqua parochia per majorem partem anni, ex Innocentio, c. Omnes, de Poenitent. et remis. Sed licet hoc sine dubio sufficiat ad acquirendum quasi domicilium, et habitationem simpliciter , tamen quod id sit necessarium, nimis restrictum est, et non potest sufficienti ratione probari, nam etiam habitatio quatuor vel quinque mensium est satis diuiurnum tempus, ut quis dicatur ibi habitare eo tempore, vel accedere ad habitandum ibi, quando accedit animo habitandi per plures menses, etiamsi non sit major anni pars. Unde placet mihi quod Navarr. loco supra citato dicit, satis esse accedere cum animo habitandi ibi ad tempus incertum, puta ad tale negotium, quod solet tardius vel citius fieri, moraliter autem requirit notabilem durationem: vel, si quis non determinat actionem nec tempus, satis esse accedere cum animo vivendi ibi pro aliquo tempore diuturno, non determinando illud; vel denique si determinet tempus certum, satis esse quod sit adeo magnum, ut arbitrio prudentis possit dici esse ibi habitator. In quo addo, licet in ordine ad alios effectus possit forte juxta hoc prudens arbitrium postulari major anni pars, nihilominus in ordine ad eum, quem nunc tractamus, non videri hoc rationabile arbitrium ; quia etiam pro minori tempore prudenter postulatur uniformitas cum toto populo in publica observatione festorum, vel similium legum propriarum talis loci, quod ex sequenti puncto aperte constabit.

7. Secunda pars relate sententie renicitur. — Tertia sententia. — Altera ergo pars hujus sententiae, nempe ad hanc obligationem esse necessarium quasi domicilium, et omnes advenas brevius commorantes alicubi, vel peregrinantes, et transeuntes per varia loca, non teneri ad servanda localia statuta; haec ( inquam ) pars mihi nullo modo probari potest. Est ergo tertia sententia, quae iudifferenter ait, peregrinos et advenas obligari legibus loci in quo inveniuntur, et consequenter teneri ad festa servanda, jejunia, etc. Ita tenet Major, 4, d.15, q. 5; Dried.!. 1 deLiber. Christ., c.17, S Una est ; Ledesm., 1, p. 4, q.15,a.2, dub.2; Lud. Lop., 1 p. Inst., c. 52, S Unaqueque civitas; Covar., l. 4 Var., c. 20, n S, circa finem ; Navar., in Manual., c. 13, n.5, in fine; clarius in c, 23, n. 120, ubi de jejunio loquens, ait peccare qui vescitur carnihus transeundo per alias regiones, etiam quando licite illis vesceretur in tcrra sua; et in fine subdit, idem esse dicendum de festis, et similibus praeceptis. Citat Panormitan., in cap. Consiliwn, de Jejun. observ., ubi in 6 expresse dicit, quod peregrini, in jjuniis et similibus, debent se conformare consnetudini loci; et ad hoc inducit textum in dicto cap. Consilium, et Gloss. ibi; additque posse peregrinos ad hoc compelli per Episcopum, ubi clare supponit habere Episcopum jurisdictionem in hos; subdit tamen pro ratione: Ne sit alicui scandalum, de qua rauone infra dicam; idem Abbas, cap. A nvbis, 1, de Sent. Excom., et ibi Host., et iu Sum., titul. de Obser. jejun., S Quando jejunandum, num. 5; Porcius, in dicto, S Sed et quod principi, num. 26; Cardinal., Immol. et Bonifac., in Clem. 2, de Celebrat. Missar.; idem sentit Archid., in d. c Que contra, quatenus ait, peregrinum ligari statuto loci per quem transit, et pro transgressione ejus posse punrri. Hanc etiam partem indicat Angelus, verb. JeJuniumn, n. T, licet non de missa, sed de jejunio agat. Et pro hac sententia faciunt omnia quae circa c. Ut animarum, de Const., in 6, diximus in d. disp. 5, sect. 5, tom. 5.

8. Sententia vera proponitur. — Duplex modus permanendi in loco. — In consuetudine potest fundari obligatio hec.— Haec vero sententia, ita indifferenter et generaliter intellecta, non videtur aeque ccrta, quia infra illos duos modos domicilii et quasi domicilii potest esse magna latitudo in modo existendi alicubi, et in modo ibi permanendi; et non in omnibus approbatur a modernis haec sententia, et revera non est aeque certa in universum. Possumus ergo subdistinguere alios duos modos. Unus est, quando quis pervenit ad locum, ubi per aliquot dies moretur, vel recreetur, vel negotietur ; ita ut ille sit quasi terminus peregrinationis et viae, licet quis in illo, parvo tempore duraturus sit. Alius modus est, quando praesentia in tali loco solum est in transitu, tanquam in hospitio viae, prandendo, vel pernoctando, et statim discedendo sine alia mora. Quando ergo praesentia est prioris modi, dicendum omnino censeo cum praecedenti sententia, illam sufficere ut quis teneatur ad fes- tum vel statutum loci servandum. Duobus autem modis hoc fundari potest, vel in consuetudine, vel in vi legis et jurisdictionis. Cum enim contraria opinio maxime fundetur in defectu jurisdictionis, ferentis talem legem in personas sibi non subditas, aliqui hac ratione fatentur, hos exiraneos non teneri ad has leges servandas ex vi subjectionis suae, seu jurisdictionis alterius ; nihilominus tamen aiunt teneri ratione consuetudiuis; nam omnes fideles, qui per dies aliquot alicubi manent, si in eis occurrat festum, vel jejunium loci, existimant in conscientia se teneri ad servandum illud : at consuetudo hujusmodi solet inducere obligationem, ut constat ex materia de consuetudine; ergo. Confirmatur, quia talis est rationabilis, et necessaria ad bonos mores reipublicae, quia saepe hujusmodi externi sunt plures, et habent amicos et socios loci incolas, qui facile inducuntur ad non servandum festum, vel non jejunandum, si alii, quos comitantur, id faciant; ergo talis consuetudo merito obligat exteros, ut potius aliis se conforment quam eos impediant. Dices hoc esse ratione scandali. Respondeo, licet vitatio scandaii sit occasio vel indicium obligationis, non est tamen propria ratio obligationis, sed consuetudo est sufficiens ratio.

