Text List

Caput 18

Caput 18

An per quodcumque peccatum, praesertim mortale, festa violentur, et ideo specialiter censeantur prohibita in diebus festis.

CAPUT XVII. AN PER QUODCUMQUE PECCATUM, PRAESERTIM MORTALE, FESTA VIOLENTUR, ET IDEO SPECIALITER CENSEANTUR PROHIBITA IN DIEBUS FESTis.

1. Utrum peccatum mortale specialiter prolübeatur in festo. — Pars affirinatira. — Prima opinio affirmat peccatum mortale esse specialiter prohibitum in die festo ex vi generalis prohibitionis operis servilis, ac subinde omne peccatum in die festo commissum, praeter malitiam quam habct ex propria materia, et objecto, habere malitiam sacrilegil contrariam huic praecepto, et ideo circumstantiam illam in confessione esse aperiendam. Hanc opinionem videtur docere D. Thomas, dicto art. 4, ad 3; cum enim distinxisset triplex opus servile, quo servimus Deo, homini et peccato, ait primum non esse contra praeceptum de observatione sabbathi; secundum autem et tertium esse contra illud. Idem tenet Alens., 3 part., quaest. 32, memb. 3, art. 2, ad ult.; Anton., 2 p., tit. 9, cap. 7, S3. 0t 3 .. tit. 14 cap. 19 $ 7, et tit. 17, cap. 17, S 4in fine, et 5, circa medium, ubi refert in hanc sententiam Lyranum, in c. 20 Exod., ubi idem tenet Abulens., quaest. 11 et 12; item Medin., Cod. de Orat., q. 10et 19. Idem sentit Bonavent., 3, d. 37, circa expositionem litterae, dum ait hoc praecepto praecipue prohiberi opera carnalia, ut ebrietates, et jurgia, et similia , qua maxime libertati spiritus repugnant. Idem ibi Gabriel, quaestone unica, art. 1, not. 5, S Quormn distincLio, in fine; et Major, 4, d. 17, q. 4; Angel,, verb. Ferie, n. 36, et verb. Interrogationis, circa tertium praeceptum, et verb. Preeceptum, n. 5; Rosel., verb. Confessio, 2, n. 1; Cather., lib. 5 contra Cajet. ; denique late, et alios refereus, Corduba in Quaestion., lib. 1, quaest. 6, tamque acriter illam defendit, ut audeat dicere, aliam non esse satis tutam. Favetque huic opinioni Ambrosius, Lucae 13, prout illius verba retulit D. Thomas, dicto art. 4, arg. 1, dicens : Lea in sabbatho non hominem curare , sed servilia opera fucere, id est, peccatis gravari probibet. Eaec vero eadem verba ex Glos. in Luc. retulit idem D. Thomas, 3 distinct. 37, art. 5. Inm Ambrosio autem ea formaliter non invenio, sed illius sententia in illo loco est, Deum in sabbatho prohibuisse opera saecularia, non religiosa : Sicut Deus (ait) quievit ab operibus mundi. non ab operibus sanctis; et subdit : Hoc autem non intelligens, Archisynagogus, prolnbebat quemquam curari sabbatho, cum sabbathum futurawm tgpus sit feriarum, et ideo non operis bont, sed mali ferie sunt, eoque preescriptum sit ut nullam ferentes sarcinam delictorum, nec bonorum jejuni operum. sabbatha futura post mortem celebremus.

