Caput 2
Caput 2
De actibus in loco sacro prohibitis, qui illum polluunt.
1. Ad tria capita reducuntur, quae fieri in ecclesia sacrilegium est. — Multa sunt jure prohibita fieri in loco sacro, seu in ecclesia, quae si fiant, sacrilegia esse censentur: quae ad tria capita revocat Sylvester, verb. Sacrilegium, S Quintum. Primum est effundere voluntarie humanum semen intra ecclesiam; secundum , effundere humanum sanguinem, sub quo necesse est ut homicidium comprehendatur ; tertium est, injuste aliquid auferre de templo. Sed revera sunt multa alia in hoc genere prohibita, quae ad tertium illud caput revocari non possunt, ut videbimus. Aliter ergo possumus tria capita numerare, et sub singulis varios actus recensere tanquam species sub genere subalterno. Primum est, efficere actum in ecclesia, quo ipsa ecclesia polluitur ; secundum est, uti ecclesia ut communi et vulgari loco ad actum profanum in ea exercendum ; tertium est, violare immunitatem loci sacri. Discurrendo autem per haec tria capita, et per omnia membra quae sub singulis continentur, constabit divisionem et numerationem esse sufficientem : simulque declarabimus an haec omnia ex jure humano pendeant, vel aliqua etiam subsistant in jure naturali.
2. Quinque actus ecclesiam polluentes. Primus. — Circa primum caput , dicendum est quinque actus esse prohibitos in ecclesia, quibus ipsa polluitur, ideoque ad religiosum Dei cultum pertinere illos cavere, etin quocumque illorum malitian: sacrilegii inveniri. De hac conclusione disputavi late in dicto 3 tom. teruae part., disputatione 81, sectione 4; et ideo breviter illa commemorabo, et pauca adjungam. Primo ergo prohibitum est in ecclesia homicidium, nam illo polluitur, ut constat ex capit. Proposuisti, de Consecrat. eccles. Dixi autem in citato loco hoc debere intelligi de homicidio voluntario, non de casuali; sed ibi hae voces sumptae sunt juxta subjectam materiam, et generalem usum philosophorum moralium, cum docent peccatum debere esse voluntarium, non juxta usum jurium loquentium de homicidio voluntario vel casuali, in ordine ad irregularitatem, ut in 5 tom. fuse explicavimus. In praesenti ergo excluditur illud homicidium casuale simpliciter seu omnino, id est, quod nec directe, nec indirecte voluntarium est, ct consequenter neque est culpabile , saltem moraliter; nam cum ille actus , quatenus mortem homini infert, non sit actus humanus, nec sacrilegium esse potest, et consequenter neque ecclesiam violat, ut ibi dixi. At vero si sit homicidium voluntarium, etiam indirecte, sufficiet ad crimen sacrilegii, et ad effectum polluendi ecclesiam, ut communiter Doctores sentiunt ; quia jus simpliciter loquitur de homicidio contentioso, seu peccaminoso ; tale autem est etiam homicidium casuale, si culpabile sit propter indirectam voluntatem. Et ita est intelligenda etiam Clossa, in cap. unic. de Consecr. eccles., in 6; et Panorm., in dicto c. Progosuisti, qui eodem modo loquuntur.
3. Secundus actus. — Tertius. — Quartus. — Quintus actus prohibitus. — Secundo prohibita est in ecclesia humani sanguinis effusio; nam per eam etiam ecclesia polluitur, ut habetur in capite unic. de Consecration. eccles., in 6. Quae prohibitio in rigore distincta est a praecedenti, quia potest esse homicidium sine sanguinis effusione, per suffocationem, et potest esse sanguinis effusio sine homicidio, ut constat. Et ita haec distincte explicui in dicta sectione quarta, neque aliquid nunc addendum videtur. Tertio, prohibetur in ecclesia huniani seminis effusio, per quam etiam ecclesia violatur, ut ibidem late tractavi, et copiosius postea explicuit noster Sanc., 2 tom. de Matrim., lib. 9, disp. 15, per to- tam, qui videri potest. Quarto, similiter prohibitum est excommunicatum in ecciesia sepelire, alioquin polluta etiam manet, juxta c. Constluisti, de Consec. eccles., quod nunc de excommunicato vitando intelligendum est, juxta decretum Concilii Constant., ut dicto loco notavi, et latius in 5 tom., disp. 12, sect. 4. Unum autem dubium hic addendum occurrit, quod in fine capitis expediam. Quinta prohibitio huic similis est, ne paganus, id est non baptmzatus , intra ecclesiam sepeliatur, quia per hoc etiam polluitur, juxta c. Ecclesiam, 12, de Consec., dist. 1.