9. Ex Augustino confirmatur. — Atque hoc modo probari etiam potest haec sententia ex Augustino, in d. c. Quee contra, seu 3 Confess., dicente, vitanda esse flagitia quae sunt contra mores hominum, et subdit : Ut pactum inter se civitatis, aut gentis consueludine , vel lege firmatum, nulla ejus aut peregrini libidine violetur ; turpis emim est pars suo universo non congruens. Peregrinus enim certe non dicitur, quia alicubi habet domicilium vel quasi domicilium ; loquitur ergo Augustinus de extraneis hominibus per paucos dies alicubi existentibus, et in eis censet esse flagitium rumpere leges hominum inter quos pro tunc habitant. Et in ratione quam adducit, expendo Augustinum hos etiam peregrinos numerare inter partes illius uriversitatis, ut hac ratione teneantur non dissentire a toto. Praeterea in d. c. 7lla, seu epist. 118, c. 2, loquens de his moribus et legibus, ait : JVec disciplina ulla est in his melior gravi prudentique Christiano, quam ut eo modo agat, quo viderit Ecclesiam, ad quamcumque forte devenerit. Ubi plane de his peregrinis loquitur, non dicit tamen aperte hoc cadere sub obligationem, sed bonum et prudens consilium ; infra vero addit: Pro eorum, inter quos vi- vunt, societate servcandum est. Et statim refert quomodo in simili dubitatione matris suae consuluerit Ambrosium, ejusque responsum in summa fuisse : Ad quam forte Ecclesiam veneris, ejus morem serva, si cuiquam non vis esse scandalo, nec quemquam tibi. Et addit Augustinus se suscepisse hanc sententiam Ambrosii tanquam coeleste oraculum ; et c. 4, addit, eiolare quietem, et pacem, quà allam non servant, in quibus omnibus non parvam obligationem indicat, semperque de peregrinis loquitur, et in consuetudine fundatur.

10. Non solum consuetudine, sed etiam ec jurisdictione tenentur peregrini, ad festa loci in quo sunt. — Addo vero non solum ratione consuetudinis, sed etiam per se ex vi legis, et ratione jurisdictionis teneri hujusmodi peregrinos ad servanda festa et statuta. Quod imprimis ita declaro, quia, licet consuetudo interdum habeat vim legis, nunquam tamen potest habere illam vim, nisi quatenus in jurisdictione aliqua fundatur : nam si sit in materia temporali, oportet ut fundetur consuetudo in consensu reipublicae, vel communitatis habentis jurisdictionem ad ferendam legem, qua jurisdictione tacite utitur, quando in talem consuetudinem tacite consentit; vel si communitas talem potestatem non habeat, requiritur expressus vel tacitus consensus principis, qui illam habeat ; et in materia et legibus spiritualibus, necessarius est consensus Papae, vel Episcopi cum proportione, ut supra dictum est, et in materia de legibus est notum. Interrogo ergo a qua jurisdictione habeat vim obligandi haec consuetudo : aut enim a jurisdictione communitatis, vel Episcopi illius loci ubi festum servandum est, et ita poterit etiam lex ipsa in vi jurisdictionis ferentis ipsam obligare peregrinos, etiam sine consuetudine; nam potestas, quae dat vim consuetudini, potest legem ferre. Vel illa consuetudo obligat in vi alterius jurisdictionis, et haec non facile explicari potest, cujus sit, vel qualis, quia non potest esse alterius communitatis particularis, vel Episcopi proprii ipsius persona , quia minus potest obligare extra propriam dioecesim. Vel est jurisdictio Papae per tacitum consensum, vel per jus commune praecipiens ut hae consuetudines serventur; et hoc jus non videtur posse facile ostendi, et illo dato non potest commode intelligi, nisi intereedat jurisdictio particularis praelati; alias hi peregrini tenerentur servare haec festa ex vi juris communis, et non ex vi talium statutorum , aut particularium consuetudi- num. Unde potius videtur dicendum, illam consuetudinem, ut advenae commorantes per aliquos dies in uno loco, se conforment moribus loci in his quae ad communem vitam spectant, esse quasi ex jure gentium, et inde habere vim suam ; tamen quia obligatio ad servandum tale festum non est immediate ex jure gentium, sed ex statuto talis episcopatus, necesse est dicere, quasi communi jure gentlum, et ex consensu omnium fidelium, et praecipue pastorum et Pontificum, introductum in Eecclesiam esse, ut Episcopi possint suis statutis obligare, non solum incolas, sed omnes ad tempus aliquod habitantes in suis dioecesibus, vel locis sibi subjectis; ergo, supposita illa consuetudine universali, et quasi jure gentium, obligatio jam est ex vi jurisdictionis episcopals.

