Caput 21
Caput 21
De operibus naturalibus, pietatis, seu religionis, in festo non prohibitis.
1. Tres difficultates occurrunt circa ea quae de ppere servili diximus, quae in hoc capite explicandae sunt. Prima est circa opera me- chanica, quae ordinarie et quasi per se sunt necessaria corpori humano quotidie ad sustentationem, ut sunt comedere et bibere, et multo magis parare ea quae ad cibum vel potum quotidianum necessaria sunt ; haec enim juxta descriptionem datam sunt servilia, quia et corporalia sunt, et circa corporalem terminum versantur , et ibi quasi sistunt; unde etiam per artes mechauicas dirigi possunt, et de facto diriguntur, et ad illas servos deputatos habere solemus, quamvis qui servos habere non possunt, per seipsos illa exerceant; haec ergo opera servilia sunt. Unde Aristoteles, 1 Polit., cap. 4, ciborum praeparationem vocat ancillarum ministeria, et tamen non sunt in hoc praecepto prohibita. ut constat ; ergo non satis explicatum est opus servile, quod est materia hujus praecepti, in quo universahter omne opus servile prohibetur.
2. Enodatur difficultas.—Ad hoc respondeo imprimis de actu comedendi et bibendi, non esse opus servile, nec contineri proprie sub opere quod in ea partitione dividitur: nam opus, quod in servile et liberale dividitur, est opus artificiale aliquo modo, quod per artem dirigi potest, ut D. Thomas indicavit, quodque veluti inventum est ad juvandam naturam in spiritualibus, vel corporalibus. Ab opere autem sic sumpto distngui potest opus naturale, et ideo proprie servile non est, nec liberale, sed naturale: tale ergo est comedere et bibere, et ideo non cadit sub hoc praeceptum; tale etiam existimo esse generare, et idco non cadere sub prohibitionem hujus praecepti, sive turpiter fiat, ut per fornicationem, sive honeste, ut inter conjuges; de quo plura infra tractando de operibus peccaminosis; tale item censeo opus lavandi non solum manus et faciem, sed etiam totum corpus, quod non prohiberi dixit Gregorius, lib. 11, epist. 3, cap. Pervenit, de Conse., d. 3. Eademque ratic est de aliis operibus necessariis, quae corpus humanum, etiam in diebus festis, vitare non potest, ut sunt indui, spoliari, et alia viliora, quae licet maxime servilia videantur, si conditio earum attendatur, tamen non sunt proprie servilia, sed naturalia.
3. Quid sentiendum de cctione preparandi cibos. — De actione vero coquendi cibo8, et aliis, quae ad praeparationem coquinae et mensae ordinarie fiunt, responderi potest, haec quidem servilia esse, et ex vi verborum praecepti contineri sub illo, saltem quoad ea omnia quae praecedenti die praeveniri possent, tamen ex consuetudine populi christiani exempta esse ab illa lege, et ita cessat difficultas, quia haec exemptio in omni lege positiva locum habet, quia per consuetudinem derogari aut limitari potest. Ita indicat Cajetanus, dicto art. 4, S In eodem articulo, et S His igitur empositis. Sed non est intelligendum, ex intentione et vi ecclesiastici praecepti haec esse prohibita, et per consuetudinem ablatam esse prohibitionem; nunquam enim Excclesia has actiones prohibuit, nec fuit intentio ejus ut Christiani ab his actionibus abstinerent in dominica, vel festis, sicut Judaei abstinebant in sabbatho ; potius Ecclesia semper prohibuit servare festa judaice, id est, abstinendo etiam ab his operibus, ut patet ex his quae supra adduximus. Unde D. Thomas, dicto art. 4, ad 4, aperte dicit, non prohibuisse Ecclesiam coquere cibos, quia non fecit tam arctam prohibitionem, sicut fiebat in die sabbathi. Intelligendum ergo est, hanc exceptionem in ipso praecepto contineri, sicut declarata fuit, quoad festivitates aliquas in lege veteri, Exod. 12: Nilil operis facietas in eis, emceptis his quae ad vescendum pertinent. Hanc ergo exceptionem addidit Ecclesia in suo praecepto. Tamen, quia non invenitur ita clare scripta, dicitur haberi ex consuetudine populi christiani, non per derogationem, sed per interpretationem, vel quia totum ipsum praeceptum traditione incoepit, et a principio ita inccepit, et semper duravit.
