Caput 3
Caput 3
An omne opus profanum in templo factum sit contra loci sanctitatem.
1. Dupliciter potest actus esse profunus. — Prior modus. — Constat ex proprietate vocis, profanum religioso opponi : illud enim profanum appellamus, quod religiosum non est. Unde est illud Ezechiel. 92: Inter sanctum et profamwn non habuerunt distantiam. Potest autem haec oppositio intelligi vel negative tantum, vel positive et contrarie. Priori modo dicetur profanus, omnis actus qui ad religionem et cultum Dei non spectat. Et haec significatio non deservit praesenti instituto, nam ut certum supponimus, non omnes actus qui in ecclesia fiunt, et ad religionem vel cultum Dei non spectant, eo ipso sacrilegos esse, vel sanctitati loci contrarios. Probatur: primo, quia possunt esse actus boni aliarum virtutum, et non religionis, nec ex imperio ejus, ut actus eleemosynae, actus patientiae, et similes. Hi autem nec proprie profani dici possunt, nec mali fiunt ex illa circumstantia, quia nullum est praeceptum divinum vel humanum prohibens in ecclesia omnes actus qui non sunt virtutis religionis, etiamsi honesti sint; vel praecipiens ut ibi fiant ex imperio et relatione religionis, et non aliter; non enim sunt talia praecepta gratis et sine majori fundamento confingenda. Secundo, quia possunt esse actus indifferentes, qui, si fiant propter honestum finem, et cum aliis circumstantiis debitis, jam erunt honesti in individuo, et sic erit eadem ratio de illis, quae de aliis honestis; si vero fiant propter malum finem, erunt peccata, et ita dubitari non potest an non tantum nega- tive, sed etiam aliquo modo contrarie opponantur sanctitati loci, ideoque pro alio membro de oppositione positiva relinquendi sunt; si vero (juxta probabilem opinionem) in individuo maneant indifferentes ex parte finis, et ex aliis circumstantiis, non est verisimile, ex hoc solum quod actus in ecclesia factus caret honestate specifica religionis, et in universum omni bonestate, esse injuriosum loco sacro, aut inde accipere malitiam aliquam sacrilegii, etiam levissimam. Probatur eodem fere discursu, quia nulla lex positiva prohibet omnes actus tales fieri in templo; nullibi enim extat, nec traditione habetur; nec etiam ex solis principiis naturae potest talis prohibitio colligi, etiam supposita sanctitate loci; quia ratio naturalis non dictat esse debitum sanctitati loci, ut in eo nihil omnino fiat, nisi opus vel religionis, vel saltem alicujus virtutis : ex quo enim principio naturali potest haec obligatio colligi? Item ratic naturalis solum dictat nihil esse faciendum in ecclesia contra reverentiam ei debitam; at facere actum indifferentem non est contra reverentiam debitam tali loco ; ergo.
2. Objectio. —Occurritur. —Dices nonnullam esse irreverentiam loci sacri, eo uti ut loco communi et non sacro: sic autem illo utitur, qui actus non bonos in ilo operatur, etiamsi mali non sint. Respondeo negando minorem, si in eo usu nihil speciale includatur sanctitati loci contrarium; nam locussacer generalem rationem loci retinet ; possumus ergo illo uti, ut locus tantum est, et ut habet generales commoditates loci, videlicet, quod defendit, tegit, recreat, etc., non utendo illo ut sanctus est, dummodo ne quid contra illius sanctitatem faciamus. Neque vero hinc sequitur, omnem acium de se indifferentem in ecclesia factum, esse etiam licitum, vel non esse irreligiosum, quia nec de omni actu alias honesto id admittimus; solum ergo dicimus, ex eo quod est indifferens, non sequi esse irreligiosum factum in ecclesia. An vero aliunde possit aliquis actus indifferens vel etiam honestus habere specialem repugnantiam, vel indecentiam in loco sacro, statim videbimus.
