Caput 1
Caput 1
An ex affirmativo praecepto aliqua reverentia loco sacro debeatur, vel solum ex negativo.
1. Locus sacer triplex. — Primus. — Secundus. — Tertius. — Ut constet de quibus locis loquamur, supponendum est primo, locum sacrum ac religiosum in praesenti materia appellari, qui ad actiones divini cultus exercendas peculiariter deputatus est, praesertim ad sacrificia et orationem. Hic autem locus triplex distingui potest. Unus est auctoritate Episcopi aedificatus, ac consecratus, vel benedictus, et ad praedictum finem destinatus ; qui proprie Ecclesiae nomine venire solet, cum de materiali ecclesia sermo est. Alius est auctoritate quidem Episcopi erectus ad eumdem finem, non tamen benedictus, de quo loco ait Sylvester, verb. Fcclesia, 2, non dici Eeclesiam nisi aequivoce, sed vocari basilicam, seu domum regiam. Et Glossa, in c. 1, de Religios. domib., verb. Dedicanda. Tunc, ait, accipit nomen ecclesie , cum consecratur , sicut electus tunc accipit nomen Hpiscopi , cum consecratur. Verumtamen , si talis locus publice sit destinatus pro ordinario usu fidelium ad missas, et conciones audiendas, recipiendaque sacramenta , simpliciter solet ecclesia vocari. An vero semper, et quoad omnes juris effectus comprehendatur in jure nomine ecclesiae, infra videbimus. Ut tamen nulla sit aequivocatio, priora loca absolute appellabimus ecclesiae nomine; haec vero posteriora cum addito vocabimus ecclesias non benedictas. Tertium genus horum locorum, est eorum quae non publica auctoritate, sed privata, destinantur ad sacra munera, quae non appellantur ecclesiae, nisi aequivoce; imo nec loca sacra simpliciter dici possunt; ut enim dixit etiam Juris Cons., in leg. 7n tantum, ff. de Rerum divis.: Sacre res sunt, quae publice consecrate sunt. Vocantur ergo haec vel oratoria, si sunt in do- mibus privatis; vel eremitoria, si sint per se separata ; interdum etiam vocantur capellae, quamvis nomen hoc multiplex sit ; interdum enim significat locum aliquem intra ecclesiam constitutum, ad divina deputatum, benedictum, qui est pars ejusdem ecclesiae, et unum cum illa corpus efficiens; interdum vero significat ecclesiam integram, propriam, ac benedictam, non parochialem, nec matricem, sed simplicem (ut sic dicam); aliquando vero indifferenter pro ecclesia sumitur, ut in titulo de Capellis monachorum. Hic ergo praecipue sermo est de primo genere sacrorum locorum, et de illis semper loquemur prius ; deinde vero adnotabimus quid de caeteris locis dicendum sit.
2. Dei templum quomodo tractandum.— DbDeinde suppono Dei templum, seu ecclesiam debita reverentia tractandam esse, hocque pertinere ad religiosum cultum Deo debitum. Haec assertio certissima est, sumiturque ex D. Thoma 2. 2, q. 99, a. 1 et 3, ubi de hac re a Doctoribus disputatur ; et de illa videri possunt dieta in d. disp. S1 tertii tomi, sect. 8. Et ratio est, quia rebus sacris debetur religiosus honor: sed templum Deo dicatum inter res sacras merito computatur; ergo. Major continetur in generali definitione fidei tradita in septima Synodo generali, Nicaena IT, ubi dicitur, res sacras et cultui divino dicatas, debito honore afficiendas et venerandas esse. Minor vero est per se evidens, quia non est minus sacrum templum quam vestis, vel aliquid simile; et ex Decretis refercendis, cum aliis multis, et quae ex Sanctis Patribus in dicto loco adduximus, manifesta etiam est. Unde omnes Theologi inter species saczilegii numerant irreverentiam, quae templo fit, tanquam factam rei sacrae.
