Text List

Caput 33

Caput 33

De dispensatione in hoc praecepto.

CAPUT XXXII. DE DISPENSATIONE IN HOC PRAECEPTO.

1. Dispensatio ab hoc preecepto eaimit. — Que duplea est.—DPrima necessaria.— bispensatio est quaedam generalis ratio excusans, vel potius auferens obligationem praecepti in particulari ; et locum habet in omni lege positiva; et ideo non indiget diffusa tractatione, sed sola applicatione generalium regularum. Ut autem omnes excusationes comprehendamus, distingui potest haec dispensatio in expressam et tacitam, id est, in eam, quae ab ipso superiore, verbo aut scripto aperte conceditur, et eam, quae usu et consuetudine cognita, et tolerata a praelato, inducta est. Et rursus prior subdistingui potesti; nam una est ab homine, alia a jure: prior frequens et ordinaria est, posterior in uno vel alio casu invenitur. Ad dispensationem ergo ab homine, necessaria est potestas et causa, et ut accedat voluntas.

2. Qua potestas. — Potestatem ergo dandi hanc dispensationem habet in primis Papa, ut per se notum est. Deinde habet illam Episcopus non solum in propriis festivitatibus, sed etiam in generalibus totius Ecclesiae, ut omnes docent. uanquam enim Episcopi non pos- sint generaliter in suo episcopatu generalia festa tollere, qua jure communi scripto, vel per traditionem generalem ab universa Ecclesia observantur, quia nec potestatem habent de se, ut constat, nec hoc illis est concessum vel jure scripto, vel consuetudine, nihilominus possunt cum particularibus personis, aut populis, in observatione talium festorum, quoad aliquos actus, dispensare. Ita docent Anton., 2 part., tit. 9.cap. 9; Cajetanus, dicto art. 4, S In septimo casu ; Sot., Sylvest., Angel., Navarr., locis citatis, et alii communiter; et ex usu satis constat. Ratio vero est, quia haec potestas est moraliter necessaria ad ordinarium regimen animarum pro casibus repentinis, vel extraordinarie occurrentibus. Unde recte dicunt iidem auctores, non solum Episcopum posse hanc licentiam dare, sed etiam in absentia ejus pastorem illum, qui majorem habet in populo auctoritatem. Unde in parvis oppidis, quando non potest facile recurri ad superiorem praelatum, seu Episcopum, parochus potest licentiam dare solum ad tempus, et pro ratione occasionis actualis occurrentis. Nam, si oporteret diuturnam et stabilem facultatem concedere, Episcopus consulendus esset, quia ad illum per se spectat haec dispensatio. Nomine autem Episcopi omnem ordinarium intelligimus, qui episcopalem habet, vel participat jurisdictionem; de quo quis sit, aliis locis late diximus. Et haec de potestate.

3. Que causa. — Objectio. — Satisftt. — Circa causam, oportet hic applicare doctrinam, quae in generali de legibus dari solet, nimirum, ad omnem dispensationem, ut juste concedatur, necessariam esse rationabilem causam, diverso tamen modo : nam quando praelatus dispensat in lege propria, licet causa desit, dispensatio erit valida, quamvis male concedatur ; quando vero dispensat in lege superioris, si datur sine causa, et injusta est, et nulla. Sic ergo quando Episcopus dispensat in festo proprio sui episcopatus, valida est dispensatio , etiamsi contingat male et sine causa dari. Si vero dispenset sine causa in festis quae sunt in jure communi, dispensatio est nulla, quia est de lege superioris; et ita non potest, qui illam accipit, tuta conscientia illa uti. Si autem bona fide procedat, et non constet illi certo causam esse nullam, vel insufficientem, praesumere potest pro facto superioris, et secure uti dispensatione sua. Dices : si necessaria est causa, inurilis est dispensatio, quia causa per se excusabit. Res- pondeo, non omnem causam, sufficientem ad dispensationem justam et validam, sufficere ad tollendam per se obligationem. Quando ergo necessitas tanta est, ut constet clare tunc legem non obligare, non erit necessaria dispensatio, per se loquendo ; tamen, quia saepe necessitas non est tanta, vel non est tam clara , ideo tunc est utilis dispensatio. Item, licet causa sit certa et sufficiens per se, tamen si non sit publica, nec evidens omnibus, opus autem servile, vel prohibitum, sit in festo publice faciendum, tunc ad tollendam scandali occasionem, et ad publicam satisfactionem, necessaria est dispensatio. Et haec de causa.