3. De actibus profanmis posteriori modo sumptis.— Prima sententia.—Superest ergo quaestio de actibus profanis posteriori modo, id est, aliquo modo positive repugnantibus loco sacro, ut sacer est. Et de his actibus sunt inter Doctores variae sententiae. Prima docet nullum actum esse hoc modo contrarium loco sacro natura sua, et seclusa formali intentione ope- rantis, sed tantum ex positiva lege Ecclesiae, prohibentis ne talis actus in tali loco fiat in illius loci irreverentiam. Ita sentit Cajetan. 2. 2. q. 99, ad quintum dubium, quod erat, in quo consistat directe agere contra sanctitatem loci, ut proprie sit sacrilegium. Respondet enim consistere in hoc, quod est incurrere volIuntarie in illud, ad cujus contrarium inest sanctitas loco, ut, verbi gratia, ad hoc ut non possit inde aliquis extrahi violenter, vel aliquid hujusmodi ; et in tom. 1 Opusc., tract. 31, qui est 17 Responsionum, in 12, dub. 2, addit propositionem exclusivam, tunc circumstantiam loci sacri esse circumstantiam necessario confitendam alicujus actus, quando ile est praedicto modo contra sanctitatem loci sacri, et non aliter , scilicet, quando agitur contra id ad quod locus consecratur vel sanctificatur. Sanctificari autem ad hunc vel illum effectum, solum est ex lege positiva, statuente, ut hoc vel illud non fiat in tali loco in irreverentiam ejus, quia hoc ex sola rei natura definiri non potest, etiam supposita talis loci benedictione, ut constat exemplis, quae utroque loco adducit; et ideo in priori loco statim subjungit, posse Ecclesiam sua prohibitione facere, ut sit sacrilegium, quod de se tale non erat, senliens per hujusmodi prohibitionem id fieri, et non aliter. Idem significaverat, licet non tam clare, idem Cajet. 1. 2, q. 7, ubi addit, omne peccatum aggravari ex circumstantia loci sacri per accidens, id est, in sua malitia specifica, non veronovam speciem malitiae contrahendo. Hanc etiam opinionem aperte tenet Sot., lib.2 de Just., quaest. 4, art. 4, S Sed ais, ubi dicit, sacrilegium in loco sacro esse ratione ecclesiastici statuti, ut si sanguis vel semen in loco sacro effundatur; imo addit, locum sacrum non contaminari, nisi duobus dictis modis, nam etsi in ecclesia( inquit) pejeres, vel blasphemes, non est sacrilegium. In quibus verbis illa exclusiva incredibilis miht est, sed paulatim est in sequentibus impugnanda. Idem videtur sentire Vict., in Sum., 4, quaest. 196, quatenus negat locum sacrum esse circumstantiam necessario confitendam, nisi in casibus praedictis. Item Angles., in Flori., quaest. 9, in diffic., An locussacer in quolibet peccato speciem mutet ; et Navarr., in Manuali, c. 6, n. 11, S SezLo, clarius et latius in cap. Consideret, de Poenit., d. 5, in principio, num. 19, 20, 21 et 39, quem Gutier. sequitur, lib. 4 Canon. queest., capit. 31, num. 35. Idem opinatur Sancius, lib. 9 de Matr., disp. 15, n. 5, ubi alios modernos refert.
4. Probatur haec opinio. — Haec sententia suaderi potest, quia non omnia peccata facta in loco sacro sunt sacrilegia ; ergo quod aliqua sint sacrilegia, et non alia, non potest aliunde discerni quam ex Ecclesiae prohibitione, seclusa intentione formali directa et sacrilega operantis, ut excludi supponimus. Antecedens supponitur fere a dictis auctoribus ut manifestum, quia alias illa circumstantia esset semper in eonfessione aperienda, quod est durum et inusitatum. Et ratio a priori esse debet, quia non omne peccatum, ex eo quod in ecclesia sit, habet ex natura rei specialem repugnantiam cum ratione ; si quis enim in ecclesia temere de proximo judicat, aut epistolam seribit continentem mortalem culpam, nihil agit habens specialem repugnantiam cum recta ratione talis loci. Haec autem regula discernendi circumstantias addentes sp ecialem malitiam traditur a D. Thoma, 4, d. 16, quaest. 3, art. secundo, quaestione tertia ; ergo. Et confirmatur, quia hae ratione non omne peccatum commissum a persona sacra, vel contra personam sacram est sacrilegium, ut docet S. Thomas 2. 2, q. 99, art. 3, ad 3; ergo idem a fortiori de loco sacro dicendum est. Prima consequentia probatur, quia nulla ratio reddi potest, cur furtum, in ecclesia factum, sit sacrilegium, non vero mentiri decipiendo alium, vel etiam falsum jurando, nisi quia unum est ab Ecclesia specialiter prohibitum, et non aliud. Item, dare alapas alteri in ecclesia, non est speciale sacrilegium ; vulnerare autem et sanguinem effundere est speciale sacrilegium. Item, pollui in ecclesia, vel fornicari, est speciale sacrilegium; habere autem in ecelesia iactus impudicos, etc., non est speciale sacrilegium, secluso morali periculo pollutionis. In his autem et similibus, non potest ex sola rei natura assignari ratio vel differentia ; ergo tantum provenit ex lege positiva Ecclesiae id prohibente, et quasi constituente in his, et non in aliis, loci sanctitatem.
