Text List

Caput 26

Caput 26

Actus pingendi sitne servilis, et prohibitus in die festo.

CAPUT XXVI. ACTUS PINGENDI SITNE SERVILIS, ET PROHIBITUS IN DIE EFESTO.

1. Dubium hoc ex praecedenti sequitur, habetque magnam rationem dubitandi pro utraque parte. Nam quod actus pingendi sit opus servile, probari potest primo, quia ars pingendi mechanica est ex omnium sententia; ergo opus ejus servile est. Item est opus corporale terminatum ad extrinsecam materiam, et dirigibile per artem mechanicam ; sed per has conditiones supra descripsimus opus servile ex Div. Thoma, in 3, disp. 37; ergo. Tertio. alias sequeretur posse licite, et sine transgressione hujus praecepti, hoc opus exerceri in die festo per totam ciem, etiam ex officio, et propter pretium vel lucrum, dummodo missa non omittatur, sicut de studio diximus. Consequens est falsum, et contra communem usum: unde videtur etiam esse contra pietatem et bonos mores fidelium; ergo. Sequela patet, quia si opus de se non est servile, propter intentionem pretii non fit servile, nec propter durationem, vel corporalem laborem, vel occupationem, ut dictum est. Quarto, si depingere imaginem non est opus servile, nec sculpere imaginem vel conflare, esset opus servile, quod manifeste falsum est; alias nec fabrilis artis opus esset servile; ergo. Sequela patet, quia non est major ratio ; nam quod hae artes sculpendi vel conflandi laboriosiores sint quoad corpus, non satis est ut opera earum dicantur servilia, si ex fine proprio et materia servilia non sunt. Simile argumentum est, quia si depingere penicillo non est opus servile, ergo nec depingere acu erit opus servile : nam etiam id est opus ingenii, et sine magno labore, aut motu corporis fit; at constat id esse falsum ; ergo. Propter haec fortasse Cajetanus dicto art. 4, S Ad secundum, pingere ponit inter opera per se servilia, quae non licent in die festo, sive gratis, sive mercede fiant, et aequiparat illa duo, pingere et statuam facere.

9. Suadetur actionem pingendi non esse ser- vilem. —In contrarium autem est primo, quia pingere non magis videtur servile quam scribere vel transcribere, quia exterius solum consistit in ferendis quibusdam lineis et figuris, quod etiam in scriptura fit. Interius autem est opus mentis, et ad mentis informationem ordinatur, unde etiam pictura historiam quodammodo narrat, et memoriam conservat; est ergo eadem ratio de pictura, quae de scriptura. Secundo, quia opus pingendi non est opus servorum proprium, unde licet mechanicum sit, quod negari non potest. tamen est ita nobile, ut a quolibet libero homine exerceri possit, quia solum consistit, ut dixi, in quadam veluti scriptione; non est ergo opus servile. Tertio, si esset opus servile, nunquam liceret in die festo, etiam ob voluptatem vel pietatem, quia prohibitio est absoluta et vniversalis, et illi fines non possunt extrahere opus a ratione operis servilis, si natura sua tale est, licet ob necessitatem possit excusari opus, vel propter levitatem materiae, saltem a mortali. Consequens autem est falsum: quia omnes fatentur, esse licitum pingere in die festo tantum voluptatis gratia, vel ad artem discendam occupari in die festo, aliqua imagine pro exemplari proposita, illam imitando et delineando, eam attente intuendo, quae certe non licerent, si pingere ut sic servile esset.

3. Hanc ergo partem absolute tuentur Medin. et Lud. Lopez supra ; unde consequenter concedunt, non esse illicitum pingere in die festo, gratia lucri et mercedis acquirendae. Alii vero auctores, qui dicunt pingere ob lucrum esse prohibitum, non vero si absque lucro aliis de causis fiat, plane sentiunt opus ipsum non esse servile materialiter, ut ipsi loquuntur, sed fieri servile formaliter ex fine lucri. Denique idem sentire debent, ut consequenter loquantur, qui dicunt non peccare eos, qui ad artem pingendi addiscendam, aliquid in festo depingunt seu designant, ut loquitur Angel., n. 31, et clarius Silv., verb. Dominica, q. 5, S Quinta: Hacusantur (inquit) pictores, qui in diebus festis retrabunt in ecclesis pulchras figuras, quia ad peritiam artis id faciunt. Et Armil., verb. Festum, n. 21, id declarat de his, qui figuras ab aliis factas pingunt, et extendit ad puellas, quae recamaturas faciunt (sic ipse loquitur) ut addiscant. item ad eos qui designant in cartis, quae phantasia fingunt, ut postea illa perficiant, vel fabricentur. Et similia habet Rosella, et alii Summista:.