11. Variis indiciis ostenditur heec jurisdictio. — Objectioni respondetur. — Potestque ulterius haec jurisdictio variis modis et indiciis ostendi. Primo a posteriori, quia Episcopi solent punire hujusmodi peregrinantes non servantes festa, vel jejunia sua, idque juste ab eis fieri docent auctores graves Canonistae supra citati, quia non est verisimile usum tam frequentem Praelatorum esse injustum ; ergo habent jurisdictionem coactivam et directivam circa tales personas. Secundo a priori, quia haec obligatio est necessaria ad bonum regimen proprii gregis, quia, ut dicebamus, periculum est ut multi incolae non servent legem, si peregrini non servant. Dices, satis esse quod peregrini ex jure naturali teneantur ad scandalum vitandum. Sed contra, quia sicut ratio scandali vitandi obligat ex charitate ad vitandam hanc vel illam actionem, aut ad omittendam illam, ita potest inde sumi ratio sufficiens ad praecipiendum, vel prohibendum simphliciter ne talis actio in tali loco fiat, ita ut non relinquatur uniuscujusque arbitrio an sequatur scandalum, necne, sed absolute feratur talis lex, quae considerat id quod moraliter accidit, et ad vitanda incommoda publica certam regulam operandi statuit. Hoc ergo modo, ex scandalo quod moraliter timeri potest, si advenae non conformentur populo in observatione festi , seu localis statuti, colligimus Episcopum loci, seu alium similem legislatorem habere jus et potestatem ad obligandum omnes qui actu degunt in tali loco, ad servandam legem et uniformitatem cum aliis, quia hoc est per se necessarium ad pacem et bonum regimen talis loci ; ergo hac ratione illi advena, quatenus ibi existunt, sunt subditi gubernatori loci, quatenus ad illum spectat paci talis loci consulere, et consequenter etiam statuere de moribus ad illam necessariis ; ergo per se etiam et directe obligantur tali lege vel consuetudine.

12. Confirmatur ex potestate principum laicorum. — Et confirmatur, quia princeps laicus in multis casibus habet potestatem statuendi leges in terra sua, etiam in ordine ad peregrinos, quando respiciuut bonum et utilitatem suae terrae vel populi, in ordine ad externam justitiam et pacem ; ergo idem poterit Episcopus in ordine ad spirituale bonum. Antecedens constat ex usu omnium regnorum, et quia illa potestas est necessaria ad conservationem et bonum regimen reipublicae in tali loco existentis; item inductione, de lege prohibente deferre talia arma, vel extrahendi tales merces ex tali loco, et similibus, de quibus per Bart., Bald. et alios, in l. 1, Cod. de Jurisdict. omnium jud. Consequentia vero probatur , quia non est minus perfecta spiritualis potestas in ordine ad suum finem, quam sit temporais in ordine ad suum, utramque comparando ad suum territorium ; ergo non solum subjiciuntur Episcopo incola loci , sed etiam advenae in ordine ad leges, quarum generalis observantia in illo loco necessaria est ad bonum suarum ovium. Denique declarari hoc potest ex dictis supra, et latius in 5 t. de Censuris, quia statutum per se primo respicit territorium, et ratione illius personas ibi degentes ; sed isti advenae pro tunc ibi degunt, et tenentur uti illo loco juxta leges ejus, et prout expedit ad commune bonum ejus ; ergo tenentur etiam hanc legem servare.

13. Declaratur amplius. — Tertio id declaro in hunc modum , quia lex habet vim constituendi actum in tali vel tali virtute juxta exigentiam materiae ejus, et similiter habet vim constituendi medium virtutis , ut temperantiae et justitiae; ac denique habet vim praescribendi circumstantias necessarias temporis et loci, ut actus in tali virtute honeste fiat, ut lex jejunii facit ut carnes hodie non sint materia temperantiae , vel, quod perinde est, ut hodiernum tempus non sit quale esse oportet ad usum carnium. Quod si lex illa limitata sit ad tale territorium , determinat etiam locum illum, pro tali tempore, non esse convenientem ad esum carnium; et similiter lex de observatione festi facit ut opus servile, tali tempore et loco factum, sit contra religionem. Illa autem lex simpliciter statuta est pro omnibus qui hoc die in hoc loco sic operari voluerint, et indifferenter ponitur pro omnibus ibi morantibus; ergo etiam respectu advenarum illud opus tunc est contra religionem et prudentiam, quatenus dictat de circumstantiis servandis ad operandum sine offensione religionis. Neque hoc excedit potestatem legislatoris, quia habet plenam potestaiem in talem locum, respectu omnium qui in illo operari velint , undecumque illuc veniant. Sicut si pretium tritici taxatum est tali loco, advena, ibi vendens triticum suum, tenetur ex lege justitiae servare legem et taxam, quia ibi illud est medium justitiae, non solum pro incolis, sed simpliciter pro omnibus operantibus in illo loco in illa materia justitiae : habet enim princeps potestatem ita constituendi legem justitiae in illo loco; de quo nullus dubitat ; unde sumi potest optima ratio: nam statutum loci potest in materia justitiae constituere medium, quod advenae ibi servare teneantur, etiamsi peregrini sint; ergo potest etiam constituere medium in actu temperantiae ibi exercendo, a quocumque exerceatur; ergo similiter in materia religionis, ad quam spectat praeceptum servandi festum. Et hoc modo facile intelligitur , advenam fieri subditum ratione loci, quia posita illa lege pro tali loco, illud est medium virtutis in illo loco, et non alibi.

