Text List

Caput 16

Caput 16

An in die festo alue actiones sacrae sint in praecepto.

CAPUT XVI. AN IN DIE FESTO ALUE ACTIONES SACRAE SINT IN PRAECEPTO.

1. Hoc preceptum, quatenus affirmativum, nilil ultra jubet. — Regula generalis est, hoc praeceptum colendi Deum in die festo, quatenus affirmativum est, non obligare ad exercendum intra illum diem alium actum divini cultus, sive internum, sive externum, praeter missam. Assertio est communis, praeter paucos auctores, in uno vel alio puncto, quod statim indicabo. Ratio autem unica est, quia Ecclesia nihil aliud praecepit, quia nec scriptum invenitur tale praeceptum, nec traditione, seu consuetudine habetur, et qui oppositum senserit, oportet ut alterutrum horum ostendat ; melius autem hoc probabitur discurrendo per alias obligationes illius diei, quae vel ab aliis assertae sunt, vel excogitari possunt.

2. An ad hoc spectet communicatio in die Paschatis. — Prima exceptio et singularis est de die Paschatis, iu qua obligamur ad commu- nicandum, qui est actus religionis, et ad cultum Dei spectans. Adde, in Can. 10 Apostolorum, dici communione privandos esse illos, qui in solemnitatibus sacris ab Ecclesia discedunt, antequam missa peragatur, et sanctam communionem percipiant. Sed hoc non est ad rem, quia illa obligatio non est ex vi praecepti observandi festum, sed ex vi alterius praecepti, cui accidentarium est, quod tempus illud, pro quo actus praecipitur, feriatum sit. Unde, qui non communicat illo die, si missam audit, nullo modo peccat contra hoc praeceptum, sed contra aliud. Adde, jam illud praeceptum non esse determinatum ad diem festum ; nam potest in diebus profestis antecedentis sequentisque hebdomadae sufhicienter impleri. Multo vero magis consuetudine sublatum est id, quod de communione videtur fuisse ordinatum in illo Canone Apostolorum, si in hunc modum intelligatur; habere enim potest alios sensus, ut in 3 tom. tertiae part., disp. 69, sect. 3, circa finem, diligentius perractavi.

3. Sitne praeceptum orandi in festo. — Secunda instantia esse potest de actibus orationis distinctis a missa; nam in jure distincte haec praeci piuntur ; in dicto enim cap. 8 sextae Synodi dicitur : Diei domimici tanta debet esse observantia, ut preter orationes, et missarum solemnia, et ea qua ad vescendum pertinent, nihil aliud fiat ; et infra in necessitate datur licentia iter agendi: 7ta duntaaat, ut hujus occasione, missae et orationes non praetermittantur. Ergo orationes sub eadem necessitate qua missa constituuntur. Quod autem illae orationes a missa distinctae esse debeant, patet, tum ex accurata numeratione illarum, ut distinctarum ; tum ex eo quod missa parvam diei partem occupat, orationes pro toto illo die imponuntur. Ad hoc etiam facit, quod in Concilio Triburi.,sub Arnulpho, capit. 35, dicitur: Diebus dominicis et Sanctorum festis, vigiliis et orationibus vnsistendum, et ad missas cuilibet Christiuno cum oblationibus est currendum. Multaque similia leguntur in Concil. Matiscon. I, cap. 1. Atque in hanc partem videtur inclinare Abulens., quaest. 13, in cap. 20 Exod. ; nam reprehendit eos, qui dicunt hoc praeceptum solum obligare ad vacandum privative a laboribus corporalibus, non vero ad vacandum positive Deo per orationes, etc. Inferius autem videtur id limitare, dicens, per orationes, vel misse auditionem. Sed nec illa disjunctio est nesessaria, quia praeceptum definite est de missa audienda, et de oratione quam intrinsece includit, cum attente auditur, et non de alio actu.