4. Auctoris judicium. — Haec controversia videri potest de nomine, et modo loquendi, si res speculative consideretur ; nihilominus ad definiendos casus morales, non est parvi momconti, et fateor rem mihi videri dubiam, quia hinc verendum est, ne nimia licentia his artificibus tribuatur, aliunde vero non sunt scrupuli injiciendi. Neque etiam sine sufficienti ratione differentiae unum opus approbandum est, et aliud simile reprobandum. Sentio igitur hoc opus esse servile ex genere suo, moveorque primo quasi a posteriori, quia ad definiendos casus morales, haec pars videtur securior et rationabilior. Secundo, quia rationes pro illa factae, sunt satis probabiles, et non facile expedientar. Alia vero in contrarium factae non habent difficilem solutionem: nam inter picturam et seripturam est magna differentia. Primo, quia licet pictura procedat a mente, non tamen sicut scriptura, sed sicut quaelibet alia ars fabrilis; nam scriptura procedit a mente ad exprimendos mentis conceptus, ratiocinia et judicia ; pictura vero solum progreditur a mente tanquam quoddam artefactum, quod conformatur idolo mentis, quod etiam habet domus, statua, etc. Secundo etiam differunt in fine intrinseco, ad quem tendunt; nam scriptura per se tendit ad mentem instruendam, sicut locutio, et ideo per se opus est doctrina et disciplina ; opus vero pingendi natura sua solum ordinatur ad assimilandam imaginem artefactam rei verae. Quod vero inde sequatur conservatio vcl excitatio memoriae, accidentarium est ad illam actionem; consequitur enim ad illam, sicut ad productionem cujuscumque objecti similis sequitur, ut ducat in cognitionem similis ; vel sicut ex generatione filii, qui est naturalis imago patris, sequitur ut excitet memorian vel amorem ejus. Atque hinc fit, ut ars pingendi non sit ex his. quae ad disciplinas vel liberales artes pertinent: unde nec per se pertinet ad eos, qui in republica nobiles et liberaliores reputantur, sed ad eam deputantur inferiores ministri, et ita illa actio dici potest ex his, ad quas servos deputatos habemus. Quod si interdum nobiles eam exercent, est ad modicum et ad quamdam honestam vel jucundam occupationem, quomodo etiam aliarum artium opera interdum exercent. Atque ita patet responsio ad secundam rationem ; ad tertiam vero ex sequenti puncto constabit.

5. Pingendi opus est in festo prohibitum. — Ex dicta enim resolutione, infero pingendi opus simpliciter esse prohibitum in die festo, sive pretio, sive liberaliter fiat, quia hoc non variat rationem operis servilis, ut dixi. Imo etiam causa pietatis vel religionis per se non Iicet , nisi aliqua justa excusatio interveniat. Ut si templi pars aliqua, ut parietes, aut tectum, pictura sit ornanda, non licebit id operis in festo facere. etiamsi gratis et ob reverentiam templi fiat, nisi necessitas Ecclesiae et dispensatio praelati interveniat : et ita habet usus. Item, licet quis depingat imaginem animo illam donandi ecclesiae, non licet in festo id facere sine licentia praelati, quia non licet servile opus facere in festo, etiam causa pietatis, sine necessitate excusante, ut supra dictum est. Quapropter multo minus licebit id facere voluptatis causa, sicut non liceret vas argenteum aut aureum facere, etiamsi quis in eo delectetur, et ea ratione id faciat. Quod si fortasse id permittitur ad modicum tempus. id erit ob materiae levitatem, et excusari poterit a culpa veniali, vel ex consuetudine, si talis est, vel ex benigna interpretatione Ecclesiae, quae modico tempore illam actionem, licet servilem, permittit, quia proxime accedit ad liberalem, et supremum infimi attingit aliquo modo infimum supremi. Vel etiam excusari potest ex quodam colorato titulo moralis necessitatis, quia non potest homo, praesertim saecularis, et ad id non assuetus, toto die integro lectioni vel orationi vacare; et ideo, ne sit otiosus, vel actionibus minus honestis occupetur, indiget, moraliter loquendo, aliqua hujusmodi operatione, et ideo potest illa operatio modica, vel alia similis, rationabiliter permitti, tanquam medium ad sublevandam naturam sine culpabili otio.

6. Non licet in festo pingere ad artem addiscendam. — Atque eodem modo assero, per se non licere pingere in die festo ad artem addiscendam, quoad usum et facilitatem ipsius corporalis operis ; quia hoc totum non transcendit servilem conditionem et intentionem, et quia supra ostensum universaliter est, non licere hoc modo in die festo occupari in usu corporali ariis mechanicae propter illam addiscendam, quamvis liceat theoremata ejus, vel regulas addiscere, et memoriae mandare. Unde illa, quae ex Summistis retulimus, cum mica salis intelligenda sunt : non enim licet in die festo imaginem ab alio pictam pingendo transferre, quia non minus servile est pingere ad imitationem sensibilis exemplaris propositi coram oculis, quam ex propria mente, et imagine interna; imo hoc videtur minus servile, quia magis mentale et internum, sicut magis liberale censetur scribere, quam transcribere. Nec vero intentio addiscendi ho- nestat actionem, quia medium est servile. lla ergo actio delineandi tantum imaginem attente inspectam , ad illam postea imitandam et pingendam, si excusanda est, ex parvitate materiae rmprimis excusari potest, et ex consuetudine, et ex benigna interpreitatione praecepti cum quodam colore necessitatis, ut de pictura voluptatis causa diximus. Vel etiam hic addi potest, quod illud proprie non est pingere, sed solum memoriam et mentem juvare, ut possit postea idolum talis imaginis perfecte formare, et hoc videtur ad disciplinam liber.lem accedere. Et juxta haec de aliis exemplis judicandum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 26