Text List

Caput 28

Caput 28

De venatione, piscatione et militia.

CAPUT XXVIII. DE VENATIONE, PISCATIONE ET MILITIA.

1. Quid sentiendum de actu venandi vel piscandi.— Solet praeterea dubitari de venatione (eademque ratio est de piscatione), an sit actio servilis prohibita. Habet enim haec actio fere easdem rationes dubitandi, quia est quodammodo communis, seu media; convenit enim hominibus liberis, dominis, et convenit etiam servis. Unde, quando fit ob delectationem, videtur actio libera; quando vero fit ex officio ad sustentationem vitae, videtur servilis; unde a mu'tis numeratur inter actiones communes servis et dominis. Praeterea in cap. Licet, de Feriis, supponitur piscationem, hoc posteriori modo factam, esse prohibitam; nam ex dispensatione, et non sine commutatione in aliud opus pium, in peculiari casu ob necessitatem et ex dispensatione conceditur. Et ita quamplures auctores sentiunt venationem ob animi delectationem licere ; quae vero fit quaestus gratia, esse servilem et illicitam. Ita Angel., n. 26; Sylvest., Rosel., et idem sentit Sot. Et Angelus ex eo sumit argumentum, quod venatio prohibetur in diebus jejuniorum; ergo multo magis in die festo. Antecedens probatur ex Glos. in cap. Qui venatoribus, d. S6, et videtur haberi in cap. An putatis, in eadem d.; Ambros., in serm. 33, alias 41, in Dominicam 3 Quadrag.

2. Alii vero existimant venationem non esse opus servile, nec prohibitam esse in die festo, etiamsi fiat quaestus gratia. Ita expresse Navar., dict. cap. 13, num. 11, 8 Sexto : Quia non est (ait) servile opus, nec finis queestus facit illud servile. Idem Med. et Ludov. Lopez supra. Et sane cistinctio illa de venatione, voluptatis vel quaestus gratia facta, mihi probari non potest, quoad hoc ut una dicatur servilis, et non alia; quia, si differunt in solo fine, parum id refert ad prohibitionem, vel ad rationem servilis operis, ut recte dicit Navar., et saepe probatum est. Et praeterea non magis honestus est finis voluptatis, quam finis acquirendi lucrum; imo hic posterior facilius potest honestari, quia ordinarie, qui illo fine venatur, indiget illo juvamine ad suam sustentationem. Si vero differunt illae venationes in aliqua intrinseca conditione, ratione cujus una est servilis, et non alia, inquiro quaenam illa sit. Non enim est continuatio temporis, nec corporalis labor major, vel aliquid ejusmodi; tum quia revera non intercedit talis differentia ; non enim minus laborant per totum diem divites et nobiles in venatione, quam pauperes, qui ex officio ad se sustentandum venantur; ergo neque ex hac parte dici potest una venatio servilis, et non alia.

3. Venatio est opus servile. — Mihi ergo videtur venationem, ut sic et per se spectatam, opus servile esse. Primo, quia venatoria ars inter mechanicas computatur, ut ex Dialectica constat. Secundo, quia est opus corporale , laboriosum, sistens omnino in materia et effectu corporali : unde quodammodo est commune homini cum bestiis, nam illae etiam venationi insistunt. Solum addit homo artem et industriam, ac varia insirumenta venationum ; et utitur etiam his animalibus brutis ad venandum aptis, ut eis in eo opere juvetur: tota vero haec industria in materia, et corpore sistit, et ideo non transcendit actionem servilem. Tertio, addo argumentum a simili : nam scindere arbores, et ligna colligere, servile opus est sine controversia; ergo laborare in occisione animalium, et illa mortua defetrre, servile opus est ex genere suo. Patet consequentia, nam haec opera solum differunt, quia in uno major est fatigatio corporis, et minor industria et voluptas, quam in alio reperitur, quae differentia ad rationem servilis operis parum referre videtur.

4. Quarto moveor, quia, si non esset opus servile, nullo modo factum esset prohibitum in die festo, ut bene argumentatur Navar., quia nec specialiter prohibitum invenitur, nec sub generali pronibitione operis servilis contnetur. Prior pars constat, quia in nullo Canone haec specialis prohibitio continetur : argumentum vero Angeli nuliius momenti est ; tum quia argumentum a simili in his legibus non valet; tum etiam quia assumptum est falsum : nam in diebus Quadragesiniae vel jejniorum non est per se prohibita venatio, nec Ambrosius potuit universalem de hoc legem ferre. Unde vel loquitur de venatione illicita, saltem per accidens, quatenus vel in ea interveniunt alia peccata, vel propter eam omittuntur alia praecepta: vel reprehendit illam ut indecentem pro illo tempore, non ut simpliciter prohibitam. Posterior pars satis probata est, quia sub illa generali prohibitio - ne non continetur opus, quod de se servile non est, neque illud fit servile ex fine vel aliis circumstantiis. At vero tantam licentiam dare venatoribus in diebus festis, ut simpliciter, ac per se, et quoeumque modo eis liceat, nimium mihi videtur. Et contra illud non parum urget dictum cap. Zicet, de Feriis, ubi piscatio sine dispensatione supponitur esse illicita ; neque enim ibi de novo prohibetur, nec ex alio capite illicita esse supponitur, nisi quia servilis actio est, ut ibi Panormitanus et alii iuterpretes docent. Responderi potest ibi non esse sermonem de venatione, sed de piscatione ; at hoc parum refert, quia haec opera materialiter potius quam formaliter differunt: unde eadem ratio operis servilis, quae in uno est, reperitur in alio. Dicunt aliqui, etiam piscationem non esse opus servile, sed habere adjunctas actiones serviles, propter quas censetur prohibita, ut sunt extendere retia, educere, lavare, item remigare , et similia, quae non videntur in venatione intervenire. Sed profecto istae actiones non tantum ex adjunctis, sed per se etiam sunt serviles, ut ostendi. Et praeterea etiam in venatione necessariae sunt multae actiones laboriosae et serviles, ut exercitio ipso constat, licet fortasse plures cum piscatione conjungantur, praesertim in ea quae in mari fit.