4. Quae voluntas.— De voluntate nihil aliud dicere oportet, nisi per illam consummari dispensationem, et ideo necessarium esse ut sufficienter manifestetur, et ut de illa satis constet juxta occasionis exigentiam. Non tamen est per se necessarium ut scripto concedatur, quia hoc nullo jure cavetur. Quaeri autem potest an interdum sufficiat voluntas praesumpta, seu ratihabitio. Dico tamen breviter, per se non sufficere, quando causa est dubia, et potest superior consuli ; quando tamen necessitas instat, et non est locus adeundi praelatum, tunc Sylvest., verb. Dominica, quaest. 4, 8 Quae autem, cum Vervecio, ait non fore peccatum operari dispensatorie ex praesumpta voluntate praelati , seu (quod idem est) tune ratihabitionem habere locum. Sed hoc intelligo esse verum, quando causa occurrens vel est probabilis necessitas, licet dubia, vel est in ipso jure approbata, saltem aequivalenter, juxta prudens judicium. In his enim casibus formari potest practicum judicium probabile, ac subinde practice certum, quod lex tunc non obligat, etiamsi deficiat dispensatio. At si casus est ita dubius, ut sine dispensatione hominis non cesset obligatio legis, nec probabiliter id judicari possit, tunc quantumcumque ego credam, praelatum, si adesset, fuisse dispensaturum, non est mihi licitum uti praesumpta voluntate, nec spe ratihabitionis, quia de facto hic et nune vinculum legis non est sublatum, nec aufertur per meam praesumptionem, vel spem ratihabitionis. Et haec de dispensatione ab homine.

5. Dispensatio jure lata duples etiam. — Prima. — Quoad dispensationes jure ipso latas, duas tantum invenio, de quibus simpliciter affirmare possim esse ipso jure concessas, et in superioribus tactae sunt. Una habetur in cap. Licet, de Fer., et datur in speciali casu, scilicet ad piscandum alecia, quando occasio offertur, quia, si amittatur, non facile redit. Est enim alec, seu halec, vel potius halex, genus quoddam piscis, cujus captura eopiosa est, quando apparet, et reipub'icae utilis; solet autem raro aut certis temporibus advenire, et ideo tunc datur in illo textu facultas piscandi illud in diebus dominicis, festisque non solemnioribus, ne publica utilitas amittatur. Quae autem sint festivitates majores, quae ibi excipiuntur, in superioribus dictum est. Quidam vero dicunt, hcodie hoc licere etiam in majoribus festivitatibus; sed hoc sustineri non potest ex vi juris, quia repugnat illi ; secus ex vi consuetudinis, ubi de illa constiterit. Crediderim etiam praelatum posse dispensare etiam pro majoribus festivitatibus, ubi viderit expedire.