2. Ratione probatur. —Praeterea favet Augustinus, lib. de Decem chor., cap. 3, dicens: Melius faceret Judaus in agro suo aliguid utile, quam si in theatro seditiosus eaisteret ; et melius erun fomnine in sabbatho lanam facerent, quam quod tota die in meomeniis suis impudice saltarent. Quod enim ait, melius, pro eunus male positum est, ut constat, utrumque enim malum esset ; censet autem Augustinus majus malum esse peccare in festo, quam laborare. Utrumque ergo est prohibitum, et illud magis. Facit praeterea idem Augustinus, lib. de Ver. et fals. poeuit., c. 14, et habetur in cap. Consideret, de Poenit., d. 5, ubi prius ait, ad poeenitentiam, considerandam csse circumstantiam temporis. Et postea sic illam explicat : S in tempore oraLioni constituto, aut in festivitate Sanctorum, et in tempore jejunii. Denique favet c. 1 de Feriis, in quo dicitur hoc praecepto prohiberi omne opus illicitum in die festo. Ratio vero pro hac opinione est, quia opus peccati est maxime servile, et maxime contrarium divino cultui, et impeditivum illius; sed haec sunt opera quae ibi maxime prohibentur; ergo.

3. Secunda opinio, negans peccatum specialiter proliberi in festo. —Secunda opinio asserit opus peccati, ex eo tantum quod peccatum sit, non contineri in materia hujus praecepti, nec-ex vi illius prohiberi, ac subinde peccatum, etiam mortale, in die festo commissum, non habere ex illa temporis circumstantia specialem malitiam, quae in confessione necesaario aperienda sit. Haec opinio non habet auctores multum antiquos, ut vere notavit Corduba ; habet tamen plures et graves. Ex Theologis, illam docuit Cajetan. 2. 2, q. 122, art. 4, et 1. 2, q. 7, art. 1, et in Sum., verb. Festorum ciolatio, et iom. 1 Opus., tractat. 18, q. 3; Sot., in 4, distinct. 18, q. 2 art. 4, et lib. 2 de Just., q. 4, art. 4; Victor., in Sum. de Sacr., ut. de Cons., num. 195; Almayn., in 4, dist. 17, q. 1. Ex Summistis, Sylvester, verb. Dominica, q. 8, distinct. 4, ubi seipsum refert, verb. Constantia, S 3, et verb. Confessio, 1, S 10; et in Rosa aurea, casu 63, ubi ait, quosque viros doctissimos sui ordinis ita sentire. Et consentit Armilla, verb. Ferie, num. 12; Tabiena, ecd. verb., num. 47; Angel. in Florib. Theolog. q. 9. Et ex jurisperitis late Navarr.. in cap. Consideret, de Poenit., dist. 5, in principio, num. 22 et sequent.; Covar. in cap. Aima, 1 part., S 5, num. 3, et lib. 4 Var., cap. 19, in fine; Gutier., lib. 1 Canon. quaest., cap. 13. Pro hac etiam sententia potest referri divus Thomas, in 4, distinct. 32, art. 5, q. 2, quatenus ait tempus diei festi non esse circumstantiam, quae trahit actum in novam speciem peccati; et in 3, dist. 37, art. 5, q. 2, aa 2, quatenus dicit peccata non dici opera servilia, nisi mystice, ad litteram vero opera servilia esse opera corporalia pertinentia ad mechanicas artes, quas servi exercere solent, et ab actibus liberalium artium condistinguuntur ; significatque praeceptum tertium Decalogi, prohibens opera servilia, ad litteram et proprie intelligendum esse, non mystice.