5. Haec opera sunt prohibita in festo per se. — Quae liceant em consuetudine. — Hinc ergo ulterius censeo, opus hoc per se prohibitum esse in die festo, quia sub generali prohibitione operis servilis continetur ; nam hoc aperte sequitur ex praecedentibus. Quapropter, si aliqua venatio, recreationis gratia assumpta, excipienda est, per modum excusationis eximenda est, non quia per se servilis non sit, nec prohibita. Erit autem excusatio prima ob levitatem materiae, et ex quadam morali necesssitate ad vitandum vel otium, vel pejora opera. Et quidem, si venatio esset moderata, et solum a prandio per duas aut tres horas, mihi non displiceret excusatio, ut supra in simili dixi. Tamen quia difficile est damnare illos omnes, qui majorem sumunt licentiam, ideo potest addi alia excusatio ex consuetudine, quae potest legem remittere, quae videtur in hac parte praevaluisse scientibus et tolerantibus pastoribus Ecclesiae, quamvis fortasse introducta fuerit ex apprehensione , et vulgi existimatione, quod venationem nobili modo exercitam non reputant opus servile, neque inde scandalum sumunt, etiamsi in die festo fiat.

6. Unde etiam piscatio in fluminibus recreationis gratia facta, ex eadem consuetudine licet, maxime quando est moderata, et sine magno labore ministrantium in illa. Alia vero, quae fit in mari, non est in consuetudine, nisi propter peculiarem necessitatem, et ideo non licet ; et de hac maxime loquitur dictum cap. Licet. laque in hoc differimus ab aliis auctoribus, quod non approbamus hanc actionem per se, et ad improbandam illam , tanquam aliquando servilem, circumstantias extrinsecas quaerimus, ut faciebat prima opinio, quia hoc non potest consequenti ratione fieri, ut secunda opinio recte argumentatur ; sed e contrario per se dicimus prohiberi, in casu vero, vel tali modo factam permitti ex ratione speciali, vel consuetudine, quod in operibus lege humana prohibitis facillimum est.

7. Bellandi actus an servilis. — Tandem dubitari potest de actu bellandi, an sit servilis, et prohibitus in die festo, sive justum sit bellum, sive injustum ; hoc enim non variat rationem prohibitionis, ut ex dictis constat. Videtur ergo hoc opus non esse servile, quia non est opus servorum, sed potius ingenuorum, et nobilium hominum, ut ex usu constat, et hominum aestimatione, et Arist., 3 Ethic., cap. 6, et sumitur ex 2 Polit., cap. 7, quatenus ibi dicit Aristoteles vitam militarem continere multas virtutis partes. Secundo, quia, ut juristae dicunt, militia et studium in honore et ingenuitate comparantur : at studium non est opus servile, nec prohibitum in festo, ut dictum est; ergo nec militia. De qua ratione videri possunt juris civilis interpretes l. Advocati , C. de Advocat. diversor. judic.; et Panorm., in cap. de Feriis, num. 4. Tertio, ex l. Divcus. ff. de Ferüs, ubi dicitur ea quae ad militarem disciplinam pertinent , etiam diebus feriatis esse peragenda, ubi Glossa id notat, et in l. Omnes judices, C. de Fer., et utraque Glossa plane docere videtur, non minus esse licitam actionem militiae in die festo, quam studium. Et confirmatur, quia si militare esset illicitum in festo, etiam privatim rixare et pugnare esset speciale peccatum in die festo, et multo magis in privato duello congredi in die festo; consequens videtur falsum, quia non magis hoc peccatum habet specialen malitiam ex circumstantia temporis festi, quam alia.