4. Pars negativa approbatur. — Dicendum ergo est hoc praeceptum non obligare ad alias orationes fundendas in die festo, praeter eas, quae in missa dicuntur, assistendo, et attendendo ad illas. Hoc patet ex usu Ecclesiae, et ex d. can. Omnes fideles, qui est decimus Apostolorum, per quem interpretandum est c. 8 sextae Synodi; dicitur enim ibi: Omnes fideles, qui conveniunt in solemnitatibus sacris ad Hcclesian, et Scripturas Apostolorum et EvangeLium audiant, qui autem non perseverant in oratione, usque dum missa peragatur , etc., commnunione privari ; ex quibus verbis constat, non praecipi alias orationes ex vi hujus praecepti, praeter illam quae in missa fit, in qua jubentur fideles perseverare, quia cum debita attentione debent illi assistere. Possuntque, si velint, alias orationes privatas pro sua devotione ibi dicere, ut in alio loco ostendi ; non tamen tenentur, sed attendendo orationibus sacerdotis, praecepto satisfaciunt. Extra tempus autem missae non tenentur aliis pubhcis orationibus Ecclesiae, seu horis canonicis assistere, ut infra tractando de horis canonicis videbimus. Nec etiam tenentur privatas orationes domi aut in ecclesia dicere, quia, licet hoc optimum sit et consulendum, non est positum sub obligatione praecepti. Cujus signum etiam est, quia praeceptum positivum de aliquo actu exercendo semper datur de actu, et duratione determinata ; Ecclesia vero nullum orationis tempus praescripsit fidelibus pro die dominico aut festo extra missam, nec quid orare debeant determinavit ; nullum ergo est tale praeceptum. Canones ergo, qui de orationibus loquuntur, vel intelliguntur de orationibus quae in ipsa missa fiunt, vel, si de aliis inteligantur, continent consilium, non praeceptum, aut certe indicant tantum finem praecepti, ut dixit Sylvest., verb. Dominica, q. 6, qui finis non cadit semper sub praeceptum, juxta doctrinam communem D. Thomae 1. 2, quaest. 100, art. 9.

5. Obligenturne fideles ad concionem in festo. — Tertia instantia esse potest de auditione sacrae concionis. Videntur enim obligari fideles ad audiendam concionem in die festo, quando in publico eccl.siae conventu fit: dicitur enim in Concilio Carthag. IV, cap. 24: Sacerdote verbum Dei in ecclesia faciente, qua egressus de auditorio fuerit, escommunicetur, c. Sacerdote, de Consecrat., dist. 1; et incap. Omnes fideles, ex dict. Can. 10 Apostolorum, dicitur debere fideles, qui ad missas conveniunt, Sanctas Scripturas audire. Accedit, quod, teste Augustino, lib. 50 Hom., hom. 26, non est minus verbum Dei, quam corpus Christi : habetur in cap. nterrogo, 1. q. 1; unde ipse infert non minus reum esse, qui verbum Dei negligenter audierit, quam qui corpus Christi indigne tractaverit; ergo similiter non minus reus erit, qui concionem non audierit, quam qui missam omiserit. Praeterea, pabulum verbi Dei maxime est fidelibus necessarium, ut dicitur in cap. 7nter catera, de Offic. ordin., ex Concilio Lateran., sub Innocentio IlI, cap. 10; ergo non minus, sed magis debet quam missa praecipi. Propter quod aliqui Doctores dixerunt, in die festo praeferendam esse sacram concionem missae, si utraque simul audiri non possit. Denique in Concilio Tridentino, sessione 24, cap. 4, de Reform., sic dicitur: Moneat Episcopus populIum diligenter, teneri unumquemque parochie suee interesse, uli commode id fieri potest, ad audiendum cerbum Dei. Est ergo hoc in praecepto.

6. Non esse in praecepto concionem. — Objectio. — Solvitur. — Dico tamen nullum esse praeceptum quod obliget in rigore ac per se, ad audiendam concionem in die festo. Tta supponunt ut clarum Doctores omnes, et constat ex communi usu, et sensu fidelium. Item, quia nullibi extat hoc praeceptum. Praeterea est optimum argumentum, quia si fideles tenerentur audire concionem sacram, pastores Ecclesiae tenerentur providere ut omnibus diebus dominicis et festis, fieret concio in ecclesia. Pastores autem ad hoc non tenentur, nec de facto ita Bt ; ergo. Dices, obligationem fidelium esse, ut concioni assistant, si fiat ; quae obligatio potest consistere, etiamsi concio nec semper, neque ex obligatione parochorum fiat. Respondeo gratis affirmari illud primum, quia nullibi extat tale praeceptum conditionatum , nec solet ab Ecclesia ita poni; et ratio declarat, quod si oportuisset imponere populo obligationem audiendi concionem, cum fit, majori ratione fuisset sacerdotibus imponenda obligatio illam faciendi vel semper, vel pro aliquibus determinatis diebus.