14. Tandem non est contemnenda illa ratio, quod isti sic existentes in alio territorio eo ipso excusantur ab obligatione servandi festa peculiaria suae patriae, et alias similes leges; ergo merito obligantur ad observanda festa loci in quo existunt ; debet enim esse aequa conditio praesentiae et absentiae, ut servetur conveniens distributio, et ne homines illi liant liberi, et exempti ab omnibus legibus municipalibus, seu episcopalibus, sine ulla legitima causa ; et quia ratio juris postulat ut sentiat onus, qui sentit commodum, c. Qwi sentit, de Regula, in 6. Neque obstat evasio supra insinuata, quia, ut ostensum est, non deest hic sufficiens subjectio, ratione loci pro quo materia in tali virtute constituta est, ut dixi.

15. Ab incommodo probatur. — Potestque ab incommodo non parum hoc confirmari. Nam inquiro quid dicendum sit de illo advena, quando idem festum in utroque loco, tum praesentiae et domicilii, servatur ex statutis vel consuetudinibus particularibus, non ex lege universali Ecclesiae; peto, inquam, an tunc teneatur advena servare festum in loco ubi est praesens. Absurdum enim videtur di- cere, posse etiam tunc festum illud non servare, quia absentia a proprio territorio non videtur illum excusare, cum in loco in quo invenitur, eadem sit observantia. Et ita Sancius supra supponit tanquam certum in eo casu non excusari. At vero aut contrarium dicendum est, aut inde concluditur nostra sententia ; nam ille tunc non tenetur servare festum in loco ubi est praesens, ex vi constitutionis, aut consuetudinis suae patriae, quia haec non obligat extra territorium, ut in superiori puncto dictum est. Ergo si obligatur, ex vi consuetudinis, aut statuti illius loci in quo invenitur, okligatur ; quia non obligatur ex lege generali Ecclesiae, ut supponitur, et oportet ut ex aliqua lege obligetur; ergo nihilominus obligaretur, si etiam in terra sua non esset eadem consuetudo vel lex, quia, supposita absentia, illa nihil confert ad hanc obligationem ; ergo vel etiam in eo casu non obligatur, quod reputatur absurdum, vel semper obligatur. Et confirmatur: nam in eo casu habet locum ratio, quod ille non est subditus Episcopi loci ubi est praesens, et lex alterius non obligat illum; ergo e contrario si tunc obligatur a lege loci, ratione ejusdem loci est subditus, neque ad hoc refert quod, in loco domicilii, sit, vel non sit similis lex.

16. Solvuntur argumenta opposita. — Neque contra hanc resolutionem obstant quae in principio objecta sunt. Nam principale fundamentum de carentia jurisdictionis in uno, et subjectionis in alio, satis expeditum ac declaratum est : leges autem quae afferuntur non sunt ad rem. Nam prima, si quid probaret, concluderet esse necessarium domicilium, et perpetuam habitationem, quod plane improbabile est. In illa ergo lege Debitor non est sermo de obligatione legis, neque de habitatione necessaria ut quis obligetur legibus loci ; sed casus legis erat, quando in piguus datur predium cum omnibus ibi importatis, inductis, natis, etc., an intelligantur comprehensi servi, qui ad praedium colendum mittuntur : et respondetur, eos duntasat comprehendi , qui hoc animo a domino missi essent , ut ibi perpetuo essent ; exponit autem Glossa perpetuo, id est, quandiu ibi essent necessarii. Inde autem nullum potest sumi argumentum, quia in illo casu servi non erant dati, vel promissi per se in pignus, sed ad summum poterant comprehendi tanquam res accessoriae, et connexae cum praedio, quia verba pacti postulabant illam connexionem, quae respectu servorum non poterat esse alia, nisi destinatio illorum ad in- sistendum praedio. At in praesenti lex fertur simpliciter ad totum territorium, seu locum, et ad sui observationem non requirit aliam connexionem, nisi actualem habitationem et unionem cum caeteris de populo, quae ex actuali habitatione nascitur. Alia vero lex magis videtur pertinere ad casum sequentem. Dico tamen illam loqui de illo qui, transeundo per locum, emit ibi, aut vendidit, et pertransiit ; postea enim non potest conveniri in illo loco, et merito, quia per unam transeuntem actionem non acquiritur forum quasi permanens, et dans jus in alium, etiam absentem. At nos loquimur de obligatione, quae durat solum quandiu durat praesentia, et ideo nulla est similitudo. Esset autem nonnulla, si ageretur de conveniendo advena in eodem loco, in quo contraxit, antequam inde disveederet : et tunc sine dubio potest in eodem loco conveniri, si fraudem omisit, vel si est debitor, aut non vult stare conventioni factae, vel quid simile. Et ita potius favet exemplum.