4. Ex consuetudine multa opera licere, que alioguin prohiberentur. — Addi etiam potest, exceptionem hanc consuetudine auctam esse; nam plura fortasse ex consuetudine licent, quae ex vilegis excipi necessarium non erat ; nam ad ordinarium victum non erant necessarii pastilli, et alii cibi artificiosi, qui non sine magno labore fiunt, et tamen consuetudine permittuntur, et praeparatio ciborum ad omnes has dclicias ampliata est. Imo etiam interdum ampliatur ad actiones colligendi fructus eodem die, ut saniores, vel integriores, et meliores sint, vel ad actiones occidendi, vel ad excoriandi animalia, et similes, quae maxime fieri solent quando ratio aliqua necessitatis intervenit. Haec vero et similia extendenda non sunt, sed, quoad fieri poterit, coarctanda ad eas res, quae convenienter praecedenti die praeparari non possunt, vel quia non commode conservantur, vel quia propter multitudinem populi non sufficiunt. Et ita regulariter non licet panem coquere in die festo, quia potest commodissime praeveniri; ubi autem id fieri non posset, vel propter populi multitudinem, vel quia dies festi continui plures sunt, tunc eodem die praeparari posset, sicut alii eibi: et per haec de similibus judicandum est.
5. De opere curandi promimum. — Secunda difficultas est, circa opera quae cum infirmis propter necessitatem exercentur; illa enim saepe sunt satis servilia, nam et corporalia sunt, et pro termino habent opus aliquod materiale arte factum, quod corpori ad ejus levamen applicatur, ut emplastrum, potio, etc. Atque huc spectant externa opera chirurgorum, et minuentium sanguinem. seu venam scindentium ; haec enim opera et similia, mechanica sunt, ac subinde servilia, et tamen prohibita non sunt, utconstat. Ad haec et similia, responderi potest ex Cajetano supra, 8 7n tertio casu, haec opera, quae secundum se et extra necessitatem sumpta, sunt servilia, tempore necessitatis desinere esse servilia, et fieri communia, ideoque consequenter etiam fieri extra prohibitionem, Assumptum declaratur, quia opus serviledicitur, quod est servorum proprium; at vero in casu necessitatis desinunt haec opera esse servorum propria, quia sunt communia, et per omnes, tam servos quam liberos, exerceri debent ; desinunt ergo esse servilia, quia exuunt servitutem ratione necessitatis. Quam responsionem colligit Cajetanus ex Divo Thoma, ibi dicente, corporalia in Dei cultum non pertinentia, in tantum servilia esse, in quantun proprie pertinent ad servientes ; in quanium vero communia sunt servis et liberis, servilia non dicuntur. Unde concludit, non violare sabbathum, qui haec opera propter necessitatem proximi facit in die festo, quia tam liber quam servus tenetur proximo in necessitatibus subvenire.
6. In festo licite fiunt, sed non desunt esse servilia haec opera. — Sed quamvis certum sit, in casu necessitatis proximi, esse licitum haec opera facere in ejus obsequium, quia tunc lex non obligat, justa excusatione interveniente, ut dicemus infra, tamen quod per occasionem necessitatis desinat opus esse servile, non videtur mihi proprie dictum, neque in rigore verum. Quia opus factum in obsequium vel commodum proximi, non est servile ex eo quod extra casum necessitatis fiat, sed ex eo quod est corporale opus mechanicum, et habens pro fine seu termino proximo aliquem corporalem effectum ; quod autem fiat in necessitate, vel absque illa, valde extrinsecum est ad rationem operis servilis. Item opus fieri ex charitate, et esse servile non repugnat; dicit enim Paulus ad Gal. 5: Per charitatem spiritus servite invicem ; quod et est praeceptum tempore necessitatis, et consilium extra illam, in utroque autem eventu est idem servitium, et aeque proprium. Unde quod dicitur, haec opera esse communia servis et liberis tempore necessitatis, non est cur ad illud tempus limitetur; nam etiam extra necessitatem possunt esse communia, saltem ex consilio. Nam liber et non indigens potest suis manibus laborare, ut habeat unde tribuat egenis, etiamsi ad hoc non obligetur, sicut monachi, et pii viri, aut feminae saepe faciunt, et tunc sine dubio opus servile faciunt, ideoque in diebus festis non faciunt, nec fieri potest, uti statim dicam. Ergo quod opus sit commune servis et liberis, mutata intentione vel genere obligationis, non obstat quominus opus aliquod servile sit. Et ratio est, quia opus non habet quod sit servile ex intentione operantis, nec ex conditione vel necessitate personae, in cujus commodum fit opus , sed ex intrinseca conditione operis et termini ejus, ut explicatum est. Unde nullum est opus servile quod de facto exerceri non possit a personis non servis, nec ex officio servientibus; nihilominus tamen, quando illud faciunt, actu serviunt, et servile opus operantur, sive ex obligatione ob necessitatem proximi id faciant, sive ex libera charitate ei amicitia. Sicut etiam e contrario nullum est opus adeo liberale, quod non possit a servo fieri ; potest enim servus studere, docere, et tamen in his non se gerit ut servus, sed ut homo ratione utens, in qua liber est.
