Text List

Caput 30

Caput 30

De actibus forensibus in particulari prohibitis vel irritis in die festo.

CAPUT XXX. DE ACTIBUS FORENSIBUS IN PARTICULARI PROHIBITIS VEL IRRITIS IN DIE FESTO.

1. Quoniam multa prohibentur, quae, si fiant, facta tenent, quando per legem expresse non irritantur, ideo in his actionibus forensibus maxime necessarium est utrumque explicare. Et ut doctrina moralis utilior sit, ad particulares actiones descendere necessarium est, Primum ergo ex dictis constat, prohibitas esse omnes partes judicii, quae ad tres revocantur : inchoatio causae, quae a citatione maxime incipere videtur, processus formatio et causae cognitio, ac terminus judicii, seu sententiae prolatio. Et ita docent omnes, quia in his consistit strepitus judicialis. Adduntur vero in d. cap. ult. de Fer., duo valde notanda. Unum est, tales actiones non solum esse prohibitas in die festo, sed etiam esse ipso jure nullas : nam expresse dicitur : JVec processus habitus teneat, nec sententia. Quae verba magis clara sunt quam illa, quae habentur in jure civili, leg. Ut in die, c. de Ver., in fin.: Quod contra hoc fuctum fuerit, omnibus modis irriLetur. Nam ex vi verbi irritetur, dubitari poterat an esset irritum ipso facto, vel solum per judicem irritandum. Jus autem canonicum evidenter declarat totum esse ipso facto nullum, quia non tenet. Existimoque eumdem fuisse sensum Imperatoris, quia verba illa omnibus modis multum ampliant verbum irritandi; irritari enim debet, non solum factum tollendo, sed etiam declarando validum non fuisse. Semper tamen est differentia, quia lex civilis poterit hoc facere in causis civilibus, non vero in ecclesiasticis; lex autem canonica in omnibus. Item lex illa Imperatoris in privatis regnis potuit non servari, lex autem canonica ubique obligat. Aliud in d. cap. additum est, ita esse prohibitas has actiones in die festo, ut neque ex conventione partium fieri possint, neque , etiamsi fiant, factae teneant ; ita enim expresse in textu declaratur, ut Glos., verb. Quibus , notavit, quam omnes sequuntur.

2. Et in hoc constituitur in eodem textu differentia inter ferias festivitatum, vel aliorum temporum, quod his posterioribus possunt partes renunciare, non vero prioribus. Et ratio clara est, quia hae temporales feriae in partium levamen conceduntur, festivales vero in honorem Dei et Sanctorum. In hoc tamen notari potest differentia et convenientia inter mercatum, et placitum, seu judicium, quod neutrum licet in die festo, etiam ex conventione partium, propter illam rationem, quod utrumque est in honorem Dei prohibitum ; et nihilominus contractus ita factus in die festo validus est, et instrumentum etiam extra judicium factum ad illius confirmationem validum est : acta vero in judicio non sunt valida. Ratio autem est, quia lex ipsa prohibens mercatum non irritat illum, ut patet ex d. cap.; lex autem prohibens acta judicii irritat illa. Ita sumitur ex Joan. Andr. et Pa- normitano, in d. cap. ult.; et notat Sylvest., verb. Dominica, quaest. 3, in fine. qui allegat leg. Actus, C. de Feriis; sed ibi nihil dicitur, nisi quod tales actus in diebus festis conguiescant.

3. An citatio in festo facta, licita sit et valida. — Instantia. — DPiluitur. — Specialiter vero dobitari solet, quoad litis initium, an citatio facta in die festo licita sit et valeat. In quo est breviter advertendum, aliud esse citationem fieri pro die festo, aliud usque ad diem festum, aliud vero esse fieri in die festo. Primo movlo facta citatio iniqua est, et invalida, quia sensus est citari partem, ut in die festo respondeat : hoc enim indicat particula pro, ut constat. Continet ergo illa citatio praeceptum iniquum et injustum, et ideo aperte est invalida pro illo die. Dices : saltem obligabit ad comparendum alio die habili proxime sequenti, quia in citatione duo praecepta continentur, unum comparendi, aliud tali die comparendi; et primum impleri potest , et est justum. Respondetur ita sensisse Innocentium, Antoninum, et alios. Communior tamen sententia est, tale praeeptum nullam omnino obligationem inducere, quia est irritum et nullum, ex vi d. cap. ult., ut late refert et ostendit ibi Abb., num. 21. Et credo esse veram, quando directe et formaliter (ut sic dicam) citatio facta est pro die festo, ut pro Dominica, vel pro S. Joannis festo, etc., quia tunc directe est contra praeceptum de observatione festi, et ita est irrita et nulla. At si expresse solum fiat pro tali die mensis, vel hebdomadae,et contingat in illum diem festum incidere, tunc probabilis est opinio Innocentii. Et saltem, quod ad nos pertinet, tunc judex non peccat, nec agit contra festum, ut patet ex vi talium verborum; nec praesumenda est prava intentio, ubi non ostenditur. Hinc autem sequitur talem actum non esse contra legem, nec per illam esse irritum factum, sed obligare prout potest, scilicet, in diem proxime sequentem, et habilem.