3. Dupliciter explicatur reverentia templis debita. — Ut autem hanc veritatem declaremus, praemittendum praeterea est, quod in dicta sect. 8, in principio, animadverti, duobus modis posse hanc reverentiam Deo debitam explicari: uno modo, per obligationem positivam, seu affirmativam aliquid faciendi in honorem talis loci; alio modo per obligationem privativam, seu prohibentem aliquid fieri, quod in injuriam cedat talis loci; sicut etiam in superioribus, diximus observationem diei festi consistere partim in aliquo opere praestando, partim in aliquo vitando. Rursus circa priorem modum obligationis considerandum est, aliud esse obligari ad exhibendum Deo cultum in tali loco, aliud vero obligari ad colendum, vel honorandum locum ipsum. Quamvis enim locus, quantumvis consecratus, non sit capax honoris propter seipsum, quia res inanimis est, ideoque, si aliqua veneratio illi exhibeatur, tota sit propter Deum, qui in eo speciali modo habitare censetur, et cujus cultui specialiter deputatus est, atque ita totus honor, loco datus, ipsi Deo semper ac principaliter dari videatur , nihilominus aliud est colere Deum ipsum in tali loco, aliud vero locum ipsum venerari. Nam illud prius fit per actum directe terminatum ad Deum, ut objectum quod colitur propter seipsum, id est, propter excellentiam propriam quam in se habet, et quae per talem actum adoratur ut quod, seu ut ratio adorandi. At vero hoc posterius fit per actum proxime terminatum ad locum ipsum, ut ad objectum, quod est veluti materia rca quam versatur actus reverentiae ; attingit vero Deum, ut rationem colendi templum ipsum. An vero haec duo possint interdum simul fieri per unuum eumdemque actum, nonnullam quaestionem, et difficultatem habet, quae hic necessaria non est, et generalis est ad omnes res sacras, imagines, reliquias, ideoque in materia de adoratione est late disputata. Nunc ergo satis est modos illos secundum se distinctos esse, posseque unum cadere in obligationem sine alio. Sic enim in tempore sacro, seu die festo habemus praeceptum affirmativum colendi Deum in eo tempore, per sacrificii oblationem, seu missae auditionem, et non invenitur aliud praeceptum colendi aliter, aut venerandi sacrum illud tempus.
4. An sit speciale praeceptum colendi Deun in ecclesia. — Dico ergo primo : nullum est praeceptum speciale colendi Deum in tali loco, scilicet , in ecclesia, vel templo, nisi quatenus actio aliqua divini cultus legitime exerceri non potest extra talem locum. Si haec conclusio intelligatur, stando in naturali jure, est manifesta ; quia jus naturae non determinat certum modum cultus externi dandi Deo, ut supra est ostensum ; ergo nec circumstantiam loci determinat. Et huc spectat illud Joan. 4: Spiritus est Deus, et in spiritu et veritate debet adorari; ideoque ex se non determinat locum, quia ubique est, et omnia prospicit, licet ex parte nostra, id est, ejus qui colit, vel eorum, coram quibus colit, prudentem circumspectionem requirat, ut locus sit aptus, et sine impedimento, ut infra tractando de oratione vocali magis explicabimus. Si vero intelligatur conclusio de jure positivo, ut praecipue intelligenda est, sic declaratur primo in praecepto audiendi missam, quod fere est unicum de cultu externo datum omnibus fidelibus. Illud ergo praeceptum de se non obligat ad dandum illum cultum Deo in ecclesia, seu templo, quia hoc non ponitur in verbis, et forma praecepti ; jubemur enim audire missam in dominicis, et diebus festis, non vero in ecclesiis, vel templis. Sed hoc aliunde necessarium est, nimirum, quia Ecclesia alias praecipit missas non dici extra ecclesiam, juxta modum declaratum, et tractatum in dicta disput. 81, sect. 4. Unde quacumque ratione cesset haec necessitas, quia contingit invenire missam extra ecclesiam, ut in privato oratorio, vel in campo sub dio, vel tentorio, illam ibi audiendo impletur praeceptum audiendi missam, quamvis in ecclesia non audiatur ; signum ergo est hoc praeceptum per se non respicere locum.
5. Verum est sacris Canonibus antiquis interdum praecipi audire missas in propriis ecclesiis, saltem in quibusdam majoribus solemnitatibus, ut patet ex cap. Si quis etiam. de Consec., distinct. 21, et in c. IVulli, de Consec., dist. 3. Et supra vidimus olim fuisse consuetudinem audiendi Missas diebus dominicis in propriis parochiis ; jam vero hoc non est simpliciter sub praecepto, generatim loquendo; ex vi ergo hujus praecepti non est determinatus locus colendi Deum. Batio vero assertionis est, quia licet ecclesiarum ritus convenientissime sit institutus, ut fideles habeant publica et sancta loca, in quibus commodius possint Deum colere, non fuit tamen necessarium illos arctare ad cultum exhibendum in illis locis, cum in quolibet honesto loco possint Deum colere. Solum ad cultum sacrificii propter sanctitatem ejus, et solemnem ac publicum ritum, determinatum est ut in tali loco fiat, et non in alio, sine dispensatione ; et ita ratione illius potest haec obligatio ad eos redundare, qui tali sacrificio cooperari vel interesse obligantur, ut explicatum est.