7. Concedo igitur, in illis casibus et similibus, opera illa esse servilia, et nihilominus licitum esse illa facere in die festo, non obstante praecepto, vel quia non prohibentur, eo quod sicut non prohibetur praeparatio ciborum, licet servilis sit, ita nec prohibentur remedia necessaria, vel convenientia ad salutem humani corporis, et conservationem ejus, ut Gregorius satis indicavit in dicto cap. Percenit; vel certe quia, licet praeceptum de se haec opera prohibeat, necessitas tamen excusat, ut in multis aliis casibus infra videbimus, ubi etiam explicabimus differentiam inter excusationem, vel non prohibitionem ; nam licet in idem videantur revolvi, tamen in rigore distinguuntur, ut in sequenti puncto etiam attingam. Neque existimo D. Thomam voluisse dicere haec opera, cum ob necessitatem fiunt, non esse servilia, sed solum non esse illicita, nec vitari pro tunc, quia qui illa exhibet, ob necessitatem excusatur, et ita non se gerit ut serviens, sed ut necessitati subveniens.
8. Tertia difficultas est circa opera corpo- ralia et mechanica, quae fiunt in cultum Dei, vel servitium ejus, quia haec etiam videntur servilia, cum sint opera corporalia et mechanica, solumque in intentione operantis videantur ab aliis differre, et nihilominus talia opera non prohibentur in die festo. Ergo circa hoc distinctione utendum est; nam quaedam sunt ex his operibus quae immediate non fiunt in utilitatem alicujus hominis, sed in solius Dei obsequium; hujusmodi sunt, templum scopis mundare, tapetis ornare, vel (si necesse sit pro ratione solemnitatis) tabulatum efficere, vel aliud artefactum, item campanas pulsare, onera aliqua deferre, et similia. Alia vero sunt opera quae immediate versantur circa homines, vel in eorum commodum fiunt; referuntur tamen in cultum et honorem Dei, ut qui laborat reficiendo vestes pauperis aut religiosi ex attectu ad Deum, et in honorem ejus.
9. Rursus priora opera distinguenda sunt: nam quaedam sunt omnino intrinseca divino cultui, quia ex illis quasi compcnitur, vel illis exhibetur cultus Dei. Et haec, quantumcumque gravia, vel onerosa corpori, aut mechanica videantur, licita sunt in die festo absque alia necessitate, sed solum ad exercendum cultum Dei. Ita docet D. Thomas, dicto art. 4, ad 3; et ibi Cajetanus, Sot. et omnes. Et hac ratione dixit Christus, Matth. 12: Az non legistis in lege, quia sabbathis sacerdotes in templo sabbatnum violant, et sine crimine sunt? Violant ( inquit) non quoad praeceptum (alioquin non essent sine crimine), sed quoad quietem et otium, et quoad vacuitatem operis, quam sabbathi nou en significat, et tamen sine crimine sunt, quia opera illa divini cultus non prohibentur illo praecepto de observatione sabbathi. Sic etiam Joan. 1 : Circumcisionem accipit homo in sabbatho, ut non solvatur les Mogsi. Licet cnim actio illa materialis videri posset prohibita per legem sabbathi, quia juxta aliam legem ad cultum Dei pertinebat, non erat omittenda die sabbathi. Quocirca in hoc casu non solum iutervenit excusatio a praecepto prohibente opera servilia in die festo, sed etiam absoluta non prohibitio, quia talia opera servilia non sunt, nec tali praecepto prohibentur, ut recte D. Thomas dixit. Et ratio constat ex dictis, quia per illas actiones non servitur homini, sed Deo immediate; ergo non sunt ex operibus servilibus, quas haec lex prohibet; imo sunt ex his quae praecipit, vel quibus maxime solet festum ipsum celebrari.