4. Citatio facta secundo modo valida est.— Secundo vero modo facta citatio, in legitimo sensu, quem habere potest et debet (nisi aliud exprimatur), justa est et valida; nam illa verba indicant prorogationem temporis, pro quo fit mandatum, usque ad talem diem festum, verbi gratia, usque ad dominicam; et sensus esse debet, ut totum illud tempus usque ad dommnicam inclusive prorogetur, et intra illud non peccetur , non comparendo, die autem proxime sequenti respondendum sit. Qui sen- sus est satis usitatus, et consentaneus verbis, et in illo praceptum nihil continet contra festi observationem, ut per se constat. Praeterea, si alicui praecipiatur ut intra octo dies compareat, licet intra illos dies unus vel plures dies intermedii sint festivi, tenetur comparere intra terminum praefixum, si ultimus non est dies feriatus, quia non oportet ut pro toto tempore octo dierum, et singulis partibus ejus, possit quis compelli ad comparendum ; sed satis est quod intra illud tempus detur sufficiens mora, et terminus habilis ad comparendum ; ergo, licet ultimus dies praefixi termini sit festivus, citatio erit valida, quia potest praeveniri terminus ultimus, et intra totum illud tempus in die non feriato proxime praecedenti mandatum impleri; ergo multo magis erit licita et valida in priori sensu implendi videlicet illam, proxime post diem festum designatum pro termino. Et haec etiam resolutio satis communis est, ut videre licet in Joan. Andr., Abb., et aliis Doctoribus in d. cap. ult.

5. Citatio facta in festo est invalida. —be tertio autem modo est magna disceptatio, et dissensio inter canonistas, ut late tractat Abbas ibidem, num. 19. Breviter tamen dico, citationem factam in die festo, etiamsi mandatum ejus pro die profesto fiat, et intimetur, prohibitam esse ex vi capit. ult. de Fer., ac subinde irritam. Duo enim possunt in tali citatione considerari. Unum est quasi actio ex parte judicis, scilicet, emanatio praecepti ab illo et decretum citationis, ut sic dicam. Aliud est quasi passio respectu ejus qui citatur, scilicet, quod ei intimetur praeceptum. Et contingere potest ut utrumque fiat in die festo, vel alterum tantum ; et omnibus mos censeo esse nullum illum actum. Et primo, actio judicis continens citationis praeceptum in festo facta nulla est, etiamsi non in festo, sed in profesto die sit intimanda reo. Ratio est, quia illa pertinet ad judicialem strepitum, qui totus prohibitus et irritatus est. Item, quia illud praeceptum contiaere censetur interlocutoriam quamdam sententiam, ut Abbas docet ; omnis autem sententia in illo die prolata prohibita est et nulla. Item, quia illud praeceptum non fit sine causae cognitione, quae omnino est prohibita illo die, et consequenter etiam vox, seu praeceptum quod ab illa manat, ut sumitur ex l. ult., C. de Fer. Denique, quia favores ampliandi sunt, praesertim cum in hoc negotio simul religionem erga Deum, et pietatem erga reum, hic favor contineat. Atque hinc sequitur, quocumque die tale praeceptum intimetur, non obligare, quia a principio fuit nullum.

6. Àt vero si e contrario judex protulit praeceptum in die profesto, intimatio autem facta fuit in die festo, duobus modis id potest contingere. Uno ex vi ipsiusmet citationis, quia nimirum per ipsam expresse praecipiebatur ut ita fieret. Et sic etiam censeo praeceptum fuisse iniquum, ac subinde nullum, propter dicta in priori puncto, quae cum proportione hic applicari possunt, quia illa intimatio nulla est, ut jam dicam. Alio modo potest intimatio praecepti fieri in die festo, vel per accidens, ex ignorantia ministri, vel ex malitia ejusdem, aut etiam judicis, qui privatim et extra judicium id ordinavit, et talis intimatio, quocumque ex his modis fiat, nulla est in die festo, ex vi ejusdem cap. ult. et dictae legis Ut in die. Nam ild praecipitur quies a litibus, et ab strepitu judicii, et irritatur quicquid in contrarium fit ; hac autem intimatio est contra quietem, et est pars non modica judicialis strepitus; ergo. Nihilominus tamen praeceptum ipsum in se validum manet, quia in se non continuit illum errorem, et alioquin habili tempore latum est. Poterit ergo alio die profesto citatio fieri ex vi illius, quia non fuit extinctum propter indebitam applicationem ejus, sed solum tunc non habuit effectum. Et ita, nisi iterum intimetur, nullam inducet obligationem ex vi intimationis factae in die festo, nec ex vi illius poterit processus formari, alioquin omnia erunt nulla, ut ex dictis constat.

