Caput 32
Caput 32
De causis quae excusare possunt a festi observatione.
1. Discrimen inter non obligari et excusari. — De hac materia ex professo dixi in dicto tom. 3, disput. ultim., section. ultim. Et omnia capita, quae ibi numeravi, ex quibus quis potest excusari ab audienda missa in die festo, applicari possunt ad hanc obligationem vacandi ab operibus servilibus. Solum ergo est advertendum, aliud esse non obligari, aliud vero esse excusari. Non obligatur enim aliquis in die festo ad abstinendum ab aliquo opere, quando opus illud revera non est materia illius praecepti, nec per illud prohibetur, ut diximus de opere liberali, vel de praparatione cibi necessarii in illum diem. Excusari vero dicitur quis, quando lex quidem prohibebat tale opus; tamen causa vel necessitas occurrens suspendit pro tunc obligationem legis, vel aufert illam pro tali casu. Et ideo, quando non est excusatio. sed absoluta non obligatio, non tenemur praevenire necessitatem operis, etiamsi possimus : sed absque ulla necessitate vel dispensatione possumus tale opus in diem festum reservare. Quando vero per excusationem permittitur opus, necesse est, ut necessitas praeveniri non possit, vel ut intercedat dispensatio. De operibus ergo quae simpliciter non cadunt sub hanc prohibitionem, dictum est supra, quia necessarium fuit ad explicanda opera quae per se prohibentur. De excusatione vero, licet aliqua attigerimus de operibus liberalibus specialiter prohibitis, generalem tamen de operibus servilibus tractationem in hunc locum reservavimus. Supponimus ergo posse interdum intervenire excusationem circa hanc prohibitionem ; hoc enim fere commune est omni praecepto positivo, et maxime humano. Deinde haec excusatio dupliciter accidere potest : primo absque dispensatione, vel cum illa; et ad utrumque modum necessaria est aliqua causa, saltem ut juste fiat. Tamen in priori modo, tam gravem oportet esse causam , ut per se faciat obligationem cessare, eo quod intelligatur non fuisse mentem Ecclesiae obligare pro tali casu. In posteriori autem modo, causa non tollit per se obligationem, sed adjuncta voluntate et licentia praelati, quae ex tali causa justa et rationabilis redditur. Prior ergo proprie vocatur excusatio, et ita illam appellabimus; posterior vero proprius dicitur dispensatio, de qua in cap. seq. dicetur.
2. Propria necessitas excusat in die festo. — Causa ergo generalis inducens excusationem, est necessitas imminens, quae praeveniri non potuit, vel quia est repentina, vel quia multis diebus durat, vel quia usus et conditio humana aliud non patitur. In particulari vero primum caput hujus excusationis est necessitas propria conservationis, vel sustentatonis propriae vitae, aut familiae. Quia intenuo Ecclesiae non est obligare cum tanto gravamine, ut dixi in dicta disputat. ultim., sect. ultim., et quae ibi dixi in 3 et 4 cap. de excusationibus, fere possunt cum proportione ad praesentem casum applicari. Et hujus excusationis habemus exempla in Scriptura, 1 Machab. 2, de Machabaeis pugnantibus in die sabbathi, propter periculum quod eis imminebat, nisi se defenderent. Et de Elia affert divus Thomas exemplum, quia, ut fugeret persecutionem Jezabel, confecit iter in sabbatho, magis quam per legem liceret , quod non invenio expressum in Scriptura ; sumi autem potest ex 3 Reg. 19, quatenus ibi dicitur, quod ambu!avit quadraginta diebus, in quibus sabbatha continebantur. Item adducit illud Matth. 19 :Quis erit ex colis homo, qui habeat unam ovem, et si ceciderit sabbatho in foveum, uonne tenebit. et levabit eam ? Vtem, quod ibidem Christus excusat discipulos in sabbatho vellentes spicas, propter necessitatem. Denique de hac excusatione habet regula juris : Quod non est licitum in lege, necessitas facit licitum, sumpta ex Beda, Marci 2, et habetur cap. Quod non est, exira, de Reg. jur., ubi exemplum Machabaeorum adducitur, et ibi Glossa alia refert.
