Praeambulum
Praeambulum
LIBER TERTIUS. DE TEMPLORUM AC LOCORUM SACRORUM RELIGIOSA OBSERVATIONE ET PRAECEPTIS AD ILLAM SPECTANTIBUS.
Explicata religiosa obligatione pertinente ad tempora Deo dicata, dicendum superest de altera circumstantia proposita, scilicet, de locis Deo consecratis ; nam, ut supra dixi, hae duae circumstantiae in ordine ad actus humanos, proesertim publicos, quamdam inter se proportionem observant. Supponit autem haec disputatio , esse posse ac debere, jureque ac merito esse etiam in lege gratiae aliqua loca specialiter destinata ac sacrata ad Deum in eis religiose colendum : quod multi haeretici, et praesertim his temporibus novatores, et sanctorum templorum eversores, pertinaciter negant. Contra quos longa hic fuisset instituenda disputatio , nisi illa, quae nostro instituto sufficiunt, tradita a nobis fuissent in 3 tomo tertiae partis, disp. 81, sect. 1 et 2, ubi ex divina Scriptura et Ecclesiae definitione ac traditione hanc veritatem ostendimus. Quae adeo etiam est rationi naturali consentanea, ut vix ratio apparens occurrat, qua error contrarius fundari possit. Hoc igitur errore omisso, in praesenti tantum a nobis sunt declaranda praecepta , quae vel debitum cultum talium locorum praescribunt , vel eorum irreverentias prohibent.
On this page