Caput 24
Caput 24
Utrum actio scribendi aliquando servilis sit et prohibita in die festo.
1. Quid de actione scribendi sit dicendum. — De hac actione apud omnes indubitatum est, de se et ordinarie esse opus liberale et non servile, quia est opus mentis, non solum effective et directive, quod habet opus cujuslibet artis, sed etiam terminative et quasi finaliter. Nam scriptio est quaedam locutio permanens (ut Cajetanus loquitur ) ordinata ad exprimendos conceptus proprios, et gignendos similes in mente loquentis, et ita tota ordinatur ad animum, ideoque liberalis et non servilis est, ut expresse docuit D. Thomas dicens, docere tam verbo quam scripto spirituale opus esse. Quod autem dicit de scripto doctrinae, eamdem rationem habet in scripto instructionis, consilii, petitionis, historiae, et similibus, et tam in eo quod fit propter gignendam notitiam in alio, quam in eo quod fit propter memoriam conservandam , quia id fit excitando iterum in nobis similes conceptus. Et in his concordant Cajetanus, Soto, Sylvester, et omnes.
2. Nihilominus tamen quidam illorum dicunt, opus scribendi interdum esse servile, non solum si tiat transcribendo, sed etiam si fiat tantum scribendo, et tunc aiunt, esse prohibitum in die festo ex vi prohibitionis gene- ralis operis servilis. Quod si interroges quando scriptio talis sit, respondent, quando quis mercede conductus scribit. Nec enim possunt vel ex labore scribendi, vel ex temporis longitudine differentiam sumere, quia fatentur, si Doctor tanto tempore et labore suos conceptus ad suam memoriam, vel ad docendum scribat, non facere opus servile, nec peccare, et tamen in amanuensi qui locavit operas suas, dicunt esse opus servile. Nec mirum est quod hoc dixerint Richard., Angel., Silvest., Abulen. et alii, qui ita in universum censent de omni opere mercenario, quibus jam satis responsum est, eorum sententia improbata. Sed mirum est quod hoc etiam doceant aliqui Doctores, alias nobiscum docentes opus non fieri servile, eo quod propter stipendium fiat, inter quos videtur esse Soto, dicta quaestione quarta, articulo quarto. Nam licet prius de transcriptione loquatur, postea generaliter subdit : Aut alia ratione calamo mereri. Et in eamdem inclinat Azor, dicto lib., cap. 27, quaestione quarta ; ait enim, libenter fuisse assensurum contrariae sententiae, quae mitior et benignior est, si ratione satis firma, et efficaci probaretur; et ideo concludit dictae sententiae adhaerendum esse, quia tutior est, et communi Doctorum consensu recepta.
3. Actus scribendi non prohibetur ez arohibitione operis servilis. — Nihilominus dico, actum scribendi nunquam esse prohibitum ex vi generalis prohibitionis operis servilis; an verointerdum speciali lege prohiheatur, etiamsi liberalis sit, saltem ut pars actus judicialis, vel mercatura, infra dicetur. Probatur assertio firma et efficaci ratione, vel certe morali demonstratione, supposito illo principio, quod opus secundum se liberale non transit in servile, ex eo solum quod fiat ob lucrum. Nam inter scriptionem factam ob lucrum, vel sine lucro, nulla alia differentia assignari potest; ergo si una non est servilis, nec alia erit. Respondent aliqui, scribere propter lucrum esse opus servile, non quia opus liberale de se transeat in servile, ratione mercedis, sed quia sub genere scribendi sunt duae species, una operis liberalis, altera servilis: nam scribere causa sciendi, docendi, aut addiscendi, liberale opus est ; causa vero quaestus, servile. At haec plana est contradictio, aut verborum ludus. Interrogo enim, si scribere est genus ad servile, et non servile, per quid contrahatur ad servile, vel in quo differat scribere non servile a servili. Certe scribere, quod servile dicitur, nihil addit nisi habitu- dinem ad mercedem et quaestum; et aliud scribere non servile existit per solam negationem illius quaestus; ergo per solam hanc habitudinem transfertur a non servili in servile, quod est contra hypothesin.