7. An in die festo possint testes ecaminari. — Objectio. — Secundo, quoad processum seu progressum litis, quaeri solet an in die festo possint testes examinari. Unum est certum, scilicet, non posse illo die exigi juridicum juramentum, id enim expresse et specialiter prohibetur in dicto cap. 1. de Fer. Quae prohibiuo maxime intelligitur de solemni ac juridico juramento, sive a testibus, sive a partibus postuletur. Cum ergo testes non possint dicere testimonium nisi praevio juramento, sicut jurare non possunt in die festo, ita neque examinari. Dices, posse juramentum antecedere in die profesto, et tunc haec ratio non obstabit quominus interrogationes et responsa in die festo fiant. Ad hoc multi Canonistae totum concedunt , dicentes puram examinationem testium non esse prohibitam in die festo, si antea praecessit juramentum, et examinatio articulorum et interrogationum quae testibus proponendae sunt, ut dixit Glossa in Clem. unic., de Offic. deleg., verb. Judices. cum Specul., Joan. Andr. et aliis, quos refert Abbas in dicto cap. primo. Fundamentum est, primo, quia illud examen retrotrahitur ad diem juramenti; secundo, quia non est actus judicialis, sed extrajudicialis, nam per merum executorem fieri solet. Contrarium autem tenuit ibi Anton., dicens, totum illum actum esse prohibitum et esse nullum. Panormitanus vero mediam sententiam amplectitur, dicens, actum quidem esse validum, esse tamen illicitum, quia distrahit a divinis. Quae distinctio mihi non probatur, quia vel ille actus est prohibitus tanquam judicialis, et pertinens ad strepitum judicii, et sic erit nullus, juxta cap. ult. Si vero non est prohibitus specialiter, de se non erit illicitus, quia non est opus servile, et ita non est prohibitus generaliter; ergo nullo modo. Quod autem distrahat, non satis est ut sit peccatum, quia finis praecepti non cadit sub praeceptum, ut saepe dictum est. Alias etiam legere historias humanas, vel de novis eventibus interrogare in festo, esset speciale peccatum.

8. Auctoris sententia. — Inter alias vero duas sententias, opinio Anton., sicut magis pia, ita et probabilior mihi videtur. Primo enim illa retrotractio ficta est, nam revera ille actus ht in die festo ; non est autem admittenda fictio a jure non introducta, nec probata, imo parum consentanea juri, et observationi festi multum derogans. Eo vel maxime quod potius juramentum praecedens, solet quasi repeti et confirmari in illo die, in quo testis examinatur ; semper enim praemittitur interrogationem esse faciendam sub praestito juramento, quod ipse acceptat. Deinde non intelligo cur actus ille non sit in praesenti materia existimandus judicialis, nam sine dubio multum pertinet ad strepitum judicii, quem totaliter prohibet et annullat d. cap. ultim. de Fer., et l. Ut in die, cap. eod., ubi etiam praecipitur ut lites quiescant ; non quiescunt autem, sed progrediuntur, si examen fit testium. Item, tota illa actio pertinet ad formationem processus, et solet esse magna pars ejus; at in d. cap. ult. dicitur absolute: Vec processus habitus teneat ; ergo neque etiam quoad illam partem tenet. Item in l. ultim., c. de Fer., prohibetur in illo die omnis executio, et ne ulla quemquam urgeat admonitio ; et infra : Sit ille dies a cognitionibus alienus, quae omnia plane violantur per testium depositionem. Item, testes non possunt tunc cogi ad respondendum, ut Panormitanus fatetur ; ergo non juridice interrogantur ; ergo nec eorum depositio valida erit. Vel e contrario, si juridice interrogentur, actus judicialis est, et ita per legem ecclesiasticam irritus factus. Denique sine dubio graviter peccat tabellio scribendo, et fidem dando, quia illa scriptio pertinet ad processum judicialem conficiendum, quod prohibitum est, et consequenter irritum. Neque obstat quod haec examinatio testium fieri possit per aliquem deputatum a judice, qui non sit judex, sed quasi merus executor, qui jurisdictionem non habet, quia nihilominus illa actio fundatur in jurisdictione judicis, et pertinet ad executionem ejus in contentioso foro.

