Caput 17
Caput 17
Sola corporalia opera esse prohibita in die festo, non tamen omnia.
1. Incipimus de altera parte hujus praecepti agere, quae negativa est, et longiorem disputationem requirit, quia in illo loco iertii tomi nihil de illa diximus. Ad illam ergo explicandam, suppono primo praecipi fidelibus vacationem quamdam ab opcribus in die festo. Hoc constat ex jure, nam in cap. 1de Feriis, dicitur esse abstinendum ab opere illicito, et in c. Licet ab omni opere servili, et in c. Conquestus, et in aliis locis, alia opera prohibentur, ut infra videbimus. Praeterea Clemens, lib. 8 Constit., cap. 33, his verbis explicat hoc praeceptum : Omnes fideles die dominico vacent in ecclesia, et infra, vacent servi, indicans, vacationem debere esse ab opcre servili: in sex- ta etiam Synodo, cap. 8, prohibentur in diebus festis corporalia opera, praeter ea quae necessaria sunt ad victum, vel similia; in Concilio Aureliano IIT, c. 27, abstinendum dicitur ab opere rurali ; in Concilio Antisi., c.16, dicitur: Non licet in die dominico boves jungere, aut alia opera facere, utique similia. Quod pluribus verbis explicatur in Concilio Matiscon. IT, cap. 1, ubi non tantum servilia opera numerantur, sed quaedam alia, de quibus infra; et similiter in Concilio Maguntiu., sub Carolo, cap. 36, 37, dicitur esse prohibitum opus servile, cujus aliqua exempla inde colliguntur, scilicet, arare, seminare, hortum vel vineam colere, aut sepem circumdare ; deinde adduntur alia opera, quae forensia possumus appellare, de quibus postea. Denique communi traditione et consuetudine Ecclesiae hoc receptum est, et omnes Doctores in hoc conveniunt.
2. Quam sit antiqguum preceptum quoad hoc. —Sed dubitabit aliquis quam sit antiquum hoc praeceptum, quoad hanc partem; videtur enim ex dictis sequi, non esse admodum antiquum ; nam jura, quae habentur in Decretalibus, recentiora sunt Alia vero, quae adduximus, non probant majorem antiquitatem, nam quaedam non habent sufficientem auctoritatem ad vim praecepti, ut libri Clementis. Alia verofere omnia sunt Concilia Provincialia, praeter sextam Synodum, cujus decretum obscurum est, quia videtur plus prohibere, quam prohibitum revera sit, vel unquam fuerit, ut mox dicemus. Et ideo posset aliter quam de proprio praecepto exponi, quia verba in rigore non omninc cogunt. Augct ergo praeterea difficultatem modus loquendi Concilii Laodicen., c. 29. Cum enim dixisset, non oportere Christianos judaizare ( quod mox exponemus), subdit: Praeferentes autem in veneratione dominicum diem, sivacare voluerint, ut Christiani hoc faciant.
3. Nihilominus tamen certum est, ante sextam Synodum, et ante omnia dicta Concilia Provincialia, fuisse in Ecclesia hanc observantiam sub praecepto, ut colligitur ex dicto loco Clementis, et ex omnibus quibus supra probavimus translationem diei sabbathi in diem dominicum. Dicunt enim Patres factam esse translationem quoad quietem, ct vacationem quamdam ab operibus profanis, seu a labore terreno, ut dixit Gregorius, lib. 11 Epst., in 3. Constat autem ex ipi dictis, translationem iilam esse antiquiorem Synodo Laodicena. item Hieronymus et Augustinus hujus tradit onis testes sunt, et ejusdem fere aetatis, id est, non multo tempore post Laodicenam Synodum, et tamen loquuntur de illa consuetudine, ut antiqua, et vetusta suo saeculo. Hierony mus, Epist. 22 ad Eustochium, cap. decimo quinto, dicit monachos JEgypti solitos fuisse laborare per hebdomadam, vacare autem die dominica, utique propter Ecclesiae praeceptum; Augustinus vero, serm. 215: Siinfelices Judeitanta devotione celebrant sabbathum, ut in eo nulla opera terrena ezerceant, quanto magis Christiani in die dominico soli Deo vacare, et pro anima swue salute debent ad ecclesiam concenire. Ex pressius serm. 251: Sciendum est (ait) quod ideo a sanctis Patribus nostris constitutum est Christianis et mandatum , ut in solemnitatibus Sanctorum, et maaxime in dominicis diebus otiun haberent, et a negotio terreno cacarent, ut paratiores el promptiores essent ad divinua cultum ; infra vero, per sanctos Patres exponit Apostolos, et apostolicos viros. Quomodo autem Concilium Laodicenum intelligendum sit, statim dicam. Hoc ergo praeceptum non est de novo latum, quoad substantiam suam, in illis juribus quae habentur sub titulo de Feriis; sed ibi scriptum est quod traditione jam habebatur, et fortasse quoad aliquid vel auctum, vel magis declaratum est.