3. Ex hoc ergo capite possunt excusari veri pauperes, qui, nisi laborent, non possunt sustentare se, vel familiam suam. Qui tamen observare debent imprimis, ut sine scandalo id faciant, et secreto; secundo, ut certa sit et evidens necessitas sufficiens; et quia regulariter ipsi non possunt per se hoc judicare, tum propter periculum affectus, tum propter defectum doctrinae, ut secure id faciant, consulere debent virum, vel confessarium pium et doctum, cujus judicio stare possunt. Quod si res fuerit dubia, petant dispensationem a suo pastore, ve! abstineant; quia, eo ipso quod causa est dubia, est insufficiens, ut per se solam, obligationem auferat. Item ex hoc capite excusantur agricola , qui ingruente pluvia laborant, ut segetes tueantur, illas concinnando vel operiendo; vel qui ob venti commoditatem purgant triticum in area propter immiriens pericnlum, quia fortasse commoditas venti deesse solet. Sed in his et similibus casibus servanda est regula data, ut, scilicet, necessitas sit certa; vel, si sit dubia, licentia petatur. Et quando actiones sunt publicae , optimum consilium est, ut non fiant sine consensu parochi.
4. Regula cognoscendi, quando potest opus continuari in festo. —ltem hinc excusat Cajetanus; coquentes lateres, tegulas, et calcem in festo; quod tamen Soto non probat, quia possunt uno vel ;duobus diebus profestis decoqui, et in die festo potest cessari sine dispend?o; secus vero est de vitro et similibus. Sed haec doctrina pendet ex facto, non ex jure ; unde regula est, quando inchoatum opus non potest intermitti in die festo sine dispendio notabili personae, vel communitatis, tunc potest opus in die festo continuari ; secus, quando non est haec necessitas; quando vero in casu hoc contingat, necne, ad artifices spectat, et illis credendum est. Et ex hoc etiam capite excusant multi famulum, qui cogitur praecepto domini ad laborapdum in die festo, nec potest illi non parere sine gravi incommodo, quia vel privaretur stipendio, vel alimento necessario, vel domo excluderetur, et famulatu privaretur cum gravi jactura, quia non sperat aliud commodum facile invenire. In his ergo casibus et similibus, Doctores hos excusant, ut patet ex Cajetano supra, Navarr., cap. 13, numer. 7, cum Sylvestro, Angelo, Rosella, et aliis; Anton., 1 part., titul. 9, cap. 7, S 5. Et ratio est, quia hic non solum excusat necessitas naturalis, vel quasi ab intrinseco, sed etiam necessitas per vim et metum, quia eamdem indigentiam et causam inducit. Quamvis oppositum expresse doceat Abul., in capit. 12 Exod , quaest. 23, sed sine fundamento ; nisi intelligatur, quando vis infertur in injuriam, vel contemptum festi aut religionis, quod etiam ahii Doctores advertunt; tunc enim propter nullum metum licet agere contra legem ecclesiasticam, ut constat ex materia de legibus.
