Text List

Caput 15

Caput 15

An sit in ecclesia praeceptum de missa in die festo audienda?

CAPUT XV. AN SIT IN ECOLESIA PRAECEPTUM DE MISSA IN DIE FESTO AUDIENDA?

1. Proponitur quaestio. — Duas partes, ut supra dicere coepi, habet haec obligatio servandi festa: una affirmativa est. alia negativa, in quibus substantia illius consistit, quae jam a nobis explicanda est : hactenus enim fere tantum ostendimus praeceptum illud esse, et simul attigimus causas ejus, et quas personas obliget. Hoc ergo capite et sequenti, explicabimus ad quid obliget, seu quid agere praecipiat ; postea vero dicemus quid prohibeat.

2. Praeceptum hoc ad audiendam missam obligat. — Utrum sit de jure divino. — Dico ergo primo : hoc praeceptum obligat ad audiendam missam integram in diebus festis, quae sub praecepto observari praecipiuntur. Hanc conclusionem tractavi late in tertio tomo tertiae partis, tota disputatione ultima, et ideo hic brevissime rem totam perstringam, ad illum enim locum lectorem remitto. Conclusio ergo certissima est ex communi consensu, et traditione Ecclesiae : certum est enim hoc praeceptum non esse divinum, sed ecclesiasticum. Potest quidem probabiliter dici, jus ipsum divinum legis nova obligare omnes Christianos, ut interdum divino sacrificio intersint, illudque per sacerdotem et cum sacerdote offerant, quia lex colendi Deum per sacrificium quasi naturalis est; et haec determinata est in lege gratiae ad sacrificium missae, et ideo ex vi institutionis illius divini sacrificii videtur sequi haec obligatio, vel saltem quod sit divino juri valde consentanea, ut dicta disputat., sectione 2, dixi. Nihilominus quod haec actio exercenda sit in singulis diebus festis, audiendo integrum missae officium, de jure ecclesiastico est, tum quoad aliquam institutionem, nimirum orationum, et aliarum caeremoniarum quae in missa fiunt, quae sunt ex institutione Ecclesiae, praeter substantiam sacrificii ; tum quoad praeceptum de tali actione, quia Christus nunquam hoc determinavit ad tales dies, nec ad determinatum tempus. Ecclesia ergo hoc determinavit.

3. Ubi et quando sit hec obligatio imposita. — Sed quaeres ubi et quando. Quidam censent non inveniri hoc praeceptum in jure scripto, quia solum invenitur in capite Missas, de Consecratione, distinctione prima, et illud nec est Concilii universalis, sed provincialis, nec loquitur de omnibus festis, sed de dominica, nec ad omnes fideles, sed tantum ad saeculares. Non multum autem refert an hoc praeceptum sit satis expressum in aliquo Canone scripto, cum de universali traditione, et consensu Ecclesiae constet. Dico vero hanc ipsam consuetudinem esse optimam interpretem juris scripti, et ita etiam contineri hoc praeceptum scriptum in citato Decreto. Nam imprimis licet illud sit Concihi Agathensis provincialis, tamen illud universa Ecclesia acceptavit. Addo etiam sufficienter haberi in sexta Synodo, capit. octavo, quod non est ex Truilanis Canonibus, sed ipsius Concilii generalis; ibi autem dicitur esse licentiam iter agendi in die dominico, dummodo aissa non omittatur, quam prius audiendam esse dixerat ; docet ergo hoc esse sub obligatione. Deinde jam supra dictum est dies festus esse aequales quoad obligationem praecepti : unde, quod statuitur de dominica, intelligitur esse statutum de omnibus festis; sed nominatur dominica, quia est veluti generale festum in quo fit prima determinatio temporis deputati ad divinum cultum secundum se, ut supra explicatum est. Unde in eodem Concilio Agathensi, capite vigesimo primo, supponitur, in omnibus festivitatibus esse missam audiendam, tamen in solemnioribus esse ad communem parochiam accedendum, cap. quis, eadem distinct. 1, de Consec.; idem in cap. Quando, et in capit. Qui die solemni, ex Concilis Aurel. et Carthag. Sermo etiam est generalis, et de tempore diei solemnis, id est, festivi. in quo fideles debent ad missas convenire, et inde non discedere, donec a sacerdote benedictionem accipiant; et in eadem distinctione sunt alia decreta hoc explicantia, ut videbimus. Et in Concilio Tribur., cap. 35, expresse dicitur, in diebus dominicis et Sanctorum festis, omnes Christianos debere ad missas convenire. Quod ergo de dominica praecipitur, ad omnes dlies festos extenditur ; qui autem sint hi dies festi, breviter perstrinxi in dicta disp., section. 4, multo vero distinctius in superioribus capitibus. Et ex utroque loco constat, hanc obligationem non extendi ad dies profestos, quia nullum est de hoc praeceptum ecclesiasticum. Denique quod in illo decreto saeculares exprimantur, non refert, quia non est factum ad limitandum, sed ad augendum, seu ad ostendendum generalitatem praecepti, ita ut subaudiendum sit, etiam seculares ; nam clarum est religiosos et ecclesiasticos magis ad hoc obligari, et hoc etiam interpretatur consuetudo, et alia jura, ut late dixi in dicta disp., sect. 3, uhi de personis, in quas hoc praceptum quoad hanc partem cadit, tractavi.