4. Additur sextus actus. —Ex his ergo satis probata manet conclusio: nam est alius casus, in quo, ut notavi, solet ecclesia pollui, scilicet, per iucendium ejus, qui non pertinet ad actiones prohibitas in ecclesia, sed ad ecclesiae destructionem. Unde ille casus non pendet ex culpa praecedenti, nam licet incendium casu et sine ulla culpa contingat, si habet effectum suflicientem ad execraedam ecclesiam, i est, destruendam consecrationem ejus, reconsecranda erit, ut Glossa, Abbas, et reliqui Doctores sentiunt, in c. Ligneis, ct c. Proposuisti, de Consec. eccles., et in c. Ecclesiis, de Consec., dist. 1, et ex verbis absolutis illorum jurium colligitur aperte. Et patet , nam ratio illius effectus est, quia tollitur fundamendum consecrationis ; parum autem refert quod tollatur cum culpa, vel sine culpa. Unde e contrario , licet ecclesia per summum sacrilegium incendatur , si cum effectu non comburuntur parietes, licet tectum vel alia eedificia lignea comburantur, non manet ecclesia execrata, ut dicitur in dicto c. Ligneis. Unde nec violata seu polluta manet, quia nullum est jus quod dicat, propter tale crimen ecclesiam pollui, aut indigere reconsecratione aut expurgatione ; non pertinet ergo ille casus ad eos, quos nunc tractamus. Imo in citato loco tertii tomi notavi, in eo casu non proprie pollui ecclesiam, sed destrui, saltem quoad eas partes, in quibus residet consecratio. Unde nunc addo, licet in eo casu sit necessarium consecrationem iterare, ut talis ecclesia vere consecrata maneat, tamen si benedicta simul erat ac consecrata, non indigere noya consecratione, benedictione aut expurgatione, ut in ea possint hcite divina officia celebrari; quia illa ecclesia per incendium et combustionem parietum solum amisit consecrationem, aliud vero impedimentum non contraxit, nec benedictionem amisit, quae ipsi solo, et quasi pavimento adhaeret, ut ibi no- tavi ; et ideo si reficiatur et commode reparetur, statim apta et expedita manet ad officia divina ; non pertinet ergo hic casus ad eos, quibus annexa est ecclesiae violatio.
5. Differentia inter duos ultimos casus et tres priores.—Secundo notanda est differentia inter duos casus ultimos, ad tres primos comparatos. Nam in tribus primis ecclesia polluitur per actionem quasi transeuntem, et ex vi illius ecclesia relinquitur polluta, etiamsi actio omnino transierit, nullumque effectum physicum in ecclesia reliquerit. In ultimis vero duobus casibus quodammodo polluitur ecclesia per effectum in ecclesia permanentem ex vi prioris actionis, l est, per corpus excommunicati hominis, vel infidelis, in tali loco sepulti. Et hinc est ut in prioribus casibus, ad purgandam ecclesiam , necessarium non sit aliquid ab illa abstrahere, sed solum orationibus et aspersionibus juxta Ecclesiae ritum illam reconciliare; at vero in quarto et quinto casu, ante omnia necesse est (per se loquendo) corpus ibi humatum extrahere, et extra ecclesiam projicere, et benedictionem seu expurgationem adjungere, ut dicta jura praescribunt. Unde etiam fit (quod notare oportet), in primis tribus casibus non pollui ecclesiam, nisi quando actio est voluntaria, et cum gravi culpa fit, ut proponendo illos tres casus declaravimus, et latius ostendimus in dicto loco tertii tomti. At vero in duobus ultimis casibus, licet contingeret corpus pagani in ecclesia sepeliri sine culpa, ut quia putabatur baptizatus, et postea publice constat tuisse paganum, nihilominus ecclesia maneret polluta ex vi corporis ibi sepulti, ita ut non possit in ea celebrari, nec fidelis sepeliri, donec inde auferatur corpus, et ecclesia purificetur; quia jura ita disponunt, nec attendunt quo casu aut scelere corpus tale in ecclesia sepultum sit, sed tantum quod ibi sit, ut clare sumitur ex capite Sacris, de Sepultur., tam ex verbis quam ex ratione ejus, ut facile consideranti patebit. Sed licet haec differentia inter praedictos casus vera sit, nihilominus in hoc omnes conveniunt, quod per se loquendo et ex genere suo grave peccatum sacrilegii est, aliquid agere in ecclesia, quo ipsa ecclesia polluitur, quia id non fit sine gravi irreverentia loci sacri.
