Caput 19
Caput 19
Utrum omne opus mercenarium servile sit, ac subinde sit specialiter prohibitum in die festo.
CAPUT XIX UTRUM OMNE OPUS MERCENARIUM SERVILE SIT, AC SUBINDE SIT SPECIALITER PROHIBITUM IN DIE FESTO.
1. Quod sit opus mercenarium. — Dicitur mercenarium opus, quod fit propter temporalem lucrum, vel stipendium, quod interdum ac saepe contingit esse de se conditionis servilis, et tunc non est locus quaestioni, ut per se patet, quia si opus servile propter mercedem fiat, non propterea desinit esse servile. Sed quaestio est, quando lucrum, vel merces, seu intentio ejus additur operi de se non servili, an eo ipso opus reddatur ita servile, ut sub generali prohibitione et regula supra posita contineatur. In quo puncto. quod fundamentum est multorum casuum moralium, duo subdistinguenda sunt : unum de lucro, aliud de mercede seu stipendio ; haec enim diversa sunt, ut statim declarabo.
2. Prima opinio, opus causa lucri esse servile. — Prima ergo sententia in hac materia est, opus sufficienter dici et esse servile ex solo respectu ad lucrum temporale, etiamsi ex nullo alio capite servile sit; unde si extra hunc respectum habuerit opus conditionem servilem infra explicandam, pluribus modis erit servile. Ita sentiunt multi Canonistae, in c. 1 de Fer., ut videre licet in Anton. ; ibi Abb., num. 4; et in Legistis, in l. Omnes judices, cap. de Fer., qui late referuntur in Addit. ad Abbat., citato loco, et per Jacobum Abbarotium, in Prooemio Feudorum, capiteM; eamdem significant Angelus, et alii infra citandi : dicunt enim ipsum studere, quod videtur opus maxime liberale, si spe et intentione lucri principaliter fiat in die festo, esse festi transgressionem, et peccatum grave. Unde necesse est ut dicant illud opus esse servile, quia, cum non sit specialiter prohibitum in jure, nec per consuctudinem, ut constat, si est contra observationem festi, oportet ut sit prohibitum per illam generalem prohibitionem : Opus servile non facies ; ergo illa relatio sufficit ad constituendum opus servile. Ei ita expresse docent Richard., Sylvester, Ang., et alii, qui propterea distinguunt triplex opus servile, materialiter tantum, formaliter tantum, et materialiter ac formaliter simul: et hoc tertium aiunt solum prohiberi hoc prae- cepto. Materialiter autem intelligunt, id est, quod sit opus corporale et externum; formaliter autem, quod fiat propter lucrum, seu temporale commodum principali intentione. Unde etiam indicant hanc intentionem esse necessariam ad opus servile prohibitum hoc praecepto. Sed de hoc puncto, et de tota illa partitione in sequentibus dicam. Eamdem fere sententiam docet Abulens., Exod. 12, quaest. 25. distinguens duplex opus servile : unum, quod est opus potentiae executivae laboriosum, et non necessarium, nec immediate ordinatum ad conservationem vitae humanae, quod ipse ibi late explicat; aliud tantum ex fine, quia ad lucrum ordinatur, quia servus propter lucrum operatur. Unde universaliter concludit, omnes operationes exteriores, secundum se liberales, ex hoc fine fieri serviles et prohibitas. Fundamentum hujus sententiae, examinando et impugnando illam, declarahitur.