4. Antiquitas audiendi missam in festo.— Adde vero propter alteram partem interrogationis, hoc praeceptum antiquius esse quam Agathense Concilium; hoc enim post quingentos fere annos post Christi ortum coactüm est; traditio autem agendi diem festum per sacrificii eucharistici communem oblationem, ad quam omnes Christiani convenire debent, longe est antiquior, et a tempore Apostolorum incoepisse videtur. Nam in Canone 10 Apostolorum, et capit. Omnes fideles, de Consecrat., distinctione prima, supponitur hic mos, et praecipitur ut fideles non discedant ab his sacris conventibus ante communionem. Clarius Clemens, lib. 5 Constit., cap. ultimo, in fine: Cunctis (inquit) dominicis diebus conventus ecclesiasticos celebrantes, leetitia fruimur ; et lib. 7, cap. 31: Die Hesurrectionis Domini, quem dominicum dicimus, convenite sine ulla conventus intermissione ad agendum gratias Deo, etc., ut sic sacrificium vestrum reprehensione careat, sitque Deo acceptum et gratum, qui de Ecclesia sua ecumenica diait : In omni loco offeretur mili sacrificium mundum, etc. Ex quibus locis Clementis intelligi potest, quoties antiqui Patres docent festa, et solemnitates ecclesiasticas celebrandas esse a fidelibus, praecipue loqui de celebratione per missae sacrificium, et in hoc ponere quasi substantiam hujus celebrtatis. Unde Justin., in Apol. 2 pro Christian., in ine, describit modum quo antiqui fideles in diebus dominicis ad missas audiendas convenire solebant. Quem morem tempore etiam Hieronymi fuisse, satis ipse indicat in Epitaphio Paulae, Epist. 27 ad Eustoch., capit. 10, dum ait Paulam, cum virginibus, solitam fuisse diebus dominicis ad ecclesiam procedere, utique ad missam audiendam ; nam illo die solitam esse celebrari, idem tradit in Epist. 53 ad Ripar., contra errores Vigilantii, capite 4. Unde Augustinus, sermone 215 de Tempore, ad omnes fideles ait : Omni die dominico ad ecclesiam convenite ; si enim infelices Juderi tanta devotione celebrant sabbathum, quanta magis Christiani in die dominico soli Deo vacare, et pro anime sue salute debent ad ecclesiam convenire ; et serm. 251, in dominica et solemnitatibus festorum soli Deo vacandum esse dicit, et vesperi etiam esse orandum : in die vero (subjungit) uullus se a sacra missarum celebratione separet. ltaque constat traditionem hanc ecclesiasticam longe antiquiorem esse Concilio Agathensi, et ex modo quo a Patribus commemoratur, non obscure colligitur fuisse introductam ut necessariam ad festorum observationem, et debitum Deo ultum, licet forte rigorosa obligatio praecepti non fuerit in principio tam clare proposita, sicut fuit postea, quod ad praesens Ecclesiae statum non multum refert.