9. Utrum hoc liceat in causis spiritualibus. — Ab hac tamen generali regula excipiunt aliqui causas spirituales ; nam in illis aiunt licitum esse et validum, juramentum accipere, et consequenter etiam testes examinare, non vero in temporalibus, de quibus solis intelligunt prohibitionem juramenti, factam in dict. cap. 1. Adduntque ideo esse specialiter factam, quia, licet ex aliqua necessitate licitum sit judicium ferre, seu litem agere in causa temporali, nihilominus exigere juramentum, etiam tunc, prohibitum est. Ita sentit Cajetanus, dict. art. 4; et adducit D. Thom. 2. 2, quaest. 89, art. 10. At D. Thomas ibi non allegat d. cap. 4, neque illud exponit, sed solum de juramento in communi loquens, sive solemni et juridico, sive privato, ait: Pro spiritualibus negotiis juramenta possunt praestari in solemnibus diebus, quibus est spiritualibus rebus vacandum - non tamen tunc sunt juramenta praestanda pro rebus temporalibus, nisi forte eg magna necessitate. Ubi etiam non dicit hoc esse omnino prohibitum, sed non esse faciendum, quia non est consentaneum fini diei festi, qui est spiritualibus vacare ; si tamen fiat, non dicit esse speciale peccatum contra aliquam juris prohibitionem. Quapropter verius censeo, prohibitionem factam in d. cap. 1, generalem esse ad omnia judicia, et causas forenses, sive de temporalibus causis, sive de spiritualibus agatur, quia verba textus generalia sunt, nec talis limitatio in eo habet fundamentum. Nec etiam ratio D. Thomae hic applicari potest, quia neutrae causae tractandae sunt in die festo. In casibus autem, in quibus propter necessitatem potest esse licitum judicium in die festo, sicut exceptiones habent locum in causis spiritualibus, ita in temporalibus, si in eis vera necessitas occurrat. Nam duplex illa exceptio, quae in eodem textu additur, nisi pro pace, vel alia necessitate, indifferenter ponitur, et in judicio etiam de causa temporali habere pctest locum, ut infra dicam. Si ergo in causa temporali talis occurrat necessitas vel pietas, ut ratione ulius licitum sit judicium in festo, etiam erit licitum juramentum exigere, et testes examinare, quia jam ibi occurrit necessitas. Si vero e contrario judicium sit in causa et negotio spirituali, et non occurrit necessitas, ob quam in die festo judicium agere liceat, nec etiam tunc licebit juramentum exigere, nec testes ad dicendum cogere, vel examinare, quia deest necessitas, quae in d. cap. 1 pro juramento praestando postulatur.

10. Sitne omnis sententia prohibita in festo. — Tertio dubitari potest quoad finem judicii, an omnis sententia sit prohibita in die festo. Ad quod Cajetanus supra respondet, non omnem esse prohibitam, quia sententia excommunicationis ibi non prohibetur, neque est nulla ; quod est verum, quia non fit cum strepitu judicii. Et idem tenet Freder. de Sen., Con. 11, 12 et 13; et Abb., in d. cap. ult. de Fer., num. 16, 17 et 18, ubi plures in eamdem sententiam refert. Anton. veroibicontrarium tenet, quia lex dicit, ut omnis vox judicis sileat in die festo. Sed dico magis in hoc esse attendenda verba canonum, quam legum. lItem respondeo intelligendum esse de voce pertinente ad strepitum judicii, et ad processum judicialem ; excommunicare autem , ut Cajetanus bene notavit, non tam est procedere et judicare, quam veluti legem ferre, aut praeceptum imponere. Unde a fortiori constat, absolutionem ab excommunicatione non esse in die festo prohibitam, quia eadem de illa procedit ratio, et aliunde est favorabilior, quia est spirituale bonum, et per eam subvenitur periculo animae. Quanquam haec ratio possit etiam suo modo applicari ad ipaam excommunicationem, quae est medicinalis poena, et ad bonum animae ordinatur.