6. An hi actus sint mali, quia per eos ecclesia polluitur, vel e contrario. — Quaeri vero potest hoc loco, praesertim circa tres priores casus, an hujusmodi actus sit malus, quia per ipsum ecclesia polluitur; vel e converso, quia talis actus est malus, et gravis irreverentia loci sacri, ideo ex Ecclesiae statuto in talis irreverentiae odium illa veluti irregularitas loci sacri addita sit. In hoc enim puncto, obiter, et quasi aliud agens, dixi in dicta section. 4, tertio tom., S Tertio, actionem non fieri peccaminosam quia polluit ecclesiam, sed potius, quia ipsa est turpis, et repugnans ecclesiae sanctitati, ideo ex institutione Ecclesiae illi adjunctam esse illam irregularitatem, seu interdictionem talis loci. Hanc vero sententiam aliqui improbant, ex eo quod illi actus non continent malitiam sacrilegii, nisi quia prohibiti sunt ab Ecclesia; per se enim vel non essent mali, ut sepelire puerum non baptizatum in ecclesia malum non esset, nisi esset prohibitum; vel si sint mali in illa specie, ut fornicatio in specie intemperantiae, non sunt tamen sacrilegia facti in ecclesia, nisi quia Ecclesia prohibet specialiter ibi fieri in reverentiam loci sacri, ut supponitur. At Ecclesia non prohibet illos actus, nisi quatenus statuit, ut per ilios polluatur ecclesia, ut videre licet in omnibus juribus citatis; non cnim continent specialem prohibitionem, sed solum dicunt, illis modis pollui ecclesiam; ergo in tantum prohibent, in quantum volunt ut per illos polluatur ecclesia; ergo ideo sunt sacrilegia et peccata in tali specie, quia polluunt Ecclesiam, non e contrario.
1. Resolutio questionis. — Nihilominus dicendum censeo, actum, verbi gratia, effundendi sanguinem in ecclesia, non sumere malitiam suam, quam in ratione sacrilegii habet, ex eo quod per eum polluitur ecclesia, sed potius e contrario ideo polluere ecclesiam, quia hoc Ecclesia statuit quasi in poenam et detestationem sacrilegii (idemque est de aliis actibus supra numeratis.) Sunt autem hic duae quaestiones distinguendae: una est, an hic actus sit sacrilegium sola prohibitione juris positivi; alia est, an sit sacrilegium ex eo quod polluit ecclesiam. Hic enim non tractamus priorem, nam de illa inferius dicemus; sed tractamus tantum posteriorem, quae optime locum habet, etiamsi hoc sacrilegium sit de jure positivo. Ratio (quam etiam in dicto loco insinuavi) est, quia effectus ille moralis polluendi Ecclesiam, per se et ut sic non est culpa, sed veluti poena, et ad modum censurae; actus autem prohibitus ab Ecclesia sub censura, vel irregularitate, non ideo est malus, quia per illum incurritur censura, sed ideo incurritur per illum censura, quia malus est, esto sit malus quia prohibitus ; ergo idem erit in praesenti. Minor declaratur, nam cum Ec- clesia prohibet furtum sub excommunicatione, non est actus malus quia per illum incurritur censura, sed potius, quia malus est, ideo illi imponitur censura. Respondent non esse simile, quia per illas prohibitiones non constituitur furtum in alia specie vitii, praeter injustitiam quam ex se habet. Sed contra: nam idem erit, si non omne furtum, sed ilIud tantum, quod fit in loco sacro, prohibeatur sub excommunicatione ob reverentiam loci sacri. Quia tunc etiam non ideo committitur sacrilegium, quia incurritur excommunicatio, sed potius, e contrario, quia illud est tale crimen, ideo imponitur excommunicatio, et tamen actus ille furandi in ecclesia accipit specialem malitiam sacrilegii ratione prohibitionis. Idem esset si ipso jure interdiceretur locus, in quo aliquod crimen fieret; non enim illud opus crimen esset, quia