Caput 29
Caput 29
De operibus non servilibus seu liberis, speciali jure prohibitis.
1. Quae opera liberalia jure prohibeantur. — Hactenus explicuimus generalem regulam de prohipitione operum servilium,cum exceptionibus quae occurrerunt, et obiter ostensum est opera non servilia, non esse comprehensa unquam ex vi illius prohibitionis, quia per Iimitationem illam, servile, excluduntur, et quia in nullo alio jure generaiis prohibitio liberorum, seu spiritualium operum facta invenitur. Quia vero nonnullae actiones non serviles in die festo specialiter prohibitae inveniuntur, illas recensere ac exponere, ad hujus doctrinae complementum necessarium est. Sunt autem hae actiones prohibita, non plures quam quinque, ut constat ex cap. 1de Fer.; ibi enim prohibentur mercatus, placitum, judicium ad mortem, vel ad poenam, et juramentum. In aliis etiam juribus inveniuntur prohibita quaedam ex his, ut in cap. ultim. ejusdem tituli prohibentur omnia, quae ad judicium pertinent sub nomine strepitus judicialis, sub quo placitum, et judicium ad mortem vel ad penam comprehenduntur. In Concilio item Matiscon. II, cap. 1 solum dicitur: Nullus vestrum litium fomitibus vacet, nullus causarum actiones ecerceat. In Concilio Turon., cap. 40, solum mercatus et placitum prohibentur; idemque fit in Concilio Mogunt., cap. 37, et circa placitum additur limitatio : Ubi aliquis ad mortem, vel ad penam judicetur, quae nunc necessaria non est; nam generalis est prohibitio, maxime ex d. cap. ultim. de Feriis. Itaque duo genera actionum sunt principaliter prohibita, scilicet, mercaturae, et fori seu judicii. In solo autem d. cap. 1 additur juramentum , quod multi putant sub judicio includi; sed an hoc sit in universum verum, infra dicemus. Consonatque haec prohibitio juri civili, tum antiquo, tum etiam noviori ; refert enim Cicero lib. de Legib. , et lib. 1 de Divinat., juxta leges duodecim Tabularum in feriis cessandum fuisse a jurgiis, et in leg. penul., IT. de Fer., dicitur ferias dare cacationem a forensius negotiis, sub quibus omnes dictae actiones possunt comprehendi, quia omnes quodammodo in foro fiunt. Sed praecipue intelligi solent, ut Glos. ibi notavit, actiones judiciales, quae C. de Fer. late prohibentur in festis, in 1 1, 2, 3et ult. Constat autem has actiones de se serviles non esse, quia nec sunt propriae servorum, nec sunt mechanicae, sed ad cognitionem et convictum humanum ordinantur ; specialiter ergo prohibentur , licet liberales sint. Et magna quidem ratione, propter jurgia. et dissensiones, et saecularem distractionem, quam secum afterunt, unde quietem et vacationem in die festo intentam maxime impedirent. Haec autem ratio in mercimoniis , et contractibus temporalibus non minorem vim habet, et propterea jus canonicum has etiam actiones expresse addidit; et quia de se pertrahunt ad peccatum, ut notavit Panormnitanus, in cap. ult. de Fer. Praeter has autem actiones. non inveniuntur aliae liberales specialiter prohibitae , neque in aliis tam generaliter habent locum rationes factae. Ista ergo prohibitio ad praedictas actiones revocatur, de quibus pauca notanda sunt.
2. Quid sub mercatus nomine prohübeatur. — Circa mercatum ergo, si vim juris attendamus, et propriam illius vocis significationem, per illam prohibentur in die festo omnes contractus emptionum et venditionum, locationum et permutationum , ut Doctores omnes ibi, et Summista , Cajetanus, Sot. et alii notant. Advertit tamen Cajetanus nunquam fuisse prohibitum emere in die festo necessaria ad illius diei victum et potum. Quod censco verum de his, quae ante illum diem commode emi non possunt, aut ubicumque moralis necessitas occurrit ; tamen, quae facile vitari possunt , vitanda sunt , nisi propter levitatem materiae, et communem usum excusentur. Praecipue vero prohibentur publicae nundinae, quae cum magno concursu hominum 1in certis locis fieri solent, ad quae variae merces deportantur negotiationis causa, ad quas nundinas solent certi dies semel aut bis in anno assignari ; illi ergo dies, ex vi hujus juris, festi esse non debent. Deinde idem est de nundinis magis privatis , quae in singulis hebdomadis certo quodam die fiunt, qua jam vulgo mercatus nomine appellari solent ; si ergo in illum diem festum aliquod inciderit, cessandum est a mercatu, et in alium diem transferendus est. Tertio prohibentur etiam privati contractus , praesertim si publice, vel pnblica solemnitate fiant, quia in his etiam propriissime mercatus fit, qui absolute et sine restrictione prohibetur.
