Text List

Caput 23

Caput 23

Denturne opera nec liberalia nec servilia, et quomodo ad hoc praeceptum comparentur.

CAPUT XXIII. DENTURNE OPERA NEC LIBERALIA NEC SERVILIA, ET QUOMODO AD HOC PRAECEPTUM COMPARENTUR.

1. An dentur opera qua nec servilia sint, nec liberalia.— Ratio pro affirmativa parte.— In hoc capite, examinandum est an dicta di- visio operum in servilia et liberalia, sufficiens sit, vel sint aliqua opera tertii ordinis sub neutro illorum membrorum comprehensa, et quid de illis dicendumn sit, quod attinet ad observationem festi, et prohibitionem eorum. In quo dubio Cajetanus supra, quem multi sequuntur, supponit dari quaedam opera, nec liberalia, nec servilia, quae vocat communia, ac subinde divisionem illam bimembrem pro hac materia non esse sufficientem. sed addendum esse hoc tertium membrum. Ratio ejus est, quia opera servilia sunt ea, quae sunt propria servorum; liberalia vero, quae sunt propria liberorum, seu dominorum : at sunt quaedam utrisque communia, ut etiam D. Thomas, in illo art. 4, indicavit ; ergo. Et confirmatur inductione : nam iter agere commune est servis et dominis; item venari, piscari, scribere, et omnes actiones similes, quae ex suo genere non includunt servitutem, quamvis neque illam excludant : recte ergo communes seu indifferentes appellantur, et tertium membrum operationum constituunt. Hinc dicunt consequenter hi auctores, has actiones nec semper esse prohibitas, nec semper concessas in die festo, sed quatenus possunt induere modum servilem, prohiberi : nam sub ea ratione serviles sunt, et propriae servorum. Si vero a modo servili abstrahantur, non esse prohibitas, quia serviles non sunt. Quis autem sit ille modus, quo tales actiones efficiuntur serviles, non satis a dictis auctoribus explicatur, eta nobis statim inquiretur.

2. Difficultas praecedentis opinionis ostenditur. — Haec ergo opinio speculative spectata mihi est diffivilis, et ad expediendos casus morales, veram rationem in eis reddendo, non videtur sufficiens. Primo enim in generali ohjicio, quia inter hominem servum et liberum non potest dari medium; ergo neque inter opus servile et liberum. Patet consequentia a paritate rationis : ideo enim in homine non datur medium, quia illa membra vel privative opponuntur, vel includunt immediatam contradictionem ; nam qui relatione servitutis caret, eo ipso liber est, quia liber esse dicitur sui juris, in quo negatio indicatur, scilicet, non alterius; sicut cum dicitur Deus esse a se, negatio declaratur, id est, non ab alio : haec autem ratio non minus probat in illis terminis ad opera applicatis, nam, eo ipso quod opus non habet conditionem et relationem servilem, liberum est.

3. Secundo, non apparet quomodo distingui possint opera propria servorum ac liberorum, ita ut aliqua utrisque communia relinquantur. Aut enim agimus de personis servis et liberis absolute, vel formaliter ut servi vel ut liberi sunt. Priori modo nullum est opus ita proprium servi, quod non possit a persona libera exerceri, ut supra dicebam; nam rex potest artem mechanicam exercere; in eo tamen non se geret ut rex, sed ut artifex; et si pedes suorum laverit, vel mensis ministraverit, servilia profecto opera exercebit; et licet ipse sit liber et dominus, in eis se geret ut servus. Igitur quod persona operans libera sit, non tollit quin opus sit simpliciter servile, atque ita nullum est opus servile proprium servorum materialiter, ut sic dicam, seu quoad statum et conditionem personae. Et smmiliter e converso nullum est opus ita ingenuum, quod non possit fieri ab eo qui est servus, quamvis in eo opere revera non serviat. Igitur isto modo non possunt distingui inadaequate opera in servilia et libera, per relationem ad conditiones personarum operantium. Si autem illa distinctio sumatur in ordine ad personas operantes formaliter spectatas, sic non videtur posse dari medium inter opus servile et liberum; nam illud, quod dicitur commune, si exerceatur a servo, non fiet ab illo, ut servus est, sed ut convenit cum libero in ratione personae rationalis; vel e converso, si, eo ipso quod fit a servo, fiat ab illo ut servus est, profecto licet fiat a persona libera, in eo non se gerit ut liber, sed ut servus, vel potius ut serviens, quod satis est ad rationem operis servilis.

4. Responsio. — Impugnatur. — Dici potest opus servile posse quidem esse in persona libera, non tamen tanquam in proprio subjecto, sed tanquam in alieno; et e converso de actione libera : atque ita opus servile dici proprium servi, quia illum respicit (ut sic dicam), tanquam connaturale et proportionatum subjectum, licet in alio esse possit quasi per accidens et praeternaturaliter. Sed contra, quia hoc dato, idem insurgit argumentum, quod non possit dari opus medium, quia eo ipso quod opus non postulat servum tanquam proprium et connaturale subjectum, est opus liberum; atque ita licet possit esse commune quoad personas liberas et servas, quia iu omnibus esse potest sine praeternaturalitate (ut sic dicam), nihilominus .non est commune quoad abstrahendum a servili et libero, sed simpliciter liberum est. Nullum enim opus est adeo liberum, quod non possit esse in servo sine ulla praeternaturalitate. Quod enim opus magis liberum, quam amare et laudare Deum? et tamen haec sunt in servis non minus connaturaliter quam in liberis, si alioquin justi sunt. Ita ergo scire et docere possunt convenire servis, tam connaturaliter, ac liberis, eo ipso quod rationales sunt.