7. Instantia. — Satisfit. — Dices ita esse impositam per Concilium Tridentinum, sessione quinta, c. 2, et sessione vigesima quarta. c. 4, de Reform. Praecipit enim kEpiscopis, et inferioribus pastoribus, seu parochis, ut saitem in omnibus dominicis diebus, et solemnioribus festis, populis suis perse vel per alios praedicent verbum Dei. Respondeo, pastores Ecclesiae ex officio teneri ad praedicandum verbum Dei, et docendum, ac instruendum, et excitandum populum: hanc ergo obligationem ibi Concilium proponit, et quia de se non habet tempus definitum ex divino jure, neque ex antiquis canonibus, ut frequentius executioni mandetur, determinat ut saltem diebus dominicis et solemnioribus festis hoc faciant. Non tamen videtur tam rigorose, ac praecise id praecipere, ut peccare graviter censeantur, si interdum vel saepius iliud omittant, quia non utitur Concilium verbis tantam obligationem indicantibus ; sed mandat ut id faciant illis diebus et aliis, per Quadragesimam et Adventum: Si ita oportere dumerint, ui ibi additur, et alias quotiescumque id opportune fieri posse judicaverint. Debent ergo pastores hoc officium non negligere, et curare ut diebus illis, quantum commode fieri possit, verbum Dei populo praedicetur; pro singulis tamen dominicis, et festis, non est rigorosum praeceptum, ut etiam consuetudo interpretatur. Et hoc satis est ut ex parte fidelium non sit talis obligatio audiendi concionem singulis festivitatibus. Imo saepe teneri poterunt pastores Ecclesiae ad praedicandum, et nihilominus ipsi fideles non tenentur ad audiendum ex generali praecepto positivo, sed unusquisque potest consulere conscientiae, ut juxta necessitatem suam se sentiat obligatum aut immunem. Obligatio enim pastoris respicit totum populum, qui semper indiget verbo Dei, licet non singuli de populo eeque indigeant; obligatio autem fidelium ad audiendum est singularis, et personalis uniuscujusque, respectu suiipsius, et ideo nec est ita generalis de se, nec habet tam certam temporis determinationem, sicut alia.

8. Explicantur cagntis cujusdam verba. — Ad illud ergo caput Sacerdote, respondetur imprimis non esse Concilii generalis , sed provincialis : deinde, cum non dicat, eaxcommaunicatus sit, sed eacommunicetur , videtur magis positum ad terrorem et comminationem, quam ad proprium praeceptum, saltem quod sub mortali obliget. Praeterea, ibi non praecipitur fidelibus ut audiant, sed ut, sacerdote concionante, nemo egrediatur. S1 ergo antequam inciperet concionari, quis egrederetur, non ageret contra illum Canonem, qui propter vitandam perturbationem et scandalum, mandat ut, dum fit concio, nemo egrediatur. Et ita Angel., verb. Ferig, num. 44, textum illum intelligit, de eo qui egreditur cum contemptu vel scandalo. Denique licet in eo loco, vel tempore fortasse fuerit illud statutum necessarium propter vitandam aliquam pravam consuetudinem, nunc de illa re nullum est peculiare praeceptum, praeter id quod naturalis ratio de cavendo scandalo, et publico impedimento verbi Dei, dictat. Addo etiam nunc posse praelatum monere eum, qui aliquo modo in hoc perturbat ecclesiam, vel est negligens in audiendo verbo Dei cum publico scandalo, et praecipere ut audiat , et excommunicare, si sit contumax : tamen hoc neque pertinet ad praeceptum de servandis festis, neque de facto est in praecepto jure ipso lato, licet per homines possit imponi. Aliud vero caput, Omnes fideles, non videtur loqui de concione, sed de lectione sacrae Scripturae, id est, Epistola et Evangelii, quae in missa recitari solet. Unde in textu Gratiani additur : Scripturas Apostolorum et Evangelium audiant , quae verba per paraphrasim aucta videntur, nam in originali non habentur illa duo verba, Apostolorum et Evangcelium. Adde ibi non praecipi ut audiant, sed ut illi, qui audiunt lectionem sacram, non egrediantur vel abeant, antequam sacram officium compleatur, propter inquietudinem et scandalum vitandum. Unde sic concluditur : Velut inguietudines ecclesiee commoventes, convenit communione privari; unde videtur canon ille editus contra aliquos, qui ex aliqua perturbatione, aut falso ritu, nolebant cum aliis in oratione et sacris communicare, sed tantum in Scripturis auiendis, ut in d. tom. 3, d. 609, sect. 3, circa tinem, dixi.