3. Refellitur. — Hanc ergo sententiam merito reprobat Cajetanus, dicta quaest. 122, art. 4, dub. ult., in 1 supposit. quam facit, et eum sequuntur Sot., Navar., et alii infra referendi. Dicendum ergo est, solum respectum ad lucrum ex intentione operantis, non esse satis ut opus sit prohibitum tanquam servile. Hoc solum probat Cajetanus unico exemplo, quia negotiatio, seu mercatura fit maxime spe lucri temporalis, et tamen non fit inde opus servile, quia non est prohibita ex vi illius primae regulae generalis, cujus signum est, quia ideo de illa negotiatione addita est in jure specialis prohibitio, ut infra videbimus. Sed auctores allegati negarent assumptum ; nam, si de studio id negant, majori ratione id negarent de negotiatione, cujus lucrum minus nobile, minusque liberale, magisque periculosum est; et consequenter dicerent prohiberi speciatim in jure, non quia non contineatur sub regula generali, sed vel ut tolleretur omne dubium, vel certe, ut absolute prohibeatur, sive fiat propter lucrum, sive propter alium finem magis pium; nam illo etiam modo non licet, ut infra dicam. Sed instat Cajetanus, quia negotiari est opus liberorum, qui sunt domini pecuniarum, et non servorum, qui nihil habent. Respondebunt tamen consequenter, esto negotiari secundum se non sit opus servile, nihilominus factum propter lucrum fieri opus servile ; sic enim de studio dicti auctores dicunt. Unde solum illum respectum sufficere putant, ut opus alias liberale, si nobili intentione fiat, intuitu lucri factum sit servile, quia proprium servorum est operari propter lucrum.
4. At enim haec ipsa ratio ostendit, sine fundamento hoc dici. Quia operari spe lucri non est proprium servorum, quod patet tum inductione, quia nobiles et principes illa spe et intentione saepe operantur, et nulli se propterea servire putant; tum etiam quia nulli revera serviunt, quia nec ratione operis, cum non tendat de se ad commodum alterius, nec ratione intentionis, quia intendendo lucrum, potius quis operatur propter se. Praeterea ratio magis moralis est, quia Ecclesia per hoc praeceptum non prohibet operari hac vel illa intentione, sed prohibet facere hoc vel illud opus; ergo si opus secundum sc non est contra prohibitionem Ecclesiae, neque factum ex intentione lucri est contra generalem Ecclesiae prohibitionem de opere serviii; ergo signum est non fieri opus servile propter solam intentionem. Et confirmatur, quia alias studere in die festo ex intentione copsectandi famam, et magnum nomen, et honorem, esset opus servile, et contra praeceptum de observatione festi, quod ridiculum est. Sequela probatur. quia illud censetur majus lucrum quam sit pecunia, et licet sit nobilius et altius, minusque servile quam sit pecuniarum lucrum, nihilominus moraliter et mystice loquendo, ambitio honoris non minus est idoiorum servitus, quam sit avaritia; neutra tamen est vera servitus cum proprietate. Et tandem declarari recte potest ex Divo Thoma 2.2, quaest. 118, art. 5, ad 4, ubi exponens illud ad Ephes. 5: Acaritia est idolorum servitus, ait, non proprie, sed per similitudinem dictum esse. Est autem similitudo in hoc, quod, sicnt idololatra subjicitur idolo, ita avaru: pecuniae; differentia vero est, quod idololatra subjicitur idolo ad cultum, et ideo idololatria est propria servitus; avarus non subjicitur pecuniae ad cultum, sed ad usum. Ergo intendens pecuniae lucrum non servii proprie, et consequenter nec opus factum ex illa intentione inde fit servile, si alias non est. Et ex sequenti puncto hoc a fortiori confirmabitur.