4. Navarri rationes alique improbantur.— Rationes ad hanc sententiam confirmandam atferuntur variae, sed non omnes sunt solidae. Navarrus enim inter alia argumentatur, quia sicut laicis sunt deputati dies festi ad orandum, ita clericis omnes dies; sed clerici peccantes quolibet die, non peccant specia iter contra circumstantam temporis sibi ad orandum deputati; crgo nec laici peccantes in die festo, etc. Haec vero ratio parum probat, quia prior opinio non dicit peccari specialiter contra diem festum peccando in illo, quia dies ille est orationi deputatus, sed quia toto die vacandum est ab operibus cultui divino contrariis, vel impedientibus illum. Licet enim non praecipiatur nobis toto die festo orare, vel exercere actus cultus divini, prohibetur nihilominus ne per totum diem aliquid agamus servile, et divino cultui contrarium. Hoc autem non praecipitur clericis, omnibus diebus, etiamsi illis oratio aliqua singulis diebus praecipiatur. Alia ratio ejusdem Navarri est, quia lex de festo servando non obhgat arctius in lege gratiae, quam in lege scripta ; sed in scripta non obligabat ad non peccandum in die festo; ergo. Patet minor, tum quia non obligabat illos ad internam quietem cum Deo, nec ad intern um cultum, sed solum ad externam quietem, cessando ab opere servili ; tum etiam quia alias lex illa tune obligaret ad contritionem, eum qui esset in peccato. Sed haec ratio non urget contra priorem sententiam, quae eodem modo loquitur de praecepto hoc, ut fuit datum a Deo et ab Ecclesia; negabitur ergo minor. Ad probationem vero dicetur, quod licet haec lex non obliget directe ad internum cultum, obligat ad non impediendum illum ; ideo enim praecipit vacationem ab operibus, ut homo possit Deo vacare, etiam mente, si velit, et ideo contra hanc vacationem censetur esse opus peceati, ac subinde contra praeceptum, etiamsi ad internum cultum non obliget. Et ideo etiam non sequitur in rigore illud consequens de contritione; sunt enim hae diversae quaestiones, neque oportet eas confundere ; nam aliud est, non peccare, aliud non permanere in statu peccati prius commissi. Qui ergo dixerit hoc praeceptum obligare ad non peccandum in die festo, non cogitur dicere etiam obligare ad non permanendum illo die in peccato habituali, quia peccatum habituale non impedit cultum Dei, sicut peccatum actuale, ut constat.

5. Ratio fundamentalis. — Unica ergo ratio hujus sententiae est, quia praeceptum de sabbatho seu festo servando non obligat specialiter ad non peccandum in illo die; ergo peccare in illo die non est contra hoc praeceptuun, quatenus opera quaedam prohibet, nec etiam est contra praeceptum Ecclesiae, quatenus praecipit audire missam, ut per se constat, quia potest quis in*parte una illius diei audire missam, et in alia peecare; imo, ut alibi dixi, eodem tempore quo missam audit, peccare potest ex intentione prava, quae veram missae auditionem non impediat. Quod si contingat aliquem peccare tali modo, ut inde impedtiatur a missa audienda, tunc quidem peccatum illud erit contra hoc praeceptum , non quia peccaturm est, sed quia impedit missam ; unde etiamsi alias peccatum non esset, sed opus indifferens, et impediret missam, inde fieret peccaminosum ; in utroqgue autem casu non haberet inde aliam malitiam, quam omissionem missae, cujus est causa. Hoc ergo est per accidens, et hic non consideratur.

6. Probatur assunptum. — Probatur ergo assumptum, duplici ratione facta a Cajetauo et caeteris. Prima est, quia opus peccati, ut sic, non est servile. Dico autem, wt sic, id est, ex co quod peccatum est; nam ex parte actus materialis potest aliquod peccatum esse opus servile, ut si quis in die festo scindat ligna aliena, ut illa furetur, peccat quidem speciali- ter contra diem festum, non tamen quia illud opus erat conira justitiam, sed quia servile est; unde, quantum ad hoc praeceptum, idem peccaret, etiamsi ex loco publico et communi ligna sine injustitia scinderet. Peccatum ergo non est servile ex eo quod peccatum est, licet ex materia possit esse servile; ergo peccare in die festo in materia non servili, non est opus servile; ergo non est prohibitum hoc praecepto. Antecedens probatur inductione, quia imperare actionem ipjustam in die festo, ratione materiae non est opus servile, ut per se notum est. Item feminam cognoscere non est opus servile, alias etiam maritalis copula in die festo esset opus servile, et directe prohibita hoc praecepto, quod improbahile est. Item ludere ludo prohibito, vel injusto, non est opus servile, et sic de aliis; sunt enim infinita peccata, quae non perpetrantur per actiones mechanicas, aut servorum proprias, sed per actiones liberorum, ac dominorum et principum. Imo ipsaemet actiones liberalium artium possunt peccaminose fieri, vel contra prohibitionem humanam, vel ex iniqua intentione, vel contra justitiam, ut omittam peccari etiam posse in die festo per omissionem, retinendo alienum, et complacendo in illo, vel non curando infirmum , cum obligatio pro tunc occurrit ; illud ergo peccatum non potest dici opus servile ex parte materiae, cum neque opus sit. Idemque argumentum sumitur de peccato mere interno: nam per illud pracceptum, solum opus externum prohibetur; ut saepe cum D. Thoma dictum est. Hoc ergo argumentum efficaciter probat, non omne peccatum posse dici opus servile ex parte ipsius operis, quia vel non est opus, vel non est externum; ergo cadem ratione. quando opus (licet sit corporale) ex parte sua non est servile, propter solam malitiam non fit servile, ac proinde non prohibetur hoc praecepto.