9. Explicatur Augustinus. — Ad Augustinum, respondeo non loqui de verbo Dei ratione sensibilis soni, sed ratione veritatis aeternae, et necessariae ad salutem, quam proponit, ut recte notavit Bellarmin., lib. 2 de Euchar., c. 24, circa finem, et ita non posse inde inferri obligationem audiendi corporis aure verbum Dei, sed de obligatione corde recipiendi illud, quando fuerit ad salutem necessarium. Et ita dixit Augustinus, curandum esse ut verbum Dei de corde puro non pereat. Et licet inde possit colligi, interdum esse necessarium corpore audire verbnm, ut mente possit veritas ejus retineri, non tamen potest inferri necessarium esse, ut id fiat diebus festis, nec quod illa necessitas pertineat ad hoc praeceptum de festorum observatione. Et haec tantum necessitas ex aliis juribus probatur, et non alia quae oriatur ex speciali praecepto, quia haec non est imposita. Nec habet eamdem rationem cum missa, quia cultus Dei per sacrificii oblationem aeque per- tinet ad omnes, et ideo omnibus debuit imponi praeceptum missae ; necessitas autem audiendi verbum Dei non est aequalis in omnibus, nec est propter se, sed propter tollendam ignorantiam: et ideo non praecipitur omnibus generaliter; sed judicatum est sufficere, ut ex parte Ecclesiae et pastorum ejus verbum Dei non desit, et ut imvitentur fideles ad illud audiendum , quia non debent omnia sub rigore praecepti constitui.

10. Non relinquenda missa propter concionem. — Quapropter probanda non est illa sententia, quae praefert auditionem concionis auditioni missae in die festo; nam, per se loquendo, contrarium est omnino verum et certum , ut dixi in dicto tom. 3, disp. ultim., sect. 1, in fine, quia praecepta praeferri debent consiliis, ut ibi latius explicui. Denique ad Concilium Tridentinum, respondeo, cum ipsummet addiderit, teneri, ubi commode id fieri potest, satis declarasse non loqui de rigorosa praecepti obligatione ; unde session. 22, eap. de Observandis in Missa, ait: Moneant Episcopi populum. ut frequenter ad suas purochias, saltem diebus dominicis et majoribus festis, accedant; quae verba satis ostendunt hoc non esse necessitatis, sed congruitatis. Dico praeterea, fortasse Concilium non loqui de obligatione quae descendat ex praecepto Ecclesiae , sed ex lege charitatis, qua quis tenetur habere curam animae suae, non solum adhibendo media simpliciter necessaria, sed etiam utilia, quale saepe est concionem audire , et ita illa obligatio non pertinet ad hoc praeceptum. Et tunc monet Concilium ut ad parochiam accedant fideles, si commode possunt, vel certe si in eis commodius instruendi sunt. Unde etiam indicat Concilium obligationem juris communis, qua tenentur fideles interesse parochiis suis ; additur autem, ad audiendum verbum Dei, non quia hoc sit per se praeceptum, sed quia hic etiam fuit finis Ecclesiae, et quia est moraliter conjunctus cum auditione missae , si concio inter officium missae fiat ; in rigore tamen non est ita praeceptum sicut missa, neque nunc est in rigore praeceptum parochiis interesse, ut alibi dictum est.

11. An ad oblationes obligatio sit in festis.—- Quarta instantia est de oblationibus sacris, nam ad has etiam videntur obligari speciali-- ter fideles in diebus dominicis et festis, nisi propter paupertatem excusentur. Ita enim declarari videtur in cap. Omnis Christianus, de Consecr., d. 1; et clarius in dicto Concilio Tribur., cap. 35: Dominicis dicbus et Sancto- rum festis, ad Missas omni Christiano cum oblationibus est currendum. Sed de hoc puncto videnda sunt quae supra, lib. 1, c. 2, tradidimus, ubi prius caput exposuimus: loquitur enim de oblationibus faciendis inter missarum solemnia, non vero declarat in dominicis vel aliis festis diebus esse faciendas; et non habet verbum praeceptivum, sed solum dicit: Omnis Christianus procuret ad anissarum solemnia aliquid Deo offerre. Quae verba solum admonitionem vel exhortationem quamdam continere videntur, et ita potest etiam aliud Concilium intelligi ; proponit enim non solum substantiam actus audiendi missam, sed etiam modum, et saepe modus non cadit sub praeceptum, licet substantia cadat. Addo vero, licet jus oblationum possit consuetudine esse introductum, oblationem vero, quae inde nascitur, pon pertinere ad hoc praeceptum servandi festa, sed ad aliud speciale, vel religionis, ratione akerius divini cultus , vel justitiae ad ministros ejus ; quae obligatio posset etiam extra diem festum impleri, vel per contrariam consuetudinem tolli, manente integro praecepto de observatione festi.