5. Secunda opinio, asserens omne opus mercenarium esse servile. — In quo differant he due opiniones. — Fundamentun. — Secunda opinio est, opus fieri servile, si fiat intuitu mercedis, stipendii, seu salarii, etiamsi de se servile non sit, sed liberum. Differt autem haec sententia a praecedenti, quantum differt merces a lucro : videntur autem differre tanquam genus et species, nam merces lucrum quoddam est, ut constat ; non tamen omne lucrum est merces, nam lucrum, quod negouatione comparatur, non est merces, nec stipendium. Merces ergo dicitur, quando lucrum speratur ab aliquo, qui in recompensatione obsequii sibi facti, tantum lucrum redditurus est, quantum tali obsequio debetur. Hinc ergo videtur intentio mercedis magis servilis, quam intentio lucri, quod non est merces, nec stipendium ; quia qui ab alio mercedem sperat, illi servire convincitur, non vero qui sperat aliunde lucrum, ut in praecedenti puncto declaratum est. Sic igitur ait haec sententia, opus mercenarium eo ipso esse servile, ac subinde esse prohibitum per illa generalia verba in die festo. Ita sentiunt a fortioi omnes Doctores citati in opinione praecedenii, et praeterea antiqui Summistae, Astens., lib. 1, tit. 99, art. 4, et tit. 23, art. 3, q. 5; Summ. confes., lib. 1, tit. 12, q.9; Angel., verb. Ferie, num. 9, qui ex hoc principio multa infert, num. 26 et sequentibus, Et adducit Richard. pro hac opinione, in 3, dist. 37, art. 2, quaest. 4: et sequitur Sylvester, verb. Dominica, q. 4 et 5, ubi de lucro in genere loquitur, et satis lubrice ; tamen in q. 5, conclus. 3, plane affirmat esse peccatum mortale in advocato dare consilium in die festo, si principaliter intendat lucrum (quod in eo est stipendium), etiam in eo casu in quo non peccaret dando iilud consilium sine lucro, vel non intendendo illud principaliter, sed tantum secundario. Tenet etiam Tabiena, verb. Feria, num. 39; Rosella, num. 7. Fundamentum hujus sententiae jam declaratum est, quia operari propter stipendium est servilis mous operandi, et proprius servientium, et ideo constituit opus servile, quod alias non esset. Et confirmari hoc potest inductione, nam piscari in die festo recreationis causa non est servile opus, nec contra observationem festi; et tamen factum propter stipendium vel lucrum, est servile et prohibitum, quia sine dispensatione non licet, cap. Licet, de Fer. Item transcribere gratia doctrinae non est servile ; transcribere autem propter mercedem, est servile et prohibitum, ut multi volunt, et sic de aliis.
6. Opus non fieri servile ea mercede. — Dicendum nihilominus censeo, nunquam opus fieri servile, eo quod fiat propter mercedem et stipendium, si alias ingenue factum non sit servile, sed liberum. Imo cetiam addo, quod, licet opus ex se servile sit, et mechanicum, ac per se prohibitum in die festo, si hic et nunc occurrat necessitas, vel causa justa excusans a praecepto, non esse illicitum nec contra praeceptum, illud facere propter mercedem, et non alias ; ac subinde jam tunc non fieri specialiter illud opus servile ex relatione ad mercedem. Praecipuus defensor hujus sententiae est Cajetanus. in dicto art. 4, dub. ultim., qui valde ingeniose et acriter illam confirmat ; et sequitur Sot.. dictoart. 4, licet fortasse non in omnibus consequen!er loquatur; tenet etiam Medina, in sua Instruct. confess., lib. 1, cap. 14. SS; Ludov. Lopez, in sua Instruc., 1 p.,c. 25; Navar., in Manual., cap. 13, numer. 5; Armilla, verb. Perie, num. 23; Azor.. 2 p. Sum., libr. 1, cap. 25, quaest. 1. Et moderni trequentius hoc sequuntur. Ratio moralis est, quia Ecclesia nullibi prohibuit operari in die festo propter mercedem, nisi in quantum prohibet ipsum opus ; quotiescunque ergo ex vi festi non prohibet opus, non prohibet, nec curat an fiat propter mercedem, vel gratis; hoc naturali juri, et perfectioni relinquit. Ergo opus de se non prohibitum, quia de se liberale est, et non servile, non prohibetur in die festo, etiamsi propter mercedem fiat. Et similiter licet opus alias sit servile, et de se prohibitum, si hic et nunc permittatur ex causa, licet non fiat sine mercede, non propterea magis violatur festum, quam si gratis fieret. Nam licet alias respectu aliarum virtutum, ex hac conditione, vel intentione, possit bcne, vel male, aut minus bene fieri, tamen respectu religionis et festi, non magis violatur, eo quod ex mercede fiat, quam si fiat gratis. Nisi in casu in quo permissio sit per dispensationem sub illa conditione concessam, nam tunc est specialis ratio, quae potius confirmat sententiam nastram, ut jam declarabo.