11. Addunt praeterea Abb., Host., Joan. Andr., et Specul., actus etiam voluntariae jurisdictionis non esse prohibitos in die festo, argumentum sumentes ex leg. Actus, C. de Fer., ubi emancipationes et manumissiones in diebus festis fieri posse dicuntur, et super his acta fieri permittuntur. Efficacius vero id suadetur ex d. cap. ult. eod., ubi solum judicialis strepitus prohibetur, et qua ad illum pertinent ; dicitur autem esse judicialis strepitus. ubi causa est contentiosa et litigiosa, ac denique ubi guestiones et jurgia tractantur, ut ibidem significatur in ipso prooemio. At ea quae sunt jurisdictionis voluntariae, non fiunt cum strepitu judiciali, ut dispensationes, indulgentiae, privilegia, et hujusmodi, neque pertinent ad contentiosum judicium, ut constat ; ergo in eo cap. non prohibentur: sed neque in alio sunt prohibita, ut satis constat ex omnibus allegatis ; ergo. Addit vero Panormitanus limitationem, dicens hos actus esse validos, licet in die festo fiant, non tamen fieri sine culpa, si absque speciali necessitate fiant. Sed hoe jam supra in simili rejectum est, quia, si hi actus valent, ideo est, quia in illo cap. non sunt prohibiti, ut ipse fatetur; sed neque in alio loco sunt specialiter prohibiti, ut dixi; nec etiam sunt opera servilia, ut constat; ergo manent in ordine actuum indifferentium (ut sic dicam) pro diebus festis ; non ergo possunt niagis damnari, quam confabulationes, et ludi de se non mali, et similes res.

12. Executionem sententie prohiberi in festo. — Denique ex his a fortiori concludunt dicti auctores, omnes actus extrajudiciales factos in die festo validos esse, et non esse prohibitos ex vi illius cap. ult. Probatur, quia ibi solum prohibetur strepitus judicialis, et formatio processus usque ad sententiam. Unde infert Panormitanus, in cap. ult. de Jud., num. 22, executionem sententiae latae in die profesto, licet fiat in die festo, validam esse; quia non est actus judicialis. Sed alii oppositum sentiunt, ut videri potest per Felin. in cap. ult. de Jud., num. 13. Ego vero censeo exccutionem prohiberi in die festo, in dicto cap. ult., et consequenter etiam irritari, quantum juridice potest. Probo primo, quia Panormitanus fatetur esse prohibitam in cap. 1 de Feriis, praesertim in causa criminali : unde, licet textus ille solum prohibeat, ne quis in festo ud punam judicetur. ipse intelligit, etiam esse prohibitum adjudicari, et executioni mandari. Ergo eadem ratione, ubicumque prohibetur sententia 1n die festo, magis (ut sic dicam) prohibetur executio ejus. Item probatur ex leg. Actus, leg. Ut in die, leg. ult., Cod. deFer. Quamvis enim haec materia non videatur pertinere ad leges civiles, tamen cum disponant immediate de actibus civilibus, et in favorem religionis, per eas recte explicatur jus canonicum. Ibi autem prohibentur omnes actus in die festo, qui sunt judicii contentiosi, et irriti etiam declarantur in dicta leg. Ut in die; ct in leg. ult. expresse dicitur : Ut a cunctis emecutionibus excusetur , nulla quemquam wrgeat admonitio, taceut appuritio, preeconis horrida coc silescat, etc., quae omnia executionem sententiae significant. Unde tandem executio sententiae non immerito sub strepitu judicii comprehendi videtur, ut aperte significatur in dicta leg. Ut in die; et in illa esse solet major perturbatio partium et populi, et major distractio quam in sententiae prolatione; videtur ergo comprehensa in d. cap. ult. de Fer. At ibidem irritantur omnes actiones quae prohibentur; ergo. Dico autem, quantum possint, quia, cum executio consistat in facto, aliquando est irrevocahilis, ut constat.

13. Fierine possit appellatio in festo. — Tandem de appellatione dubitari potest, an liceat in die festo illam iuterponere. Et ratio dubii esse potest, quia non licet in die festo seu feriato appellationem prosequi ; ergo nec illam proponere. Antecedens commune est Doctorum, ut statim dicam, et sumitur ex lege 1, Cod. de Fer. Consequentia vero probatur, quia sicut prosecutio appeliationis pertinet ad strepitum judicii, ita etiam propositio ; loquimur enim de judiciali appellatione: illa autem actus judicialis est, et pars processus; ergo. Et confirmatur, quia non est necesse appellationem in continenti fieri, nam jura decem dies concedunt, et ordinarie melius ac maturius est non statim appellare; ergo nulla moralis necessitas esse potest appellandi in die festo, quia intra decem dies semper sunt aliqui profesti ; et, si ultimus sit festivus, nullum incommodum est praevenire, vel, si primus feriatus sit, postponere. Cur ergo dabitur haec licentia pro die festo? Adde, nullum jus canonicum talem licentiam dare; jura autem civilia vel etiam id non dicunt, vel, licet dicerent, non sufficeret. Multa enim opera fieri permittuntur, in diebus feriatis, jure civili bigestorum, et Codicis in tit. de Fer., quae ir die festo non licent, nisi quatenus per Canones permittuntur, quia haec materia canonica est.