7. Quomodo peccator dicatur servus. — Nec refert quod peccans dicatur fieri servus, vel daemonis, vel suae concupiscentiae, vel peccati, ut dicitur Joan. 8; tum quia illud tantum symbolice dictum est, nam peccator revera non est servus proprie; est enim liber propria libertate, et rex vel dominus suarum rerum, sicut antea crat ; sed metaphorice dicitur servus fieri, quia subjicitur daemoni, et suae libidini ac culpae; ita ergo peccatum ipsum non est proprie et ad litteram opus servile, licet metaphorice ita vocari possit, quod nihil refert, quia praecepti verba proprie et litteraliter accipienda sunt, alioquin nihil in eis esset certum et firmum; ex illa ergo symbolica appellatione nullum argumentum sumitur, nam, ut aiunt Theologi, ex sensu symbolico per se non sumitur argumentum efficax ; tum etiam quia, cum dicitur hemo fieri servus peccando, causaliter pctius quam formaliter intelligitur; quoniam non tam fit homo servus peccando, quia ipsummet peccare servire sit, quam quia in poenam peccati homo traditur in servitutem, et captivitatem laemonis, et quia peccando fovet coricupiscentiam, quae postea rationi dominatur, et quia peccatum comniissum semel suo pondere in aliud trahit.

8. Ratio. — Haec ratio, judicio meo, efficaciter probat, peccatum, ut sic, non contineri formaliter in materia praecepti, seu sub opere per praeceptum prohibito. Dici tamen potest contineri virtualiter, vel per aequivalentiam, quatenus prohibetur opus reddens hominem ineptum ad cultum Dei, quod maxime facit peccatum. Contra hoc vero procedit altera ratio, a Cajetano et aliis tradita, quia finis praecepti non cadit sub praeceptum, ex D. Thom. 1. 9, quaest. 96, art. 3, ad 4, et art. 9, ad2; qui 2. 2, quaest. 44, art. 1, ad 2, hac ratione ait, licet finis praecepti sit charitas, 1 ad Tim. 1, nihilominus non omnia praecepta aliarum virtutum dari de actu charitatis, quia aliud est quod praecipitur, aliud propter quod praecipitur. De quo principio videri possunt quae adducit Covarruv. in dicto cap. Alma, S 5, in principio. Jam vero in praesenti praecepto cultus Dei proprius non est materia praecepti, sed finis; materia vero est, vacare ab operibus servilibus; ergo licet peccatum impediat illum finem, non est contra hoc praeceptum, cum non contineatur sub materia ejus, ut in priori ratione ostcnsum est.