7. Confirmatur assertio. — Potest ergo assertio posita confirmari, praesertim quoad posteriorem partem, ex eo quod interdum dispensatur cum operariis, ut possint in templo eedificando laborare, aut lapides, vel ligna ad ecclesiam vel hospitale deferre, dummodo gratis id faciant. Quae dispensatio justa est, quia involvit commutationem vacationis praeceptae in opus pietatis ; ergo si absolute daretur sine tali restrictione (ut dari licite posset, si necessitas id postularet), tunc sine ulla transgressione, vel violatione festi, possent fideles laborare propter mercedem. Quia in praecepto sunt simpliciter dispensati, et nullum est aliud quo prohibeantur stipendium accipere, cum alioquin opus dignum sit mercede, licet ex dispensatione tantum liceat. Item ali- quando conceditur dispensatio piscandi ad lucrum sub hac conditione, ut pars lucri ecclesiae aut pauperibus detur, ut patet ex capite Licet, de Feriis, juxta verum ejus intellectum. Non enim ibi datur facultas sub conditione solvendi decimas ecclesiis, ut Gloss. putavit, sed sub conditione faciendi aliquam eleemosynam ex lucro illo; tum quia textus aperte loquitur de pauperibus et de ecclesiis cireumvicinis, quibus non solent deberi tales decimae, quae personales sunt; tum etiam quia, cum solutio decimarum per se debeatur, non oportebat illam in dispensatione declarare, ut bene notavit Panormitanus ibi. Neque illa concessio sic facta simoniaca est, quia non venditur dispensatio propter partem lucri, sed imponitur illud opus pietatis quasi in commutationem praecepti. Ergo habita illa dispensatione, non violatur festum, etiamsi quis piscetur propter lucrum, quod ex piscatione sperat.
8. Objectio. — Infirmatur. — Dices hoc esse verum, si intendat secundario et consequenter, non vero si intendat principaliter ; nam potius debet intendere opus illud pietatis, vel eleemosynae, aut publicam utilitatem, propter quam dispensatio conceditur. Sed hoc gratis dicitur; tum quia, ut dixi, Ecclesia non praecipit vel prohibet in his actionibus hac vel illa intentione operari ; tum etiam quia accidentarium est, illam dispensationem concedi sub conditione talis eleemosynae; posset enim simpliciter concedi, et tunc non deberetur talis eleemosyna ex praecepto, sed ex consilio, ut etiam Angel., numer. 35, et Sylvest.. quaest. 5, concedunt ; et tunc non peccabit quis, etiamsi non intendat facere eleemosynam ex lucro. similiter licet dispensans ordinarie intendat publicam utilitatem, tamen utens dispensatione non tenetur iutendere communem utilitatem, sed potest intendere proprium commodum, neque in hoc peccabit contra festum. Imo interdum posset esse haec causa justae dispensationis, quoad unam vel aliam personam propter indigentiam ejus.
