Text List

Caput 5

Caput 5

De actionibus furti in templo prohibitis ecclesiastico jure.

CAPUT V. DE ACTIONIBUS FURTI IN TEMPLO PROHIBITIS ECCLESIASTICO JURE.

1. Furtum in ecclesia prohibetur jwre ecclesiasLico. — Hoc est tertium genus operum, quae ob templorum reverentiam in eis fieri Ecclesia peculiariter prohibuit ; quam prohibitionem Joannes Papa, in cap. Quisquis, 11, quaest. 4, his verbis declaravit: Sacrilegium committitur auferendo sacrum de sacro, vel non sacrum de sacro, aut sacrum de non sacro. Ex quibus tribus membris tertium non spectat ad praesentem materiam; dicitur enim quis furari sacrum de non sacro, quando calicem, verbi gratia, vel alia bona ecclesiae, quae sacra censentur, rapit non de templo, sed in alio loco non sacro inventa: et ita furtum illud non habet rationem sacrilegii ex circumstantia loci, de qua sola nunc tractamus, sed ex conditione rei, seu materiae, circa quam furtum versatur: de quo genere sacrilegii diximus in alio opere de immunitate bonorum, et personarum ecclesiasticarum ; et videri potest Jacob. Menoch., libr. 2 de Arbit. Jud., Cent. 4, casu 289. Unde etiam primum membrum, quatenus hoc caput includit, cum tertio coincidit ; quoad alteram vero partem cum secundo convenit, et ex illius declaratione constabit, an illud primum furtum ex duplici capite sacrilegium sit.

2. Aliter jus canonicum, alter cwvile videtur disponere in furto rei non sacra de templo. — Jus civile cum canonico conciliatur. — bDe illo ergo secundo membro , aliter jus civile quam canonicum disponit ; nam in l. Dici, ff ad l. Jul. Peculatus : Mes privatorum , si in edem sacram deposite, surrepta fuerint, furti actionem, non sacrilegii esse. Ubi Glossa simpliciter ait, in co casu non committi sacrile- gium, imo nec in tertio, quando sacrum de non sacro surripitur, sed tantum quando utrumque concurrit; et idem tenet Bartrol., ibi ; et communiter legisperiti , ut refert Jul. Clar. , libro 5, 8 Sacrilegium, num. 1. Et ita ipse distinguit , secundum jus civile tantum in primo casu censeri sacrilegium, quando sacrum de sacro aufertur; secundum vero jus canonicum quodlibet sufficere. Verumtamen jus civile non statuit de peccato, an tale sit necne, sed solum de actione, quae in criminali foro contra hujusmodi furem datur; de hac enim aperte loquitur dicta lex, quae potuit habere apparentem rationem , etiamsi tale peccatum non sit immune a malitia sacrilegii, quia directe et quasi per se injuria et nocumentum fit domino rei furto sublatae, et ideo illi datur actio, non loco, cui indirecte, et quasi per accidens injuria fit; domino autem rei non competit actio sacrilegii, sed furti. Quod vero furtum illud in se adjunctam habeat malitiam sacrilegii , non videtur contrarium juri civili ; nam in l. Aut facta, ff. de Ponnis, dicitur: Locus facit ut idem , vel furLum vel sacrilegium sit , id est, vel tantum furtum, vel etiam sacrilegium. Et licet dici posset hoc procedere, quando res est sacra, tamen vix afferri potest ratio, cur locus haheat hanc vim circa rem sacram, et non circa alias, ut nimirum furtum rei sacrae, quod alias non esset sacrilegium, fiat sacrilegium adjuncta circumstantia loci, et non ita sit in furto rei non sacrae.

3. Circa hoc dissensio est etiam inter Theologos. — Fundamentum hujus opinionis. — Sed omisso jure civili, ad quod non spectat proprias rationes vitiorum et peccatorum in ordine ad conscientiam discernere, sed solum in ordine ad politicam gubernationem, aut vindictam, etiam inter Theologos videtur esse in illo secundo membro opinionum diversitas. Quidam enim simpliciter negant esse sacrilegium, furari rem laicam de ecclesia: cujus opinionis videntur fuisse Victor. et Soto, locis cit., c. 3, in1 opinione. Nam generaliter excludunt alios casus sacrilegii ratione loci sacri, praeter effusionem sanguinis et seminis ; unde idem Soto, . 5 de Just., quaest. 3, art. 1, § Hinc inepte, explicando, quando furtum sit sacrilegium, ait: Si quod furto rapitur, res est sacra , sacrilegiwn dicitur. Unde signifcat , si de loco sacro surripiatur, tunc etiam solum esse sacrilegium ratione rei acceptae et conditionis ejus, non ratione loci. Et hoc fortasse modo defenderet Soto generalem exclu- sivam , quam in alio loco posuit , scilicet , quia, licet alia sacrilegia fiant in loco sacro praeter effusionem sanguinis et seminis, non tamen propter solam contaminationem, vel irreverentiam loci, sed ex aliis titulis, ut hic, propter rem sacram inde sublatam. Atque ita in 4, dist. 18, quaest. 2, art. 4, S De die, ait non esse necessarium confiteri circumstantiam loci saeri, nisi quando illic effunditur vel semen vel sanguis, cel surripitur res ecclesic. Non enim casu, sed consulto, non dixit i ecclesia, sed ecclesi , sicut de effusione seminis et sanguinis dixerat, et paulo superius idem dixerat de homicidio, quod in aliis locis sub sanguinis effusione comprehendit. Fundamentum hujus opinionis esse oportet, quod hujusmodi furtum non est ex natura rci injuria loci sacri, magis quam alia peccata , neque etiam est speciali jure prohibitum sub tali ratione.