5. Praeceptum misse sub mortali obligat.— Secundo ergo dicendum est, hoc praeceptum ohligare ex genere suo sub mortal culpa, eamque committi per voluntariam missae omissionem in die festo, etiamsi non ex consuetudine vel contemptu omittatur, sed semel tantum, aut iterum, nisi excusatio sufficiens interveniat. Conclusionem hanc late probavi in dicta disputat.. sect. 1, ubi retuli nonnullos auctores dicentes, non esse peccitum mortale transgressionem hujus praecepti , nisi ex contemptu fiat ; per contemptum autem consuetudinem interpretantur. Sed assertio est omnino vera et communis, ut patet ex Palud., u d 15 q 5, art. 4; Anton., 9 p., ut. 2. c. 10, 8 ; Sylvest , verb. Missa, 2, q. 1, ubi dicit, pene omnes hanc sententiam tenere. Item Panormitanus in cap. 1de Vit. et honest. cler., num. 8; Lapus, allegat. 58; Navar., cap. 21, num. 2; Cajet., in Sum., verb. Festorum violatio; Sot., in 4, d. 13, quaest. 2, art. 1; Abulens., Exod. 20, quaest. 13. Ratio a priori est, quia praeceptum hoc pertinet ad virtutem religionis, quae ex suo genere gravissima est, et missae sacrificium est etiam materia satis gravis, ut dicto loco satis ostendi, et variis exemplis confirmavi. Nunc solum addo, quod si una transgressio hujus praecepti voIuntaria non est peccatum mortale, nec ratione consuetudinis esset culpa mortalis, quia plura peccata venialia non efficiunt unum mortale, nec sola consuetudo sufficit, ut quod ex illa fit, censeatur fieri ex contemptu ; alias mentiri ex consuetudine esset mentiri ex contemptu, et consequenter esset peccatum morta'e, quia quodlibet peccatum, heet per se leve sit, si fiat ex contemptu, est mortale. Imo transgressio regulae non obligantis ad culpam, vel omissio consilii, s1 ex contemptu fiat, censetur communiter esse mortale peccatum , de quo latius agitur in materia de Legibus, ubi explicatur quid sit contemptus, quod nec facile nec breviter fieri potest. Est tamen ab hoc proposito alienum , quia frustra h:c postulatur contemptus ad gravitatem transgressionis ; alias praeceptum de missa audienda in die festo non esset proprium , et rigorosum praeceptum, quod dicere erroneum est. Sequela patet, tum quia peccare ex contemptu non accidit tantum contra praecepta, sed etiam contra consilia , quia tunc actio, vel omissio non accipit suam malitiam ex transgressione regulae, cui per se opponitur, sed ex contemptu, qui est per accidens; tum etiam quia, si est rigorosum praeceptum, transgressio illius satis deliberata non potest esse venialis, nisi ex levitate materiae ; materia autem tota hujus praecepti non potest dici levis sine magno errore.

6. Si levis pars misse omittatur, est veniale tantum. — Propterea enim additum est in assertione, ez suo genere, per quam particulam significari solet, si peccatum sit consummatum , et integrum in tali specie, esse mortale, posse tamen esse veniale ex levitate materiae, quod etiam in praesenti verum est ; nam, licet non audiatur integra missa, si pars qua omittitur levis est, peccatum non erit mortale, sed veniale, sicut in aliis praeceptis vulgare est. Quando autem pars missae omissa censenda sit levis, in dicta disput., sect. 2, sufficienter explicui ; ubi etiam declaravi late quaenam missa sit audienda, ut praeceptum integre impleatur. Et in sect. 3 addidi, quid sit audire illam, et qua attentione audienda sit, ut praeceptum integre vel sufficienter servetur. Denique addidi in assertione, nisi emcusatio sufficiens interveniat, quia omnia praecepta positiva hanc patiuntur exceptionem, et multo facilius, quando humana sunt ; quibus autem ex causis possit haec excusatio provenire, tractavi late in dicta disp., sect. 6.