9. Instantiae satisfit. — Sed dices tandem hoc esse verum de intentione lucri, non vero de intentione mercedis. Sed revera unum sequitur ex alio: nam inquiro, cum piscatio illa fieri non possit sine multis cooperantibus, an omnes illi, qui adjuvant, teneantur gratis juvare, vel esse debeant partiarii lucratores (ui sic dicam ). Certe neutrum dici potest: non primum, quia sic vana esset dispensatio, nulli enim vellent illa uii ad gratis serviendum ; non etiam secundum, tum quia mora- liter id fieri non potest de omnibus quomodocumque juvantibus , sed oportet ut multi sint stipendiarii et mercede conducti ; imo multi pauperes non aliter laborarent, quia voIunt lucrum certum, et non dubium, quale est in partiaris. Unde recte advertit Cajetanus quod nisi liceret mercedem accipere pro his operibus servilibus, quae ob necessitatem in festis permittuntur , raro invenirentur servientes, nec subveniretur necessitatibus, quia paueci sunt qui gratis velint intendere aliorum commodis. Eo vel maxime quia, licet opus sit necessarium ad remedium proximi, non est tamen necessarium ut gratis fiat, quando proximus potest mercedem dare; ergo nullum peccatum est illam postulare ; imo injustum videretur cogere ad serviendum graUs ei, qui potest servitium compensare ; non est ergo contra observantiam festi talem mercedem exigere; ergo nec intendere illam, sive secundario, sive principaliter, quautum attinet ad observantiam festi ; sed illa intentio aliunde discutiefida est. Recte ergo hinc concluditur etiam altera pars , quando opus non ex dispensatione, vel per excusationem licet, sed per se, quia servile non est, nec alias specialiter prohibitum ; tunc enim nulla malitia, vel circusnstantia contraria observauoni praecepti il adjungitur, eo quod fiat propter mercedem, quia haec relatio non magis in hoc opere, quam in quolibet alio est contra praeceptum de obscervatione festi.
10. Opus non acquirit malitiam praeecepto contrariam ex mercede. — Applico deinde cum proportione rationem factam, quia licet opus sit liberale, et de se non servile, potest esse pretio aestimabile , ut constat ex communi sensu omnium , et exemplis statim declarabitur ; ergo si non est contra observantiam festi tale opus gratis facere , neque erit contra eamdem observantiam, exigere pro illo justam mercedem, maxime ab eo qui commode potest illam reddere, quia nemo cogitur suum opus alteri gratis impendere, quod pretio aestmabile est. Item, quia talia opera saepe sunt necessaria in die festo ad convenientiam reipublicae vel ecclesiae ornatum, vel ad aliquam publicam necessitatem, et si gratis exhibenda sint, pauci, aut nulli ad illa praestanda inducepntur. Cogere autem illos ut gratis faciant, cum reipublicae hoc non intersit, videtur contra rationem justitiae, et sine ulla causa religionis : hoc enim per se ad cultum religionis nec necessarium est, nec fere confert. Tandem hoc confirmatur evidenti inductione ; nam cantare , et pulsare cithara, et similia, opera sunt non servilia de se, et tamen videmus in ipsis ecclesiis non fieri a ministris earum , nisi propter stipendium certum. Nec refert dicere illud non esse intentum principaIiter, sed sccundario: tum quia incertum hoc est ; multi enim , praesertim stipendiarii , et maxime laici, principaliter hoc intendunt, et sive in hoc alias peccent per simoniam, sive non, tamen ex illo capite non violant festum, quia, ut saepe dixi, prohibitio operum in die festo non datur de intentione, sed de ipso opere ; tum etiam quia satis est quod non intendant sic servientes gratis operari, sed ob mercedem, nec sine illa serviren:; si ergo tunc opus non est servile, nec prohibitum , quantumcumque hoc sit praecipue intentum, opus non erit servile. Item in multis academiis tenentur Lectores stipendiarii docere in aliquibus festis ratione stipendii, et ita propter illud docent , et non aliter, et tamen id non censetur illicitum, nec contra festum. Et simila exempla multa adducit Cajetanus, ex quibus recte concludit , communem populi christiani consensicnem esse, non esse contra observantiam festi locare operas suas in illo die, quando alias tales operae non sunt in festo prohibitae, vel ex causa permittuntur.
11. Diruitur fundamentum alterius sententie. — Prima ratio. — Ad fundamentum ergo contrariae sententiae negatur, ex hac sola relatione fieri opus servile, quod de se non est : hoc enim nulia efficaci ratione ab adversariis probatur. Contrarium autem probat Cajetanus tribus rationibus. Prima est, quia multa sunt opera servilia, etiamsi absque intuitu mercedis fiant, ut infra videbimus. Haec vero ratio solum videtur probare habitudinem hanc, seu conditionem merceis, non esse de necessitate operis servilis, quod verissimum est, ut infra tractabimus. Non tamen videtur immediate et efficaciter concludere, respectum illum non sufficere ad reddendum opus servile, quod de se tale non erat.
