Caput 22
Caput 22
An opera liberalia prohibeantur hoc praecepto, vel cur permittantur.
1. Ratio dubitandi. — Ut ratio dubitandi intelligatur, suppono, non esse quaestionem de omni genere liberalium operum ; nam sunt quaedam, quae vel ipsum cultum Dei continent, ut oratio; velad illum proximeconferunt utlectio, doctrina, concio, et similia, quae Cajetanus dicto articulo quarto, S Adprimum, vocat spiritualia ex spiritu gratiae, de quibus ait non solum non prohiberi, sed etiam commendari in die festo: de his ergo nulla quaestio est. Alia sunt opera liberalia, ad cultum Dei per se non spectantia, sed ad alia objecta, ut opera artium liberalium, et studium inferiorum scientiarum, vel etiam Theologise, si pure speculativum sit. De his ergo movetur dubium, et illius ratio esse potest, quia, si finem hujus praecepti inspiciamus, non minus videtur necessaria prohibitio horum operum, quam servilium, scilicet, ut homo pcssit manere expeditus ad vacandum Deo, quia non minus impediunt attentionem mentis ad Deum opcra liberalia, quam mechanica ; imo plus occupant mentem, et si diu continuentur, ita fatigant ccrpus, ut orationi aut aliis actibus divini cultus vacare non valeat. Et praeterea, quia nobiliora sunt quam mechanica, magis delectant, et in eis libentius ac facilius homo occupatur ; et ita magis adivinis cogitationibus distrahitur, ad quas, propter earum excellentiam et spiritualem perfectionem, cum difficultate attollitur; ergo magis debueruni haec opera liberalia prohiberi, quam servilia.
2. Opinio asserens, non licere in festo studere. — Hinc nonnulli Doctores canonistae dixerunt simpliciter, non esse licitum in festo studere. Ita tenuit Anton. de But., in cap.1 de Fer. Et licet videatur praecipue loqui de studio propter lucrum, tamen etiam absolute loquitur de omni studio quod non est in materia spirituali, et rationem reddit : Quia dies deputata ad servitium Altissimi deputatur ad servitium actus mundani ; tale enim est stu- dium, quod non est de materia spiritual. Item, quia studere in materiis inferioribus abstrahit mentem a contemplatione et cultu Dei ; ergo non licet in die festo. Unde fit consequens , hunc auctorem idem a fortiori sensisse de quocumque actu artis liberalis, qui ad cultum Dei per se non spectat; tum quia nullus est magis liberalis actus quam studium; tum etiam quia rationes factae aeque in caeteris procedunt. Expressius, ac scrupulosius docuit hanc sententiam Abulen., Exod. 12, queest. 26, ubi ait, interdum opera nec in se servilia, nec ex fine lucri, esse prohibita in die festo, quia impediunt quietem diei festi ; ut, si quis toto die dominico studeat, etiam Theologiae, et causa pietatis, et non lucri, non caret culpa quia tollitur quies festivitatis, et quia est praeferenda vacatio ad Deum studio, tanquam finis medio; unde etiam infert non licere docendo, aut legendo, totum diem festum consumere, etiam causa pietatis, et multa alia consequenter infert satis scrupulose, quae ibi videri possunt.
3. Liberalia opera non prohiberi. — Dicendum vero est, opera liberalia, et non servilia, non esse prohibita in die festo, nec esse peccatum contra festi observationem in eis consumere totum diem , quacumque intentione fiant, dummodo ab audienda Missa homines non impediant. Prima pars est expressa D. Thom., in dicto art. 4. Et ibi Cajetan., Sot., Navar., Armil. Et in ea praecise sumpta consentiunt etiam Panorm., Petr. de Anchar., Andr. Barbat. et alii, in dicto cap. 1 de Fer., loquentes in particulari de studio cujuscumque rei. Idem Archid., in cap. Jejunia, de Consecr., distinct. 3; Gloss. et Doctores, in l. Omnes judices, cap. de Fer. Et quoad hanc partem non dissentiunt Angel., Sylvest., et Rosel., in locis saepe allegatis. Ratio est, quia haec opera non sunt servilia, et lex ipsa expresse limitavit prohibitionem ad opera servilia ; unde, licet nos lateret ratio legis , parum referret , quia verlis ac dispositioni ejus standum est. Nec refert quod haec opera impediant vacationem ad Deum, quia finis praecepti non cadit sub praeceptum (et in hoc videtur maxime deceptus Abul.); vacatio autem ad Deum per positivos actus contemplationis ultra Missam non est materia hujus praecepti, sed finis, et ideo ex hoc solo capite non fiunt contra hoc praeceptum hujusmodi actiones, nisi tanta sit occupatio in illis, ut etiam Missam impediant.