per illud interdiceretur Ecclesia ; sed e converso, quia tam grave crimen esset, ideo tam gravi poena puniretur. Quod verum est, sive illud crimen sit tale, quia prohibitum ab Ecclesia; sive prohibeatur, quia de se malum est, et sive sit sacrilegium, sive quodlibet aliud vitium. Idem videre licet in omni irregularitate, quae est poena ; semper enim supponit culpam, sive contra jus divinum, sive contra ecclesiasticum. Et optima ratio in omnibus aliis est, quia poena supponit culpam, praesertim poena spiritualis, et ideo praeceptum Ecclesiae prohibens sub censura, vel propria poena spirituali, vel prius supponit actum esse culpabilem, vel prius facit illum esse culpabilem prohibendo illum, et tunc ratione illius fert censuram aut poenam. Iu praesenti autem, licet hic effectus polluendi ecclesiam non videatur propria poena, se habet ad modum poenae, et in odium talis sacrilegii et ad exaggerandum illud ille moralis effectus ei adjungitur : ergo eodem proporticnali modo intelligenda est prohibitio.
8. An ea eo solum qucd actus polluat ecclesiam, sit peccatum mortale. — Addo praeterea, quod, licet Ecclesia statuat, ut per talem actum polluatur ecclesia, intrinsece non sequitur actum illum esse peccatum mortale. nisi vel formaliter prohibeatur, vel alias de se malus sit in eo gradu; valde namque dubium est, an propter solum effectum polluendi ecclesiam actus ille tam pravus fiat. Declaratur per comparationem ad irregularitatem : si enim Ecclesia non prohibeat aliquem actum, sed tantum statuat ut, qui illum fecerit, fiat irregularis, non sequitur peccare tunc morta- liter, quia facit illum actum, ut constat in omnibus actibus criminalis judicii, per quos incurritur irregularitas ex defectu lenitatis, quae non facit illos actus esse peccaminosos in laicis. Imo multi existimant, qvol nisi illi actus essent per se interdicti clericis, non peccarent graviter exercendo illos, propter solum periculum irregularitatis ; quod magis incertum est, quia clerici fortasse tenentur ratione sui muneris irregularitatem vitare. Ad hunc ergo modum, cum haec pollutio ecclesiae non sit vera macula in illa, sed solum impedimentum quoddam morale per Ecclesiam positum, ut in tali ecclesia non possint divina officia celebrari, donec purificetur, efficere actum, per quem iale impedimentum introducitur, non esset fortasse mortale peccatum ratione hujus impedimenti. et quasi nocumenti ilati ecclesiae, si actus ipse in se non esset prius ab Ecclesia prohibitus. Et ita supponit Angelus, verbo Debitum conjugale, numero trigesimo quinto ; ait enim per materialem copulam in ecclesia habitam, etiam in casu neecessitatis, pollui ecclesiam, et nihilominus conjuges tunc non peccare mortaliter, quia eis tunc non prohibetur copula; licet enim illud faisum sit, tamen aperte sentit hic auctor illa duo non esse repugnantia, et rationem culpae sumendam esse non ex pollutione, sed ex prohibitione. Unde licet fortasse talis culpa aggravetur ratione talis quasi nocumenti moralis, propter majus scandalum quod inde oritur, et propter incommodum fidelium, primaria nihilominus ratio talis culpae non inde sumitur, sed ex irreverentia quae fit ecclesiae , vel ex natura talis actus, vel supposita Ecclesiae prohibiuone. Sicut quando furtum in ecclesia prohibetur sub censura excommunicationis, aggravatur quidem culpa ex eo quod fit contra talem censuram, propter majorem contumaciam, scandalum, et nocumentum proprium ; nihilominus tamen substantia culpae (ut sic dicam) quae ibi intervenit, non est rauone censurae, sed ratione prohibitionis quam supponit censura.