17. Qui solum in transitu alicubi sunt, non leneri probabile est. —Suadetur comparationibus. —Superest videndum an haec resolutio habeat eodem modo locum in his, qui solum in transitu, et tanquam in hospitio, et ad horam alicubi inveniuntur, solum ad refectionem sumendam, vel ad quietem nocturnam, ei statim sunt discessuri. Aliqui enim non putant esse admittendam obligationem hanc cum tanto rigore; tum quia esset res nimis onerosa et scrupulosa iter facientibus; tum etiam quia-consuetudo non videtur cum tanto rigore introducta; tum denique quia in moralibus parum pro nihilo reputatur, et ideo, esse in transitu tantum, non reputatur praesentia. Nam in jure, quod brevi tempore durat, quasi non esse censetur, juxta c. Iam et ego, de Verb. signif., ubi ex Hieronymi sententia dicitur, vocari unigenitum Salomonem, quia prior frater uterinus statim mortuus est, et ideo quasi non fuisse censetur. Et juxta c. Ad audientiam, juncta Glossa, verb. Statim, de Regular., dicente: Non dicitur factum, quod non durat. Tandem addi potest argumentum ; quia sacerdos Graecus transiens per Latinam Ecclesiam non tenetur ritus Ecclesiae latinae servare, praesertim quoad consecrandum in azymo, et multo minus Latinus transiens per Graeciam tenetur consecrare in fermentato, ut in 3 tom., disp. A44, sect. 3, diximus, allegando epistolam Leonis Papae; ergo similiter in proposito. Ouoad hanc ergo partem potest contraria opinio probabiliter sustineri, et qui in praxi illa uti voluerit, non peccabit.

18. Contrarium tamen certum. — Nihilominus si consequenter loquendum est, censeo idem esse sentiendum de his transeuntibus, pro eo tempore quo in tali loco quiescunt, servata proportione quoad tempus habile (ut sic dicam) ad obligationem et executionem praecepti. Probatur primo, quia citata jura, seu testimonia Augustini indifferenter loquuntur de peregrinis, seu venient:ibus ad aliquem locum, sive parum, sive multum ibi sint moraturi. Secundo, quia rationes sumptae, vel ex necessitate ad communem pacem et unitatem, vel ex necessitate praescripta in materia et circumstantiis virtutis pro tali loco, aeque applicari possunt ad hos peregrinos cito transituros. Et similiter urget inductio facta de lege taxante pretium ; servare enim tenetur illam, etiam qui ad horas tantum ibi manet. Item de lege non ferendi arma tah hora noctis, et similibus. Tertio, quia si extraneus non habens domicilium, nec quasi domicilium in ahquo loco, obligatur legibus loci, non possumus per majorem vel minorem moram hanc obligationem limitare aut discernere, quia neque ulla regula moralis et certa potest assignari ad hanc discretionem faciendam, neque ratio. Quia major vel minor mora non videtur dare jurisdictionem uni, vel subjectionem alteri. Unde argumentor quarto, quia si non obligaretur viator ad servandum festum loci, ad quem hospitii gratia pervenit, maxime esset quia non est subjectus ; av respectu agendorum in tali loco, et concernentium locum, est subjectus, nam hoc modo subjectus est, qui per paucos dies ibi commoratur, ut ostensum est. Et differentia illa permanentiae majoris vel minoris, seu quod sit tanquam in termino viae, vel tanquam in via ipsa, seu termiuo medio, videtur et valde materialis, et nimis speculativa, potius quam moralis; ergo in omnibus his casibus idem est dicendum cum proportione.

19. Quinto induco rationem illam, quia statim ac aliquis exit ex terminis sui territorii, desinit obligari lege territorii ad servandum proprium festum ejus, nec ab hoc consideratur mora temporis, aut loci distantia, sed satis est ut sit extra territorium : ergo eadem proportione, ut obligetur lege alterius territorii, satis est ut intra illud versetur, nulla spectata temporis mora, nam debet esse proportio et aequalitas in onere et commodo, seu in suscipiendo uno jugo, et abjiciendo alio. Atque hinc potest ulterius argumentum sumi, de his qui nullum fixum habent domicilium, sed semper vagantur; ct ideo vagi dicuntur, ut distinguantur a peregrinis habentibus alicubi proprium domicilium : illi ergo, licet nunquam sistant per moram notabilem in uno vel alio loco, sed semper huc illucque discurrant, tenentur servare festa locorum in quibus inveniuntur. Idemque est de similibus statutis, vel consuetudinibus; ergo et alii peregrini ad hoc tenentur. Patet consequentia, quia, qucd hi habeant domicilium alibi, nihil obstat huic obligationi, cum, eo ipso quod extra domicilium sunt, non obligentur legibus ejus ; manent ergo aeque liberi et expediti, ut statutis aliorum locorum conformari debeant. Item e contrario, quia si pcregrini non subjiciuntur his statutis, quia nec sunt incolae, nec veniunt illuc animo manendi per aliquod tempus notabile, etiam isti vagi non sunt incolae. nec veniunt animo manendi, ut supponitur; ergo est eadem ratio. Dices: isti vagi, quia nullibi domicilium habent, censentur illud acquirere quocumque veniunt, non sic alii. Respondeo : proprium domicilum revera non acquirunt, nec illud habent, cum nunquam habeant animum manendi, sed dicuntur acquirere domicilium quoad effectus necessarios ad bonam eorum gubernationem. Ita ergo peregrini, licet alibi domicilium habeant, tamen, dum peregrinantur, perinde se habent quoad statuta domicilii, ac si illud non haberent. Ergo quoad hunc effectum, eadem est ratio de illis ac de vagis.