9. Subterfugium.—Impugnatur.—Sed responderi potest, licet hac lege non directe praecipiatur positivus cultus Dei, praecipi tamen, ut caveatur impedimentum eius, et quia peccatum maxime impedit cultum, maxime etiam prohiberi. Unde licet finis praecepti non cadat sub praeceptum, tamen medium ad finem sub praeceptum cadit : medium autem in praesenti est, non se reddere ineptum et inhabilem ad cultum, sub quo medio comprehenditur non peccare. Unde hac ratione mutti Theologi, et juris Canoniei interpretes, dixerunt, licet per festum non prohibeatur directe conjugalis copula, nihilominus virtute et indirecte prohiberi, quia per illam copulam redditur persona inepta et indisposita ad cultum Dei, quae indispositio vitanda est ex vi praecepti de observatione festi. Sed contra, quia sicut praeceptum de medio non obligat ad finem, quia non est de illo, ita praeceptum de uno medio non est de omnibus ; ut praeceptum de justitia servanda, non est de misericordia, licet utrumque sit medium ad proximi dilectionem servandam; sic ergo lex prohibens unum impedimentum cultus, non prohibet omnia, sed illud tantum quod propris verbis exprimit. Ergo haec lex de observatione festi, licet prohibeat opus servile propter cultum, vel quatenus impedimentum cultus, non tamen prohibet omnia impedimenta quae possunt apponi, sed illa tantum quae exprimit; ergo licet peccatum impediat cultum, non propterea est prohibitum specialiter illo praecepto, quia in verbis non continetur. Et declaratur ac confirmatur : nam interrogo de quo impedimento cultus, sermo sit: aut enim de illo quod solum impedit quandiu durat, vel deillo quod relinquit hominem ineptum ad cultum per reliquum diei tempus. Si de primo loquamur, evidens est non omnia impedimenta cultus esse prohibita in die festo, alias dormire nimium esset contra observationem festi, quia per somnum redditur homo inhabilis ad cultum, saltem pro tempore quo durat ; item, confabulari, ludere, studere, ac similia, impediunt pro tunc cultum, et tamen constat non esse peccata ; ergo licet peccatum, pro tempore quo fit, impediat cultum, ex ea parte non est peccatum speciale. Alias etiam peccatum veniale fieret mortale, ex eo tantum quod in die festo fit, maxime si duret per tempus notabile ; id autem absurdum est, quod nec auctores primae opinionis admittunt. Opus autem servile est speciale peccatum quia specialiter prohibitum est.

10. Si vero sit sermo de opere quod relinquit hominem inhabilem, etiam postquam transactum est, imprimis hoc non habet quodlibet peccatum etiam mortale; nam licet quis in die dominico labatur in aliquod peccatum in principio diei, potest postea missam audire sine impedimento quod obstet saltem substantiali observationi praecepti. Deinde, licet peccatum relinqueret hominem inhabilem per totum diem, ut ebrietas, si impediret etiam missam, ex ea parte involveret malitiam omissionis ejus, ut supra dixi; tamen si committeretur post missam, non esset ex hoc capite speciale peccatum contra praeceptum de festo, quia licet impediat cultum, non impedit cultum nexcessarium ex praecepto, et ideo nullam aliam omissionem peccaminosam, vel contra- riam praecepto involvit. Reddere autem seipsum ineptum ad voluntarium cultum, non est speciale peccatum contra praeceptum de divino cultu, cum omittere id quod voluntarium est, non sit peccatum. Secus vero esset, si tale impedimentum poneretur, exercendo opus servile, nam illud esset peccatum, non propter omissionem cujus est causa, sed per modum commissionis, quia est specialiter prohibitum tale opus.