9. Jura qua de ecclesia viclatione loguuntur, supponunt prohibitionem. — Neque obstat quod jura, quae de ecclesiae violatione in his casibus ioquuntur, non pramittant expressam prohibitionem efficiendi talem actum in ecclesia ; nam sine dubio illam supponunt. Imo, si quis attente consideret, neque ille effectus violationis ecclesiae per hujusmodi actus ibi instituitur, sed supponitur, et ex illius suppositione aliquid ordinatur; ut in capitul. Si motum, de Consecrat., distinction. prima, dicitur: Si homicidio cel adulterio ecclesia violata fuerit, diligentissime eapur getur, et demuo consecretur ; ubi non instituitur, scd supponitur violatio, et de remedio providetur ; et in capit. sequenti similiter dicitur ecclesias consecratas, non esse iterum consecrandas, nisi exustae , vel sanguinis aut seminis effusione pollutae fuerint: eodemque modo loquuntur capit. Proposuisti, capit. Aqua , capit. ecclesia, extra, de Consecr. eccles., et cap. unic., eodem titul., in 6. Unde non est dubium quin tam prohibitio haec, quam institutio, antiquior sit quam haec jura decretalium ; nam tempore Concilii Nicaeni jam erat in usu; Gratianus enim Concilio Nicano tribuit dictum canonem Zecclesiis, quanquam nunc inter canones omnes Concilii Nicaeni non habeatur. Antiquior vero est canon S1 motun ; quem ex Hyginio Gratianus refert, et ille etiam loqui videtur de hac violatione per talia crimina, ut de re antiquiori. Izitur verba canonum non obstant quin intelligamus, a principio, quando haec institutio incoepit, prohibitas fuisse has actiones in ecclesia sub eo gravamine, et quasi censura, ut, si fierent, ecclesia polluta maneret. Nec denique obstat, quod auctores interdum ex effectu polluendi ecclesias, colligant pravitatem actionis et malitiam sacrilegii; tum quia non ex professo has rationes distinguunt et considerant , sed moraliter per modum unius de illis loquuntur: tum etiam quia argumentantur potius a signo, seu a posteriori, quam a priori ex causa. Adde, multos illorum ponere primam radicem hujus malitiae sacrilegii in prohibitione Ecclesiae, eodem modo quo in furto facto in ecclesia, ut statim referemus. Alii vero prius ponunt rationem talis culpae in irreverentia quae fit loco, et deinde conjungunt effectum polluendi ecclesiam, ut patet in Supplem. Gabrielis, in 4, distinct. 32, quaestion. unic., conclus. 11, ubi ait , in ecclesia abstinendum esse a coitu propter loci reverentiam. ecce rationem primariam, simpliciter necessariam ; et ne seminis emissione polluatur, ecce rationem secundariam, et plane non necessariam ad talem malitiam ; sufticeret enim Ecclesiae prohibitio, licet effectus violationis non esset adjunctus, sicut sufficit in furto sacrilego, et aliis, de quibus infra dicemus.
10. An hi actus sint sacrilegi , solum quia prohibentur ab Ecclesia. — Jam vero occurrebat tractanda altera quaestio, videlicet , an hi actus sint sacrilegi, solum quia ab Ecclesia sunt prohibiti, vel de se et natura rei habeant adjunctam sacrilegii malitiam, eo ipso quoa in ecclesia fiunt. In qua nonnulla sunt clara; quae hic possunt breviter expediri, alia vero conjuncta sunt cum dicendis in capit. sequentib., et illuc remittuntur. Primo ergo certum videtur, duos ultimos casus, de sepultura excommunicati et pagani in ecclesia , fundari proxime in evcclesiastica prohibitione. Prior enim magis pertinet ad effectus censurae exccmmunicationis, quam ad peculiarem reverentiam et immunitatem ecclesiae, ut constat ex dicto loco quinti tomi. Effectus autem censurae ex institutione Ecclesiae tantum sunt, ut in eodem tomo, in principio , ostendimus. Nec dici potest censuram esse de jure ecclesiastico, illa autem posita de jure naturali esse, ut excommunicatus non sepeliatur in sacro ; nam censura non habet determinatum: esse (ut sic dicam ), nec definitam amplitudinem natura sua, sed tantum ex institutione. Unde potuisset Ecclesia privare excommunicatum, vi censurae, ab omni communicatione ecclesiastica dum vivit, non privando illum sepultura post mortem ex vi censurae (hoc enim nullam repugnantiam nec inordinationem involvit ). Hoc autem posito, ex vi talis censurae non esset malum, excommunicatum in loco sacro sepelire; nam censura , ut sie, non facit indignum sepultura christiana, nisi ipsa id formaliter prohibeat, ut patet de suspensione, et est etiam probabile de interdicto generali personali. Quod ergo nunc excommunicatus non sit in ecclesia sepeliendus, provenit ex immediata prohibitione Ecclesiae, nam tota censura est quaedam ecclesiastica prohibitio, seu collectio prohibitionum ( ut sic dicam ), latiusque declaravi in principio materiae de Censur. Ergo haec prohibitio immediate est de jure positivo ; ad naturale autem non pertinet , nisi remote, quatenus jus naturae dictat positivas leges esse servandas, ut in eodem loco dixi. Et signum hujus manifestum est, quia nunc potest sepeliri in ecclesia excommunicatus occultus, seu non vitandus, solum quia Ecclesia quoad hoc abstulit prohibitionem suam ; ergo haec prohibitio non aliter oritur ex censura, nisi quatenus ipsamet prohibitio formaliter includitur in censura.