6. Explicatur id ipsum in preecepto orandi. — Simile quid considerare quis poterit in praecepto de oratione ; nam divinum, seu naturale praeceptum orandi Deum non est de se determinatum ad certum locum, sed ubique potest orari Deus, ut in tractatu quarto videbimus. Nec etiam est in Ecclesia praeceptum universale omnibus fidelihus propositum, quod omnes et singulos obliget ad orandum specialiter in ecclesia. Solum in Horis Canonicis, quatenus ab Ecclesiae ministris publice recitandae, vel canendae sunt, praescriptum est ut in ecclesiis fiat talis oratio publica. Hic autem non de oratiope agimus, sed alio cultu, qui per alias actiones exhibetur, ut in principio notavimus. Instari item potest de oblationibus, quae fieri in ecclesia debent interdum ex praecepto; sed illud praeceptum generale non est, sed ad summum ubi fuerit consuetudine introductum. Et tunc etiam non respicit personas, sed potius ipsum sacrificium, vel aliud divinum officium. Fiunt enim tales oblationes tempore missae, et quia missa fit in ecclesia, ideo etiam oblationes in ecclesia fieri debent. Si tamen quocumque casu contingeret missam illam solempem, quae pro totius populi congregatione canitur, extra ecclesiam seu templum fieri, ibi fieri posset oblatio, et satisfieret obligationi offerendi; illa ergo per se et immediate (ut sic dicam) non respicit talem locum. I
7. Praeceptum colendi loca sacra negativum esse. — Dico secundo, nullum esse datum affirmativum praeceptum absolutum de exercendo aliquo actu venerationis seu cultus, circa loca sacra templorum seu ecclesiarum, ac suDbinde praeceptum hoc reverenter tractandi loca sacra, licet formam affirmativi praecepti habeat, in negativum resolvi, et per cessationem ab omni opere, quod sit templo injuriosum, aut contra reverentiam ejus, posse impleri. Haec assertio sola declaratione sufficienter probabitur, eamque propono solum, ut tota materia comprehendatur. Praeceptum ergo affirmativum absolutum dicitur, quod ad opus aliquod interdum efficiendum absolute oobligat, ut est praeceptum audiendi missam. Hoc ergo modo nullum invenimus in praesenti materia absolutum praeceptum, quia, si non occurrat necessitas, vel obligatio directe exercendi in ecclesia actus divini cultus, ut sunt sacrificium, oblatio, vel si quid est simile, propter aliam specialem loci venerationem non tenemur templum adire, vel alia signa venerationis ostendere, ut per se constat, quia nullum potest assignari tale praeceptum, nec necessitas, vel usus illius. Quando vero occurrit obligatio colendi Deum exterius publice et in ecclesia, tunc satis impletur haec obligatio exercendi actum ipsum cultus erga Deum immediate et directe, licet nullo modo ad locum ipsum terminetur, nec formaliter (ut aiunt), nec materialiter, nisi tantum per accidens, quatenus ille cultus Dei in tali loco fit. Sic ergo constat nullum esse tale praeceptum affirmativum absolutum, sed ex suppositione aliqua, quae pendet ex voluntate operantis; ut attentio orationis dicitur esse in praecepto, etiam in spontanea oratione, non tamen est absolutum illud praeceptum , sed quasi conditionatum, quia absolute non obligatur quis attendere ad Deum; tamen, supposito quod vult orare, obligatur ad praestandam attentionem. Simili itaque modo ego nunc non teneor absolute circa imagines sanctorum, quas apud me habeo, actionem aliquam exercere ; tamen si aliquam exercere volo, illa esse debet reverentiae et honorarise adorationis (ut septima Synodus loquitur ). Ita ergo in praesenti dicere possumus, licet hic non interveniat affirmativum praeceptum absolutum, inveniri tamen conditionatum, seu hypotheticum (ut sic dicam), quia si quis velit ad templum accedere, debet reverenter accedere ; et si velit signa aestimationis, quam de illo habet, exhibere, debet proferre signa reverentiae et honorariae adorationis. Quod est manifestum ex dicto Concilio Nicano II, et ex secunda suppositione. Atque hoc modo videtur loqui cap. Decet, de Immunit. Eecles., in 6, quod late exponit Navarr., in Enchir. de Orat., cap. 5. Verum est tamen priorem partem illius capitis suasoriam magis esse, quam praeceptivam ; interim tamen et quasi per occasionem declarat reverentiam hoc modo Ecclesiae debitam quasi naturali lege.