4. Impugnatur praecedens opinio. — Limitatio communis sententie. — Sed contra hanc sententiam et ejus fundamentum obstat d. cap. Quisquis ; cum enim ibi dicatur esse sacrilegium furari rem non sacram de loco sacro, vel supponitur ex natura rei tale csse, vel ibi virtute fertur prohibitio; nec ego video quid possit ad textum illum responderi. Et ita propter illum fatentur ibi Glos., Archid., Turrecr. et alii, hoc esse verum sacrilegium, et idem dicit Jul. Clar. supra, et alii statim referendi. Aliqui vero, hanc sententiam communem limitantes, et primam declarantes, distinguunt duos modos, quibus potest res non sacra in ecclesia esse. Primo, quia est quasi sub jure et pctestate ccclesiae, quia, scilicet, vel illi ad custodiendum tradita est, vel in pignus data, vel alio simili modo in ecclesia deposita. Secun-lo, potest res aliqua mere temporalis per accidens et casu esse in ecclesia, vel quia ib est persona quae illam secum defert, vel quia casu ibi relicta est.

5. Probatur pror pars in limitatione pcsita. — Feram esse hanc partem resolvitur. —In priori casu, affirmant sacrilegium esse furari bona in ecclesia ; in posteriori autem negant. Et prior pars suaderi potest, primo, quia saltem id est necessarium, ut partitio sacrilegii posita in dict. cap. Quisquis, in omnibus suis membris verificari possit. Secundo, potest confirmari ex lib. 2 Machab. 3, ubi refertur historia praeclara de Heliodoro, divina virtute flagellato, eo quod pecuniam in templo depositam, regis auctor:tate, contra illius templi immunitatem et sanctitaiem, et in ejus con- temptum (ut ibidem dicitur) rapere tentaret. Tertio est optima ratio, quia quod hoc modo est in templo, est sub speciali patrocinio ac custodia divina; est enim templum speciali modo ac titulo sub dominio Dei, et ideo quod ibi deponitur, et per Dei ministros acceptatur, censetur veluti sub Dei fide et defensione recipi; et ideo tale furtum specialem malitiam habet contra reverentiam Deo, et templo ejus debitam. Atque haec pars mihi etiam videtur certa, existimoque etiam in solo divino ac naturali jure veram esse, ut probant exemplum Heliodori et ratio facta ; magis vero indubitata est, addito jure canonico in d. c. Quisquis.

6. Probatur secunda pars. — Alteram vero partem probabilem censent aliqui moderni Theologi; quia cum res ibi non esset sub speciali custodia templi, sed quasi per accidens ibi esset, non videtur per illud furtum gravis injuria templo irrogari. Et alioquin tale furtum non est specialiter interdictum ab Ecclesiam in honorem templi; ergo non est unde habeat mortiferam malitiam sacrilegii. Atque ita juxta hos auctores non erit haec circumstantia furti de necessitate confessionis.

7. Communis sententia approbatur, et sine ulla limitatione dicitur furtum in templo esse sacrilegium. — Glossa.— Ego vero censeo communem sententiam esse omnino veran, quae sine ulla distinctione affirmat, furtum in loco sacro sacrilegium esse, ac subinde esse mortale ex suo genere, id est, nisi ex levitate materiae excusetur. lta tenent communiter Canonistae cum Glos., in d. c. Quisquis, et in cap. Sacrilegium , 11, q. 4, ubi Turrecrem., quaest. 5, et communitcr etiam Summistae, verb. Sacrilegium , Sylvest., S Secundum ; Angel., n. 1, declarans esse proprie sacrilegium ; Cajet., in Sum., verb. eodem; ct Armilla, n. 4, qui declarat esse hanc circumstantiam de necessitate confess onis; idem Navar., in Manuali, c. 6, num. 4. Fundamentum praecipuum hujus sententiae esse debet, quia in d. c. Quisquis, simpliciter et sine limitatione ponitur species sacrilegii furari non sacrum de sacro; ubi autem lex non distinguit, nec nos distinguere debemus, l. De prelio, ff. de Public., nisi vel aiia lex obliget, vel ratio cogat, quando alias sequeretur absurdum; hic autem nihil horum intervenit. Imo distinctio seu limitatio illa quodammodo destruit decisionem et partitionem iliius textus; nam res, quae secundum se non sunt sacrae, quatenus constitutae sunt sub patrocinio ecclesiae, quae in depositum vel custodiam illas re- cepit, jam sunt aliquo modo sacrae, sicut alia bona ecclesiae, vel sicut promissio jurata, licet secundum se temporalis sit, ut est sub testimonio divino, est sacra, et pertinet ad forum Ecclesiae ; sic ergo res depositae in ecclesia, ad forum et defensionem Ecclcsiae pertinent, ideoque illas furari potius est furari sacrum de sacro, quam non sacrum; ergo in rigore necesse est aliud membrum de aliis rebus intelligere. Eo vel maxime quod, licet haec lex videatur odiosa latronibus, tamen simpliciter favorabilis est, quia favet Ecclesiae et religioni; ergo amplianda est potius quam restringenda, vel (quod nobis satis est) secundum integrum et absolutum significatum verborum acciplenda. Praeterea prius in illo textu ponit Pontifex poenas sacrilegii, postea varia sacrilegia enumerat, et inter ca ponit illa tria membra; et infra loquens de ecclesiis et monasteriis, ait : Vel si qui deposita , vel alia quelibet exinde abstrahunt , velut sacrilegi canonico sententie subjaceant. Ergo non potest ad illum textum alia restrictio accommodari. Denique in eo capite aperte intendit Pontifex immunitatem Ecclesiae defendere ; magna autem et valde rationabilis Ecclesiae immunitas est, ut res in ea existentes quamdam securitatem ab omni injuriosa acceptione participent; et ideo, qui illas inde furatur, contra immunitatem Ecclesiae agit, ac subinde contra reverentiam illi debitam sacrilegium committit, juxta ea quae dicemus cap. seq.