10. Aliud genus operum magis remotum. — Alia vero sunt opera, quae licet fiant tantum propter cultum religionis, non tamen continent ipsum cultum, sed r«mote concurrunt ad illum, vel ornando locum templi, aut viarum, si futura sit processio, vel alia necessaria praeparando; et in his Cajetanus, dicto art. 4. S Ad hoc dicitur , et Sot., lib. 2 de Just., q. 4, art. 4, tria genera distinguunt : nam quaedam sunt ita propinqua cultui, ut in eodem die requirantur, ut pulsatio campanarum, et similia, de quibus eadem est ratio ac de ipso cultu, quia accessorium sequitur principale, et quia ibi intervenit vera necessitas publica.
11. An liceat templum in die festo scopis mundare. — Alia sunt antecedentia, quae licet pro tali festo requirantur, possunt antecedenti die praeparari, ut mundatio altaris, ornatus, et similia, de quibus aiunt non esse reservanda in diem festum, nisi vel plures dies festi continue succedant, vel aliud impedimentum occurrat. Non tamen declarant an sint vere talia opera servilia, neque an sit grave peccatum illa reservare in diem festum ; magis vero indicant, non esse proprie servilia, hoc enim solum tribuunt operibus tertii gradus; et sane est probabile, praesertim quando sunt valde vicina cultui Divino, et ex modo suo determinata ad illum, ut ornare altaria ipsa, et vestes sacras extrahere ac praeparare. Unde haec non censeo esse prohibita, licet consulendum sit ut ante festum fiant, tum propter turbationem vitandam ; tum ut tempus et locus maneant tota die magis expedita et libera ad cultum Dei: si vero ex negligentia aliud fiat, non censeo esse peccatum, praesertim grave, secluso scandalo. At vero actio mundandi scopis templum, et parietes vestiendi tapetis, et similes, magis remotae sunt a cultu, et ex se sunt serviles, et communes ad alia loca, vel domos, et ideo reservari non debent in diem festum. Neque id Bet sine aliqua culpa, non credo tamen esse mortalem, secluso contemptu, ut bene indicat Cajetanus, dicto articulo quarto, et in Summ., verb. Festorum violatio, quia materia de se non est gravis, et fiv levior ex conjunctione ad cultum Dei: unde, si intercedat oblivio, vel inadvertentia praecedens, excusari poterit omni culpa ; et si contingat ex negligentia omitti opus, postea jam erit casus necessitatis, in quo sine novo peccato fiet opus.
12. In tertio gradu ponit Sotus opera mechanica , qua remote cedunt in utilitatem templi, ut arare, et colere agros templi gra- tis in Ecclesia subsidium, ligna et lapides ad Ecclesiae aedificium congerere, et a longinquo vehere, partem aliquam templi in festo aedificare, vel dealbare parietes, aut aliter perficere. Et de his ait esse vere opera servilia: quod verum censceo, quia sunt mere materialia, et mechanica, et de se ordinata ad corporale servitium hominum , licet ex relatione operantis extrinsecus referri possint, et referantur in cultum Dei. Quapropter sine dubio sunt per se prohibita, ne fiant in die festo, ut sentiunt Cajetanus, Sotus, Navarrus, et alii. Dico autem per se, quia justa necessitas excusare potest, et pietas suflicit ad justam dispensationem, ut infra dicturi sumus. Videntur autem contra hoc sentire Angel, verb. Ferie, numero vigesimo octavo, et Sylvester, et Antonius. Ad illos vero statim respondebimus.