5. Simile argumentum fieri potest de actibus non malis, nam quidam actus de se non mali, vel etiam boni, si in ecclesia fiant sunt sacrilegia, alii vero minime ; ergo haec differentia non potest revocari, nisi in Ecclesiae prohibitionem. Antecedens quoad posteriorem partem satis est in principio hujus dubii declaratum ; quoad priorem vero patet exemplis. Nam matrimonialis copula de se non est actus malus. imo bonus, et tamen in ecclesia factus, extra casum necessitatis, est sacrilegium. Item, judicare per se non est malum, nec vendere aut emere, et tamen si in ecclesia fiant, nunc sunt sacrilegia ; ergo tota ratio hujus sacrilegii in prohibitionem Ecclesiae reducenda est. Unde confirmatur generaliter prior pars, nam circumstantia , quae per se non potest transferre actum de non malo in malum, nisi interveniat specialis probibitio, non potest addere actui alias malo novam speciem malitiae, nisi ratione specialis prohibitionis; at circumstantia loci sacri non potest transferre actum de non malo in malum,nisi interveniat specialis prohibitio, ut patet de judicio, mercatura, etc.; ergo neque quando actus est aliunde malus, fit sacrilegium ratione loci, nisi ratione ecclesiasticae prohibiüionis.
6. Secunda sententia, dicens omne peccatum in ecclesia fuctum esse sacrilegium. — Secunda sententia, superiori fere omnino contraria, imprimis affirmat omne peccatum in ecclesia factum , esse sacrilegium ex ipsa rei natura, et secluso Ecclesiae statuto. Deinde affirmat, ex aliis actibus, qui extra ecclesiam peccata non sunt, aliquos esse sacrilegia, si in ecclesia fiant, seepe quidem ex prohibitione speciali Ecclesiae, interdum vero etiam ex natura rei. Hanc sententiam, praesertim quoad priorem partem, tenent multi auctores. Ut autem eos sine aequivocatione referamus, supponamus abstracte nos loqui de malitia diversae speciei seu contra religionem, sive illa sit mortalis in illa specie, sive venialis. Hoc enim pendebit ex circumstantiis, ut infra videbimus. Sic ergo tenet illam opinionem Silvest., verb. Confessio, 1, quaestione decima ; fatetur enim omne peccatum factum in loco sacro habere specialem malitiam sacrilegii, saltem venialem; indicat vero nunquam esse mortalem, nisi in tribus casibus ab Eecclesia prohibitis, supra numeratis in principio hujus capitis; hoc tamen magis declarat in aliis locis statim referendis. Eamdem sententiam tenet, magisque illam declarat Cordub., in Sum., quaest. 190; ait enim omne peccatum mortale in ecclesia factum, esse mortale sacrilegium; si vero sit veniale, etiam in ratione sacrilegii esse tantum veniale; et licet in principio loquatur de peccatis luxuriae, in fine extendit sermonem ad omnia peccata mortalia. Allegatque Sylvest., in Ros. aur., q. 63, quae est in tract. 3, inter Impertinentes; ibi tamen non constituit tam generalem regulam. Tamen ita videtur exponere verb. Sacrilegium, S Quintum, et clarius verb. Immunitas, 1, num. 5; ibi enim fatetur actum de se malum, vel notabiliter deformem, in ecclesia factum, esse grave sacrilegium, etiam in casibus ab Ecclesia non prohibitis. Eamdem opinionem tenet Med., Cod. de Confes., q. de Circumstantia loci sacri. hReferri etiam potest pro hac sententia Anton. 3 part., tit. 14, c. 19, S 7, ubi ex sententia D. Thomae, ait circumstantiam trahere peccatum in aliud genus, quando habet specialem repugnantiam ad aliud praeceptum divinae legis; sicut furtum, ait, ratione loci sacri, habet specialem malitiam sacrilegii, quia repugnat precepio, quod est de veneratione sacrorum , quod praeceptum non est Ecclesiae, sed naturalis ac divinae legis. Praeterea ex ultima parte assertionis videtur necessario inferri prima ; nam si aliqui actus, qui non sunt peccata, facti in loco sacro sunt sacrilegia propter irreverentiam loci sacri, quam ex natura sua secum ferunt, seclusa prohibitione Ecclesiae, profecto multo magis erunt sacrilegia omnia peccata commissa in ecclesia, quia magis sunt contra reverentiam debitam loco sacro.