11. Objectio. — Dices, ex ratione propter quam prohibetur, colligi, non minus prohiberi equalia vel majora impedimenta ; nam lex extenditur per paritatem rationis, interdum etiamsi poenalis sit, quod recta ratio ad bonum commune, vel homines spectans, id postulat, ut videtur esse in praesenti: qui enim fieri potest ut Deus, vel Ecclesia prohibeat bonam artem mechanicam exercere, ut homo sit expeditus ad cultum Dei, et nou prohibeat peccatum ? Respondeo falsum esse assumptum: nam leges positivae, quae pendent ex libera voluntate divina, vel humana ferente legem, non extenduntur propter similitudinem rationis, praesertim quando lex est onerosa, vel poenalis, ut ex propria materia suppono. Eo vel maxime quod, licet in aliquo appareat similitudo, vel etiam excessus, nunquam est in omnibus, neque in eo quod movit specialiter legislatorem; ut in praesenti non fuit intentio hujus praecepti prohibere opera alias illicita, nec peccata omnia, quia jam per se satis erant prohibita; sed specialiter prohibere voluit opera quaedam, alioquin licita, quia et sunt magis in usu, et frequentius distrahunt homines. et avertunt a cultu Dei, et nisi specialiter prohiberentur, liceret in illis occupari. Et hoc ipsum indicatum est Exod. 20 (ut bene notarunt Navar. et alii), dum praemittitur : Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua ; septimo uutem die sabbathum Domini est, non facies omne opus in eo. In priori enim parte, de operibus licitis tantum sermo est, nam illicita non conceduntur fieri; ergo etiam posterior pars per se prohibet similia opera, non vero alia, sive absque peccato fiant, sive cum illo.

12. Secunda opinio vera est et securissima. — Duplex quaestio indicatur. — Hoc ergo discursu efticaciter satis probatur haec secunda sententia, quae sine dubio est practice securissima, et vera, quantum ad praesens institutum spectat. Prius vero quam argumentis respondeamus , oportet adnotare, in rigore ac formaliter diversas esse quaestiones, an scili- cet, peccare in die festo sit speciale peccatum, directe ac formaliter pugnans cum praecepto de die festo servando, quatenus prohibet certa quaedam opera ; vel an peccatum commissum in die festo habeat ex illa circumstantia temporis aliquam peculiarem malitiam. In priori ergo quaestione evidens mihi est pars negans, quam secunda defendit opinio; et haec est quaestio quae huic loco inservit, et ideo dixi pro praesenti instituto discursum factum convincere. Stante vero resolutione primae quaestionis, adhuc est locus alteri quaestioni, quia seclusa illa speciali prohibitione, et supposita sanctificatione illius temporis festivi, ex speciali dedicatione ad cultum Dei, insurgit inde generalis obligatio sancta sancte tractandi, contra quam peccat, qui abutitur re sanctificata. Ut, verbi gratia, eo ipso quod calix est sanctificatus ad cultum Det, est indecens et culpabile uti illo in communi et vuigari mensa, non propter specialem prohibitionem, sed propter generalem rationem, quae oritur ex sanctitate rei, ut infra etiam dicemus circa locum sanctum; sic ergo peccare in diefesto videtur abusus quidam llius temporis, et violatio sanctificationis ejus, et ita potest inde aggravari, vel sumi malitia aliqua, etiamsi in prohibitione de opere servili iilud opus non contineatur.

13. Declaratur secunda quaestio. — Et declaratur optime, quia hoc modo etiam peccare in parasceve Domini, aut in vigilia alicujus Sancti, aut in die Rogationum, censetur habere majorem deformitatem, non propter specialem prohibitionem , quia illis diebus etiam servilia opera prohibita non sunt, sed propter specialem sanctitatem illorum dierum, quam censeutur habere per specialem deputationem ad honorem Dei, et al communcm orationem, vel commemorationem beneficiorum Dei. Denique hoc modo non tantum opera. quae sunt peccata, sed etiam alia, de se bona vel indifferentia, si habeant aliquam indecentiam, quae secundum rectam rationem videatur non congruere cum sanctitate illius temporis, censentur non bene, nec sine aliqua deformitate fieri in illis diebus. Quomodo dicunt graves auctores copulam conjugalem non esse omni ex parte licitam in die festo, ut videre licet in D. Thoma, in A, dist. 32, art. 5, et in aliis, quos refert Sancius, tom. 2, lib. 9, dis. 12, qui non ideo hoc affirmant, quia talis copula per prohibitionem operis servilis formaliter prohibita sit, hoc enim verisimile non est; sed quia est opus indecens pro tali tem- pore, nam prudentia in omni opere requirit, praeter alia, temporis congruitatem ; nam, ut Sapiens dixit, est tempus tacendi, et tempus loquendi, etc. Et similiter taurorum agitatio seu congressio specialiter est prohibita a Pontificibus in diebus festis, et permissa in profestis ; non quia sub prohibitiore operum eservilium contineretur, sed quia habet peculiarem indecentiam pro diebus festis. Potest ergo dies festus esse circumstantia augens malitiam peccati quod in ipso committitur, vel etiam reddens actionem malam, quae alio tempore non fuisset mala, etiamsi tale peccatum, vel talis actio opus servile non sit, nec per se ac formaliter prohibita per legem de observatione festi.