5. Diversa est cessatio ab opere in Christiano, atque in Judao. — Secundo supponendum est, cessationem ab operibus, aliter Christianis praecipi in diebus festis, quam praecipiebatur Judaeis ; nam Christianis non fit tam arcta prohibitio operum in die dominico, sicut Judaeis fiebat in sabbatho, ut notat Abulens., Exod. 20, q. 13; et patet, tum quia multa opera nunc permittuntur Christianuis in festis, quae non permittebantur Judaeis in sabbatho, de quibus iufra; tum etiam quia in lege nova faeile conceditur licentia laborandi in festo, quae in lege veteri non concedebatur. Ratio vero est, quia Judaeis omnia contingebant in figuram. quae debet esse maxime conformis rei significatae, et invariata manere; unde quia per sabbathum repraesentabatur quies Dei ab operibus exercendis, ideo tam arcte praecipiebatur illud otium; item illa prohibitio erat juris divini, et ideo immobilior erat.
5. Hinc saepe Patres cavendum praecipiunt Christianis, ne more Judaeorum in die domiuico otientur, et hoc modo intelligi potest Concilium Laodicenum, nam sic habet : Quod non oporteat Christianos judaizare et otiari in sabbatho, sed ipsos eodem die operari; quod autem subjungit : Praeferentes autem domini- cam, dupliciter potest intelligi. Primo, ut dominicam praeferant sabbatho, otiantes nimirum illa ex praecepto; et nihilominus, si etiam sabbatho vacare voluerint, u Christiani hoc faciant. Secundo potest sic legi : Uft si in die dominico vacare voluerint, ut Christiani hoc faciant ; si autem judaicare inveniantur, emcommunicentur ; non vero ideo dictum est sub ea conditione, quia tunc non esset necessaria ex praecepto, sed voluntaria, vacatio Christiana in dominica ; sed vel quia possunt vacare fideles plusquam teneantur, et ab operibus non omnino prohibitis cessare, quod ait Concilium posse fieri licite, dummodo christiano spiritu et modo, et non judaico fiat; vel torte legendum est : Si caluerint, nam alia versio habet : Si modo possint. Eamdem doctrinam observavit Concilium Kurel. IlI, c. 27, ubi refert quosdam persuasisse populis die dominico cum. caballis, et bobus , et vehiculis itinerari non debere, neque ullam rem ad victum preparare, eic., quge res (ait) ad Judeam, magis quam ad observantiam Christianam pertinere probatur. Eumdem errorem ex professo damnat Gregorius, d. epist. 3, 1. 11, docens contra fidem esse, otium sabbathi ad litteram custodire, non solum quoad diem, sed etiam quoad modum otiandi; et specialiter damnat quosdam, qui dicebant non licere die dominico toto corpore lavari, etiam pro necessitate corporis.
6. Hoc praecepto solum corporalia prohibentur opera.—tertio statuendum est, opera, quae hoc praecepto prohibentur, esse tantum externa et corporalia. Ita sumitur ex D. Thoma supra, dicta quaest. 122, art. 4, et ex als Doctoribus statim referendis. Et probatur primo ratione generali, qua comprehendat etiam legem divinam datam Judaeis de observatione sabbathi, quia illa lex tantum data est de cultu esteriori Dei; ergo solum praecipiebat vacationem ab operibus externis et corporalibus ; ergo opera prohibita tantum corporalia sunt. Secundo ratione speciah de lege Ecclesise, quia Ecclesia non praecipit nec prohibet internos actus secundum se, sed per se versatur juxta externos, de internis autem solum disponit, quatenus cum externis connexi sunt ; ergo durm praecipit vacare in diebus festis, externam et corporalem cessationem ab operibus mandat: ergo, dum prohibet servilia opera, prohibet opera corporalia et externa. Quod etiam nomen ipsum servilium operum prae se fert; nam interna opera animae non sunt servilia, ut per se constat.