11. Ex sepultura excommunicati vitandi non polluitur ecclesia es natura rei. — Addo etiam, ex hac prohibitione sepeliendi excommunicatum vitandum in ecclesia, non sequi ex natura rei per sepulturam ejus pollui ec- clesiam, sed ad hunc effectum necessariam fuisse novam legem induceniem illum effectum, quatenus prohibet in tali ecclesia celebrari divina, donec corpus excommunicati extrahetur, et ecclesia reconcilietur ; nisi enim Ecclesia hoc specialiter statuisset in d. cap. Consuluisti, ex vi prohibitionis non sequebatur, cum non habeat intrinsecam connexionem; nec enim ex quacumque transgressione gravi Eecclesiae praecepti circa ecclesia immunitatem, sequitur ecclesiae pollutio, ut patet de vi illata ecclesiae infringendo seras, et spoliando illam, et similibus ; neque in cadavere hominis excommunicati est tanta malitia, vel alia prava affectio, ut per se et natura sua reddat illum locum ineptum ad celebrationem divinorum. Fecit ergo hoc rigor ecclesiasticae disciplinae in aggravationem illius censurae, et odium contumacia , propter quam fertur. Et in hoc casu constat evidenter, quod diximus, non ideo esse malum sepelire excommunicatum in ecclesia, quia illam polluit ; sed potius, quia illud malum est, ideo Ecclesia alteram prohibitionem addidit, ratione cujus ecclesia pollui dicitur. Unde sepultura excommunicati non denunciati nunc non polluit Ecclesiam, quia per Ecclesiam non prohibetur. Et idem argumentum sumi potest a sepultura hominis personaliter interdicti ; prohibita enim est in jure ; tamen per illam non polluitur ecclesia, quia hoc institutum non est.
12. Utrum polluatur ecclesia per sepulturam hominis personaliter interdicti. — Quanquam de hoc puncto nova possit moveri quaestio, videlicet, an per sepulturam hominis personaliter et nominatim interdicti polluatur ecclesia; quam appello novam, quia non invenio illam motam a Doctoribus , quos consulere potui in dicto capit. Consuluisti , nec a Summistis, verbo Consecratio, ubi de hac materia tractant, nec a Navarr., in Manuali, cap. 17, numer. 256, ubi hos casus explicat ; nec mihi occurrit vel in tertio tomo cum illos exponerem, vel in quinto agens de hoc effectu interdicti, disputation. 35, sectione 3; quanquam ex quibusdam verbis, quae in fine illius sectionis habentur, colhgere quis potest, etiam in illo casu ecclesiam pollui. Verba autem sunt: An vero, si talis persona (id est, nominatim interdicta) de facto sepeliatur , evlummanda sit, donec absolvatur , idem dicendum censeo, quod de persona excommunicata , quia quoad hunc effectum equiparantur in jure. lgitur licet de interdicto id non exprimatur , per aequiparationem cum excommunicato idem de illo dicendum videtur. Nam haec paria judicantur , juxta Glossam, in capit. 1, verb. Observari, de Sentent. excommun., in 6, per illum textum, et alia quae allegat. Item facit, quod Turrecrem., in capit. JVullus , 12, q. 1, numerans quindecim casus, in quibus aliquis prohibetur sepeliri in ecclesia, subjungit, in illis omnibus cadaver exhumandum esse, juxta dictum cap. Consuhristi.