20. Quod autem isti vagi obligentur, probatur, primo, quia isti vagi non possunt aliter acquirere jura seu effectus domicihi ; secundo, quia alias isti essent exempti ab omnibus statutis et cousuetudinibus episcopalibus. Dices, nullum esse inconveniens, eum, qui nullum certum domicilinm nec durabilem habitationem habet, nullis consuetudinibus aut statutis particularibus obligari. Sed revera est contra bonos mores talium personarum, et non posset esse sine perturbatione reipublicae, et ideo merito possunt isti vagi coercert a praefectis urbium et a pastoribus ecclesiarum, ad se conformandum 1loco in quo sunt. Unde tandem confirmatur, quia alias contingeret istos, tam vagos quam peregrinos, per multos dies et menses alicubi morari, et nunquam obligari ad servanda festa occurrentia in tali loco, et similia statuta. Sequela patet, quia si aliquis horum perveniat ad locum cum animo statim transeundi, non statim obligatur juxta contra- riam sententiam ; ergo licet per occasionem differat discessum, per unum vel alium diem, semper habens animum statim discedendi, nunquam obligabitur, quia semper est in transitu, ut enim dixit J. C. in leg. Nihil interest, 95, f. de Capt. et postlimin. rever. : Oportet ut ea, mente cenerit, ut non illo revertatur. Neque enim satis est corpore quem domwn redüsse, si mente alienus est. Habens ergo animum transeundi, nunquam manet, etiamsi diu corpore praesens sit, sed transit ; ergo si praesenua in transeundo non satis est ad obligationem, nec mora longa sufficiet cum illo animo. Consequens autem est inconveniens morale, et contra pacem et bonam gubernationem, et potest esse occasio multarum fraudum et perturbationum. Ergo rectius et securius dicitur, quamlibet praesentiam sufficere ad hanc obligationem, dummodo cum debita moderatione et proportione explicetur. Quod quidem si prudenter fiat , nec scrupulosa , nec nimis onerosa videri poterit haec obligatio. Quomodo autem id fieri debeat, breviter in nostro casu explicabo, et inde facile poterit ad alias materias applicari.

21. Duo spectant ad observationem festi. — Ad posterius negativum tenetur transiens. — Distinguenda ergo sunt duo, quae ad observationem festi pertinent, et differentia inter ea est constitueiida. Unum enim est positivum, scilicet, audire missam ; aliud negativum, scilicet, abstinere ab operibus servilibus. Unde primum uno actu et una particula diei impleri potest. Secundum vero habet tractum successivum per totum diem, et per modum negativi praecepti obligat semper et pro semper intra illum diem. Hinc ergo facile intelligitur hanc posteriorem obligationem posse cadere in eum, qui pervenit ad talem locum, etiamsi post horarm sit discessurus, quia tenebitur pro illa hora non vacare operibus servilibus: statim enim ac transierit, etiam codem die, ad locum ubi tale festum non servatur, amplius non tenebitur ad servandum festum, ut per se clarum est. Et pro illa hora vel parvo tempore vix potest esse obligatio gravis, saltem propter materiae levitatem ; si tamen esset totum tempus ante vel post meridiem, vel magna ejus pars, tunc censeri potest materia gravis. In quo etiam omninc cavendum est ne saltem publice talia opera fiant, quia revera tune maxime procedunt rationes factae, et saltem scandali periculum vitari non potest ; si quis tamen occulte vel noctu aliquid simile faceret , addictus primae opinioni, non damnarem illum.

22. An teneatur ad primum, quod est positivum. — Negativa pars cera est. — De auditione autem missae, quia brevi tempore impletur, dubitari potest an, eo ipso quod aliquis est in loco aliquo per tempus sufticiens ad audiendam missam, teneatur illam audire, si potest. Nam videtur teneri ex rationibus factis, quia tunc obligatur praecepto de servando festo, et potest illud quoad hanc partem implere. Sed dico imprimis eum , qui agit iter per locum ubi dies est festivus , etiamsi illac transeat hora missa, non teneri ad permanendum ibi pro tempore illo, ut audiat missam, nec cessare ab itinere, si alias non erat sibi opportunum, quia tunc nulla est ratio talis obligationis, ut est per se notum. Nec rationes supra factae tunc habent locum, quia ille revera non est ibi, sed illac transit, nec obligatur ad ibi operandum aliquid, nec ad permanendum ibi aliquo tempore, quia praeceptum de festo non obligat ad permanendum (ut supra dicebam), sed supposita permanentia obligat ad observationem, et ita procedunt rationes factae. Et de his transeuntibus dixit in hoc sensu Navarr., solum transitum non ita obligare, ut ex contextu est clarum. Deinde licet contingat in illo loco quiescere tempore opportuno ad missam audiendam, si indiget illo tempore ad necessariam actionem pro itinere, nec potest audire missam , nisi a suo itinere retardetur, non credo teneri ; nam procedit fere ratio proxime facta.