7. Ultimam ergo partem docet clare D. Thomas, 1 Cor. 11, lect. 4, exponens illa verba: Numquid domos non habetis ad manducandum? Non enim (inquit) est licitum domum Dei, quae deputata est pro sacris usibus, communibus usibus applicare. Unde et Dominus (Joan. 2) ejecit vendentes et ementes de templo, dicens: Domnus mea, domus orationis vocabitur, etc. Additque subinde D. Thomas, in necessitate licitum esse, uti ecclesia ad comedendum, et bibendum, et ad alios (iuquit) usus licitos, sentiens extra necessitatem etiam ad licitos usus harum rerum communium non licere; ad ilicitos vero nunquam. Sentitque hanc obligationem oriri ex natura rei ex ipsa ecclesiae sanctitate, et consequenter oppositum esse contra religionem, et esse sacrilegium. Ad hoc etiam videtur alludere Chrysostomus in eum locum, homil. 97 : Quarta (inquit ) accasatio est, quia non solum pauperes, sed etiam ecclesia afficitur contumelia ; sicut enim Dominicam canam facis privatam, etiam rursus locum, utens ecclesia tanguam domo. Et idem significat ibi Ambrosius, dicens , domi hec esse agenda , non in ecclesia, ubi unitatis et mysterii causa convenitur, non dissensionis et ventris. Quae verba etiam usurpavit Anselmus, et subjungit, ecclesiam De ad orationem, et ad percipienda Sacramenta consecratam, contemni, dum in ea irreverenter carnales cili sumuntur. Et in Commentariis Hieronymo attributis ad illa verba : Aut ecclesiam Dei contem- nitis? recte additur : Facientes eam triclinium epularum. Sic etiam Basil., in Reg. brev., regul. 310, ex verbis Pauli colligit, communes epulas non esse in ecclesia manducandas. Sentiunt ergo hi Patres ex natura rei, et ex fine ac consecratione ecclesiae, illicitum esse in ea hujusmodi actiones communes efficere, etiamsi alioquin peccata non sint; multo ergo magis hoc dicent de omnibus peccatis. Quod tandem confirmari potest ex verbis Hieronymi contra Vigilant. Hgo confiteor timorem meun, ne forte de superstitione descendat - quando iratus fuero, et aliquid mali in meo animo cogitavero, et me nocturnum phantasma deluserit, basilicas Martyrum intrare non aadeo ; ita totus et animo et corpore pertremisco. Quid ergo sentiret Hieronymus de audacia committendi peccatum intra ecclesiam?
8. Judicium auctoris. — Haec quidem posterior sententia magis ad veritatem accedere videtur, aliqua tamen indiget explicatione. Ut ergo distincte et in particulari declaretur, quid in hoc prohibitum sit specialiter, et quo jure, et consequenter, quando operatio illicita in ecclesia sit proprie sacrilegium mortale aut veniale, multa in particulari dicere necesse est, et ideo in sequentibus capitulis paulatim exponetur.
On this page