12. Secunda ratio. — Addit ergo secundam rationem Cajetanus, quia aliud est operari serviliter, alud mercenarie ; a diversis autem non fit illatio, quando inter se connexionem necessariam non habent, quac hic nulla est. Quia operari serviliter, est operari in commodum domini, propter illum; operari autem mercenarie, est operari propter se, et in commodum proprium. Unde concludit haec non solum non esse connexa, verum etiam repugnare eidem operi, quia opus servile est pro- prium servorum, servis autem non redditur merces, quia omnes operae servi sunt domini. Sed hoc posterius nimium est, quia sipe dubio non repugnat opus esse servile, et esse propter mercedem ; laborare enim in domo aedificanda, vel in vinea colenda, sine dubio est opus servile, et tamen propter mercedem fit. Unde cum opus servile dicitur esse servorum, non oportet intelligere servorum nomine mancipia captiva, et libertate carentia, ut Cajetanus indicat ; nam hi servi sunt, qui nihil habent, et qui suas operas dominis debent, de quibus Cajetanus vult illud esse intelligendum. Ego vero non ita opinor, nam opera servilia exercentur propriissime, et satis serviliter a famulis liberis, qui servire propriissime dicuntur, licet stipendium accipiant. Sunt ergo opera servilia servorum, id est, servientium, et de his non semper est verum, nihil habere proprium, aut omnia sua opera debere dominis, sed illa tantum pro quibus mercedem accipiunt; tunc clarum est non repugnare opus esse servile, et propter mercedem factum. Nec vero repugnat, simul esse haec duo, operari propter dominum et propter se; nam duplex utilitas ex opere resultat: una, tanquam immediatus effectus operis, et quasi intrinsecus terminus ejus quasi physicus; alia, tanquam recompensatio operis, quae dici potest mediatus effectus , moraliter potius quam physice. llle igitur, qui propter mercedem, verbi gratia, fodit vineam , immediate intendit terram praeparare, et colere in commodum patroni, et ita operatur immediate propter illum ; mediante autem hoc labore, intendit comparare sibl mercedem, et ita proxime operatur propter dominum, et ultimate seu remote propter se. Et hac ratione non repugnat ex hoc capite operari mercenarie et serviliter, seu idem opus esse servile et mercenarium.
13. Tertia Cajetani ratio. — Sed instat Cajetanus in ratione tertia, quia ex hoc, quod opus fiat propter commodum alterius, non fit serviliter, quia potest fieri gratis ; additio autem relationis ad mercedem non est vinculum servile, quia haec relatio operis mercenarii terminatur ad operantem, et non ad alium, quia operari propter mercedem ut sic, est operari propter se, et non propter alium. Sed in hac etiam ratione quamdam repugnantiam invenio ; nam si operari propter mercedem, ut sic, non est vinculum servitutis, ut revera non est, et bene probatur discursu Cajetani, ergo operari gratis non tollit vinculum servi- tutis, quia solum tollit vinculum mercenarii operis ; ergo ex eo quod opus factum in commodum alterius gratis fit, non recte infert Cajetanus non fieri serviliter; alioquin repugnaret opus gratis fieri, et esse servile, quod falsum est, ut dixi, et infra ostendam. Quod si fortasse quis dicat, et pro Cajetano respondeat, opus gratis factum proptcr commodum alterius esse posse servile, tunc autem non serviliter fieri, quia liberaliter fit , consequenter fateri cogetur, opus factum in commodum alterius propter mercedem, licet in se servile non sit, illo tamen modo serviliter fieri, quia non gratis fit.
