Caput 25
Caput 25
An transcribere sit opus servile in die festo prohibitum.
1. De transcriptione potest esse nonnulla major ratio dubitandi. Quia Silvest., Angel. et Rosel. eodem modo, et cum eadem distinctione loquuntur de transcriptione, qua de scriptione ; nimirum, si fiat propter pretium, esse opus servile; si liberaliter, minime. Et fere idem sentit Soto ; Cajetanus vero simpliciter, et nulla facta distinctione nec mentione pretii, dicit transcriptionem esse prohibitam, quia est opus servile, et quia est opus mechanicum, et corporalis operis limen non eait - sicut pingere , vel statuam facere. In quo fundamento magis consequenter loquitur ; nam quod transcriptio fiat gratis vel mercede, non refert, si alioquin opus in se non supponatur servile. Idemque videtur sentire Navar., dict. c. 13, num. 14; licet enim loquatur de transcriptione facta ob mercedem, explicat tamen non esse servilem propter mercedem, sed quia ipsa in se est opus servile. Unde consequenter dicere debet esse opus servile, etiamsi gratis fiat. Potestque suaderi, quia transcribere non est opus mentis, neque artis liberalis, quia solum est ita pingere characteres, sieut in originali leguntur. Et confirmatur, quia imprimere librum, mechanicum est sine ulla dubitatione, et tamen etiam est genus quoddam transcriptionis.
2. Transcribere opus est lberale, nec prohibetur. — Nihilominus contrariam sententiam docet Med., in Instruct., lib. 1, c.14,8 8; et Lud. Lop., in Instruct. , cap. 52. Quam etiam recentiores Theologi frequentius sequuntur, et satis ipso usu recepta videtur, eamque veram et tutam esse existimo ; oportet tamen illius rationem diligenter inspicere, ut possimus illam secure opponere auctoritati Doctorum contrarium sentientium. Primo ergo statuo, transcribere non esse in universum opus servile, nec prohibitum in die festo. Hoc plane supponunt Summistae communiter, ut dixi, quia solum damnant illud, quando fit pretio, idemque sentit Sot., et consentit Azor supra, q. 5. Et probatur , quia transcribere gratia addiscendi servile non est, sed liberale opus, nec peccat scholaris, qui in die festo transcribit lectionem omissam , vel materiam aliquam, ut illam tunc vel postea addiscat, vel ut eam memoria retineat. Probatur, quia tunc illud opus est doctripae vel disciplina ; ergo non est servile, sed spirituale. ftem, est actus et a mente procedens, et ad mentem ordinatus, scilicet, ut illi significet, et illam instruat, et non sistit in commoditate corporis ; ergo. Tertio, scripto accipere lectionem in die festo, a praeceptore dictante illam voce, non est opus servile ; ergo accipere eamdem lectionem ab eodem praeceptore quasi docente illam per scriptum suum, non erit opus servile. Probatur consequentia, quia (ut Cajetanus et omnes fatentur) perinde est loqui scripto ac verbo ; ergo perinde est scribere, quod verbo audio, vel quod visu audio (ut sic dicam), ab eo qui per scripturam mihi loquitur ; ergo sicut non est servile scribere quae magister voce dictat, ita nec scribere quae per suum scriptum dictat ; et hoc est transcribere. Idemque erit si transcriptio fiat ex quaternione condiscipuli, quia non accipitur nisi ut signum magistri loquentis, et impertinens est quod charta ipsa scripta, sit magistri, discipuli, aut cujuscumque alterius. Quarto, qui studet in die festo per librum, licite facit sententias ejus in suo codice scribendo, ita ut memoriae scriptio inserviat ; ergo non facit opus servile; et illa est quaedam transcriptio. Quid enim refert ex impresso codice vel manuscripto transcribere? Ergo sententia Cajetani, quatenus absolute, et sine ulla restrictione omnem transcriptionem damnare videtur, nulla probabili ratione defendi potest: et ita haec assertio jam sine dubitatione recipitur.