14. Probabile est peccatum in festo factum habere malitiam peculiarem. — Juxta haec ergo satis probabile censeo peccatum, ex hoc quod in festo fiat, malitiam aliquam, seu malitiae augmentum accipere, dummodo hoc convenienter intelligatur et explicetur. Primo enim intelligi potest de augmento mahtia intra eamdem speciem, et non addendo malitiam sacrilegii. Et ita hoc expresse fatetur Navar. supra, num. 33. ad 1; et Sot., dicto art. 4, vers. Sed ait ; Victor., in Summa, 4, quaest. 195. Et res est facilis, quia majorem quamdam deformitatem habet cum recta ratione actus in tali tempore factus, quam in alio; nam prudentia, ut dixi, haec omnia observat et ponderat ; et ideo cst una respectu omnium virtutum moralium, quia judicat de singulis cum quadam connexione ad caeteras, expendendo circumstantias omnes, etiam prout oriri possunt ex connexione ad alias virtutes. Atque hoc modo potest jocosa locutio, vel otiosa, aut inutilis, esse deformior in die festo. Imo etiam actio non mala potest fieri deformis ex hac circumstantia, ut de copula conjugali est probabile, etiam intra latitudinem temperantiae, et seclusa gravi causa, vel necessitate honestante actum, et de mahtia veniali, non mortali ; sic enim graviores auctores loquuntur, de quo suo loco latius.

15. Secundum genus augmenti nove maltie.—Secundo potest hoc intelligi de augmento per additionem novae malitiae contra religionem, non quia talis actus sit prohibitus per hoc praeceptum, hoc enim jam improbatum est; sed quia eo ipso, quod tale tempus est sanctificatum, et cultui divino dicatum, quodammodo polluitur et violatur, quodcumque peccatum, praesertim mortale, in illo committendo. Quod in hunc modum declaratur: nam, eo ipso quod aliqua res consecratur, vel cultui divino dicatur, ex ipso jure naturae absque alio praecepto positivo sequitur obligatio tractandi rem illam cum debita reverentia, et non profanando illam ; ergo cum dies festus sanctificatus sit Deo, ut Scriptura loquitur, eadem naturalis prohibitio in ilto locum habet ultra omnem positivam; ergo ratione illius habebit omne peccatum, in festo comnussum, specialem dcformitatem contra temporis sanctitatem, ac subinde contra religionem. Confirmatur denique, quia idem peccatum publice factum in die festo, majus solet scandalum generare, quam si in alio tempore fiat; ergo signum est, juxta communem aestimationem , quam omnes habent ductu quodam naturae, habere peccatum ex illa circumstantia specialem deformitatem.