3. Objectio. — Dices communem Ecclesiae praxim contrariam esse huic legi. Nam publicae nundinae in diebus festis ubique fiunt, neque solum quando contingit , festivitatem conjungi cum die ad nundinas designato, sed etiam ex directa intentione festum designando ; quia in eo celebriores sunt nundina, quam si in profesto fiant. Deinde bona mortuorum publice solent in diebus festis subhastari, et voce praeconis publice vendi. Item simili modo solent beneficia, aut ecclesiarum proventus, aut terra, publice ad locandum proponi. Item solent operarii conduci in die festo a prandio, et mitti in villam. Item mercenarii artifices solent in die festo vendere merces, aut calceos, vel alia hujusmodi: et haec omnia publice tolerantur a pastoribus Ecclesiae ; unde in eis non videtur graviter peccari. Circa haec rigorose loquuntur Host. et Abbas, in cap. 1 de Fer., dum aiunt, nullam consuetudinem excusare posse, ut mercatum in die festo facere liceat, quia est prava consuetudo, et irrationabilis. Quod probat Panormitanus, quia licet mercari non sit peccatum, est tamen ex actionibus, quae ad peccandum pertrahunt ; vix enim inter ementes et vendentes non intervenit peccatum , cap. Qualitas, de Poenitent. distinct., 5, et propter hanc causam specialiter prohibetur mercatus in festis, et quia nimium distrahit animum a divinis, ad quae festa destinantur. Censent ergo hi auctores, tales consuetudines esse iniquas, et ad summum excusare posse ab exteriori poena, non tamen a culpa.
4. Respondetur. — Nihilominus dicendum est consuetudines has, quoad fieri possit. cavendas vel moderandas esse, ita ut nec introducantur ubi non sunt, nec exiendantur ubi sunt; nihilominus tamen ubi receptae fuerint, excusare a culpa. Ita sentiunt Cajetan., d. art. 4, et in Sum., ver. Festorum violatio ; Navar., dict. cap. 13, num. 8. Ratio clara est, quia tota haec festorum observatio est de lege humana, cui potest per consuetudinem derogari. Nec refert quod haec actio sit obnoxia periculis peccandi ; tum quia hoc non obstat quominus tale opus licite exerceatur aliis temporibvs; ergo nec obstabit quominus in die festo licite fiat, si in illo non sit simpliciter prohibitum; ubi autem consnuetudo praevaluit, jam cessavit prohibitio ; tum etiam quia illa ratio pertinet ad motivum legislatoris , non tamen facit materiam legis adeo necessariam, ut contra illam non possit praevalere consuetudo ; denique consuetudo contraria posset omnino festi obligationem auferre; ergo et minuere. Adde, in omnibus illis casibus intervenire rationes aliquas honestantes consuetudines ex aliqua publica necessitate. Solent enim nundinae in festo fieri interdum, ut rustici et pauperes, qui non possunt in profestis operas suas deserere, illas possint adire. Aliquando fiunt, quia tali die solet multitudo populorum ad locum aliquem convenire pietatis causa, et, ne cogantur iterum illuc verire, vel nimium ibi detineri cum magno dispendio et publico, nundinae in eodem die constituuntur. Oportet tamen observare nunquam istam consuetudinem ita introduci, ut missa omitti possit licite absque speciali necessitate.