3. Transcribere propter mercedem non est servile, quando etiam transcribentis discipline inservtit.—Ex hac vero assertione infero contra Angel., Silvest. et alios, et consentanee ad superius dicta, si transcriptio fiat dicto modo, etgratia disciplinae, etiamsi fiat propter mercedem, non esse actionem servilem, nec prohibitam in die festo. Probatur, quia transcriptio hujusmodi sine mercede facta non est servilis, ut ostensum est ; ergo nec cum mercede facta, quia nulla actio propter solam mercedis adjectionem transfertur ex non servili in servilem, ut ostensum est. Exemplis declaro: primum sit supra tactum de famulo scholari, et sui domini iu eadem facultate audienda condiscipulo, qui pro stipendio, vel sustentatione quam a domino recipit, lectionem illam transcribit, in ea transcriptione simul intendens suam doctrinam, et mentis utilitatem, ad quam sperat illa eadem scriptura uti. Profecto illa transcriptio, per se spectata et seclusa mercede, servilis existimari non potest, quia per se, et natura sua, ac etiam de facto, est opus propriae disciplinae ipsius tianscribentis ; quod autem adjungatur utilitas domini, vel quod cartha ipsa sit domini, et in ejus possessione ac dominio mansura sit scriptura, extrinsecum et acceidentarium est, nec mutat naturam operis. Unde si gratis id fieret cum eadem intentione, non censeretur opus servile, sed liberalis pietatis; at sola merces addita non facit servile opus; ergo. Aliud exemplum est, si quis amanuensis docti viri, cui operas suas locavit, ab illo scripta describat, ut per illam transcriptionem in doctrina proficiat, et eisdem codicibus a se scriptis pro aliquo tempore ad suum spiritualem, seu mentalem profectum utatur; profecto liberale opus facit, licet conjunctum habeat usum alterius, et lucrum proprium etiam principaliter intentum, quia haec intentio non facit opus servile, nec refert aliquid ad praeceptum de observatione festorum.
4. Non est servile transcribere, etiam sine proprio profectu. —Unde ulterius infero, quod licet aliquis transcribat etiam mercede conductus, et ad domini usum, sine propria utilitate vel profectu spirituali, non facit opus servile, nec prohibitum in festo ex vi generalis prohibitionis operis servilis (quicquid accidere possit ex alia prohibitione speciali, de qua postea dicturi sumus). Probatur primo, quia illa actio de se mentalis et spiritualis est, et per accidens ad illam est, quod hac vel illa intentione fiat ab operante; ergo inde non efficitur servilis; neque vero fit servilis ex lucro vel mercede, juxta principium supra positum; ergo nullo modo est servilis. Dicunt fieri servilem, eo ipso quod non intenditur profectus mentis, quia deest finis liberalis in operante: sed dico imprimis hoc esse impertinens, quia opus liberale non attenditur ex fine operantis, sed ex objecto operis. Deinde dico intentionem mercedis non esse servilem, sed mercenariam. Praeterea etiam potest intendi proprius profectus mentalis, non minus quam per scriptionem, ut dictum est; et quod non intendatur, est per accidens. Denique, eo ipso quod quis intendit cooperari actioni liberali ejus qui per ipsum scribit, et per actionem de se liberalem, habet sufficientem intentionem liberalem, etiamsi alias intentiones extrinsecas adjungat. Unde argumentor secundo, quia in omnibus eadem est ratio de transcriptione, quae est de scriptione quae fit alio dictante, cum eadem intentione et circumstantiis ; sed ostensum est scriptionem sic factam, etiam propter stipendium, non esse opus servile ; ergo idem dicendum est de transcriptione. Probatur major; quia si quis dictet duobus amanuensibus simul, et cum eisdem circumstantiis, neuter eorum facit opus servile, quia concomitantia alterius non facit opus esse servile, magis quam si quis solus scriberet, ut videtur per se notum; ergo licet unus prius scribat, et alter transcribat, non magis facit opus servile transcribens, quam scribens; tum quia, quod simul scribant vel successive, non mutat naturam operis; tum etiam quia uterque scribit dictante alio, unus mediate, alter immediate ; quod etiam impertinens videtur, ut opus sit vel non sit servile.