7. Unum vero superest explicandum circa tempus pro quo obligat hoc praeceptum ; nam quoad hanc partem affirmativum est, cujus natura est, ut licet obliget semper, non pro semper ; ergo cum proportione participat hoc praeceptum hanc conditionem ; nam obligat semper in die festo, donec impleatur, non tamen pro toto die, nec pro qualibet parte ejus. Dubitari ergo potest quomodo assignandum sit certum tempus, pro quo obliget. Cui dubitationi non satisfaciet, qui dixerit obligare pro toto tempore ante meridiem, quia in toto illo potest praeceptum impleri; et non extra illud, quia solum illud est ad dicendam missam deputatum. Non, inquam, hoc satisfacit omnino; tum quia etiam illud tempus est indefinitum, et non pro toto illo obligat praeceptum, sed pro quadam parte illius satis brevi, et de illa quaerimus quomodo designanda sit; tum etiam quia ad hoc praeceptum est quasi per accidens, quod missae dicantur tantum in tempore matutino. Nam si missa vel ex occurrenti occasione, aut necessitate, vel ex consuetudine recepta et approbata, vel ex privilegio dici posset hora secunda, vel tertia pomeridiana, satisfaceret huic praecepto, qui usque ad illud tempus auditionem missae differret. Igitur praeceptum de se indifferenter obligat ad audiendam missam in qualibet parte temporis illius diei, in quo inveniri possit. Unde, si in pluribus horis ejusdem diei festi, missae copia possit haberi, liberum homini relinquitur, ut, in quacumque hora velit, possit praeceptum implere. Et tunc, quamvis horam anticipet, pro qua nondum praeceptum urget, sufficientissime illud implet, neque oportet tunc assignare tempus illud, pro quo praeceptum obliget, quia jam tempus illud quasi praeventum est, ut sic dicam. Si vero auditio missae dilata est usque ad ultimam horam diei, in qua potest missae copia inveniri, pro illa hora urget jam hoc praeceptum : quia est quasi ultimus terminus obligationis, extra quem impleri non poterit; neque aliter potest certum aliquod tempus, pro quo obliget hoc praeceptum, determinari.

8. Unde infertur posse hoc praeceptum impleri statim post mediam noctem, si tunc missa dicatur, ut notat Sylvest., ver. Missa, 2, q. 1, quia jam auditur missa illo naturali die, ct hoc tantum praecipitur. Et similiter e converso sequitur, quod ubicumque possit dici et de facto dicenda sit in aliqua hora post meridiem, non teneatur quis audire missam antea, etiam si possit, quia talis determinatio in ipso praecepto formaliter non continetur, neque ex vi et forma praecepti affirmativi colligi potest. Et eadem ratione e converso, si alicubi missa tantum dicenda sit hora 8 vel 7, vel alia antecedente matutina, ibi, et in tali die obligare praeceptum pro tali hora; et non posse aliquem licite nec bona fide tunc scienter eludere praeceptum, non audiendo missam illa hora, eo praetextu quo praeceptum non obligat pro tali hora, sed absolute pro toto tempore matutino, et ideo posse illius executionem licite differre usque ad meridiem; quod si tunc missa non inveniatur, esse per accidens, et inducere excusationem: est enim vanus praetextus, quia praeceptum non concedit positive, ut sic dicam, ut toto tempore antemeridiano possit differri missa , sed simpliciter praecipitur ut illo die audiatur, et consequenter virtute conceditur ut possit differri, quandiu copia illius expectatur intra totum illum diem; quando vero jam futura non speratur, praeceptum jam pro tunc obligat, et ideo non habet locum excusatio. Unde etiam fit ut teneatur homo praevenire et audire missam, quamprimum potest in illo die, si probabiliter timet superventurum impedimentum , ratione cujus non possit post talem horam missam audire, etiamsi alias defutura non sit; quia, ut dixi, praeceptum simpliciter obligat ad missam audiendam in illo die, et tunc non potest aliter impleri, nisi audiendo missam in illa hora : nam hic et nunc, et in tali persona, illa est quasi ultima hora diei apta ad implendum praeceptum, in qua et pro qua praeceptum obligat. Et in hoc omnes Doctores conveniunt, et consuetudo ita declaravit praeceptum, neque esse potest ulla dubitandi ratio.

9. Atque hinc tandem fundari potest, quod supra, in fine capit. 13, huc remisimus circa sententiam Navarri dicentis, in festo locali alicujus oppidi teneri incolam illius loci, quem dies festus ibi reperit, priusquam inde discedat, vel ad laborandum in vicino oppido, ubi festum illud non servatur, vel ad iter agendum, audire missam, etiamsi post brevissimum tempus futurus sit extra territorium illius oppidi, pro quo solo obligat illud praeceptum. Cujus rei rationem his brevissimis verbis reddit Navar., quia dies festus, ubi ipsum deprehendit, ad hoc ipsum obligavit. Posteriores vero Summistae nullam rationem reddunt ; nec in illis verbis explicatur quid sit, cur ita obliget tunc praeceptum, quandoquidem ejus obligatio non durat pro toto die, quia non obligat, nisi in illo territorio, et talis persona non est futura intra illud toto die, imo nec toto matutino tempore, et licite ac sine peccato discedit, quia praeceptum non obligat ad permanendum ibi toto die, ut supra dictum est. Unde non desunt moderni scriptores *, qui probabilem censeant oppositam sententiam, scilicet posse in eocasu incolam discedere, non audita missa, quia praeceptum non obligat pro illa brevi hora matutina, et postea cessat omnino ejus obligatio. Quod si objicias, praeceptum obligare ad praeveniendum, ut diximus, respondent id esse verum, quando obligatio praecepti duratura est eo tempore quo superventurum est impedimentum ; nam tunc revera homo obligatur praecepto, et licet possit excusari per superveniens impedimentum, illa tamen excusatio non habet locum, quando impedimentum fuit praevisum, et potuit praeveniri per ac- tum simpliciter praeceptum illo die. At veroin altero casu non ita est, quia praeceptum in re ipsa non obligat pro toto matutino tempore, et ita postea non intervenit excusatio, se totalis ablatio obligationis, qualem homo non tenetur praevenire.