16. Ex hoc capite non habet peccatum nocam malitiam mortalem.—Nihilominus tamen dicendun est, ex hoc capite, non habere peccatum, in die festo commissum, novam malitiam mortalem contra religionem, nisi directe fiat ex contemptu talis festi; tunc enim non est dubium quin sit grave sacrilegium, declarandum specialiter in confessione; quia ex inten:ione formali opponitur divino cultui, et contemnit illum, quod semper ct in omni materia grave crimen est, ut omnes citati auctores notant, et specialiter D. Thomas, q. 2 de Malo, art. 6, ad 2. Secluso autem contemptu, non apparet in eo actu gravis deformitas contra religionem ; quia dies festus non est ita sanctificatus, ut teneatur quis omnes ejus partes, tanquam Deo consecratas, revereri, aliter quam non faciendo in illis opus specialiter prohibitum. An vero hoc sit speciale peccatum veniale contra religionem, infra videbimus tractando de loco sacro, nam de his duabus circumstantiis cum proportione loquendum videtur, ut constat ex usu philosophorum moralium, imo etiam jurisperitorum, per test. in leg. Vinum, tf. Si certum petatur. Quicquid vero in hoc teneatur, constat hanc circeumstantiam non esse de necessitate confessionis, ut dixi in 4 tom. tertiae p., quia sicut peccatum veniale non est de necessitate confessionis, ita nec circumstantia habens malitiam distinctae speciei soluni venialem. Unde Cajetanus, dict. art. 4, S His igitur expedits, et in Sum., verb. Dies festus, quem sequitur Armilla, num. 23, docet illicitum esse, totum diem festum, vel maguam ejus partem consumere ludendo, aut jocando actionibus de se non peccaminosis, quia pro- pter hoc multum quis impeditur a vacatione divinorum ; et nihilominus subdit, illam non esse malitiam mortalem, et consequenter neque esse de necessitate confessionis, licet contra religionem esse videatur. Sed hoc dictum Cajetani habet eamdem dubitationem, quam, ut dixi, infra expediemus.

17. Respondetur argumentis opposite partis. — Superest ut ad motiva superioris sententiae breviter respondeamus. Ad Ambrosium ergo dico, non explicare ibi sensum litteralem praecepti de observatione sabbathi, sed mysticum et spiritualem. Et ita exponit D. Thomas 3, distinct. 37, art. 5, quaest. 2, ad 2, et ex formali sententia Ambrosii, quam nos retulimus, satis constat. Ad Augustinum, respondetur ipsum non dicere magis esse contra praeceptum de observatione sabbathi, lascive saltare in sabbatho, quam filare, vel seditionem etficere in sabbatho, quam arare; sed dicere, illud esse pejus, quod verum esse potest, quia illa peccata contra justitiam, vel castitatem, aut charitatem possunt esse in se majora quam sit violatio diei festi. D. Thomas autem, in dicto art. 4, quaest. 122, videtur aperte exponere illa verba de majori transgressione hujus praecepti, et ita etiam sentire; sed exponendus ipse est, ut Cajetanus vult, de oppositione et contrarietate ad hoc praeceptum quoad finem ejus, non vero quoad substantiam ejus. Et ita magis videtur comparatio fieri inter opera secupdum se spectata, quam ut sunt materia talis praecepti; nam hoc posteriori modo magis est contra substantiam hujus praecepti opus per illud prohibitum, quam aliud peccatum, et simul etiam est contra finem hujus praecepti, et interdum esse poterit majus peccatum, et tunc erit etiam magis contra finem ejusdem praecepti. Quando vero aliud peccatum est majus, erit magis contra finem, licet non sit contra substantiam pracepti. Ad caput Consideret. respondetur multa ibi haberi Ge consilio, quae non sunt de praecepto. Item dicitur, temporis sacri circumstantiam posse interdum aggravare notahiliter, vel ratione scandali, vel ratione contemptus, vel certe, si opus ipsum, quo peccatur, simul etiam servile sit. Ad capit. 1de Fer., respondetur ibi non esse sermonem de opere illicito in genere, sed in tali materia, id est, de opere prohibito hoc praecepto, quod ibi non explicatur, quale sit. Ad rationem jam responsum est, peccatum, ut sic, non esse opus servile in proprio et liiterali sensu, nec esse ex his operibus impedientibus divi- num cultum, quae illo praecepto prohibita sunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 18