4. Explicatur amplius discurrendo per varios scribendi modos. — Fraeterea rem magis ita explico, quia tripliciter potest quis scribere : uno modo, per sese proprios conceptus exprimendo; alio modo, ut discipulus alterius dictata ab illo excipiendo; tertio, ut instrumentum alteri ministrans, et illi scribens, ut sie dicam. Unde ipsa etiam scriptio aliquando esse potest in utilitatem scribentis tanquam disciplina ejus, interdum in usum et utilitatem dietantis, aliquando vero in utilitatem aliorum. Denique potest etiam esse in utilitatemn istorum omnium : loquor autem de utilitate scripturae, ut signum mentis est. Quando ergo aliquis vel per sese scribit conceptus suos, vel ab alio recipit dictata in suam disciplinam, sine dubio non exercet opus servile, ut omnes fatentur. Maxime quia, qui sic scribit sibi (ut ita dicam), regulariter non scribit mercede conauctus, vel propter stipendium. Posset tamen scribere intentione alterius lucri temporalis, quomodo fieri etiam petest studium, et lectio, aut locutio; et tunc evidens est, actionem scribendi non fieri servilem, alioquin concionator scribens concionem in die festo spe lucri temporalis, violaret festum, et discipulus scribens lectionem ut addiscat, et inde reportet temporalia lucra, quae principaliter intendit , similiter peccaret contra festum, quod ridiculum est.
5. Atque hinc ulterius facile persuadebitur, eum, qui per se suos conceptus scribit, non operari serviliter, etiamsi mercede conductus ita scribat , quia si mercedem ab alio accipit, certe in utilitatem ejus scribit; ergo illum scripto docet : at vero docere propter mercedem in die festo, non est servile opus, ut supra ostensum est; ergo neque sic scribere. Idemque erit, licet scriptura non sit ad docendum proprie, sed ad narrandam historiam, vel novos eventus, aut quid simile; ut si quis propter mercedem voce narret historiam, vel recitet versus, non propterea censetur servile opus facere; ergo neque si id faciat scribendo. Denique idem erit, etiamsi ab alio dictata excipiat ratione stipendii, quando simul illa excipit ad suam disciplinam, ut si famulus scholaris, et condiscipulus sui domini in eadem facultate pro domino lectionem scribat in schola ratione stipendii, simul addis- cens, et utens illa scriptura ad suam instructionem ; ille enim opus per se liberum facit, et intentio mercedis, vel utilitas domini intenta non potest transferre illud opus in servile.
6. De eo quà scribit ut instrumentum alterius.— Venio ad eum qui scribit ut instrumentum alterius : in quo potest esse magis apparens dubitatio, quia ille non loquitur, sed quasi depingit. Et imprimis, si quis dicat scriptionem hujus propter stipendium esse servile opus, profecto idem dicere debet, etiamsi gratis et ex charitate (non tamen urgente necessitate) id faciat ; at si gratis faciat, non censetur facere opus servile, ut videntur adversarii etiam supponere; ergo, nec propter mercedem scribendo, servile opus facit. Minor patet tum ex dictis, quia alioquin non potest assignari in illa scriptione, per quid transferatur in servitutem, nisi per respectum ad mercedem ; tum etiam quia (consequenter loquendo) illud scribere ex eo servile judicatur, quod scribens non ex propria mente id facit, sed tanquam organum alterius; ergo sic factum etiam gratis, erit servile. Hoc autem esse falsum absolute ostendo, quia ille scriptor non operatur ut instrumentum inanime, sed mente concipiendo, et postea ex suo conceptu scribendo : at vero rem prius visam vel auditam ex propria mente scribere, servile opus non est; ergo nec erit servile rem simul audire, et eamdem statim scribere. Item si hoc licet, et non est servile, quando scribitur quod ab alio dictatur in utilitatem propriam scribentis, id est, ut scriptura in usum ejus cedat, cur erit servile, quia fit in utilitatem dictantis? quia haec intentio extrinseca est, et non reddit opus servile, quando opus illud, per quod haec utilitas alteri comparatur, in se servile non est.