7. Non omnia corporalia opera prohibita.— HEnodatur.—CQuarto suppono non omnia corporalia opera esse prohibita Christianis in die festo. Hoc non indiget probatione, nam usu ipso satis constat, et praeterea etiam colligitur ex ipsa lege ; non enim sine causa addita est illa particula servile, cum dictum est: Omne opus servile non facietis in eo, sed ne omne opus corporale, et externum, prohibitum putaretur. Praeterea idem patet inductione, nam iter agere, scribere, loqui, et similia, opera corporalia sunt, et tamen prohibita non sunt, ut constat. Sed objici potest, quia Exod. 20 absolute dictum est: Non facietis omne ogus in e0 ; et Levit. 23: Omne opus non racietis in eo; ergo simpliciter omnia opera prohibentur in die festo, nam Ecclesia suum praeceptum tulit ad imitationem illius. Ad hoc vero uno verbo responderi posset ex dictis, praeceptum Ecclesiae sumptum esse ad imitationem, non vero ad aequalitatem praecepti antiqui.
8. Oportet autem ultra considerare, in lege veteri non fuisse aequalem hanc prohibitionem pro sabbatho et omnibus festis; nam pro sabbatho tam generalis erat prohibitio, ut nec cibos illo die praeparare liceret, sed proximo praecedenti die praeparari debebant, unde parasceve vocabatur (ut multi interpretantur), et in deserto non permittebantur manna colligere in sabbatho ; ideo enim eis non dabatur, sed feria sexta pro utroque die collicebant illud. At vero in festivitatibus ordinarie non prohibebantur praeparare cibos, ut Exod. 12 expresse dicitur de die primo et ultimo Azymorum: JVilül operis fucietis in eis, eaceptis his quae ad cescendum pertinent. Unde in ipsis etiam Seripturae verbis notari potest haec differentia ; interdum enim simphliciter dicitur: JVon facietis omne opus, ut in citatis locis ; interdum additur, non facietis omne opus serviie, ut de primo et septimo die Azymorum dicitur, Levit. 23. Per hanc enim differentiam notatur non fuisse aequalem prohibitionem, nam priora verba indicant, neque ignem incendi, nec cibos parari, nec aliud simile opus, etiam necessarium ad vitam, fieri potuisse illo die, quando antea praeveniri poterat; per alia autem verba notatur haec opera non fuisse prchibita, sed tantum servilia. Quam differentiam notavit noster hibera, lib. 5 de Templo, etc., c. 5, cum Abulen., Exod. 20, q. 13,et Lev.97 q. T.
9. Quid prohibitum Judmis in sabbatho. — Cur Hcclesia non fuerit imitata Judaici sabbathi quietem. — VFatemur ergo in die sabbatlu prohibita fuisse Judaeis non tantum opera servilia, sed etiam alia ; et in die festo Expiationis, die decimo septembris, aequalis censetur fuisse prohibitio, quia Levit. 16 de festo illo specialiter dicitur: Afffigetis animas vestras, nilhilgue operis facietis in eo; et c. 23 dicitur: Omnis anima, quae operis quicquam fecerit, delebo eun de populo meo, mihil ergo operis facietis in eo. Verum est, paulo inferius ibi addi opus servile, et Num. 29; tamen ut dicti auctores notant, nec in hebraeo, nec in graeco est additio illa servile; et Abulens. notat, illo die solitos fuisse Judaeos abstinere a cibo et potu per totum diem, et ab uxoribus, a balneis, calceamentis, et ab omni occasione gaudii vel delectationis. In aliis autem festivitatibus non prohibebantur haec, sed tantum opera servilia ; Ecclesia ergo quoad hoc, potius alia festa quam sabbathum imitata est. Et ratio est, quam attigit D. Thomas, dicta q. 122. art. 4, nam illa quies sabbathi non erat moralis, sed caeremonialis et significativa; Ecclesia autem non amplectitur hanc vacationem, nisi quatenus moralis est, et ad divinum cultum, et ad convenientem gubernationem accommodata, et ideo non tam generaliter opera prohibet. Adde etiam, in die sabbathi non fuisse Judaeis prohibitas simpliciter omnes actiones corporales et externas; nam poterant iter agere ad certam mensuram, et necessaria opera facere, quae praeveniri non possunt, ut ducere animalia ad adaquandum ea, vel extrahere illa de tovea, si in eam caderent, Matth. 12, Joan. 7, et sumitur ex 1 Machab. 2. Christianis vero non solum haec, sed etiam illa opera, quae praeveniri possunt, si ad usum communem corporis necessaria sint, permittuntur.