13. Quid de operibus misericordie judicandum. — Unde a fortiori constat quid dicendum sit de operibus misericordiae corporalis, et de se servilibus, relatis ab operante in honorem Dei. Dico de se servililus, quia si non includant opus servile, ut visitare infirmos, pascere esurientes, etc., clarum est in die festo licere. Aliquando vero consistunt in opere servili, ut est consuere vestem pauperis, vel ligna illi portare, etc., et tune dicendum est talia opera per se non licere, quantum est ex vyi praecepti , et non interveniente necessitate, ut recte docent Cajetanus, Sot., Navar. et Armilla, citatis locis. Et ratio est, quia sunt opera servilia. Át vero nonnulli Doctores indifferenter aiunt, haec opera, si fiant in subsidium pauperum, non esse prohibita in die festo. Ita Sylvest., ver. Dominica, q. 4, verb. Tertia, in fine; Angelus supra, num. 30; Anton., 2 part., tit. 8, cap. 7, S 5. Citant cap. Conquestus, de Fer., ibi : Iisi necessitus urgeat, cel pielas suadeat, ubi Glossa ad verbum illud, pietas, rationem reddit, quia in operibus misericordie dierum distinctio non est habenda, et illam sequuntur Abbas, et alii Doctores ibi. Sed hi auctores non negant illa esse servilia ; sed dicunt facta illo modo non esse prohibita, quasi lex ista, prohibens opera servilia in die festo, tacitam conditionem includat explicatam in dicto cap. Conquestus, nimirum, nisi fiaut tanquam opera pietatis vel misericordia. :
14. Impugnatur interpretatio. — Sed haec interpretatio admitti non potest sine alia declaratione aut limitatione, alioquin omnes artifices reipublicae possent laborare in die festo, ut ex lucro facerent eleemosynam, et si voto hoc Deo offerrent, votum esset licitum, quod sine dubio falsum est, et contra communem usum et sensum Ecclesiae. Debet ergo hoc necessario limitari, et intelligi de operibus misericordiae, quibus pauperes, vel infirmi actu indigent in die festo, vel quando ita indigent, ut licet, ex parte necessitatis, satis illis esset quod in die profesto provideretur, nihilominus si in die festo id non fiat, sine remedio vel subsidio relinquentur, quia nemo invenietur qui eis gratis subveniat in die profesto. et ipsi non valent stipendium solvere. Quando ergo pietas est hujusmodi, sine dubio est licita in die festo : neque hoc negant priores auctores.
15. Posteriorem oginionem in duobus deftcere ostenditur. — Praeterea, illa opinio posterior in duobus non placet. Unum est, quia parum aut nihil distinguit inter haec duo, scilicet, quod opus liceat propter excusationem, vel quia prohibitum non est, quae tamen in rigore sunt distincta, ut infra dicam. Unde in proposito, quando pauper vel infirmus indiget actu pro ipsomet die festo, opus servile in subventionem ejus ita licet, ut nec prohibitum esse videatur, nec ulla consultatione vel dispensatione opus sit, ut licite fiat; quia ita se habent illa opera ad proximum, ut se habet ad unumquemque victus quotidianus, vel ea quae ad conservationem vitae, vel corporis sunt necessaria , unde sicut praeceptum non prohibet unicuique haec opera circa seipsum, ita neque illa circa proximum. At vero quando necessitas non instat pro illo die, et tale opus posset sufficienter fieri sequenti die profesto, tunc solum licet opus misericordiae aut pietatis per modum excusationis; et ideo necessaria est ponderatio necessitatis et causae, et quando non fuerit per se clara et magna, necessaria erit pastoris licentia. Et hoc etiam confirmat usus Ecclesiae ; quoties enim haec opera publice fiunt, praelati facultas postulatur. Secundo non placet in illis auctoribus, quod omnino requirunt, ut hoc opus pietatis vel subventionis proximi gratis fiat, et per modum eleemosynae, quia necessarium non est, neque sufficit; si enim infirmus, verbi gratia, omnino indiget nunc in die festo opera artificis alicujus, verbi gratia, ut vena scindatur , vel aliquid simile, non indiget tamen ut gratis fiat, quia si potest stipendium reddere, non cogitur alius ex vi festi gratis haec facere, quia hoc non spectat ad festi observationem ; necessitas enim operis est quae excusat, non liberalitas, vel misericordia, ut talis est. Unde e contrario, si opus non esset necessarium, licet gratis fieret, et ex misericordia, quae in alio die esset supererogationis, in eo non esset licitum sine dispensatione aliqua. Ad caput autem Conquestus dicam infra.
On this page