Caput 31
Caput 31
Quanta sit obligatio hujus prohibitionis, et quantum duret.
1. Transgressionem hujus precepti esse mortalem. — Duo haec supersunt explicanda circa obligationem hujus praecepti. quae ex dictis breviter expediri possunt, et ideo simul illa proponimus. Primum est, quanta sit haec obligatio, id est, an sit tanta, ut ex suo genere obliget sub reatu mortalis culpae, vel tantum venialis. In quo auctores, qui dixerunt praeceptum hoc quoad partem affirmativam non obligare sub mortali, idem fortasse dicerent de hac parte negativa, quia est eadem fere ratio. Dicendum vero est, gravem esse obligationem hujus praecepti, atque adeo transgressionem ejus ex suo genere peccatum esse mortale, licet in individuo possit esse veniale ex levitate materiae, aut excusari ex conscientia erronea probabili ex consilio alicujus, qui reputatur doctus ac fide dignus, vel ex aliqua simplici inadvertentia et cogitatione. Haec resolutio est clara ex superioribus; nam primo hoc praeceptum est virtutis religionis, et ex ea parte grave; ordinatur etiam ad gravissimum finem, qui est divinus cultus; ergo cessatio quam praecipit, spectata ut cadit sub hoc praeceptum, materia est satis gravis. Praeterea, Deus in lege veteri gravissime punicbat hoc delictum, et Ecclesia interdum excommunicat fideles propter transgressionem diei festi ; ergo signum est culpam esse de se gravem. Denique hic est communis sensus Ecclesiae.
2. Posse esse venialem ex levitate materie. —Nihilominus ex levitate materiae posse hoc esse veniale, certissimum est ex generali regula operum humanorum: nulla enim ratio specialis occurrit excipiendi hoc praceptum ab illa regula. Confirmatur, nam ex commuui sententia, hac ratione excusantur a culpa mortali tondentes barbam et capillos capitis in die festo ; si enim per partem horae, paulo plus minusve id faciant, non censetur mate ria gravis, ut est communis doctrina Sylvestri, Augeli, Cajetani, Soti, Navarri, in locis citatis, et aliorum communiter. Nam, sicut exiguum opus censetur materia levis, ita etiam opus brevi tempore durans. Quantum vero sit hoc tempus, incertum est. Quidam dicunt. si non attingat tertiam partem diel, non esse materiam gravem. Sed nimia est licentia, multumque praejudicat praecepto, et nulla probabili ratione nititur. Alii dicunt, si attingat horam integram, jam esse materiam gravem. Sed nimia est et rigorosa restrictio, quia respectu totius diei pars vigesima quarta non apparet nimia, nec multum impedire finem praecepti, qui est cultus Dei. Quare prudenti arbitrio hoc existimo relinquendum; nam considerare oportet qualitatem et laborem operis. Atque hinc patet, posse etiam hoc accidere ex judicio conscientiae, nam cum hoc pendeat ex arbitrio, facile potest quis decipii invincibiliter, putans esse levem materiam, quae in se gravis est, et tunc certum est excusari a culpa morali, licet non excusetur a veniali. Adde in his casibus, si cum materiae levitate simul concurrat aliqualis necessitas, licet magna non sit, facile posse etiam venialem culpam excusari, ut ex his, quae dicemus, constabit.