13. Auctoris judicium. — Nihilominus probabilius censeo, in eo casu non pollui ecclesiam. Quod videntur mihi supponere Doctores, et ideo nullam mentionem de interdicto fecisse ; nam certe valde verisimile est, aliquem eorum fuisse id traditurum, vel insinuaturum, si ita sensisset. Ratio vero est, quia in jure non exprimitur, nec poenae sunt extendenda, nec aequiparatio habet locum in materia poenali, maxime quia excommunicatio multo gravior censura est, quam interdictum. Item, quia excommunicatio magis privat omni communicatione quam interdictum. Nec in dictis verbis oppositum insinuavimus. Nam verum quidem est, cadaver hominis interdicti in ecclesia sepultum, exhumandum esse, quia expresse privatur sepultura ecclesiastica, et ideo si per vim, vel alio modo illam habuit, non est permittendum illam retinere. Item, quia capitul. Sacris, de Sepulturis, non de excommunicatis tantum, sed de precisis ab Ecclesia loquitur, cum dixit exhumanda esse talia corpora; at interdicti etiam sunt ab Ecclesia praecisi, ut ibi Panormitanus, numer. 1 in fine, notavit. Et ideo dixi in citatis, quoad hunc effectum aequiparari in jure, ex quibus verbis potest per argumentum a contrario intelligi, quoad alium effectum polluendi ecclesiam, non esse faciendam aequiparationem , quia in jure non fit. Quapropter, si contingat tale corpus interdicti non exhumari, non erit prohibitum celebrare in tali ecclesia , quia nullibi invenitur talis prohibitio, et quando postea exhumatum fuerit, non erit necessaria nova consecratio aut expurgatio ecclesiae, quia nullibi etiam postulatur. Nec aequiparatio inter illas censuras in omnibus facienda est, alias non essent distinctae, sed in his quae generaliter censurae ut sic conveniunt, vel in jure exprimuntur, ut patet ex capit. 1, et capit. 7s cui, de Sent. excom., in 6. Ex quibus potest sumi argumentum ab speciali, non esse aequiparationem indifferenter, et in omnibus inter haec faciendam; unde ad dictum Turrecrem. supra, respondeo, multo minus probabilem videri aequi- parationem illam, seu illationem ab excommunicato sepulto in cceclesia, ad omnem illum prohibitum ibi sepeliri, propter alia peccata, quae non habent excommunicationem annexam, ut propter usuras, et similia. Contra hanc enim illationem multo fortius procedunt rationes factae, et ipsa nullo jure vel ratione fundatur. De quo nonnulla addam in sequenti casu.
14. De sepultura hominis pagani. — Alter enim casus de sepultura hominis pagani plane fundatur in jure mere positivo, prohibente hujusmodi corpora sepeliri in locis sacris, seu ecclesiis. Nam licet dici possit, eo ipso quod ecclesias et earum coemeteria destinantur pro sepulchris fidelium, illicitum esse infideles ibi sepelire, hoc erit verum , si intelligatur illa dedicatio esse exclusive pro solis fidelibus sepeliendis, et sic in idem redit, quia illa institutio voluntaria fuit Ecclesiae, et consequenter humana, et in ea involvitur satis expresse ac formaliter dicta prohibitio. Accedit, quod nomine infidelis ibi intelligitur omnis non baptizatus, ut Doctores exponunt, unde comprehenditur filius infans Christianorum, qui mortuus fuit priusquam posset baptizari; at hoc profecto non potest ex natura rei provenire, quia videri poterat puer ille habere ibi jus sepulturae ratione patris, nec in eo esset intrinseca templi irreverentia, cum corpus illud non fuerit propriis peccatis maculatum, nec sit ignibus inferni tradendum, esto non sit glorificandum ; est ergo ex sola prohibitione Ecclesiae. Item comprehenditur ibi etiam catechumenus fidelis : si enim ante baptismum re ipsa susceptum moriatur, non est in ecclesia sepeliendus propter illa jura, et per illam generalem regulam, quod, quibus non communicamus vivis, neque etiam communicamus defunctis; catechumeni vero non sunt capaces sacramentorum ante baptismum, nec in sacrificiis, et suffragiis cemmunibus cum fidelibus communicant, et ideo nec defuncti in ecclesia esse debent. Tota vero haec est institutio ecclesiastica, fundata in ratione congrua; per se autem et intrinsece id non esset malum, cum illi justi esse possint; ergo illa prohibitio simpliciter humana est.