5. In mercatibus autem qui in singulis civitatibus, vel oppidis, semel in hebdomada fieri solent, non ita praevaluisse videtur haec consuetudo, quia facile transferri possunt in alterum diem; et ita observandum est, quoad fieri possit, nisi consuetudo inveterata omnino resistat. Venditiones vero solent publice fieri in festo, praesertim in parvis oppidis ; quia alias pauci essent emptores, et res vilissime venderentur ; et similes causae cum proportione in aliis casibus reperientur. Interdum etiam venditio potest illo die fieri in gratiam emptoris, qui fortasse est rusticus agricola, aut peregrinus, qui alio die adesse ibi non potest, vel alia ratione tunc indiget tali re. Interdum vero in gratiam venditoris, qui alio die non posset vendere ex defectu ementium, etc. Quae omnia generatim spectata ad publicam utilitatem pertinent, et ideo aliquid participant de dispensatione cap. Zicet, de Feriis, quam inferius exponemus. His tamen non obstantibus, lex ipsa canonica perse suam vim retinet, et servanda est, ubi non fuerit in aliquo casu particulari per consuetudinem derogata.
6. Placitum prohiberi diebus festis.— Circa aliam partem de placito, seu judicio forensi, certum est prohibitum esse in diebus feriatis, ut vidimus; tamen quia in hoc judicio plures interveniunt personae et actiones, nonnulla circa illas breviter notanda sunt. Personae sunt judex, et partes : actor, scilicet, et reus, testes, tabellio, advocatus, et si qui sunt alii horum ministri. Cirea quas personas generatim solum possumus dicere, omnes teneri ad servandam hanc legem quoad actiones forenses ad singulas pertinentes, ut eleganter et speciatim declaratur in l. ult., C. de Fer., et similiter singuli gaudent illa indulgentia, etiamsi aliis onerosam esse contingat : quia lex indifferenter et generaliter loquitur.
7. Dubitari autem solet cujus personse habenda sit ratio in hac cessatione ab strepitu judicii; contingit enim ut partes et judex in diversis locis domicilia habeant, et festum vel ferias in uno loco servari, non in alio; cujus ergo loci consuetudo servanda est, judicisne, an rei, vel actoris, vel omnium ? Respondeo, spectandum semper esse locum illum, in quo judex adest, et causa tractatur, et judicium ordinatur ; tum quia judex est principalis persona, et quasi caput in hoc negotio; et ideo ratio postulat ut caeteri illum sequantur; tum etiam quia in modo ordinandi judicium attenditur consuetudo loci, in quo agitur causa; ergo ctiam in tempore apto ad judicium : tum denique quia judex ipse tenetur loci, in quo adest et operatur, festa servare, et consequenter ibi tenetur a forensibus actibus abstinere. Non vero tenetur etiam indulgere partibus, ut suorum locorum feriis, seu festivitatibus utantur , quia haec esset nimia judiciorum dilatio; et quia possunt, vel debent ad locum judicii accedere, ubi jam non tenentur festa suorum locorum propria observare. In hoc conveniunt Canonistae in cap. ultim. de Fer., ut recte ibi expendit Abbas, num. 23, qui magis loquuntur de feriis temporalibus, seu rusticanis; tamen cum proportione eadem ratio est de solemnibus, seu festivis. Addo vero, si aliquae actiones pertinentes ad illam causam extra locum judicii transigendae sint, posse optime fieri in eo die, qui est festus in loco judicii, et non in loco ubi tales actiones sint. Ut, verbi gratia, si testes sint in alio loco examinandi ex commissione judicis prius data, optime poterit in illo die ab eis exigi juramentum, et consequenter etiam examinari poterunt. Advocatus item, si alibi resideat, et tabellio, si alio in loco inquisitionem faciat vel instrumentum, sua munera eodem die praestare possunt; quia obligatio servandi tale festum non se extendit ad alia loca, ut supponimus; et ita ex hac parte talis actio non est contra festi obligationem. Aliunde vero non est contra vacationem concessam pro illo die in tali judicio; quia illa vacatio solum praecipitur et conceditur pro tali loco; et ibi non fit progressio, sed in remotis dispositionibus (ut sic dicam), seu praeparationibus quae in aliis locis fieri possunt.