3. Obligatio hujus praecepti durat integro die natura i. — Circa secundum punctum, dicendum imprimis est, obligationem hujus praecepti ordinarie us pro toto tempore unius diei naturalis, id est, viginti quatuor horarum, nisi in aliquo praecepto pars tantum diei designetur. Hoc totum satis explicatum est, agendo de temporis determinatione facta in tertio praecepto Decalogi. Ibi enim ostendimus hoc tempus yiginti quatuor horarum non esse determinatum jure naturali (quod etiam per se est satis notum); lege autem veteri jure divino tempus illud m initun esse pro cclebratione sabbathi, et fere pro singulis festivitatibus. Unde intulimus ridiculam esse opinionem asserentium, hanc determinationem esse nunc de jure divino, vel esse immutabilem; quia jus divinum antiquae legis nunc non obligat, et oppositum sentire, esset haereticum ; jus autem divinum naturale in hac re locum non habet; superest ergo ut tota haec determinatio sit nunc de jure ecclesiastico. Unde constat posse in Ecclesia dari praeceptum vacandi in festo aliquo pro dimidio tantum die naturali, vel etiam artificiali, ut ab ortu solis usque ad meridiem, quod supra probatum est. Id tamen non fit in festivitatibus toti Ecclesiae communibus; et hoc satis est ut dicamus, ordinarie tempus hoc esse viginti quatuor horarum, quia ita determinatur in illis festivitatibus geueralibus ag frequentius etiam in particularibus, licet raro in aliquibus aliud fiat. Et quidem, quando pro minori tempus fit determinatio, statim in ipsa lege declaratur principium et finis temporis designati, et ideo nihil de illo dicere oportet ; at vero, quando tempus est diei naturalis, varii sunt modi assignandi principium et finem ejus. Nam potest computari ab occasu ad occasum solis, quomodo computantur in lege veteri dies festivi ex praescripto ejusdem legis : A cespera usque in vesperam celebrabitis sabbatha vestra. Potest etiam computari ab ortu solis usque ad sequentem ortum, vel a meridie usque ad meridiem, vel a media nocte in mediam noctem, ut videre licet in Gloss., in l. More Romano, ff. de Fer., et latius in Alciato, in l. 2, S Cujusque diei, ff. de Verbor. signific. ; Tiraquel., de utroque retract., lib. 1, § 1, Gloss. 11.
4. A media nocte in mediam noctem sercandus dies festus. — Dico ergo secundo: initium et finis diei, pro quo toto vacandum est ratione festivitatis, juxta regularem usum Ecclesiae a media nocte in mediam noctem sumendum est, licet in variis provinciis aliud possit consuetudine introduci, quod servandum ibi est. Prior pars non est scripta in jure canonico; quin potius in capit. 1 de Fer., dicitur, dominicam obseryandam esse a vespera usque ad vesperam, et illo tempore abstinendum esse ab omni opere illicito, id est, prohibito. Idemque habetur in c. 1 de Cons., d. 3. Nihilominus prior pars certa est ex communi consuetudine et traditione Ecclesiae, de qua in Hispania, Italia et Gallia satis nobis constat, et idem credimus esse in universa Europa ; nec de alia consuetudine nobis constat; non est autem dubium, quin haec consuetudo ad praecepti determinationem suffticiat. Ratio autem fuisse videtur, vel quia hic modus computandi naturales dies more Romano observatus fuit, ut dicitur in d. leg. More Romano ; et ita etiam Ecclesia Romana illum retinuit, et ab illaut a capite ad alias manavit : vel certe quia hic mos est facilior, et videtur maxime rationabilis, ut tota dies dominica observetur, et ejus observantia incipiat a tempore resurrectioris Domini, vel proxime circa illud, et omnino distet ab observantia sabbathi judaici. Potestque hoc explicari exemplo praecepti jejunandi, nam ex vi illius a media nocte usque ad mediam noctem a carnibus abstinendum est; ita ergo hic ab operibus servilibus. Et haec est communis resolutio, ut videre licet in Covarr.. 1. 4 Var., c.19, n. 9; Navar., c. 13, n. 5 et 8; Sot. et aliis.