7. Quando scribens non percipit significationem verborum, quid dicendum. — Aique haec omnia evidentiora sunt, quando scribens intelligit quae excipit; nam tunc per seloquendo, illa scriptio est quaedam locutio permanens, et immediate dirigitur ad mentem ejus, et aliae intentiones, seu respectus extrinseci sunt, et ideo non reddunt opus servile. Quando vero scriptor non intelligit signiticationem verborum quae scribit, tunc non videtur tam animi, quam corporis opus facere, quia non percipit verba, ut verba sunt, id est, ut sunt signa, sed tantum ut sunt quaedam materiales figurae : et ideo videri potest illa actio servilis, sicut actio pingendi, vel imprimendi librum; quod fortasse in eo casu non esset omnino improbabile; consequenterque loquendo, affirmandum id esset, sive propter mercedem, sive gratis sic scribatur, ut patet ex rationibus factis. Verumtamen neque in illo modo scribendi id admitto, quia spectanda est natura actionis, non accidentalis conditio scribentis. Quod ergo ille non intelligat idioma dictantis, accidentarium est; actio vero ipsa natura sua mentalis et spiritualis est : sicut enim loqui, et proferre voce verba quorum significata non percipis, sed eorum tantum conceptus non ultimos habes, non est opus servile, sed spirituale, et mentale, licet imperfectum, ita, calamo eosdem conceptus scribere, servile opus non est. Eo vel maxime quod, licet ego non intelligam, possum scribere ut alii intelligant, et ita etiam illa scriptio ad mentem, non ad corpus, per se et natura sua ordinatur; non est ergo servilis; ergo licet accedat stipendium, non est servilis.
8. Tandem durum et asperum videtur dicere, non posse Doctorem uti amanuensi in die festo ad scribenda ea, quae sancte et utiliter concipit pro se vel pro aliis. Nec satis est respondere, hoc posse licere ratione necessitatis, quia si actio ipsa, secundum se spectata, est servilis et prohibita, ad minimum, semper, vel regulariter loquendo, esset necessaria dispensatio, quia in hac materia non occurrit regulariter tanta necessitas, ut per se sola sufficiat impedire obligationem praecepti. Consequens autem est durissimum, et contra communem usum omnium piorum et timoratorum virorum, non ignorantium, sed doctissimorum ; quod si hoc per se licet, ergo non est opus servile scribere ut instrumentum alterius, excipiendo quae ille dictat ; ergo qui hoc potest facere gratis, potest etiam stipendium accipere sine violatione festi, quia ex hoc non violatur festum, ut supra ostensum est.
9. Haec opinio non caret auctoribus. — Contraria sententia non est dicenda tutior. — MWabet ergo haec sententia firmissimas rationes, nec est destituta auctoribus ; nam illam tenent Cajet.. dicto a. 4; Navar., dicto cap. 13, num. 14; Med. et Ludov. Lopez, locis supra citatis, et omnes qui nobiscum sentiunt, ratione stipendii non fieri opus servile, excepto Soto, qui non satis suam mentem explicuit, nec rem ex professo tractavit, sed obiter attigit. Unde immerito dici existimo, contrariam sentenüam esse communi Doctorum consensu probatam, nisi quis dicat, opinionem asserentem opus merccnarium , aut propter lu- crum temporale factum, eo ipso esse serviie, communi sensu Doctorum esse probatam; quia de actu scribendi in particulari Doctores non loquuntur, nisi quatenus propter mercedem fit, ut patet ex Angel., num. 31, et Silvest., num. 1, S Quinta, etita loquuntur alii. Quamvis autem sententia illa, quae omne opus mercenarium eo ipso dicit esse servile ac prohibitum, olim fuerit communis, jam est antiquata, et communi calculo rejecta, et ideo ratione illius non potest nunc dici communis eadem doctrina ad scripturam in particulari appicata. Quapropter nec verum est illam sententiam esse tutiorem in ordine ad electionem opinionum vel operationum ; tunc enim dicitur aliqua pars tutior in ordine ad electionem, quando res est dubia ex una parte, et certa ex alia : hic autem non est dubium, sed certum practice, in hac actione nullum esse peccatum ; ubi enim veritas constat per rationem et auctoritatem sufficientem, non est res dubia, ut constat ex materia de Consciertia, in. 2, quaestion. 19, et attigit Navar., in capit. Consideret, de Poenit., d. 5, in principio, num. 31, et aliis locis, et cum aliis auctoribus quos ibi refert. Eo vel maxime, quod non semper id quod justius et aequius est, ex multitudine auctorum pensandum sit, cum unius sententia, et ratio, possit alios vincere, ut dixit Imperator, in l. 1, 8 Sed neque, C. de Vetere jure enucl.
On this page