14. Potest opus factum immediate in commodwn operantis, esse servile. — Ut ergo consequenter loquamur, et ex toto hoc discursu rationem eflicacem colligamus, dicendum in primis est, licet de ratione operis servilis sit, ut fiat propter commodum alterius. non tamen hoc satis esse ut opus sit servile, quia etiam opus liberale, quale est opus doctrinae, vel artis liberalis potest fieri propter commodum alterius. Haec ergo relatio et modus operandi propter commodum alterius non facit opus servile, sed abstrahit, et communis est operi lhiberali. Imo addo ulterius, non repugnare opus fieri immediate in commodum operantis, et nihilominus esse servile, ut quando quis laborat in propria vinea, et propter suum commodum. Ex his ergo relationibus, ut esse possunt in operante, non discernitur opus servile a non servili, nec aliqua earum constituit opus servile, licet neutra illi repugnet, et illa, quae est ad commodum alterius, magis accedat ad servitutem. Et idem fere est de relatione ad mercedem additam operi de se nonservih; non enim constituit illud servile, quia illa relatio, ut sic, non respicit commodum alterius, sed ipsius operantis, ut bene Cajetanus dixit; nec repugnat operi servili, si in eo conditionem servilem supponat, quam infra explicabimus.
15. Relatio ad mercedem, quod opus faciat. — Relatio ergo ad mercedem facit opus mercenarium, non servile, cujus signum est, quia si pro mercede intendatur honor aut gloria, nemo dicit inde fieri opus servile, quamvis mercenarium revera fiat. Item operari propter stipendium non est proprium servientium, nam principes, et duces, et magistri, et lectores, et ministri Ecclesiae operantur propter stipendium, et non propterea dicuntur serviliter operari, sed mercenarie. Ac denique licet daremus illos operari modo servili, non tamen dicere possemus facere opera servilia, quod praecipue intendimus, quia Ecclesia non prohibuit modum operandi mercenarium, nec praecipit liberalem, id est, gratuitum, sed prohibuit opera servilia. Et hoc est clarum et morale fundamentum hujus veritatis, quod modus ille operandi propter mercedem, sive vocetur mercenarius, sive servilis (quod potest pertinere ad modum loquendi), non cadit sub Ecclesiae prohibitionem ; tum quia nihil de hoc Ecclesia in suis decretis explicavit ; tum etiam quia ille modus est magis intentionalis, quam realis; pendet enim ex intentione, et relatione extrinseca operantis ; Ecclesia autem prohibet opus ipsum, non intentionem, nec opus ex tali intentione factum. Et haec ratio maxime urget contra eos, qui fatentur non esse contra hoc praeceptum. operari propter mercedem, quando non est principaliter intenta, sed secundario, quod fatentur auctores fere omnes contrariae sententiae. Sine causa vero addunt esse contra praeceptum, si sit principaliter intenta merces, quia Ecclesia vel non disponit de intentione extrinseca operis, sed solum de voluntate necessario connexa cum opere; vel si interdum potest prohibere externum opus, ut natum ex tali intentione, et non ex alia, nunquam censetur id facere, nisi quando expresse id declarat, ut suppono ex materia de Legibus; hic autem nihil de tali intentione Eecclesia declaravit, nec ex prohibitione operis servilis sequitur prohibitio talis intentionis, ut satis declaratum est.