6. Ad similia applicatura Cajetano. — Est item advertendum cum Cajetano supra, S 7n septimo casu, licet dispensatio illa in particulari concessa videatur, non esse tamen casum materialiter sumendum pro sola captura illius piscis, qui halex vocatur; nam, etiamsi sit alterius speciei, si in eo eaedem circumstantiae concurrant, eamdem dispensationem concessam esse, intelligendum est, quia illa dispositio uon materialiter, sed formaliter, tanquam generalis lex, accipienda est. Et idem sentiunt Canonista ibi, et ponunt exempla sardinis et thynnis. Oportet autem, ut in his eaedem circumstantiae occurrant, et ut sit vera necessitas iali die piscandi, quia alioquin illud commodum vel amittetur, vel magna ex parte diminuetur, quia ex his insurgit vera causa, propriaque materia illius dispensationis. His autem concurrentibus, non est necessaria praelati auctoritas, licet Sylvester oppositum indicet sine causa, quia illa dispensatio jure Ipso concessa est; non enim dicitur ibi, ut praelatus dispensare debeat, sed Pontifex ipse dicit : Indulgemus. Quae concessio juri inserta habet vim legis, et ideo formaliter intelligitur, et regulam generalem constituit dispensationis concessae pro omnibus similibus casibus, in quibus magna utilitas, praesertim communis, et ad bonum commune pertinens, impediretur ratione festi. Quod potest habere locum non solum in piscatione, sed etiam in venatione, et in aliis acquisitionum generibus, licet in piscationibus frequentius id accidat.

7. Utrobique tamen cum onere. — Adnotavimus autem supra, dispensationem illam non fuisse absolutam, sed cum aliquo onere, et commutatione faciendi aliquam eleemosynam ex lucro, ut ibi declaravimus. Et ideo addit Cajetanus omnes, qui in vi illius juris in festo piscati fuerint , teneri ad sustinendum illud onus ; quod verissimum credo ; opinor enim illud non esse consilium (ut Sylvester sine fundamento dixit), sed conditionem seu limitationem dispensationis, ut plane declarant illa verba : Jía quod post factam capturam, etc.; et ideo, quicumque illa dispensatione utitur, quasi ex pacto tenetur ad conditionem, vel ex vi commutationis, per quam subrogatum induit eamdem obligationem et legem, sub qua erat opus, cujus loco subrogatum est, ut etiam Angel. sensit. Hoc autem intelligendum est, quando ex vi illius tantum juris quis utitur dispensatione illa. At vero si accedat Episcopi dispensatio, ille poterit ex speciali causa eam absolutam concedere sine tali onere, et tunc cessabit haec obligatio.

8. An ex vi illius juris licitum sit operari persone privatee, ne occasionem lucri omittat. — Sed inquiri potest, an ex vi illius juris liceat unicuique privatae personae laborare in die festo, ut non amittat occasionem alicujus utilitatis, vel lucri notabilis, quod alio die acquirere non poterit. Nam Summistae in hoc obscure loquuntur ; Angel., numer. 234, ait, non solum propter necessitatem vitandi damnum, sed etiam pro acquirendo aliquo utili, quod alio tempore acquiri non posset, licitum esse uti facultate data in illo cap. Licet - Ft idem dic (ait) de quocumque simili ; statim vero num. 35 subjungit, in illo casu necessariam esse dispensationem, si possit haberi commode, vel ab Episcopo, vel a proprio sacerdote, si Episcopus adiri non potest. Et idem fere dicit Sylvester, d. q. 4, citans Vervec. et Angel. Haec vero non consequenter dicuntur; nam, si dispensatio cap. Licet habet locum in hoc casu, non est necessaria dispensatio praelati, ut ostensum est. Unde e contrario, si praelati dispensatio necessaria est, non procedit in eo casu dispensatio c. Zicet.