5. Necessitas reipublice etiam inducit emcusationem.—Secundum caput excusationis esse potest necessitas reipublicae, seu communitatis, quia non minus, imo magis illi subveniendum est, quam propriae necessitati. Item quia Ecclesia non vult obhgare ad hoc otium cum publico incommodo reipublica, ut satis declaratum est in capit. Licet, de Ferns. Item statim dicemus, hoc licere propter privatam necessitatem proximi; ergo multo magis ob publicam. Et ex hoc principio excusantur multi, opera servilia vel prohibita facientes ob publicam necessitatem. Ut excusantur milites bellum agentes in die festo ob defensionem reipublice, et parantes tormenta bellica, et qui vallo circumdant oppidum, ve fossam faciunt tempore necessitatis. Item reficientes pontes, et vias, et fontes, et alia quae sunt publici usus et utilitatis, quando sine magno incommodo publico non potest remedium difterri. Item hac ratione licet laborare in providenda republica de necessariis ad victum diei festi, quoad eas res quae praeveniri antea non possunt. Adde etiam excusari eos, qui pro causa publica, honesta, et convenienti reipublicae, aliquod opus faciunt, licet utilitas non sit simpliciter necessaria, sed ad communem populi laetitiam, vel splendorem, in occasione moraliter necessaria, ut in adventu regis, vel ortu principis ; tunc enim laborare solent artifices his diebus, ut vestes, vel publica artificia, et tabulata, et theatra vel perficiant, vel ornent, et similia : quae ita sunt consuetudine recepta, ut ipsa sufficiat ad excusandum. Tamen in his casibus securius est licentiam a pastoribus postulare, nam sine dubio similes causae sufficientes sunt, ut juste illam concedant, quando talia sunt opera, ut praveniri non possint, et fieri in diebus profestis, vel quando occasio talis est, ut brevitas temporis id non permiserit.
6. Proami necessitas eadcusat in die festo. — Tertium caput est necessitas proximi, etiam privata : nam Deus plus misericordiam valt, quam sacrificium, Oseae sexto ; ex quo loco argumentatur Christus contra Judaeos, Matth. duodecimo, unde infra concludit: Licet sabballis benefacere, quando, scilicet, charitas et necessitas proximi id postulat, quia tenemur proximos diligere, sicut nos ipsos. Unde etiam Gentilis Scaevola de hac re consultus respondit : n feriis agere licitum est, quod, si intermitteretur, nobis vel aliis noceret : refert Macrobius, libro primo Satur., capite decimo sexto. Itaque, si salus aut vita proximi periclitatur, licet proilla tuenda et defendenda laborare in festo; et si domus proximi accenderetur, laborandum est ad extinguendum ignem, et sic de aliis, in quibus habet locum illud Bernardi: Quaee pro charitate inducta sunt, non debent contra charitatem militare. Neque in hoc potest certior regula tradi, sed in particulari est necessaria prudentia; et consilium in prima regula datum hic etiam applicari potest. Ordinarie vero securius potest quis proprio judicio duci in laborando in die festo ad subveniendum necessitati proximi, quam propriae, quia non tam facile excedet in hoc ex affectu ad alium, sicut ad seipsum; nihilominus tamen tutum semper est uti consilio prudentis , quando necessitas non est patens; nam, si sit evidens, tutius est excedere, quam deficere; et, si bona intentione fiat, nunquam in hoc committetur delictum. De quo videri possunt dicta in illa disp. ult., sect., S Quartun caput.
7. Pietas similiter vel in Dewn, vel in procimun. — Quartum caput est pietas in Deum, velin prosimum ; hoc enim modo excusantur, qui intemplo ornando, et parietibus instruendis auleeis et tapetibus, laborant. Sed de hoc puneto jam supra explieatum est, quando et quomodo locum habeat haec excusatio. Et ad haec reducuntur omnes rationes et causae, quae possunt ab his operibus exercendis excusare. Et omnes tanguntuy in cap. ult. de Fer., in illis duobus verbis: Nisi necessitas urgeat, vel pietas suadeat. Circa quem textum supra dictum est, in eo non esse sermonem de operibus servilibus, sed de operibus liberalibus, seu de actionibus forensibus, quae cum judiciali strepitu fiunt. Unde, quia in illis actionibus specialiter fit exceptio expressa in ipsamet lege prohibente illas actiones in die festo, dici non immerito potest, actiones illas in casibus ibi expressis non solum esse licitas per modum excusationis, sed etiam quia pro illis casibus prohibitae non sunt. Quod fuit maxime conveniens in illis actibus propter peculiarem causam, nimirum, quia non solum prohibentur, sed etiam irritantur, ut supra visum est ; et ideo oportuit expresse excipi, ne fortasse de valore actus dubitari possit. Unde, quod non sola necessitas, sed etiam pietas sufticiat, videtur esse peculiaris concessio in illis actibus, ut supra dictum est.
On this page