5. Aliter eadem difficultas ostenditur. — Denique moraliter magis hoc inquirendo, si idem opus dicitur esse commune , quia nunc potest esse servile, nunc non esse, inquiro per quid fiat servile. Respondent multi fieri servile, per relationem ad mercedem vel temporale lucrum : sed hoc jam reprobatum est, et a Cajetano et aliis auctoribus, cum quibus disputamus, reprobatur. Et praeterea, qui id affirmant, non negant, illud opus, per se spectatum, esse liberale ; imo dicunt omne opus liberale fieri servile illo respectu. Aliter responderi potest, dari quidem posse opus quod secundum suam speciem servile non sit, nec positive liberum , quia usque ad certam mensuram , vel corporais laboris, vel durationis, vel alterius similis conditionis aut modi, liberum est : nam exerceri potest ab homine libero, ut liber est, id est, absque eo quod sic operando censeatur servire, aut aliquid agere minus decens hominem liberum ac dominum ; si autem idem opus creseat, et augeatur in labore, vel duratione, vel alia simili conditione, jam erit opus servile contraria ratione. Exemplum esse potest in itineratione, et potest sumi ex lege veteri, in qua breve et suave iter non censebatur servile, imo nec contrarium sabbatho : majus autem iter esset contrarium sabbatho, cum tamen idem sit secundum speciem. Idemque videtur nunc esse in venatione, prout sumitur recreationis causa, vel ex officio. Atque hoc videtur sensisse Abul., in c. 12 Exod., q. 24, dum definit, opus servile esse opus laboriosum organorum exequentium, etc. Unde infert in fine illius quaestionis , esse peccatum mortale ambulare unam vel duas leucas ad venationem, aut majorem diei partem in ea immorari. Item ait esse mortale ambulare itinerando pro negotio aliquo expediendo.

6. Opus non servile em se, non fit servile propter corporis laborem. — Ratio assertionis. — Sed haec et alia similia , quae ibi scrupulosissime colligit, sunt contra communem usum Ecclesiae et judicium omnium prudentum, nulIumque habent sufficiens fundamentum, ut mox videbimus. Et ideo difficile creditu est, quod opus ejusdem rationis, et in sua substantia non servile, fiat servile propter corporis laborem, aut defatigationem, aut propter temporis continuationem. Quia studium, licet per multum diei tempus continuetur, ei licet in eo non parum defatigetur corpus, laborando etiam interdum corporaliter in movendis, aperiendis et claudendis libris, non tamen propterea fit opus servile, nec prohibitum, idemque est in itineratione, aut venatione, et similibus. Et ratio est, quia hoc praecepto non prohibetur labor corporis, vel continuatio operis, sed opus servile; continuatio autem non est servilis, si opus, quod inchoatur, non est servile. Idemque est de labore, nam auget opus intra suum ordinem, et labor operis liberalis, labor liberalis est, non servilis : sic enim labor corporalis in caeremoniis quibus colitur Deus, servilis non est, sed rcligiosus, ut sentit divus Thomas d. art. 4; ergo etiam labor corporis in quibuscumque spiritualibus actibus (ita enim D. Thomas vocat omnes actus liberales), non est servilis, sed spiritualis, seu liberalis. Idemque est de intensione actionis, vel similibus conditionibus, ad quas rationes factae applicari possunt; praeter has autem non occurrunt alia, quibus possit discerni, quando idem opus ex non servili transeat in servile.

7. Non dari opera media inter servilia et liLeralia. — Quamobrem generatim loquendo, probabile existimo non oportere tertium illud membrum adjungere. Nam si opus corporale sit, et circa materiam et effectum corporalem versetur, et non sit quasi connaturale opus, ad conservationem, propagationem, et vegetationem corporis ab ipsa natura datum, sed industria hominis, vel arte adjunctum, et ordinatum principaliter ad sensibilem seu corporalem usum, tale opus servile est, ut ex dictis constat ; unde, licet sit facile, et parum duret, erit quidem leve opus, intra genus tamen servilis operis continebitur. Opus autem quod non habuerit illam conditionem, non erit servile, quomodocumque fiat, et consequenter non erit prohibitum ex vi generalis prohibitionis operis servilis, nisi alia lege vel consuetudine prohibitum sit, vel nisi ratione operum servilium, quae potest interdum habere adjuncta.

8. Nec ego apud D. Thomam invenio illud tertium membrum operis communis, quod a servili et non servili abstrahat, vel quod secundum diversos gradus possit esse servile et non servile. Sed solum dixit in illo articulo quarto, corporalia ad spiritualem Dei cultum non pertinentia in tantum servilia dici, in quantum proprie pertinent ad servientes. Ubi sub corporalibus operibus ad Dei cultum non pertinentibus, etiam opera liberalium artium comprehenduntur , quae per corpus exercentur, et ad Dei cultum non spectant. Et de illis operibus generaliter ait, servilia non dici, si sint communia servis et liberis, id est, si non sint propria servientium, ut tales sunt: inde vero non sequitur talia opera esse media inter servilia et non servilia, sed potius sequitur illa non esse servilia, et consequenter aut libera esse, aut naturalia. Sed hoc explicabitur amplius et melius descendendo ad ; nonnullas particulares actiones, quae maxime moverunt alios auctores, quia videntur interdum permitti tanquam non serviles; si autem constiterit, vel non esse necessarium hoc admittere in aliqua ex his actionibus, quae ab aliis afteruntur, vel si in aliqua reperitur , oriri ex alio capite, constabit satis nostra sententia, eritque ad fundamentum alterius satis responsum.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 23