4. Ostenditur secunda conclusionis pars quoad continuationem. — Hinc ergo manifesta secunda pars assertionis, de continuatione talium operum per totum diem ; tum quia eadem est ratio unius operationis liberalis, et plurium, per se loquendo ; tum etiam quia talis continuatio per se non est mala, nec prohibita, unde non habet malitiam commissionis ; nec etiam impedit actum praeceptum , ut ostensum est, nam supponimus, non impedire missam ; ergo nec malitiam omissionis habet ; ergo nuillam. Tertia vero pars, de relatione ad lucrum seu finem, in superioribus late probata est. Quod si finis non sit acquisitio luceri vel mercedis, sed alius finis humanus, etiam pravus, poterit quidem actio esse mala contra alia praecepta; tamen inde non erit contraria huic praecepto, quia per illud non prohibentur specialiter omnes actiones pravae aut peccaminosae, ex quocumque capite, ut etiam supra ostensum est. Denique ultima pars clara est ex dictis, quia actus, qui est causa omissionis alicujus praecepti, malus est, ut per se constat.
5. Studium non prohiberi. — Instantia. — Occurritur. — Ex hoc ergo principio, concluditur non peccare contra hoc praeceptum, qui toto die dominico studet, suo tempore audiendo missam, non solum si studiis Theologiae vacet (quod est manifestum) , sed etiam si philosophiae, aut mathematicae, aut juri canonico vel etiam civili incumbat ; quia studium quodcumque immediate ordinatur ad perficiendam et illuminandam mentem, unde nullum studium est servile de se. Dices : ergo etiam mechanicas artes licebit addiscere in die festo , quia etiam illae illuminant et perticiunt intellectum ; ergo etiam licebit earum usus in die festo , quia est medium ad illas addiscendas, nam si finis licet, etiam media ad finem. Respondeo in artibus mechanicis duo esse : unum est mentis conceptio et instructio; alterum est praxis, et usus ipsius artis. In festo ergo non licet vacare acquirendae arti quoad facilitatem et promptitudinem in ipso usu, nam quoad hanc partem non acquiritur ars, nisi per exteriores actus ejus, qui sunt opera mechanica et servilia ; licet tamen addiscere artem in die festo, quoad theoremata artis et mentis instructionem, quia hoc servile non est.
6. Unde etiam constat, licitum esse die festo docere quamcumque scientiam et artem, prout ad mentem pertinet, sive voce, sive scripto fiat, quia totum hoc liberale est. Imo, licet ad mathematicas docendas vel addiscendas, ne- cessarium sit aliquas ducere figuras, id non erit contra hoc praeceptum, non solum quüia leve est, sed etiam quia servile non est. Nam illa delineatio non fit ut homo usu ipso addiscat figuras illas depingere, quod videri posset servile, ut statim dicemus de actione pingendi; sed fiunt tantum ad manuducendum intellectum, ut vim demonstrationum percipiat; et per haec est judicandum de similibus actibus, quos constat liberales esse; de quibusdam vero, qui possunt videri dubii, statim in particulari dicetur.
7. Diruitur fundamentum opposite partis. — Ad rationem ergo dubitandi, respondetur imprimis, etiamsi opera liberalia circa res creatas impediant ne pro tunc mens vacet circa Deum, nihilominus Deum non prohibuisse illa in omnibus festivitatibus Judaeorum, quia ad finem a se intentum, satis esse judicavit tollere impedimenta operum servilium, quod Ecclesia imitata est. Et haec ratio sufficiens fuit ad constituendum praeceptum sub illa forma. Item non debuit tanta prohibitio fieri, ut omnis operatio, tam liberalis quam mechanica, prohibita esset; sic enim nihil licite agere possent homines, nisi quod divinum esset, et ad cultum Dei pertineret, vel esset necessarium, quod plane fuisset omnes fere homines conjicere in evidens periculum transgrediendi tale praeceptum ; ergo oportuit non omnia opera prohibere. Prohibita ergo fuerunt potius servilia quam liberalia, tum quia inferioris ordinis , tum quia magis communia sunt, quae pracipue solent occupare homines, et distrahere illos a rebus divinis. Nam operationes liberales de se honestiores sunt; et quia non sunt adeo necessariae vitae humanae, neque ita utiles ad humana commoda, ideo non solent ita homines abstrahere a rebus divinis, regulariter loquendo; leges autem attendunt ea quae frequentius accidunt. Denique, si quae sunt opera non servilia qua animum multum perturbant, et distrahunt, vel occupant in rebus temporalibus, illa specialiter prohibita sunt, ut videbimus; generaliter autem non oportuit liberalia prohibere, sicut servilia.
On this page