8. Bellandi opus servile esse. — Hoc vero dubium, eodem modo quo praecedens, expediendum videtur. Unde assero imprimis opus actualis militiae, seu pugnae, de se servile esse. Loquor de opere ipso quoad executionem ; nam regere militiam, et ordinare necessaria ad illam, liberale opus est, quia est potius opus mentis, quam corporis; at ipse actualis pugnae congressus, opus servile est. Primo, quia hoc modo etiam militaris ars inter mechanicas computatur, et non est dubium quin artifices, qui juvenes docent ensium et armorum usum, mechanici censeantur. Unde non dubito quin de se sit servile opus, per actualem usum membrorum corporis et instrumentorum pugnae, exerceri in docenda vel addiscenda hujusmodi arte ; et ita usu ipso constat id non fieri, nec permitti in die festo. Secundo, quia si intendere occisioni ferarum opus servile est, cur non magis intendere occisioni hominum ? unde rationes factae de venatione cum proportione ad militiam, quae dici potest hominum venatio , applicari possunt : est enim haec actio mere corporalis, et laboriosa, et circa effectus corporales omnino insistens. Simile argumentum est, quod usus chirurgiae censetur opus mechanicum, et de se servile; ergo et militare.

9. Tertio ad hoc opus habet respublica suos ministros deputatos, qui sub ea ratione servi reputantur. Neque refert quod ille actus tiobilis videatur , et ideo ab ingenuis et nobilibus indifferenter exerceatur ; habet enim nobilitatem suam non ex fine proximo, ex quo attenditur ratio operis servilis : quid enim magis servile, quam homines occidere? sed habet illam nobilitatem tum ex fine remoto, quia ad reipublicae defensionem, et ad famam, et ad nobilitatem captandam ordinatur ; tum etiam ex eo quod , si justa causa fiat, insignis actus virtutis fortitudinis est, et indicium praestantis animi, et fortis corporis, et magnarum virium. Et hoc solum probat ratio prima in contrarium facta ; et ideo non obstat quominus hoc opus ex se servile sit, licet aliunde nobilitatem accipiat. Nec etiam obstat ratio secunda, quia illa aequiparatio studii, et militiae non est accipienda in omnibus, et maxime in intrinsecis conditionibus ipsorum operum , sed in utilitate et necessitate eorum ad commune bonum reipublicae, et in aliquibus privileeiis, quae illis in jure conceduntur, et ideo argumentum ab studio ad militiam in praesenti nullius momenti est. De tertia vero ratione dicetur statim.

10. Bellandi actio per se est prohibita in festo. — Secundo consequenter assero, actualem militiam per se esse prohibitam in die festo, licet per accidens, et ex causa interdum toleretur , et permittatur. Primum docuit Abbas ex Anton., in cap. 1 de Fer., dicens, licere militare in diebus feriatis, jure civili, non tamen canonico ; et allegat cap. 1 de Treuga et pace, qui textus nihil probat, tum quia non est ibi sermo de festis, sed de Adventu, Quadragesima, et aliis quibusdam diebus ; tum etiam quia lex illa derogata fuit per contrariam consuetudinem. Melius videtur probari ex cap. Quod non licet , de Reg. jur., ubi inter ea quae non licent in die festo, nisi ob necessitatem, ponitur militare. Sed nec illud decretum cogit, quia ibi solum generalis regula constituitur, quod necessitas facit licitum, quod non erat; aliud vero de militia solum adducitur in exemplum ex Machabaeis, quorum tempore militia extra necessitatem in sabbatho erat prohibita. Potest autem quis dicere, illud fuisse, quia in lege Judaeorum non solum prohibebatur servile opus in sabbatho, sed simpliciter opus. An vero illud exemplum etiam in lege nova verum habeat, ibi non declaratur. Ratione ego probandum hoc est ex principio posito, quia illud opus de se servile est; ergo per se continetur sub generali prohibitione.

11. Altera vero pars constat, quia duplex est bellum, aggressivum et defensivum. Defensivum ergo est licitum in die festo ratione necessitatis; et de hac militia loquitur lex civilis supra citata, ut sensit, cum Anton., Abb., in d. cap. 1 de Fer.; et sic concordat jus canonicum cum cirvili ; Glos. per textum in cap. Si nulla, 23, quaest. 8. et notavit Glos., in cap. 1 de Treuga, et pace. Bellum autem aggressivum ordinarie non licet in die festo; sed per epiikiam et dispensationem, d. cap. Licet, de Fer. (cum proportione applicatam), licebit in bello justo, si se offerat bona occasio comparandi victoriam , quae semel amissa non facile solet redire, et ita patet responsio ad tertiam rationem in principio objectam. Et ad confirmatione, dicendum est cum eadem proportione loquendum esse de privato duello aut rixa. Adde solere tempore pacis fieri in die festo quasdam exercitationes et denonstrationes militares quae in consuetudine sunt, et damnari non possunt, non solum ratione consuetudinis, sed etiam ratione moralis necessitatis ad publicam custodiam civitatis, quia non possunt commode aliis diebus fieri, ac denique quia illa, quae tunc fiunt, aut parum , aut nihil de servilibus operibus habent, et ad memoriam potius exercendam, vel co- gnitionem personarum habendam, quam ad exercendam militiam ordinantur ; et si aliquis servile miscetur, ex aliis causis honestatur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 28