15. Objectio. —Satisfit. —Dices, saltem esse per se et intrinsece malum ibi sepelire infidelem adultum, quem constat esse damnatum. Respondeo, idem argumentum fieri posse de quolibet publico peccatore, vcl desperato fideli, etiamsi excommuncatus non sit; nam etiam constat hunc essc damnatnum. Haec vero ratio prohibitionis non pertinet ad casus de quibus nunc tractamus, id est, ad eos quibus ecclesia polluitur; quia, ex eo quod publicus peccator mortuus impoenitens sepeliatur in ecclesia, non polluitur ecclesia, cum in jure hoc non sit expressum; quamvis ergo ex illo capite id esset per se malum, non esset ratione infidelitatis ut sic, quod nunc agimus, sed ratione magis universali, quia est corpus hominis damnati ad gchennam. Addo vero etiam illam prohibitionem non esse de jure divino, seu naturali, considerando praecise sanctitatem loci sacri, et reverentiam eo titulo illi debitam, sed ex alia ecclesiastica institutione pendere. Primum patet, quia licet aliquis in peccato mortali moriatur, potest aliquis humanus honor ejus corpori deferri propter alios titulos dignitatis ecclesiasticae, vel civilis ; aut propter honorem quemdam, ac decentiam ipsorum viventium; aut denique propter aliquam humanitatis demonstrationem cum illo ostendendam ob aliquam conjunctionem; ergo seclusa Ecclesiae prohibitione, non videtur per se et intrinscce malum, illud cadaver in ecclesia sepelire propter hanc humanitatem vel honorem humanum, si Ecclesia non prohibuisset. Quia illa intentio mala non est, et actio non ita est contra reverentiam ecclesiae de se et intrinsece, ut sit illi injuriosa, quia licet corpus defuncti non possit juvari ad spiritualia bona ratione loci sacri in quo sepelitur, tamen non deformat nec inhonorat locum sacrum, nisi aliunde id prohibeatur. Altera vero pars declaratur, quia Ecclesia ideo vult tideles in loco sacro sepeliri, ut ibi juventur suffragiis, et orationibus viventium, et ut ibi tanquam sacrum depositum collocentur, donec ad vitam beatam resurgant; et ex hac intentione et institutione Ecclesiae orta est prohibitio, ut nullus in peccato mortali defunctus, ita ut de peccato, et impoenitentia publice, ac moraliter, vel ex praesumptione juris constet, in loco sacro sepeliatur. Quae prohibitio hoc modo colligitur ex cap. Quibus, et quatuor sequentibus, cap. Queesitum, capit. Fures, 13, quaest. 2. Et pertinere censetur ad Eecclesiae immunitatem , quam ex institutione Ecclesiae habet, unde contraria transgressio ad illas maxime pertinet, quae contra Ecclesiae immunitatem committuntur, de quibus infra dicturi sumus.
16. De aliis vero tribus casibus in quibus ecclesia polluitur, cum clarum sit, effectum illum polluendi ecclesiam consistere tantum in vi probibitionis juris ecclesiastici, dubitari potest an illae actiones, quibus ille effectus annexus est, sint jure divino in ecclesia prohibitae, vel etiam solo humano jure. Sed de his actionibus simul cum aliis dicemus in capit. sequent., nam eadem est ratio dubitandi in omnibus. Tandem inquiri hic potest, quid nomine ecclesiae vel loci sacri in hoc puncto intelligendum sit. Sed hoc, quantum pro materiae necessitate mihi sufficere visum est, dixi in dicto 3 tom., disput. 81, sect. 4. Et specialiter illa explicui, aliqua addendo pro quarto casu, de excommunicato in ecclesia sepulto ( eademque ratio est de infideli), in 5 tom., disputat. 12, sect. 4, n. 6 et 7. Qui vero plura desiderat, videat Sancium, dicto l. 9 de Matr., disp. 15, q. 3.
On this page