Caput 20
Caput 20
Quidnam sit de ratione operis servilis hoc praecepto prohibiti.
1. Prima operis servilis descriptio. — Varias descriptiones servilis operis apud auctores invenio ; tres tantum attingam, quoniam ex illis satis colligi potest qualitas et ratio operis servilis, quatenus ad hoc praeceptum explicandum necessaria est. Primo Abul., in cap. 12 Exod., quaest. 24, sic opus servile describit: Est opus laboriosum organorum ezxecuticorum, nulla urgente causa, ad humanam vitam non imnediate sustentandam, aut fovendam. Quam descriptionem latissime explicat; summatim vero dicit, particulam laboriosum, additam esse ad excludendum opus de se facile, ut comedere et bibere. Per organa executiva, exponit opera manus, linguae, et potentiae secundum locum motivae, quia orgaua istaram actionum sunt proprie activa, et volun- tati obediunt, quae duo requiruntur ad propriam executivam virtutem humanam ; et ita exciudit opera sensuum, quae per se non subsunt voluntati, et eadem fere ratione excludit opera partis vegetativae. lllam vero particulam, nulla urgente causa, non declarat, licet satis obscura appareat: fortasse vero intelligit hoc opus ita esse ab executivo organo, ut ab intrinseco moveatur, et non per coactionem ab aliqua extrinseca causa, quae urgens causa, et quasi vim inferens dici potest. Denique in reliqua parte, declarat opus servile debere esse ad sustinendam vitam humanam, non tamen immediate, per quod eit eacludi preeparationem ciborum a ratione servilis operis, quia non prohibetur in die festo.
2. Impugnatur. — Sed ex hac ipsa explicatione constat, descriptionem illam voluntarie compositam esse ad propriam opinionem postea ex illa inferendam, quod est contra rationem definitionis, quae ex communibus conceptionibus et notionibus sumenda est. Praeterea multa sunt opera non servilia, quibus tota illa descriptio convenit, nam scribere est opus laboriosum, etc. Similiter etiam cantare, ac pedibus ambulare, quae tamen servilia non sunt ex suo genere, quicquid ipse dicat. E contrario vero paratio ciborum revera est de se opus servile, licet non probibeatur, ut infra videbimus, et vestem facere, vel barbam tondere, opus servile est, cum tamen laboriosum proprie dici non possit. Nec propter excludendum opus comedendi et bibendi, erat necessaria illa particula, quia per ultimam sufficienter excludebatur, multo magis quam operatio parandi cibos. Hanc ergo defiuitionem missam faciamus, et ex illa tantum sumamus, opus servile distingui posse ab opere naturali, quod immediate ordinatum est a natura ad eamdem naturam fovendam vel propagandam ; servile autem dicitur, quod remotius naturae inservit. Et potest etiam hic adverti, operationem servilem quodammodo dici posse operationem manus, quae est organum organorum, quo ratio, et voluntas utuntur ad juvandam naturam ; unde vix ullum (ut opinor) opus de se servile invenietur, quod non sit a manu aliquo modo, licet non semper sit a sola illa, quod ex sequentibus planum fiet; non tamen per hoc sufficienter definitur opus servile, quia non omne opus, quod est a manu, servile est, ut de scriptione postea dicturi sumus.