12. Dilectio Dei an ea hoc preecepto elicienda. — Quinta instantia esse potest de cultu mere interno per dilectionem Dei super omnia, etiamsi homo sit in statu gratiae. Nam hoc affirmavit Scot., 3, dist. 27, a. 1, verb. Quantum ad 2, quem sequitur Tabiena, verb. Charitas, n. 20. Non apparet autem quo fundamento satis apparenti possit haec opinio suaderi. Quia si respiciamus decalogum, vel in illo non praecipitur specialiter amor Dei, vel si in aliquo praecepto includitur, magis in primo conünetur , nec praecipitur pro determinato tempore, sed simpliciter. Si vero respiciamus ecclesiasticum praeceptum , nullum est quod hane imponat obligationein. item hoc praeceptum est de cultu Dei, atque adeo est virtuüs religionis ; amor vero per se non pertinet ad cultum, nec ad religionem, sed ad superiorem virtutem. Tertio, ut recte argumentatur Cajetanus 2. 2, q. 122, art. 4, tertium praeceptum Decalogi non fuit de cultu interno , sed de externo, idemque est cum proportione de praecepto Ecclesiae ; amor autem, etsi possit ex intentione cultus fieri, ad interiorem cuitum pertinet, non ergo praecipitur hoc praecepto. Nec vero talis actus est necessarius homini justo, ut possit digne missam audire, aut alium actum religionis exercere, quia non est de necessitate actus henesti quod ab amore imperetur, nec etiam hoc pertinet ad particularia praecepta ; ergo nullo titulo cadit sub obligationem talis actus pro omnibus festis.

13. Objectio. — Diluitur. — Dices: amoris praeceptum non habet de se certum tempus, pro quo obliget, et ideo obligat pro temporibus opportunis ; nullum autem videtur essc magis opportunum , quam dies festus; ergo. Respondeo non obligare pro omnibus temporibus opportunis, sed vel pro articulis necessitatis, vel quando ad vitam recte instituendam necessarius moraliter est talis actus: non est autem sic necessarius in omnibus diebus festis, et in multis profestis potest esse magis necessarius. Adde, eadem ratione dicendum fore, teneri hominem in die festo ad exercendum actum fidei et spei, quia de se sunt in praecepto, et non habent determinatum tempus de se, et illud tempus diei festi est opportunum. Quapropter contraria sententia negans necessitatem hujus actus in die festo, et vera, et communis est, et sumitur ex D. Thoma, 2. 2, quaest. 122, artic. 4, quatenus ait, per praeceptum de observatione sabbathi non fuisse mandatum cultum internum per orationem, vel devotionem internam ; nam eadem ratio est de amore, ut bene netat ibi Cajet.; Navar., in Manuali, cap. 13, num. 17 ; Sot., lib. 2 de Just., quaest. 4, art. 4, et in materia de charitate caeteri communiter.