23. Quid si dormiat in loco ubi sequens dies festivus sit. — Et eadem ratione existimo, si dormiat in loco ubi sequens dies festivus est, non obligari ad audiendam missam, si statim perventurus est ad loca in quibus festum illud non servatur, quia non potuit tam brevis et transitoria mora inducere tantam obligationem cum incommodo itineris. Secus vero est, quando aliquis moratur toto tempore matutino, in loco nbi est dies festus, etiamsi alienigena sit, et a prandio sit discessurus ; existimo enim teneri ad missam audiendam , quia tunc habent locum jura, et rationes adductae pro secunda sententia, quae hoc etiam affirmat. Idemque dicendum censeo. si aliquis discedat summo mane ab illo oppido, ubi servatur festum, quod simili modo servetur in toto illo territorio, per quod usque ad meridiem acturus est iter; nam procedit eadem ratio.

24. Regula generalis discernendve moree. — Unde obiter colligi potest generalis regula pro discernenda mora necessaria ad hanc obligationem ; nam si obligatio sit praecepti nega- tivi, hac semper urget pro rata temporis, quo durat praesentia in tali loco, quia praeceptum aequali proportione obligat pro toto tempore, et pro qualibet parte ejus. Si vero obligatio sit praecepti affirmativi, necesse est ut quis sit in loco saltem pro toto illo tempore quod ad implendum actum praeceptum per se conceditur, quia alias praeceptum non obligat talem personam, quia nec ratione domicilii, quod ibi non habet ; agimus enim de peregrino, seu transeunte, non de incola ; nec etiam ratione praesentiae, quia est in puro transitu; nec tunc habet locum ratio scandali, nec alia ratio boni communis.

25. Solvuntur argumenta. — Neque contra hanc doctrinam obstant in contrarium adducta. Ad primum enim dico, esse quidem hoc aliquod onus, sed rationabile et leve, quod facile et sine scrupuls tolerari potest, si considerentur quae diximus. Ad secundum, potius consuetudinem favere huic sententiae, quia revera omnes timorati observant talia festa, et se sentiunt obligari. Ad tertium ex illo principio, quod parum pro nihilo reputatur, respondeo, quando res ipsa aliunde habet consummationem suam , licet parvo tempore duret, non esse parvam, dummodo duret quantum necessarium est ad actum. Ut consensus pravus mortale peccatum est, etiamsi brevissimo tempore duret, et illa prava duratio non facit ut res illa pro nihilo habeatur; et in praesenti materia, si quis discedat a suo oppido, statim ac exit terminos ejus, desinit obligari statuto ejus ad festa servanda, etiamsi noctu reversurus sit, quia ad hoc non consideratur duratio, sed absentia: ita ergo este contraric. Nec jura quae afferuntur, obstant; nam illa interpretatio unigeniti a Hieronymo tradita, et relata in dicto cap. Nam et ego, non est sine aliqua metaphora et improprietate, ut notat Abbas, in dicto capitulo Nam et ego, et ideo non potest ab illa sumi argumentum. Unde forte Salomon dictus est unigenitus, quia solus, vel primus ex legitimo matrimonio natus est; vel etiam quia quando natus est, jam prior erat mortuus, et sic parva duratio fratris dicitur ad hoc contulisse. quia jam ille non erat; at licet parvo tempore vixerit, vere filius, et genitus fuit. Sicut Pontifex electus , licet per horam tantum vivat, verus Pontifex est, et in numero Ponrificum compatandus , licet, secundum aestimationem et metaphoram , habeatur ac si non fuisset. In praesenti autem, ad judicandum de obligatione, habenda est ratio ve- ritatis, et durationis necessariae ad tales effectus. Unde etiam dictum illud Gloss., in dicto capite Ad nostram : Non dicitur factum quod non durat, in rigore non est verum, ut ex re ipsa constat , et exemplis adductis de consensu pravo cito transeunte, et Pontifice electo, et paulo post mortuo. Dictum ergo illud solum metaphorice quoad aliquam considerationem sustineri debet, et praesertim in ordine ad prasumptionem , de qua in illo textu agebatur, scilicet de tacita professione, a qua statim quis resilht , nam praesumitur non consensisse ; si autem consensit , nihil refert brevitas durationis. Hic autem non de praesumptione agimus, sed de veritate, ad quam spec:tanda est mora sufficiens ad actum, et ad debitam conformitatem cum populo in observatione festi; major enim mora accidentaria est ad hunc effectum.

26. Cur Graeus non teneatur ad Latinorum ritus, quando inter eos est. — Ad ultimum, de consuetudine Gaecorum et Latinorum, respondeo imprimis ibi intervenire specialem rationem, quia ipsa Ecclesia ita interpretata est illos ritus, et vult illo modo servari propter specialem rationem, quam attigimus in dicta disputatione quadragesima quarta, tom. 3. Clarum est autem, quod si lex ipsa ita lata esset, ut explicaret se velle obligare incolas terrae, et non alienigenas illuc venientes, tunc eos non obligari; hic autem agimus de legc, quae indifferenter ponitur pro tali loco. Deinde addo, legem illam, vel consuetudinem, quoad ritus accidentarios in sacrificio servandos, non esse universaliter et indifferenter propositam pro omnibus fidelibus aut pro omnibus sacerdotibus, sed Ecclesiam ipsam admittere in hoc magnam varietatem, sicut videbimus, in multis caeremoniis, aliter monachos, aliter vero clericos celebrare. Neque hi obligantur illorum caeremoniis uti, neque e converso, ctiamsi in aliorum locis vel ecciesiis celebrent, quia ipsae consuetudines non sunt locorum, sed (ut ita dicam) personarum, seu statuum, ac professionum : statuta vero de quibus agimus, localia sunt, et de se ad omnes fideles cujuscumque professionis pertinere possunt.

