Caput 27
Caput 27
An iter agebe, saltare, et similia, servilia sint, et in die festo prohibita?
1. Quod ad itinerationem spectat, supponendum est hic considerari non quatenus potest impedire auditionem missae; nam illa est obligatio alterius rationis, de qua jam dictum est, et quomodo excusari possit omissio ratione justi itineris, alibi diximus: supponamus ergo non omitti missam, sed post auditionem ejus reliquum diei tempus agendo iter consumi. Videtur ergo opus hoc satis servile, quia est corporaie, laboriosum, et si propriis pedibus fiat, solet esse proprium servorum; si vero fiat equitando, habet fere semper annexas actiones plures serviles. Unde Cajetanus, dicto art. 4, 8 In eodem articulo, sentit hoc opus esse servile, et per se prohibitum, licet consuetudine populi christiani liceat, sicut coquere cibos; et infra, 8 His igitur, id amplius declarans dicit, itinerare longo itinere quasi serviliter fieri, ideoque in lege veteri fuisse prohibitum, nunc autem consuetudine licere. Unde idem ait de navigatione per flumen, quae est itineratio quaedam: et idem sentit Soto, dicto artic. 4, S Tertiuwn genus ; cum magna enim circumspectione et limitatione dicit : Jtinerari audita missa, maameillis, qui in itinere sunt, mos quarumdam provinciarum admittit ; in quo loquendi modo significat per se non licere, etiam continuando iter, sed tantum ex consuetudine, quam non dicit esse universalem, sed quarumdam provinciarum. Idem sentit Abul., Exod. 12, quaest. 25.
2. Non esse servile, nec prohibitum. — Dico tamen hoc opus non esse servile, nec per se prohibitum in die festo. [ta tenet Angel., num. 15; Rosel., num. 26; et in idem incli- nat Navar., cap. 13. n. 7, licet dicat consuetudinem etiam excusare. Et non est dubium quin consuetudo sit universalis. et per se sufficiens ad derogandum legi quoad hanc partem, etiamsi hoc prohibuisset. Quod autem iter agere ex vi festi, prohibitum non sit, probat Angelus, quia hoc opus non est tale, ut animum impediat quominus possit vacare Deo; ergo, cum in particulari non prohibeatur, non est cur in generali prohibitione contineri censeatur. Praeterea in lege veteri, cum esset strictissima prohibitio, nihilominus agere iter non omnino prohibebatur, sed potius concedebatur intra certam mensuram, quae dicitur iter sabbathi, Actorum 1; ergo signum est agere iter, de se non esse opus servile, nec omnino contrarium cultui divino aut quieti sabbathi. Quod autem tunc longius iter prohiberetur, peculiare fuit illius praecepti, quod nunc non obligat, nec constat Ecclesiam illud in hoc fuisse imitatam. Imo mihi etiam non constat, quod illa prohibitio agendi longius iter extenderetur in lege veteri ad alias festivitates ejusdem legis, quia non invenio extensionem expresse factam ; et alias scimus non fuisse factam tam strictam prohibitionem operum pro aliis festivitatibus, sicut pro sabbatho. Praeterea, supra dictum est opus, quod non est servile in parvo tempore, vel parvo labore factum, non fieri servile propter durationem, aut laborem, quia semper est ejusdem rationis; sed agere iter modicum et suavi modo non est servile opus; ergo, licet augeatur et duret, per se non fiet servile, ac subinde neque prohibitum ex generali prohibitione operis servilis. Minor patet, tum quia ob eam rem non prohibebatur olim in sabbatho; tum quia illud opus nec est proprie mechanicum, sed quasi naturale, ad corporis vegetationem, et conservationem, et situationem ordinatum, et, ut ita dicam, ad omnes actiones alicubi exercendas ; unde est quasi praevium ad omnes, et non inclusum sub opere, quod in servile vel liberale dividitur. Nec refert quod, si sit nimium iter, vel cum celeritate et fatigatione corporis, efficiat ne mens vacare possit Deo, quia, ut dixi, hic est finis praecepti, qui non cadit sub praeceptum ; nec etiam omnia media illum impedientia prohibita sunt, sed illa quae ex vi verborum legis sub ipsa comprehenduntur.