16. Scribere propter mercedem non est servile.— Circa confirmationem pro illa sententia factam ex quadam inductione, occurrcbat tractandum de aliquibus operibus in particulari, maxime de venatione, piscatione, scriptione, et transcriptione, an sint opera servilia, necne, et consequenter an sint prohibita in die festo. Multi enim Doctores et Summistae in priori sententia citati, cum supponant haec opera vel de se non esse servilia, vel saltem non semper, sub distinctione quadam respondert, si fiant propter mercedem vel lucrum, servilia esse et prohibita ; si vero fiant gratis, vel recreationis gratia, non esse servilia, uec prohibita. Sot. etiam, dicto art., de actu scribendi agens, in S Tertium gemus, ait, scribere, quatenus est quaedam locutio cum absente, non esse opus servile : Si tamen (ait) ad opus servile vergat, ut stata mercede transcribere, aut alia ratione calamo mereri, id minime fas est. Unde videtur dicere rationem, cur aliquando non lieeat, solum esse, si, stata mercede, aut ad merendum stipendium fiat. Si autem Soto hoc sentit, non est consequenter locutus, quia hoc repugnat cum auperiori resolutione. Supponendum ergo est, scribere ut sic de se non esse opus servile, quod omnes fatentur; praesertim vero declarat Cajetanus, dicto art. 4, 8 442 dubium; et Navar., in Manual., c. 13, num. 14, et infra probabitur : cum enim hactenus non explicuerimus per quid constituatur opus in ratione servilis, non possumus propriam rationem reddere, cur hoc opus excludatur a ratione operis servilis; hoc vero supposito, consequenter dicitur nunquam tale opus fieri servile, ex eo solum quod propter stipendium vel lucrum fiat; hoc enim plane sequitur ex resolutione data, et rationibus ejus. An vero ex alio capite alius modus seribendi sit servilis, ut etiam Cajetanus et multi volunt, infra videbimus. Nunc solum dico, si scribere aliquo modo servile est, sive gratis, sive mercenarie fiat, servile esse; et consequenter, si nulla scriptio gratis facta servilis est, nullam etiam pretio faciam servilem esse. Et idem dico de venatione, et quacumque alia actione, et ita respondeo ad confirmationem illam. An vero intra eamdem speciem actionis quaedam possit esse servilis, alia non servilis, ex dicendis constabit.
17. Opus in se est sercile, et non ex aliqua relatione. — Ex dictis ergo circa opinionem tractatam, et circa rationes Cajetani, recte concluditur non constitui opus sufficienter in ratione servilis propter relationem ad lucrum, vcl ad stipendum , sed necessarium esse ut ipsum opus in se, et absolute, et (ut sic dicam) materialiter spectatum habeat proprietatem et conditionem operis servilis. Hoc enim probant omnia quae adduximus contra superiorem sententiam ; et ita sentiunt omnes auctores, quos pro nostra sententia retulimus. Unde obiter constat divisionem illam Richardi et Summistarum de iriplici opere servili materialiter lantum, formaliter tantum, et materialiter ac tormaliter simul, superfluam esse, et falsum supponere , saltem quoad secundum membrum: nullum enim est opus servile ex sola formalitate intentionis (de hac enim illi loquuntur, et alia cogitari non potest), nisi materia ipsius operis, id est, opus ipsum materialiter sumptum servile sit. Adde, Sylvestrum, Angelum, et alios non solum vocare opus servile formaliter tantum, opus ipsum externum de se non servile factum ex intentione lucri, sed etiam cogitationem, vel internam meditatuoncm, aut consultationem factam in die festo de opere mercenario aut servili, faciendo postea in die profesto; ut si advocatus in die dominica cogitet de his, quae feria 2 proponere debet propter Iucrum, aut mercator de contractu faciendo, aut colonus de cultura terrae ex mercede facienda. At vero licet hi auctores fateantur hoc opus non ita esse servile, ut sit prohibitum ex vi praecepti observandi festum, sed tantum de consilio, ut dicit Angel., dict. num. 9, et Sylvester, quaest. 4, dist. 2, nihilominus immerito vocant illud opus servile, quia neque opus est, nec sub diviso illo continetur. Patet, quia illa cogitatio mere internus actus est (ita enim ipsi supponunt) ; opus autem servile hic dividendum, est opus exter num, quia hoc solum hoc praecepto prohibetur, ut supra probatum est. Quod si illa praparatio non sistat in cogitatione et meditatione interna, sed in actionem externam prodeat, tunc eadem ratio de illa erit, quae de aliis corporalibus actionibus ad lucrum vel stipendium relatis. Quia, nisi opus ipsum servilem conditionem habeat, propter solam formaiitatem ad mercedem, non potest dici opus servile formaliter tantum, ita ut contineatur sub prohibitione ratione festi. Hoc enim est quod ad rem spectat; nam si quis vocet servile formaliter, et postea dicat illam servitutem non sufficere al prohibitionem, nec ad peccandum contra praeceptum, de nomine tantum disputabit. An vero duo alia membra illius partitionis sint necessaria, ex sequentibus constabit.
On this page