5. Est tamen notandum, aliud esse agere de principio et fine diei festivitatum in ordine ad officia ecclesiastica, aliud in ordine ad obligationem servandi festum. Nam priori modo incipiunt festivitates a primis vesperis, et durant usque ad secundas vesperas , ut voluit Glos. in c. AIma, S In festivitatibus, verb. Assumptionis, de Sent. excom., in 6, vel potius usque ad completorium diei, juxta Clementin. 1, cum Glos. ibi, verb. /mprimis, de Reliq. et Vener. sanct. Quod est verum in ordine ad suspensionem interdicti, de qua loquitur capit.. Alna, ut latius dixi in 5 tom., disput. 34,, sect. 3, n. 20 et 21. Nam quoad officium ecclesiasticum, usque ad mediam noctem protendi potest, ut infra de horis canonicis dicendum est; et videri potest Covarruvias infra citandus. At vero quoad observantiam festi, incipit a media nocte, ut dictum est. Unde non est dubium (quicquid Rosellla dicat n. 5), licitum esse artificibus laborare die sabbathi post occasum solis, et usque ad mediam noctem, quia prohibitio non incipit prius obligare. Eadem autem ratione, certum est teneri ad cessandum ab operibus in die festo, etiam post occasum solis usque ad mediam noctem, quia ut dixi, per naturalem diem durat prohibitio, ubi expresse non limitatur.
6. Dfficultas elucidatur. —Ad c. ergo 1de Consecr.. d. 3, facile dici posset non potuisse statuere legem generalem, quia est Concilii provincialis, quod in hac parte neque approbatum, neque receptum est. Et idem dici posset ad c. 1 de Fer., si solam originem ejus spectemus; nam refertur ex Concilio, apud compendium, quod nec generale fuit, nex extat. Tamen, quia Gregorius IX pro lege illud statuit, non habet jam locum dicta responsio. Dici ergo potest consuetudine esse abrogatum, ut multi interpretes ibi respondent, et Panormitanus non abnuit. Occurrit vero difficultas, quia consuetudo haec observandi festa hoc modo, antiquior esse videtur Gregorio IX, qui solus potuit auctoritatem legis universalis dare illi capitulo, ut dixi; ergo verisimile non est, Gregorium IX voluisse morem Romanum immutare. Unde Glossa ibi exponit de celebratione festi quoad officium. Sed non videtur expositio posse accommodari, praesertim ad c. 1 de Feriis, cum in illo espresse explicetur de vacatione ab operibus prohibitis. Et ideo Panormitanus ihi per vesperam intelligit ortum Solis. Hanc vero expositionem maxime retellit Covarr., lib. 4 Variar., c. 19, n. 9, et sine dubio per ortam Solis non potest intelligi ascensus solaris corporis supra nostrum horizontem ; tum quia non congrueret expositio cum communi observantia, ut Abbas intendit; tum etiam quia nemo tempus illud vocavit vesperam, sed potius lucem. Nihilominus ortus solis, interdum dicitur punctus medius noctis, quando sol incipit ad nos appropinquare, ut notavi in 2 tomo tertiae partis, d. 46, sect. 2. Clarius vero diceretur ibi vesperam sumi pro nocte, et non determinari punctum noctis, a quo incipit festum ; sed intelligendum esse juxta communem consuetudinem.
7. Ex his ergo infertur eum qui, intra tempus illud naturalis diei designati ad festivitatem, servilia opera exercuit, sive tunc peccaverit, sive aliquo justo impedimento excusatus fuerit, non teneri alio die abstinere ab operibus, nec vacare cultui divino, ut illum defectum suppleat ; quia illud fuit onus illius diei, quod cessat, transacto die. Sicut, si non audivit missam intra illud tempus, non tenetur postea illam audire, nec in recompensationem aliquid aliud facere, praeter contritionem et confessionem de peccato, cum satisfactione poenitentia injuncta ; quia nihil aliud praeceptum est, ut etiam notavi in 3 tomo tertiae partis, disp. nlt., dub. ult. Solum est hic advertendum, saepe accidere ut festum, in diem impeditum cadens, in sequentem transferatur quoad ecclesiasticum officium; nihilominus tamen non transfertur quoad obligationem audiendi missam, et vacandi ab operibus, ut constat ex usu Ecclesiae; et ideo semper festum in suo die servandum est; alius vero dies, in quem transfertur officium, non cadit sub obligationem.
On this page