3. Quodnam iter faciendi genus prohibeatur. —Hlàec vero intelligenda sunt de itineratione, ut sic; nam, si addantur circumstantiae, quae includant, vel requirant opera scrvilia, ex eo capite poterit tale opus esse prohibitum. Et hac ratione prohibitum est, per se loquendo, iter agere, deferendo bestiam, aut currum onustum, ita ut interdum onera levare, interdum imponere sit necesse ; nam hoc de se servile est. et ideo, nisi ex necessitate vel parvitate materiae excusetur, non licet. Unde in Concilio Maüscon. II, cap. 1, sic legitur de die dominico: JVemo sibi talem necessitatem exhibeat, quee jugum cervicibus jumentorum imponere cogat. Quae verba generalia sunt de omni usu servili jumentorum, quamvis specialiter de actione arandi terram possint intelligi. Distinguendum vero est inter inchoationem, vel continuationem itineris: nam, si iter ante diem festum bona fide inchoatum est cum his oneribus , excusatur continuatio, vel propter publicam utilitatem , ad quam necessarium saepe est, ut sine mora et gravamine haec transportatio rerum et mercium fiat, vel certe propter vitandum grave nocumentum, quod paterentur iter agentes, et praesertin hi agasones seu muliones, si cogerentur in omnibus dicbus festis quiescere, quocumque iter agendo pervenirent, et ideo consuetudo etiam hanc excusationem approbavit. De inchoatione vero non est facile admittenda consuetudo quoad haec onera, propter rationem factam, et ideo merito Cajetanus, quem Navarrus et alii sequuntur, abusum illam vocat: secus vero est quoad simplex iter. Unde bene advertit Cajetanus, si isti muliones ducant mulos sine oneribus, non esse illicitum ita progredi, vel ab uno loco in alium transferre animalia in die festo, quia id solum est iter agere, et non habet adjunctum opus servile. Denique addit, quando homines in lectica vel curru deferuntur, licitum esse omnia opera necessaria facere ad illos juvandos, vel ad imponendam mulis lecticam, et similia, quia omnino ordinantur ad iter tantum personarum. Et eadem ratione erit licitum, onera necessaria ad usus itineris deferre, ut lectum, verbi gratia, necessaria ad mensas, et cibum etiam jumentorum, si opus sit; vel quia haec omnia censentur accessoria itineri, ut sic, vel quia parva reputantur, vel certe quia consuetudine recepta sunt. A4. Hapenduntur cantandi saltandique actiones. — sSimile dubium tractari solet de actibus corporalibus, vel musicae, vocum, aut instrumentorum, vel etiam de illis agitationibus corporum, quae in saltationibus, choreis et tripudiis fiunt. Multi enim Summistae variis distinctionibus utuntur, quae ad rem non faciunt, ut videre licet in Angelo, Sylvest. et Rosel., easque latissime prosequitur Abul., in cap. 20 Exod., quaest. 25, 26 et sequentibus. Distinguunt enim, an haec fiant propter lucrum, necne, et an propter certum stipendium in particulari taxatum, vel propter incertum, vel commune ; item, an principalis intentio ad hoc habeatur, vel secundaria; item, an fiant ex causa pia et honesta, vel sinistra aut vana intentione: nam priori modo non censent per haec violari festum, ut per se notum est ; posteriori autem modo putant violari. Unde aliqui addunt, si totus dies festus, etiam audita missa, in his actibus consumatur , graviter peccari, quia festa christiana ridiculo exponuntur, ut ait Armil., num. 23, qui Cajetanum adducit; non intelligunt autem esse mortale, sed veniale, ut diserte declarant.
5. Non esse serviles has actiones resolvitur. — Sed dico imprimis, haec opera omnia non esse servilia; tum quia musica inter artes liberales computatur, ad quam h omnes actiones reducuntur ; tum ctiam quia ista per se non sunt opera servorum, neque ad serviendum fiunt ex genere suo ; quod autem interdum fiant mercenarie, id non mutat naturam operis; tum denique quia quaedam ordinantur solum ad animi oblectamentum, ut cantus , et musica de se excitat mentem, et ita est actus sermocinationis tali modo factus, vel instrumentis ornatus, et adjutus, quae omnia liberalia sunt. Alia vero, quae magis corporalia videntur, solum consistunt in quadam agitatione et motione corporis ad ejus levamen, et ut cooperetur exultationi et gaudio animi, et ita etiam pertinent ad liberalem actionem.
6. Unde ulterius infero, per se, et ex vi generalis prohibitionis operum servilium non esse prohibita. Ita sentiunt dicti auctores, dum haec non ponunt inter servilia materialiter, sed tantum formaliter ex fine; nos vero supponimus ex solo fine non fieri opus servile, et ita concludimus, simpliciter haec opera non esse prohibita; quod etiam Cajetan., Sot., Navar., Medin. et alii sentiunt. Ex quo etiam constat distinctiones illas esse impertinentes, quia intentio pretii non obstat, ut saepe dictum est, nec etiam refert quod intentio sit vana, vel turpis, vel principalis, etc., quia inde poterit actus habere malitiam alterius generis, non tamen propterea pertinebit ad violationem hujus praecepti, ut dictum est. Nec denique continuatio per totum diem faciet mortale peccatum, secluso contemptu, vel scandalo, ut etiam in superioribus dictum est. Si vero actiones illae fiant cum excessu et otio, erunt venialia in alio genere peccati, et non est improbabile habere tunc ex circumstantia festi aliquam malitiam venialem, ut jam etiam tactum est.
On this page