5. Unde argumentor tertio, quia perinde est loqui scripto ac verbo; ergo perinde est scribere quae dictantur verbo, vel quae di-- tantur calamo ; sicut ergo non facit opus servile, qui scripto recipit quae ego dicto voce, ita nec qui scribit quae ego calamo dicto, id est, qui transcribit quae ego scribo, nam sceri- bendo illi dicto ; et hoc argumentum est efficax ad hominem contra Cajetanum, qui fatetur ita esse judicandum de locutione permanente per scripturam, ac de vocali et transeunte ; simileque argumentum contra eum est, quia scribere per alium, non est magis opus servile, quam scribere per se, ut recte Cajetanus dixit ; et ideo quando ego per alium scribo, dictando illi, nec ego facio opus servile, ut per se constat, nec ille qui scribit; tum quia veluti unum mecum in illa actione reputatur, et quia in liberali opere mihi ministrat actione de se liberali ; tum etiam quia alias si opus scriptoris esset servile, mihi imputaretur, et ita nunquam mihi liceret per alium scribere, nec tale opus posset dici simpliciter non servile igitur, quando ego per alium scribo, nec ego, nec ille per quem scribo, servile opus facimus. At quando alius transcribit quae ego dictavi aut scripsi, etiam ego per illum secundo scribo; ergo. Praeterea quando ego per meipsum iterum eamdem rem scribo, non magis facio opus servile, quam cum primum scripsi, et quando eamdem rem bis voce dicto, ille, qui secundo scribit, non facit opus servile; ergo nec, etiamsi dictem illi per scripturam priorem, opus facit servile illam transcribendo. Denique si ego ipse transcribam quae prius scripsi, non magis facio opus servile, quam si secundo scriberem sola memoria : quid enim refert quod juver exemplari scripto ad memoriam ? ergo transcriptio de se non est opus servile; circumstantiae vero quae adduntur, scilicet, quod sit transcriptio alieni scripti, vel in utilitatem alterius, vel propter mercedem, non transferunt opus non servile in servile, ut ostensum est ; ergo.
6. Denique nulla sufficiens ratio differentiae inter scriptionem et transcriptionem assignatur; sed scriptio etiam cum illis circumstantiis non est opus servile (ut ostendi, et Cajetanus supponit); ergo nec transcri»tio erit. Major patet, quia transcriptio solum differt a scriptione in hoc, quod transcribens, si alienos conceptus scribat, oculis, et non auribus percipit quae scribit, quod valde accidentarium est; si vero scribit conceptus proprios ex priori scripto, differt solum, quia nunce juvatur exemplari externo, quod prius non habuit, quod minus refert ad servile opus; quia utroque modo actio est spiritualis, et al mentem ordinata.
7. Respondetur contrarie partis fundamento. — Ad fundamentum ergo in contra- rium, negatur transcribere esse opus servile. Nego etiam transcribere ut sic, idem esse quod depingere characteres, ad imitationem eorum qui sunt in exemplari; nam qui transcribit, per se non habet hunc finem, sed sensa mentis vel suae, vel alienae in signo sensibili ponere, quo possint ad aliorum mentes devenire. Sicut enim hic est scriptionis finis per se et intrinsecus, ita etiam transcriptionis, quantum est ex vi operis, quidquid sit de intentione operantis. Et hujus signum esse potest, quod transcribens non utitur scripto exemplari ad imitandum illud materialiter, sed formaliter, ut signum est; et ideo transcribens non imitatur formam vel figuram litterarum exemplaris, sed significationem; unde saepe fieri potest, ut simul transcribat, et in aliam linguam vertat, quod profecto simile non est.
8. Imprimere est opus servile. — Ad confirmationem autem de impressione, respondeo, sine dubio imprimere esse opus servile, quia non Bit per modum locutionis et expressionis conceptuum mentis, sicut fit scriptio, vel transcriptio. Duo enim sunt in impressione: unum est compositio et ordinatio litterarum, aliud est impressio earum; et ante haec duo antecedit formatio singularum litterarum, quae sine dubio fit per actionem mechanicam et servilem, scilicet, infusionem metalli liquefacti, etc., quae per se terminatur in illo corporali artefacto perficiendo. Similiter litteras compositas imprimere et quasi figere, plane est mere materiale et corporale, nec illa actio ex intrinseco modo suo dirigitur, nisi ad imprimendam chartae illam figuram, sicut imprimitur cera sigillum, vel imago, vel quidvis aliud, quod plane mechanicum est; ct tali actioni accidentarium est et remotum, quod figura ex illa compressione resultans sit mentale signum, necne; in ipsa vero ordinatione et compositione litterarum, major quadam artis et mentis ratio viostur inveniri; tamen non transcendit ordinem actionis mechanicae, et de se servilis est, sive mercede fiat, sive gratis, quia solum est veluti praeparatio quaedam materiae, seu instrumentorum ad aliam actionem imprimendi, quae servilis est. Unde etiam terminus illius actionis est materialis illa compositio litterarum, cui valde extrinsecum et accidentarium est, quod inde resultent signa, quibus mentis conceptus exprimuntur. Denique illa compositio non fit de se per modum locutionis, et expressionis mentis, sicut fit scriptio et transcriptio, nec in ea formantur litterae ipsae, sicut fit etiam in tran- scriptione, et ideo non tenet similitudo. Et hoc consonat communi sensui, et existimationi apud omnes, a quibus tota imprimendi ars mechanica reputatur ; non sic autem ars scribendi, qua utimur, sive scribendo, sive transcribendo, et ideo utroque modo actio est eeque liberalis.
On this page