14. Quid in hoc censeant jurisperiti. — Glossa. — Nihilominus Doctores juristae communiter docent, appellationem posse in die festo interponi, licet eam prosequi tunc non liceat. Ita Glos., in dicto cap. ult. de Fer., et ibi Panormitanus, num. 12; Glos., inleg. 1de Fer., et Cajetanus, dicto art. 4, S Sed ad hoc, dicens, prolberi homines litigare in die festo, actu appellandi excepto, qui omni tempore licitus reputatur ; nullam vero probationem adjungit. Glossa autem dicta id colligit ex dicta lege 1, Cod. de Feriis, adjunctis leg. 1, S Dies, ff. Quando appellandum sit, et Authentic. de Appellatione, et intra quae tempora, collat. 4, in principio. Sed in illis legibus nihil invenio de hoc articulo tractatum : nam S8 Dies, et in Authentic. solum agitur de numero dierum, intra quem appellandum est; et quod illi dies sint utiles, ita ut per judicem non impediatur appellatio. In lege autem 1, Cod. de Fer., solum dicitur, ita esse servandas, quoad appellationem, ferias repentinas, sicut solemnes, Sine ulla adjectione. Unde ex his juribus inter se collatis ad summum videtur posse colligi, licitum esse appellare in die festo, quando necessitas urget, vel praefinitus numerus dierum finitur, nisi ita fia; ex quacumque causa id accidat. Nam cum appellatio sit quaedam naturalis defensio, merito tunc conceditur, ne homo illa privetur. Si vero commodissime potest anteponi, vel postponi ad diem festum, nec ratio naturalis defensionis postulat ut id fiat tali die, nec jura citata id permittunt, nec, si permitterent, extendenda viderentur ad festa religiosa. Quare licet non audeam id damnare, nec videatur excessus gravis, quia sine magno strepitu fieri potest, et est res favorabilis, nihilominus consulerem ut in die profesto fiat, quoties commode possit.

15. Differentia inter duo capita juris. — Advertendum praeterea est, cum dicitur actus extrajudiciales validos esse et licitos, intelligendum id esse ex vi illius decreti, seu legis, per quam processus, sententia, et strepitus judicialis prohibentur, nam alio ex capite contingere potest ut actus malus sit. Est item notanda differentia inter c. 1 et ult. de Fer., quod in 1 non additur irritatio, quae additur in ult. Et ideo omnia, quae in primo cap. prohibentur, si non prohibentur in ultimo, licet cum peccato fiant, valida sunt. Quae autem in neutro cap. prohibentur, et servilia non sunt, illiciia non sunt, ex eo praecise quod in festo fiani, nisi aliunde habeant malitiam.

16. Enodantur due difficultates. — E ex hoc principio expediendum est dubium, quod Cajetanus proponit. an liceat advocato informare judicem in die festo. Dicendum est enim hoc in neutro capite esse prohibitum, quia est actus extrajudicialis, et non est servilis, et ideo nullo jure prohibitus est. Item ex eodem principio respondendum est inverroganti, an judicium arbitri sit in die festo prohibitum. Distinguendum enim est (cum Abb.,d, c. ult., n. 10), de vero arbitrio, et de inter- : nuncio, quem ipse arbitratorem seu compositorem vocat. Et de primo dicendum est, non licere coram eo causam agere in die festo, nec ei sententiam ferre. Ita habetur expresse in l. Omnes dies, C. de Fer., ubi dicitur: Nec apud ipsos arbitros, vel a judicibus flagitatos, cel sponte electos, ulla sit cognitio jurgiorum. Et ratio est, quia ille procedit judiciali modo instar judicis. De alio vero, ait Panormitanus posse munus suum exercere in die festo, quia solum est amicabilis foederator, et conciliator pacis ; federa autem, et similia pacta non sunt in die festo prohibita, ut ex eisdem juribus colligitur, et latius ipse probat. ^]W. Utrum sit licitum in festo juramentum eatrajudiciale.—Vandem circa tertium caput harum actionum, quaeri potest an juramentum extrajudiciale sit in die festo licitum, vel prohibitum. Nam de judiciali jam supra dictum est, per se universaliter prohiberi in qualibet causa, non solum ex vi illius specialis prohibitionis, sed etiam ex vi prohibitionis totius judicii forensis. De aliis vero juramentis extrajudicialibus, Panormitanus, in dicto cap. l de Fer., n. S, et clarius in c. ult., n. 18, sentit, etiam extra judicium, esse prohibitum omne juramentum in die festo. Potestque suaderi, tum quia in dicto c. 1 distincte ponitur prohibitio juramenti, et prohibitio placiti ac judicii; tum etiam quia fuisset superflua illa prohibitio juramenti, si de solo judiciali intelligeretur, quia jam erat contenta in prohi bitione judicii; tum denique quia ibi excipitur juramentum pro pace, quod extra judicium fieri solet in quocumque foedere, vel conventione. Nihilominus Cajetanus, in d. art. 4, S Secundum, intelligit illud cap. 1, de juramento solemniter in judicio prestando. Fa suaderi potest, tum quia textus, juxta subjectam materiam, videtur loqui de judicialibus actionibus ; tum maxime quia alias omne juramentum, alioquin licitum ex objecto, fine, et aliis circumstantiis extra tempus, ex eo so lum quod in festo fiat, esset speciale peccatum; quod videtur absurdum, et contra omnem usum et sensum Ecclesiae, et contra rationem, quia nulla eráàt causa vel necessitas prohibendi hoc modo omnia juramenta. Et similiter omne juramentum, alias illicitum, in festo prolatum, esset duplex peccatum, quod etiam est contra generalem regulam de aliis peccatis positam.