10. Sed hoc licet ingeniose excogitatum sit, nihilominus non videtur admittendum; tum quia in re practica et moraii non est facile recedenduin a communi sententia ; tum etiam quia haec videtur esse consuetudo populorum, quae pia est et sancta, et non expedit occasionem praebere oppidis ad minuendum suorum festorum cultum; tum denique quia ex dictis colligitur sufficiens ratio; nam hoc praeceptum, quatenus affirmativum est, nec requirit, nec concedit aliquam certam temporis latitudinem, pro qua possit ejus observantia differri, sed obligat ut, quamprimum possit, impleatur, si postea implendum non est, nam haec est vis et natura praecepti affirmativi, si in illo aliud non exprimatur. In hoc autem praecepto audiendi missam in die festo nihil aliud exprimitur, sed simpliciter imponitur obligatio: postquam ergo haec obligatio comprehendit personam, implenda est quamprimum possit ; neque potest excuti, ut sic dicam, per solum voluntarium discessum, nisi prius impleatur. Et in hoc, ut supra dicebam, est magna differentia inter praeceptum affirmativum et negativum circa diem festum, quia negativum obligat pro toto tempore diei, et in singulis partibus ejus pro illis tantum impletur, et non pro aliis; et ideo potest servari in oppido pro illo tempore quo ibi permanetur, et pro altera parte ejusdem diei extra territorium non servari; praeceptum autem affirmativum praecise obligat ad unum actum, et per illum impleri debet quamprimum possit, si postea cessaturum est. Neque illa tunc est proprie praeventio, sed est solutio obligationis, quae pro tunc urget, eo ipso quod amplius duratura non est. Et ita parum refert differentia assignata inter excusationem, etcarentiam obligationis.

11. Posset tamen sententia Navarri juxta vim nosirae rationis non improbabiliter limitari, ut locum habeat, quando potest quis in eo casu hora matutina missam audire, priusquam in aliud oppidum ad laborandum illo die discedat, nam tunc procedit mas ime ratio facta, quam hoc modo etiam consuctudo confirmare videtur. At vero si toto illo tempore missa ibi non diceretur, quam posset homo audire, expectandum illi esset ibi usque ad meridiem pro missa audienda ; at durum videtur hanc obligationem imponere, quia praeceptum per se non ohligat ad permanendum ibi, quia ratio praecepti negativi ad hoc non obligat, ut omnes supponimus; ergo nec ratio praecepti affirmativi: sed pro illo tempore, pro quo obligavit personam ibi existentem, per illam non stetit quominus illud impleret, ut in casu supponitur; ergo non apparet unde obligari possit ad expectandum ibi usque ad meridiem. Nec videtur hoc esse contra intentionem Navarri, et aliorum; cum enim dicunt posse iri ad laborandum audita missa, supponere videntur hanc conditionem debere esse ita possibilem, ut moraliter non destruat priorem partem, ut fere destrueretur, si illa conditio cum majori rigore esset exigenda. Accedit etiam, quod per modum excusationis potest hoc frequenter honestari, quia ordinarie casus hic solum habet locum in pauperibus, qui non videntur cum tanto gravamine oblisandi, ut labore suo vel majori parte ipsius priventur, propter expectandam missam, quando ad horam tantum ohligantur, et per illos non stat quominus tunc audiant. Sed nihilominus in eo casu maxime cavendum est scandalum, et consulenda ac servanda est consuetudo, et si circa hoc fuerit aliqua Episcopalis seu synodalis constitutio, observanda etiam est.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 15