8. Quid placitum.—Secundo, circa actionem judicii dicendum est, sub illa comprehendi omnes actiones, quae proprie forenses et publicae sunt, et pertinent quasi intrinsece ad acta judicii, et expresse vel virtute in cap. 1 et ultim. de Feriis continentur. Hoc imprimis constat generali ratione , quia haec prohibitio nititur in lege ecclesiastica; ergo tanta est, quanta legis verba exigunt. Verba autem canonica legis, in dict. cap. ultim., sunt: Debet judicialis strepitus diebus conguiescere feriatis, qui ob reverentiam Dei noscuntur esse statuti. In fine vero haec cessatio strepitus duobus verbis declaratur, scilicet, u£ nec habeantur processus, nec feratur sententia; ergo ex vi illius juris, ea omnia quae pertinent ad formationem processus iudicialis, et ad prolationem sententiae, prohibita sunt. In cap. autem 1 ejusdem tituli, his verbis declaratur haec prohibitio: His diebus nec placitum fiat , neque aliquis ad mortem vel ad panam judicetur, nec sacrumenta (id est, juramenta) preestentur. In quibus, quid nomine placiti significetur, ex usu canonum sumendum est, quia extra illos non invenio vocem illam in hac significatione, ut forensem causam vel litem significet : proprie enim significare solet voluntatis electionem et consensum. Unde etiam objectum voIuntate approbatum placitum vocatur, Genes. 24: A Domino egressus est sermo, non possumus extra placitum ejus quicquam logui. Unde eiiam significat conventionem, et pactum ex mutuo consensu definitum, ut Gen. 29 et 30 videre licet : vel etiam significat mentis decretum, quomodo dicuntur esse philosophorum et medicorum piacita. Atque hoc modo, quae decreta vel statuta sunt a Deo, vel principibus, vel senatu, placita vocantur, Proverb. 10 : Labia justi considerant placita, et os impiorum perversa. Ac denique terminus definitus ad aliquid agendum, placitum vocari solet, 2 Reg. 20 : Moratus est extra placitum, quod ei constituerat rex. Quia ergo in forensi judicio, juxta voluntatem et arbitrium judicis legibus regulatum, vel termini constituuntur, vel decreta dantur et sententiae , ideo tota causa judicialis et forensis tractatio, nomine placiti in jure canonico significatur, ut videre licet in d. cap. 1, 15, quaestione quarta, per totam. Juxta hanc ergo interpretationem idem est prohiberi in die festo placitum, ac prohiberi strepitum judicialem, ut in alio capite dicitur.
9. Difficultas.— Satisfit.—At enim dubitabit aliquis, si hoc ita est, quid necesse fuerit addere caetera verba in illo cap. 1, quia, prohibito toto strepitu judiciali, caetera prohibita erant, scilicet, judicium, ac juramentum, quae per alia verba exprimuntur. Quod si totum ipsum per partes explicari oportuit, debuissent omnes actiones forenses numerari; alio- quin cogitare quis poterit, illas tantum duas actiones esse prohibitas, et genus per speciocs limitatum esse, quod tamen falsum est. Et praesertim habent difficultatem illa verba: Neque aliquis ad mortem, vel ad penam judicetur, quia videtur per ea limitari haec prohibitio ad judicium criminale, nam in illo tantum per se agitur de infligenda poena; imo nec semper illud prohiberi videtur, sed solum quando condemnandus est reus ad poenam : si ergo absolvendus sit, non erit tale judicium in festo prohibitum, quod etiam falsum est. Hanc difficultatem quoad hanc tantum posteriorem partem sensit Glossa in d. cap. 1, verb. Ad mortem, et ideo addidit, subintelligendum esse: Maaime, quia nulla causa (inquit) tunc tractari debet, maxime vero causa sanguinis. Panormitanus autem existimat, nomine placiti solum significari causam civilem , et citat cap. Placita, 15, quaest. 4; sed ibi hoc non declaratur; nam absclute dicitur, ut placita secularia dominicis diebus vel aliis precipuis festis non fiant; a criminalia judicia magis seecularia sunt, quam civilia. Et ideo dici posset cum Cajetan. , d. art. 4, S S'ed ad hoc, in fine, tempore illius Concilii, a quo caput illud desumptum est, non fuisse prohibita omnia judicia in die festo; et sane in Concilio Magunt., supra citato, hoc multum indicatur. Verumtamen. quia ex cap. 1 et 2, 15, quaest. 4, quae sunt antiquiora, contrarium colligitur, non videtur omnino deserenda Panormitani sententia. Est enim probabilis illa vocis significatio, quia placitum magis significare solet decretum spectans ad civilem gubernationem, quam ad punitionem. Supposita ergo illa significatione, per primum verbum omnes causae civiles, per secundum vero omnes criminales prohibitae sunt, et in singulis prohibitae sunt omnes actiones judiciales. Cur autem juramentum specialiter expressum fuerit, paulo inferius dicam.
On this page