18. Auctoris judicium. — Ego vero dicerem, nec omnia juramenta, publica et privata, et quomodocumque facta , esse prohibita in illo textu, propter secundam rationem pro Cajetano factam, et quia non oportet adeo extendere legem odiosam ; nec sola juramenta, quae in judicio postulantur, esse ibi prohibi- ta, sed omnia etiam quibus pacta et conventa inter homines firmantur, et praesertim illa, quibus contractus, ibi comprehensi sub nomine aneercatus, firmari solent. Moveor auiem praecipue illa exceptione, nisi pro pace ; nam juramentum pacis non est judiciale, et ne videatur comprehensum , excipitur ; ergo signum est non prohiberi tantum judiciale juramentum. Pertinet autem illa exceptio ad juramenta conventionum, et obligationum humanarum ; ergo recte conjectamus ; illa esse prohibita, nisi in casibus exceptis. Consonat etiam ipse contextus, duo enim fuerant prohibita, scilicet, contractus et judicium ; additur ergo juramentum, quo illa firmari solent. Itaque textum illum intelligo de juramento solemniter facto in aliqua publica actione humana, sive illa pertineat ad judicium, sive ad alia negotia publica, quae inter homines geruntur, et praesertim illa quae fieri solent ad pacta firmanda, et novas obligationes inducendas. Et propterea specialiter juramentum pro pace permittitur, quia est valde pium, et quia pax est omni tempore procuranda. Sub pace autem intelliguntur omnia, quae ad jurgia removenda, et concordiam faciendam inter aliquos transiguntur, nam haec in festis licent et juramento firmari possunt, ut sentit Glos., in cap. ult. de Fer., verb. Quibus , in fin. ; et ibi Panorm., n. 14. Et simili modo, quotiescumque judicium ob piam causam in dic festo agi potest, juramentum etiam postulari potest, ut iidem sentiunt ; tum quia est cadem ratio ; tum etiam quia, concesso principali, conceduntur accessoria , maxime quae necessaria sunt ; jJuramentum vero est moraliter necessarium in judicio.

19. Explicatur limitatio quedam legis. — Atque ex his facile est explicare limitationem, quae huic prohibitioni adjungitur in d. cap. ultim. de Fer., his verbis: Nisi necessitas urgeat, vel pietas suadeat ; quacumque enim ex his duabus causis interveniente, potest licite causa judicialis tractari in die festo sine ulla dispensatione hominis, quia ipso facto cessat obligatio legis, quia lex ipsa expresse illam limitavit. Procedit autem dicta limitatio in qualibet causa, sive civili, sive criminali, ut omnes docent, ac subinde in causa tam temporali quam spuirituali ; quia lex tam indefinite et generaliter excipit, sicut prohibuerat ; ergo, sicut omne judicium prohibuerat, ita omne concedit in illis duobus casibus. Cum autem distinctis verbis , et modo diverso utramque causam ponat, certum est distinctas causas, et rationes per illa verba significari.