3. Secunda. descriptio. — Secunda ergo descriptio sumi potest ex divo Thoma 2. 2, quaest. 122, art. 4, ubi dicit, opus servile csse aliquod corporale opus ex his, in quibus unus homo alteri inservire solet. Quamvis in eo loco non intendat exacte definire opus servile, sed qualemcumque notitiam illius dare: duo tamen sunt in illis verbis observanda. Unum est, non esse de necessitate operis servilis, ut in servitium vel commodum alterius hominis exerceatur ; nam etiam potest homo opera servilia exercere in suum proprium servitium et commodum ; tamen quia servitus proprie dicta est ad alterum, ideo explicatur opus servile per qualitatem et conditionem illius operis, quod solet homo exercere in obsequium et servitium alterius hominis: et ita dixit D. Thom. in 3, dist. 31, art. 5, quaest. 2, ad 2, opera servilia proprie dici, illa, ad quorum exercitium servos deputatos habemus. Non itaque tunc solum servilia sunt, quando per servos exercentur, sed in se sunt talia, a quocumque exerceantur, quia semper, quantum est de se, apta sunt fieri per servos, et propter exercitium illorum solent servi deputari: nam, ut aiunt, verba in definitionibus seu descriptionibus non dicunt actum, sed aptitudinem. AIterum advertendum est, quod supra obiter dixi, cum opus servile a servitute denominari dicitur, ei describitur per habitudinem ad servum, non oportere 11 intelligi de servo rigorose sumpto, ut mancipium captivum, et non habens lbertatem (ut Cajetanus intellexisse videtur, quia hoc non est necesse ad opus servile ; nec enim ad omnia opera, quae propassime servilia sunt, juxta intentionem hujus praecepti, habemus ordinarie deputatos hujusmodi servos, ut patet de omnibus operibus artium mechanicarum reipublicae, quae servila reputantur, et non possunt dici esse talia, ut ad eorum exercitium habeamus deputatos hujusmodi servos. Ergo servitus ibi late sumitur pro famulatu et ministerio corporaii, quo unus homo juvatur ab alio in his corporalibus, et in materialibus rebus, et qui sic ministrat, servire dicitur; et si ad illud ministerium sit deputatus, vocatur servus lato modo.
4. Declaratur magis precedens descriptio. —Tertio declarat amplius hanc descriptionem idem D. Thomas, in 3, loco proxime citato, dicens, opera sercilia propria esse illa, ad quorum emcercitium servos deputatos habemus, in quibus debent artes mechanica dirigere, quae a liberalibus distinguuntur. Itaque non omnia opera, quae per corpus exercentur, iicet per ea possit unus homo alium juvare, servlia sunt, sed illa quae per mechanieas artes dirigi possunt: nam in his »peribus dicitur propi:e unus homo alteri servire, quia circa corpus proprie versantur, secundum quod atienditur servitus unius hominis ad alium. Hinc opus servile a liberali distinguitur, et (ut supra dixi) illud esse dicitur opus corporale et materiale, quasi per antonomasiam; hoc vero dicitur magis opus mentis et spirituale. Recte autem advertit Cajetanus, in dict. art., 8 Aq primum horum, utrumque opus esse ab anima et a mente, tanquam a principio, et per corpus exerceri tanquam per organum, et priori ratione opus mechanicum posse dici spirituale, quia mente et ratione dirigitur; postsriori autem ratione etiam opus liberalis artis corporale esse, et non spiriwale, in sua substantia, sicut est loqui, scribere, etc., ideoque ex terminis, seu passionibus proxime intentis, distinguenda esse haec opera. Nam opus mechanicum ita est ab anima, et exercetur per corpus, ut pro fine habeat aliquod opus materiale et corporeum, et in corporis utilitatem proxime cedens, ut est calceos, vestes, comus, et alia similia arte facta conficere, et omnia qua ad culturam terrae ordinantur. Opus autem liberale hcet corporeo organo fiat, quia homo non potest exponere aliis mentem suam, tamen immediate non fit propter materialem passionem, sed ordinatur ad spiritualem, ut ad instruendum alium, ad illuminandam vel excitandam animam, etc.
5. Sic ergo ratio operis servilis imprimis postulat, ut sit opus mechanicum et corporale, non solum ex parte instrumenti, sed etiam ex proximo effectu, ad quem natura sua, vel ex vi sua institutionis ordinatur. Atque hoc modo excluditur a prohibitione hujus praecepti omne opus liberale, quantum est ex parte universalis prohibitionis operis servilis, nisi alias specialiter prohibitum sit. ita ergo satis explicatum videtur, quid vel quale sit opus servile, quod in festo generatim prohibetur. Superest tamen exponere quam late pateat hoc opus, et an possit dari opus interdnm servile, et interdum liberale, et an in universum prohibeatur, necne: quae omnia tractando sequentia dubia melius exponentur.
On this page