10. Qua opera corporalia prolbita Chrislianis. — Duplez regula ad opus prohibitum agnoscendum .—His positis, difficultas tota circa hanc partem est in explicando quae opera corporalia, vel laboriosa, in festis prohibita sint, et quae permissa, et qua certa regula discerni possint. Ad hoc ergo explicandum, suppono, inter opera hominis, quaedam esse servilia, quaedam non servilia. quae liberalia, vel spiritualia late dici solent, quam divisionem postea fusius explicaturi sumus: nunc satis sit voces declarare. Servilia enim opera dicuntur, quae commoditatibus corporis inserviunt, et ideo per servos fieri solent, ut terram colere, artificia facere, et similia: ab his vero distinguuntur opera, quibus animus excolitur, ut loqui, legere, docere, etc. Nam quia humana servitus secundum corpus attenditur, animus vero liber est, ideo priora opera dicuntur servilia, posteriora vero libera. Sunt igitur in hac materia duae generales regulae observandae. Prima est affirmativa et universalis, cum exceptione, videlicet, in festis prohiberi omnia servilia opera, nisi jure vel consuetudine sint exempta. Secunda est negativa, et universalis, cum exceptione, scilicet, nulla opera libera prohiberi in die festo, praeter ea quae in jure specialiter prohibentur. Prima regula sufficienter probatur ex cap. Licet, de Feriis, cum aliis in prima suppositione adductis cap. praeced., et illa prius tractanda est, nam de secunda postea dicemus.
11. Triplex opus servile. —Ut autem declaremus quid sub servili comprehendatur, triplex servile opus distinguere possumus, ex mente D. Thom. 2. 2, q. 122, art. 4, videlicet, religiosum, quod divinum servitium dici potest ; peccaminosum, quo dicitur homo servire peccato aut daemoni; et indifferens, ac humanum, quo unus homo solet alteri servire. Nam opus servile respectu alicujus dicitur, quia per opus servile alicui servitur : ille autem esse non potest, nisi aut Deus, cum quo numerantur Sancti cum ipso regnantes, vel Daemones, seu peccata, vel mortales homines. Ila ergo opera quibus colitur Deus, servilia sunt Deo, quia Latria est quaedam servitus ; est tamen religiosa et divina servitus, quia in Deum terminatur. Peccata vero dicuntur servilia , quia qui facit peccatum , servus est peccati , ut dicitur Joann. 8: Qsuia unusquisque est servus eyus cui obedit, sive peccati ad mortem, sive obeditionis ad justitiam, ut dicitur ad Rom. 6, et 2 Pet. 2: A quo quis superatus est, ejus et servus est. Opera vero quibus unus homo minisirat alteri, in his quae ad corpus pertinent , indifferentia sunt, et ad servitutem humanam pertinent. De actionibus ergo primi generis nulla fere est quaestio ; nam in illis actionibus consistit externus Dei cultus, et Sanctorum honor, ad quem cultum principaliter festivi dies ordinantur ; non ergo prohibentur in festo opera servitut's divinae, sed potius commendantur. Ouinimo nec talia opera servilia dici debent , sed maxime libralia, quia servire Deo, regnare est, et quia licet per corpus exerceantur, principaliter ordinantur ad subjiciendam mentem Deo, et ad excitandum animum ad devotionem, et internum Dei obsequium. Potest autem nonnullum dnbium moveri circa hanc partem, quod infra commodiori locc expediemus. Nunc de secun- do membro dicendum est, ut, illo etiam excluso, tertium, quod proprie ad hoc praeceptum, et ad primam regulam positam pertinet, clarius explicemus.
On this page