8. Haec immunitas Hcclesiastica naturali rationi consentanea.— An sit sacrilegium furtum in templo factum, stando in solo jure divino. — Est autem haec immunitas satis consentanea naturali rationi, quia sine dubio dictat totam hanc reverentiam esse debitam Deo, qui in templo peculiariter habitat, vel templo, quatenus Deo specialiter sanctificatum est, quod in idem redit. Sed nihilominus stando in jure divino solo, fortasse malitia sacrilegii in tali furto vel nulla esset, si injuria templi non esset intenta, vel certe non esset adeo gravis, ut mortifera judicari posset, quia non videtur habere tantam rationem injuriae, ut de aliis peccatis postea dicemus. At vero adjuncta immunitate concessa Ecclesiae per jus canonicum, est formalior (ut ita dicam) injuria, et in illa specie longe gravior, quia ex institutione canonica habet Ecclesia peculiare jus, ut sit veluti inviolabilis custodia rerum quae intra illam existunt. Et quoad hoc est major ratio in furto, quam in aliis peccatis quae in ecclesia fiunt, et non ita sunt contra jus et immunitatem, et quasi contra munus et officium loci, sicut est furtum, ut attigi in 4 tom., disp. 92, sect. 4, num. 20. Et confirmari hoc tandem potest ex dictis circa praecedentem actum , nam si negotiatio in templo prohibetur, quia de se est injustitiis et rapinis obnoxia, quomodo non majori ratione prohibebitur specialiter furtum in ecclesia?

9. Hoc furtum in ratione sacrilegu est mortale peccatum.— Ha levitate materie potest esse veniale sacrilegium. — Ex his ergo concluditur tale peccatum in ratione sacrilegii, ex genere suo mortale peccatum esse. Hoc enim sentiunt auctores citati, et probant rationes factae. Et declaratur, quia intra latitudinem illius materiae aut modi furandi, esse potest mortale: ut verbi gratia, latrones, qui in ecclesia crumenas occulte suffurantur vel abscindunt, profecto gravissimum sacrilegium committunt, et communi christiani populi aestimatione tale reputatur, et tamen illi solum peccant, auferendo non sacrum de sacro. Propter quae omnia, attente spectata, censeo non esse judicandam practice probabilem ac securam sententiam, quae absolute negat circumstantiam loci sacri in furto de re non sacra non esse de necessitate confessionis, quia est paucorum Doctorum contra torrentem aliorum, sine textu, et sinefirma ratione, vel qua probabiliter suadeat. Non est tamen negandum, quin hoc sacrilegium possit esse veniale ex levitate materiae ; nam etiam furtum rei sacrae potest etiam hoc modo esse leve peccatum. Et probabile est, quoties furtum in ratione injustitiae est veniale. etiam in loco sacro factum, esse veniale in ratione sacrilegii. An vero e eontrario dicendum etiam sit, quotiescumque est mortale in ratione injustitiae, esse etiam mortale in ratione sacrilegii, non omnino definio, sed prudentibus considerandum relinquo. Quia cum furtum sit magis per se ac directe volitum, quam injuria loci sacri, non videtur repugnare ut aliqua materia et modus furandi sufficiat ad injustitiam mortiferam committendam, quae in ratione irreverentiae loci sacri, vel violationis immunitatis ejus, non sit ita gravis offensio. Sed quia difficile est haec distinguere et prudenter ponderare, securius existimo pro generali regula statuere, quotiescumque peccatum furti mortale cst, et in loco sacro fit, circumstantiam loci esse in confessione aperiendam, ut mortifere aggravantem in alia specie.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 5