8. Atque ex his facile patet ultima pars asseruonis, quae imprimis ex dictis de praecepto sanctificandi sabbathum constat ; habet enim affirmativam formam; impletur autem per cessationem ab omni opere servili, seu prohibito in tali die, et ipsamet cessatio est de se signum quoddam reverentiae in Deum, si debito modo et intentione observetur. Ita ergo, cum dicimus templa esse reverenter tractanda, per negationem debet explicari, id est, non esse irreverenter tractanda; nam omnis irreverentia loci saeri tanquam sacrilega prohibita est, ut in dicta sect. 8 tertii tom., in principio late ostensum est. Ergo, absolute loquendo, hoc praeceptum sufficienter impletur, si homo se abstineat ab omni actu irreverentiae vel injuriae loci saeri. Et ideo, ut dicebam, si homo velit actum aliquem exercere in templo, vel circa templum, qui sanctitatem ejus attingat, tenetur ita se gerere, ut actum honorariae adorationis exhibeat, quia alias contra sanctitatem loci ageret, et ita irreverentiam illi faceret. Sic igitur tota haec obligatio in negativam resolvitur, et per solam carentiam actus servari potest, si homo nolit aliquid positive operari. Unde lIieet in hoc libro de affirmativis praeceptis directe tantum disseramus, hic necessario dicendum est de his actibus, qui in templo fieri prohibentur, tanquam continentibus irreverentiam, seu injuriam ejus, sicut de operibus die festo prohibitis supra tractavmus, quia non potest reverentia loco sacro debita, nisi per hanc negationem, sufticienter explicari.
9. Quae actiones in templo vitande. — Dico ergo tertio : ob reverentiam loco sacro debitam, teremur vitare, non tantum omnem actionem directa et formali intentione factam in contumeliam seu irreverentiam templi, sed etiam omnem exteriorem actum, qui in se continet irreverentiam templi, quacumque intentione fiat. Declaratur, quia duobus modis constituitur actus aliquis in aliqua specie peccati : uno modo, ex directa et formali intentione operantis, ut cum aliquis ad uxorem alterius accedit, ut de marito vindictam sumat, vel eum inhonoret ac infamet; alio modo, ex sola operis voluntate, ut cum quis adulterium committit, sola carnis concupiscentia ductus, et dolens quod cum illo actu conjuncta sit injuria alterius quod non obstat quominus injustus sit. His ergo duobus modis potest committi sacrilegium, et irreverentia in locum sacrum; primo, ex directa ac formali intentione, quae vix potest cadere, nisi in haereticum animum. Sic enim peccant in Deum haeretici, qui templa infringunt, comburunt et evertunt; directe enim id faciunt in contemptum, et injuriam templi. Posset etiam talis intentio cadere in hominem obduratum, desperatum, et odio habentem Deum, ut per se constat. Secundo, potest haec culpa committi, quasi materiali voluntate, ut sic dicam, id est, volendo facere aliquid in eo loco sacro, quod in se continet injuriam talis loci; et licet illa directe intenta non sit, est consequenter volita cum ipso opere, quia per se loquimur, et seclusa ignorantia, vel alia causa excusante. Ut cum quis inimicum occidit in loco sacro, quem nollet ibi occidere, sed id vult quia aliter non posset occidere, nihilominus sacrilegus est, quia ad malitiam voluntatis et actionis culpabilis, satis est velle externum actum habentem talem conditionem non ignoratam, etiamsi illa non intendatur. De priori ergo modo irreverentiae, clarum est esse intrinsece malam, ac subinde semper prohibitam, ut in prima parte assertionis dicitur. Imo tam prava est illa intentio, ut quamvis exterior actio vel irreverentia loci sacri levissima esse videatur, semper mortalis et gravissima culpa sit, quia pro- cedit vel ex contemptu, vel ex odio ipsius Dei, aut sacrarum rerum ad ipsum pertinentium, vel ex animo haeretico, vel infideli, quae omnia et singula sufficiunt, ut peccatum mortale sit in omni materia etiam levissima. Quin potius licet exterior actus ex se non esset injuriosus, sed indifferens, ut confabulatio de rebus indifferentibus, si fieret ex contemptu loci sacri, et ad significandum, non oportere differentiam facere inter illum locum et communem, esset peccatum mortale, quia esset peccatum ex contemptu, quod semper grave est. De hac ergo formali irreverentia nihil aliud dicendum superest, quia cum species ejus ex ipsa formali intentione sumatur, facile cognoscitur. At vero in posteriori modo peccandi contra locum sacrum, difficile est discernere quando actio ex se sit injuriosa loco sacro, ita ut inde habeat actus specialem malitiam contra religionem, etiamsi injuria loci sacri intenta non sit, ideoque in sequenti capite accuratius tractandum hoc est.
On this page