9. Resolvitur. — Ratio. — Dico ergo imprimis non esse dispensationem illam extendendam ad privatam utilitatem privatae personae, sed inspiciendam esse praecipue utilitatem publicam, quam Pontifex in illo textu copsideravit, ut ibi notant interpretes, praesertim Andr. Barb., in Scholio ad Abbatem. Et quamvis in textu non aperte declaretur, ex materia ejus non obscure colligitur ; nam illa utilitas, quae provenire solet ex hujusmodi piscationibus , communis est et publica, et ideo necessitas reputatur, ut in eodem textu appellatur, et ob eamdem causam generaliter illa facultas conceditur. Quapropter, quando solum cessat utilitas privatae personae, non existimo habere locum textum illum, sed tunc esse necessariam dispensationem praelati proprii ; quia illa non est necessitas, neque ibi agitur de vitando damno emergente, sed tantum de acquirendo lucro, propter quod non solet cessare obligatio praecepti, nec debuit tam facile ipso jure dispensari. Imo neque ordinarie videtur ex illo solo capite resultare suffieiens causa dispensationis, nisi vel persona sit alias indigens, ita ut illa utilitas in aliquam necessitatem transeat; vel utilitas, quae cessat, tanti sit momenti, ut prudenti arbitrio aestimari possit ejus amissio non mediocre nocumentum.

10. Quando autem casus talis est, ut solum jus non censeatur dispensare, licet homo dispenset ad quamdam illius juris imitationem, tunc non tenetur dispensans apponere onus illud, quod in illo textu positum est, quia nullo juze ad hoc astringitur. Et tunc habebit locum quod Sylv. ait, onus illud esse in consilio, non in praecepto. Nam, etiamsi quis dispensatus ad laborandum in die festo, ne utilitatem acquitendi amittat, magnum lucrum comparet, non tenetur ex illo eleemosynam facere in rigore praecepti, nisi sub hac conditione fuerit dispensatio concessa ; quia ex alio capite non est unde oriatur obhgatio ad faciendam eleemosynam ex illo lucro, magis quam ex aliis bonis. Potest tamen praelatus, si judicet expedire, ilIud onus apponere, ut supra dixi, quia nullo jure prohibetur, et est consentaneum juri, et tunc incucet obligationem propter rationes superius factas.

11. Secunda dispensatio. — Secunda dispensatio juris colligi potest ex capit. Conquestus, de Feriis, ubi ea, quae ad judicium forense spectant, et in die festo prohibita sunt, fieri conceduntur , si necessitas urgeat, vel pietas suadeat. Sed illa in rigore non est dispensatio in lege, sed exceptio inipsametlege contenta ; quae potius praevenit, nelex in illis casibus obliget, quam dispenset, cum dispensatio sit ablatio obligationis legis in particulari casu, in quo lex de se obligabat. Et de illa (quovis nomine appelletur) satis dictum est in capite trigesimo et trigesimo primo.

12. Dispensatio em consuetudine. — Superest tantum dicendum de dispensatione ratione consuetudinis, id est, quam ipsa consuetudo invexit. De qua breviter dicendum est, consuetudine fieri posse, ut aliquae personae licite possint in die festo aliqua opera servilia, vel aliter in festo prohibita, exercere. Ut autem hoc efficiat consuetudo, necessarius est praelatorum consensus, saltem tacitus, qui est, quando videndo et tacendo tolerant; et haec dici potest tacita dispensatio. Haec assertio sumitur ex communi doctrina de legibus, et de consuetudine : eamque in particularibus casibus hnujus praecepti tradunt Anton., 2 part., tit. 9, cap. 7, S 1; Sylvest., verb. Dominica, quaestione 1, S ultimo; Cajetan., verb. Festorum violalio, et 2. 2, questione 122, art. 4; et ibiSot., 2 de Just., quaest. 4, artic. 4; Tabiena, verb. Ferice, numer. 14; Armil., verb. Festum, n.8; Navar., cap. 13, num. S. Batio prioris partis est, quia consuetudo potest derogare legi humanae, unde potest illam totaliter abrogare ; ergo etiam in parte potest obligationem ejus auferre, sive illam obligationem auferendo ab his personis, et non ab omnibus, vel in eisdem personis auferendo illam circa quasdam actiones, et non circa alias. Patet consequentia, quia in his omnibus eadem est ratio. Secundae vero partis ratio est, quia nemo potest tollere obligationem legis, nisi qui potest illam ferre, vel ab illo habet potestatem ; sed consuetudo populi non potest introducere legem de festo aliquo servando sine voluntate Episcopi, saltem tacita; ergo nec potest festi obligationem tollere, vel minuere sine tacito consensu praelati. Hinc vero facilis est tertia pars, quae ad modum loquendi solum spectat; nam dispensatio est juris relaxatio ex aliqua parte concessa ab habente potestatem ; sed talis est exemptio, quae consuetudine acquiritur ; nam semper nititur tacita voluntate ejus, qui potest dispensare ; ergo. Neque est novum, dispensationem tacite concedi ; nam omnes Doctores fatentur interdum facto concedi sine verbo, ut agentes de Censuris saepe attigimus, et in iractatu de Legibus dicemus.