20. De necessitate. — Necessitatem ergo imprimis omnes Doctores intelligunt esse, quando id ad effectum ipsius judicii est necessarium, ut in festo fiat. Quod his verbis declaravit Ulpian., in l. 1, 8 Sed excipiuntur, tf. de Fer. : Sé res tempore periturassit, hoc est, si dilatio actionem sit peremplura ; cui consonat c. Significaverunt, ult. de Jud. Item rei sercande causc, ut dicitur in 1. 2, ff. eod. , id est. ut Glos. exponit, quando est debitor suspectus ne dilapidet ; idemque erit, ne fugiat, vel ne res pereat, aut notabiliter interim damnificetur. Unde additur ibid., in l. 3, solere jus dici in feriis, de rebus quae tempore vel morte peritura sunt, quarum varia exempla subjiciuntur. Et in fine additur: /tem in eum, qui quid, nundinurum nomine , adversus communem utilitatem accepit. Unde intelligimus, et proprium litigantium commodum , et publicam utilitatem posse hanc necessitatem inducere. Unde Hostiens. et Abb., in d. cap. ult., recte adnotarunt, non solum periculum spiritualis nocumenti , sed etiam temporalis damni, privati vel publici, ad hanc necessitatem sufficere; nam de temporali loquuntur praedicta jura civilia ; de spirituali ratio a fortiori probat, quia spiritualia temporalibus praeferenda sunt, unde tunc necessitati etiam pietas conjungitur. Habet denique locum haec necessitas non solum in causis civilibus, sed etiam in criminalibus. Sic enim latro suspectus de fuga potest in die festo incarcerari, et contra eum procedi, quantum necesse fuerit, juxta Glossam , Bartolum , et alios, in l. ult., C. de Fer. Item, si atrox delictum cum publico scandalo commissum sit in die festo , potest statim publice judicari et puniri, si ad publicum exemplum ita expediat. Item, hac ratione solent haeretici in diebus festis publice judicari, et supplicio affici, ut major concursus popuii fieri possit, quou ad populi terroreg et instructionem valde necessarium est. Et ob similem causam in parvis oppidis solent similia judicia in festis permitti, quia in profestis non adsunt rusticani et agrorum cultores. His fere modis explicant verba illa : Nis necessitas urgeat , Glossa, Hostiens., Panormitanus et alii in d. cap. ultim. ; Glossa etiam ult., in d. cap. Significaverunt, et Glossa 1, 15, q. 4, in princ. ; Glossa etiam et Doctores in d. lege 1, et sequentibus, ff. de Feriis.

21. Quid pietatis nomine intelligatur in hoc loco. — Altera vero pars de causa pietatis recte explicatur a Cajetano, d. artic. 4, S Ad hoc dubium , ubi distinguit pietatis nomen; nam interdum pro religione sumitur, interdum pro misericordia, interdum propriissime pro virtute observantiae ad patriam , parentes, et consanguineos ; dicitque ibi sumi pro misericordia pauperum, et indigeniium personarum ; nam haec sola interdum sufficit, ut liceat judicia in festis agere absque alia necessitate, praeter eam guam vera ratio misericordiae includit. Et ita etiam sentiunt omnes Doctores citati, et exemplum ponunt in causa miserabilium personarum, ad quas pertinent illa exempla, 1. 2, ft. de Fer.: Ut tutores et curatores dentur, alimenta constituantur, etc. Eadem ratione, si litigantes sint valde pauperes, possunt in die festo expediri, ne graventur expensis ultra id quod possunt, et sic de aliis. Addo vero non ita oportere restringere hanc pietatem ad misericordiam, ut non possit etiam pro religione et pro patria judicium peragi in die festo ; quia, si similis ratio et causa subsit in persona religiosa, vel in aliqua ecclesia, vel in causa civitatis, scu patriae, poterit etiam in illa judicium exercceri in die festo; quia titulus religionis, vel propriae pietatis adjunctus non minuit, sed auget rationem hujus indigentiae. Neque hoc voluit negare Cajetanus, sed intelligit, solum finem quasi extrinsecum religionis, vel pietatis ad parentes vel patriam, non sufficere, nisi aliqua ratio indigentiae, vel miseriae in eis sublevandae, concurrat. Quod verissimum profecto est, quia oportet pietatis causam talem esse, ut causam rationabilem tribuat non differendi judicium in die festo: solus autem religionis, vel cognationis, aut patriae titulus non affert rationabilem causam, nisi ex parte ipsorum sit aliqua indigentia, rat:one cujus illis celeriter subveuiendum sit. Denique advertit optime Cajetanus hanc exceptionem, quoad hanc partem, non esse extendendam ad opera servilia, neque ad alia prohibita extrajudicialia ; nam de solis actibus judicialibus dictum caput ultimum loquitur. Quia de illis tantum excipit, de quibus prohibitionem facit, ut per se constat; nam illa exceptio est pars ejusdem legis, et eodem contextu proponitur. Unde, licet prior pars, quae est de necessitate, in aliis operibus locum habeat, non est ex vi hujus capitis, sed vel ex ipso jure naturae, vel ex generalh intentione legum positivarum. Posterior autem pars de pietate est ex peculiari indulgentia hujus legis, quae noluit cum majori rigore prohibere judicia in die festo ; et ideo extendenda non est ad alia opera servilia, ut illa liceant in die festo, propter solam misericordiam non necessariam pro illo die; quia hoc non licet, ut supra vidimus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 30