14. Sitne in festis actus penitentie imperatus. — Pars negativa certa est. — Sexta insiantia, praecedenti similis, est de cultu interno per actum poenitentiae , contritionis, vel attritionis, nam quod hic sit necessarius ex vi hujus praecepti, saltem homini existenti in peccato mortali, dixit Angel., verb. Feriee, n. 43, tanta exaggeratione, ut affirmarit rem esse indubitatam. Fundatur autem solum in hoc, quod existens in peccato mortali, praecipue si habeat memoriam illius, non potest vacare Deo per aliquod tempus diei festi, ut exigit hoc praeceptum ; ergo. Potestque haec opinio confirmari ex eo, quod in die sabbathi praecipiebatur Judaeis: Affligelis animas vestras, Levit. 16 et 23, quod significat poenitentiam de peccatis ; ergo idem nunc erit cum proportione. Sed de hoc punsto disi in quarto tomo, tractando de praecepto poenitentiae, et ostendi hanc opinionem esse falsam. Et plane fundamentum Angeli nullius momenti est, quia licet homo sciat se esse in mortali, potest audire missam, eo modo quo exigit praeceptum, ut a fortiori constat ex his quae de intentione, et attentione necessaria ad missam audiendam, dixi in dicto 3 tomo, disp. ult., sect. 3; ergo propter missam non est necessaria contritio: at hoc praeceptum non obligat ad vacandum Deo in die festo alio modo, seu per alios actus; ergo propter vacandum Deo non est necessaria poenitentia ; nec etiam per se et directe praecipitur; ergo non cadit sub hoc praeceptum. Et ita sentiunt Cajetan., Sot., Navarr., Armil., Rosel., et alii communiter ; Sylvester etiam, verb. Dominica, quaest. 6, dist. 4, fatetur non teneri peccatorem conteri in die festo ex vi praecepti de festo; tamen, si recordetur sui status, teneri ex vi memoriae. Sed haec obligatio, si vera esset, communis esset aliis diebus ; non est tamen vera ; sed hoc pertinet ad materiam de Poenitentia, ubi de hoc latius.

15. Destruitur fundamentum oppositee sententie. — Ad fundamentum ergo contrariae sententiae negatur assumptum ; nam, qui est in peccato mortali, potest orare et missam audire. Ad confirmationem primo dici potest illam legem nunc non obligare. Secundo dicitur illud mandatum: Affligetis animas vestras, non pertinuisse ad diem sabbathi, nec ad omnia festa Judaeorum, sed ad quoddam speciale, quod celebratur decimo die septembris, et in eo distincte praecipiebatur cessatio ab opere servih. Unde potius sumitur argumentum e contrario, quod illa afflictio non pertineat ad festorum observationem, ut sic, neque ad observationem dominicae, quae sabbatho successit. Festum autem illud peculiare omnino jam cessavit, et si quid illi successit in lege nova, fuit poenitentia, quae tempore confessionis annuae agi praecipitur. Nam per illud significabatur futura emundatio a peccatis Christiani populi, ut dixit D. Thomas 1. 2, quaest. 102. art. 4, ad 10; in quaest. vero 103, art. 3, ad 4, dicit, illi festo Expiationis succedere in Ecclesia festa Martyrum et Confessorum. De quo videri potest Cano. Relect. de Poenitent., p. 4, in fin.

16. Difficultas. — Sed objiciet aliquis contra dicta : nam sequitur non peccare contra hoc praeceptum , qui in toto die festo nullum alium actum divini cultus exercet, praeter missae auditionem, etiamsi reliquum tempus ludendo, confabulando, etc., consumat, dummodo contra alteram partem praecepti, prohibentem opera servilia et profana , nihil committat : consequens videtur esse absurdum; alias sine causa praeciperetur hominibus vacatio ab aliis laboriosis operibus toto illo die, quia melius esset corporaliter laborare, quam otiose diem transigere. Sic enim dixit Á ugustnus, libro de Decem chor., capite 3, loquens de Judaeis in sabbatho otiantibus ; videtur autem esse eadem ratio proportionalis de Christianis. Respondeo nunc non tractari, an peccare in die festo sit contra hoc praeceptum, ex ea parte qua prohibet certa quadam opera; de hoc enim statim dicemus; sed quaestionem esse solum de omissione actuum divini cultus. Et ex hac parte concedo, nullum incurri peccatum omissionis contra hoc praeceptum, etiamsi nullus alius actus religionis in toto festo fiat, praeter auditionem missae, quia nullum extat de hoc praeceptum affirmativum; negativum autem prohibens opera servilia non obligat ad aliquid agendum; ex negstione enim non bene sequitur affirmatio; neque propterea illud inutiliter praecipitur, quia propter cultum praecipitur ; finis tamen praecepti, ut sic, non cadit sub praeceptum, meiium autem ipsum de se utile est, et ideo recte praecipitur, licet finis non ita praecipiatur. Tandem posset hic quaeri, an saltem cum aliquis non potest audire missam in die festo ex justo impedimento, teneatur loco illius aliquid recitare, vel religionis opus exercere; et similiter, quando aliquis missam omisit, an teneatur aliis precibus eodem die illam compensare, vel in sequenti die missam audire. Dico tamen non teneri, de quo videri possun: resoluta in d. disp. ult., sect. 5, dub. ult., et sect. 6, dub. penult. Et juvare etiam possunt ea quae de omissione Horarum Canonicarum in simili diximus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 16