13. Objectio. — Dices: ad dispensationem requiritur causae cognitio , quae in his consuetudinibus non semper intervenit. Respondeo primo, non semper esse necessariam causae cognitionem, saltem ad valorem dispensationis , praesertim quando aliquis dispensat in lege propria, etfortasse neque cum dispensat in lege superioris ; nam, licet requiratur ut in re causa subsit, non videtur necessarium ut dispensans illam cognoscat, sed valebit dispensatio, si in re causa subsit, licet dispensans illam non examinet, sed vel temere dispenset, vel eam remittat conscientia dispensati ; tunc enim est quasi conditionata dispensatio : Si habes causam, tecum dispenso; tu videris an illam habeas. Deinde dico : quando de consuetudine constat Episcopo, illa videtur secum afferre sufficientem causam dispensationis , vel ad tollendum animarum periculum, quale esset habere vinculum legis contra talem consuetudinem ; tum quia praesumitur ex aliqua necessitate communi illam consuetudinem introductam esse. Illa ergo consuetudo relaxat prohibitionem hujus vel illius operis in die festo, in his vel in illis personis, et ideo dicitur quaedam tacita dispensatio.

14. Ex consuetudine excusari multa alioquin prohibita. — Atque ex hoc principio definiuntur multi casus morales, et excusantur multa, quae in christiana republica fieri videmus, ex quibus aliqua sunt tacta in superioribus. Nam quoad opera servilia, ex hoc principio excusantur interdum piscatores, et venatores, vel pictores, non omnino, sed quoad aliquos frequentiores actus, vel in quibusdam particularibus materiis, ut vidimus. Ex eodem excusantur tonsores, qui per aliquod tempus capillos tondent, et barbas radunt in die festo ; nam licet excusentur interdum propter necessitatem eorum qui tondentur, vel propter materiae levitatem, tamen etiam pos- sunt consuetudine excusari, si conditiones supra dictae concurrant. Sic etiam excusantur aliqui artifices, qui in die festo, ad vesperam, materiam aliquo modo praeparant pro labore diei sequentis, non proprium artis opus efficiendo, sed solum applicando materiam ad certum locum, vel instrumenta artis mundando, vel quidpiam simile. Quoad alia vero specialiter prohibita , jam supra vidimus quomodo multa, quae ad mercatum pertinent, consuetudiue liceant. Et ex eodem principio excusat Cajetanus officiales vendentes in die festo rusticis venientibus de villis suis, vestes, calceos, etc. Quamvis hi etiam titulo necessitatis excusari possint, sicut ex utroque capite excusari possunt judices aut praelati dicentes jus in die festo rusticis, vel agricolis, qui non possunt in diebus profestis comparere; hoc enim Cajetanus etiam ex consuetudine defendit; habet tamen etiam causam necessitatis , et pietatis. Hujusmodi autem consuetudines ampliandae non sunt, sed coarctandae ; tum quia dispensatio regulariter stricte accipienda est; tum etiam quia consuetudo relaxans disciplinam odiosa est, et facile crescit, nisi populi multitudo diligentia et sollicitudine praelatorum in officio contineatur.

FINIS LIBRI SECUNDI.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 33