27. Quomodo haec extendenda ad festa generalia Ecclesie.— Ultimo tandem extendenda sunt, quae diximus in his duobus punctis, ad festa generalia Ecclesiae, quando ex consuetudine in aliquo particulari loco ablata est obhgatio, ut in Inventione crucis, vel in festo Iunocentium, aut aliis minoribus festis acci- dere diximus. Nam in his habent locum duo principia, quae ex dictis collisuntur. Unum est, incolas illius loci, in quo praeceptum illud derogatum est, si extra illum inveniantur ubi praeceptum suam vim retinet, non posse uti indulgentia sui loci, sed teneri ad servandum festum, sive ibi maneant, sine sint in transitu. Patet a fortiori, quia si in alio loco servaretur festum illud ex particulari lege loci, tenerentur illi alienigenae se illi conformare, ut diximus; ergo a fortiori si ex lege generali Ecclesiae ibi non derogata, tale festum servetur. Sic dixit Felin. in dicto c. Quod Clericis, de For. comp., cum Cardinal. in Clem. Dignum, de Celebrat. Miss. , quaest. 5, peccare Catalanum comedentem carnes Tolosae die sabbathi, etiamsi in sua patria sine peccato posset eas comedere, quia extra locum consuetudinis non potest illa uti, ubi lex generalis in contrarium viget. Idemque dixit Navarr., capit. 23, numer. 120, de Castellano comedente extrema animalium in die sabbathi, dum per Lusitaniam vel Navarram vagatur, ubi mos Castellae non est receptus. Imo multi ex auctoribus, qui in legibus particularibus non censent advenam transeuntem obligari ad earum observationem , nihilominus in generalibus id fatentur, etiamsi in patria hominis alienigenae ex consuetudine non serventur. Quia leges illae de se et per se omnes obligant, et derogatio, quae alicubi facta est per consuetudinem, est quasi affixa il loco, nec extendenda est, cum sit odiosa. Neque se habet ut privilegium personale, quod cum persona incedat, quia nec isto modo introductum est, nec est ulla ratio cur sic explicetur. Maxime quia ordinarie solent tales consuetudines introduci ex peculiaribus rationibus locorum, unde etiam pro solis talibus locis introducuntur aut permittuntur.

28. Unde contraria sententia, quam Palac. et alii nonnulli moderni docere ausi sunt !, mihi non videtur practice secura, quia nulia auctoritate, nec ratione satis probabili, nedum firma nititur. Aiunt enim, licet illud videatur privilegium, nihilominus eo gaudere, qui ad breve tempus foras exeunt redituri, quia fictione juris habentur pro praesentibus. At enim cur non habentur etiam pro praesentibus quoad obligationem servandi statuta localia, vel consuetudines addentes obligationem ? Contra rationem enim videtur habere illos ut praesentes, quoad consuetudines rela- xantes jus commune, et non quoad honestas consuetudines addentes aliquid juri communi. Dicent fortasse illum esse favorem, et ideo ampliandum, hoc vero esse onus, et quasi odium, et ideo esse restringendum. Ego vero potius relaxationem communis juris censeo esse odiosam, ideoque non esse extendendam, praesertim per solam fictionem juris. Maxime quia fictio juris non extenditur ultra casus in ipso jure expressos, vel eamdem rationem habentes, quod de praesenti casu dici non potest. Denique contrarium est consuetudine receptum, et oppositum valde novum et scandalosum apparet, si Mediolanensis, verbi gratia, qui Romam peregrinatur, veht ibi in quatuor primis feriis Quadragesimae carnes comedere, quia (ut aiunt) Mediolani id ex consuetudine licet, et idem est in exemplis supra allatis. Quamobrem censeo non esse contrariam sententiam introducendam.

29. Non teneri peregrinum ad festum generale, si sit ubi non celebratur.—Petr. Ledesm., de Matrim., q. 45, art. 5b, punct. 3, dub. ult. — Aliud vero principium huic correspondens est, incolam loci, in quo festum vel aliud praeceptum juris communis suam vim et obligationem retinet, si perveniat ad locum in quo ex consuetudine non obligat, etiamsi transeundo tantum illic sit, non teneri pro tunc ad servandum festum illud, et idem est de jejunio, etc. Quod etiam est communiter receptum, ut patet ex Navar., Covar., et aliis supra citatis. Et colligitur plane ex sententiis Augustini supra adductis, quod potest quisque se conformare consuetudini populi in quo invenitur, in his rebus quae per se mala non sunt. Ratio etiam proxime facta hic applicari potest, quia relaxatio illa juris communis, per consuetudinem facta in tali loco, introduxit ibi privilegium, quasi locale, ut eo utantur omnes, qui loco etiam utuntur, et in eo praesentes sunt. Nec oportet ibi fingere absentiam, eo quod ille habeat animum cito redeundi, quia haec obligatio, vel excusatio non in fictione, sed in veritate fundanda est. Atque hoc etiam habet usus : nam Lusitani per Castellam transeuntes sine scrupulo vescuntur extremitatibus arietum in diebus sabbathi, et sic de aliis.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 14