Caput 6
Caput 6
De alis actionibus quae ob templorum reverentiam in eis fieri ecclesia prohibuit
1. Particularia supellectilia intra ecclesiam non admittenda. — In hoc capite breviter comprehendemus actiones alias in templis prohibitas, quae minus graves communiter censentur. Una est in cap. Aelingui, de Custod. Euchar., ubi Innocentius HI ait: Firamiter prohibemus ne hujusmodi supellectilia (1d est, tam clericorum, quam aliorum) in ecclesia admittantur, nisi propter hostiles incursus, aut incendia repentina, seu alias necessitales urgentes, ad eas oporteat habere refugium, ct:. Quae verba, ex forma et vi eorum, praeceptum prae se ferunt, ut ex initio illorum satis constat. Illud tamen non dirigitur ad eos qui sua supellectilia ferunt ad ecclesiam, sed ad eos ad quorum munus spectat illa admittere, vel repudiare ; ut constat ex verbo Admittantur. Unde si extra casum necessitatis hoc fiat , peccatum magis erit admittentis quam inferentis ; non tamen excusabitur hic a culpa, tum quia per consequentiam prohibitio etiam ad illum spectat ; tum etiam qvia inducendo alium ad id quod licite facere non potest, cum illo peccat. Tantoque erit gravior culpa, quanto fuerit instantior petitio ; quod si vim faciat, erit maxima. Si autem bona fide petat, putans esse casum necessitatis , vel saltem dubitans, licet admittens fortasse peccet, poterit saepe alius excusari. Hoc autem peccatum, quantum est ex forma prohibitionis, grave est, ut notat Angel., verb. Immutnitas, numer. 5; tamen ex parte materiae reqgulariter non videtur esse grave, nisi tantus sit excessus, ut notabiliter impediatur ecclesia, vel faedetur, aut contemni videatur. Denique stricte hoc intelligendum est de loco ecclesiae, non de sacristia, nec de aliis locis adjunctis ecclesiae, ut constat ex proprietate verborum, et ex ratione textus, et ex usu. Coemeterium autem comprehendi solet tanquam ecclesiae annexum ; et ita censet Angel. supra. At juxta subjectam materiam vix potest accommodari, quia in coemeterio non solent supelleetilia poni ut custodiantur, neque ibi posita inducerent ea incommoda quae in ecclesia, et ideo probabile existimo ibi de sola ecclesia esse sermonem
2. De aliis rebus prohilitis in c. Decet. — Navarri sententia. — Alia multa sunt prohi- bita in dicto cap. Decet, de Immun. eccles., in 6, quae fuse satis et pie tractat Navarrus, in Enchirid. de Orat., cap. 5. Post singulorum autem explicationem, addit in'num. 49, transgressiones contra textum non esse peccata mortalia, sed venialia, nisi per contemptum fiant, vel cum notabili impedimento divinorum ofliciorum , secutus in hoc Angelum, verb. Immunitas, num. 5, ubi ait, ea omnia quae in dicto cap. Decet prohibentur, non esse peccata, nisi per se sint mala, vel fiant ex contemptu. Idem sequitur ibi Tabien. et Sylvest., quaest. 2, num. 5, licet ille aliam addat limitationem : JVisi res ex se magnaam contineat irrecerentiam. Ponit tamen exempla in his, quae alibi et non ibi prohibentur, ut in furto, effusione seminis etiam licita, etc. Sumunt autem hi Summistae argumentum, ex eo quod in 8 Ordinarii subjungitur, ut ordinarii suadenda suadeant, et interdicta compescant, ex quibus verbis videntur colligere , ordinariis praecipi ut haec compescant, respectu vero subditorum ibi non dari praecepta, sed suasiones et consilia.
3. Auctoris sententia circa idem cap.— Aliter verointelligo textum illum. Duae enim partes in illo sunt distinguendae : una docens et suadens quod in ecclesia agendum est ; alia vetans quod agendum non est. Priorcontinetur a principio textus usque ad vers. Nullus in locis eisdem, exclusive. Posterior durat ab illa clausula usque ad finem textus , extra paragraphum. Prior igitur pars tota suasoria tantum est, et praecepta non continet, et de illa intelliguntur illa verba, suadenda suadeant, ut ex presse declaravit Glossa, verb. Suadenda, et ex contextu ipso satis constat. In posteriori autem parte forma est praeceptiva. Unde opinor, quantum est ex vi legis, inducere obligationem quam potest juxta materiae capacitatem, et ex illa spectandum esse, an peccatum contra illam legem sit mortale aut veniale, quia ex parte legis nihil deest ad utramque obligationem. Hoc patet primo, quia per verbum prohibendi imperativo modo lex illa loquitur. Secundo, quia de illis sic prohibitis dicit inferius : Interdicta hujus canonis auctoritate compescat ; utique per poenam et censuram , ut Glossa exposuit. Quomodo autem possent Episcopi hoc modo compellere auctoritate illius canonis, si totus esset suasorius tantum, et non praeceptivus ? Tertio, vox illa interdicta, ui supra ponderabam, in rigore significat prohibitionem obligantem. Quarto, materia illius legis magna ex par!e est gra- vissima , et postulans prohibitionem, ut de strepitu judiciali ostensum est, et idem est de mercatu, nundinis, et simi ibus. Lex ergo illa de sc in omnti proprietate ac rigore legis prohibet. Ad discernendam autem qualitatem transgressionis materia consideranda est.
4. Seditio prohibetur in templo sub mortali. — Prohibet ergo imprimis seditionem fieri in ecclesia, in qua parte sine dubio obligat sub mortali, quia seditio de se gravissimum crimen est contra communem pacem et justitiam; unde in ecclesia facta magna est irreverentia. Adduntur vero ibi duo verba : IVullus conclamationem moveat, impetumte comsittat. Quae duo videntur prohiberi ut con juncta seditioni, et, ut sic, clarum est gravissimam materiam prohibitionis continere. Navarr. autem supra, num. 25, ex illis verbis colligit, ibi prohiberi in ecclesiis omnes ludos clamorosos, et tripudia, quae cum profano tumultu fieri solent, ex quo multa infert contra ludos, qui fieri solent cum nimia perturbatione et tumuliu, praesertim in quibusdam festis et supplicationibus solemnibus. Sed de his existimo judicandum esse secundum prudentem rationem, attento fine, et fructu, vel impedimento talium ludorum, nam illa lex, per illa verba, nihil de his disponit. Magis ad hunc articulum pertinet prohibitio c. Cum decorem, extra, de Vit. et honest. Cler., ubi prohibentur fieri in ecclesia, ludi theatrales, et spectacula, in quibus introducuntur monstra larvarum, ctc. Quam prohibitioncm omres intelligunt de turpibus ludis, nam ludi honesti, et repraesentationes quae possunt ad pietatem movere, non sunt prohibita, ut ibi notant Glos. et Panorm., num. 1; Sylvest., verb. Immunaitas, 1.
5. Quo pacto secularia concilia in templo prohibeautur. — Additur praeterea in d. c. Decet, prohibitio secularium conciliorum et parlamentorum in ecclesia, de qua jam diximus. Et quoad hanc partem, probabile existimo regulariter non esse hanc materiam peccati mortalis, secluso scandalo, violentia, contemptu, et gravi turbauone divinorum officiorum. Item oportet ut concilia non sint de rebus iniquis contra justitiam vel pacem, aut aliquid hujusmodi ; nam tunc magnam irreverentiam continerent. At vero si sint pure politica, et sine necessitate ibi fiant sine praedictis circumstantiis, sed propter aliquam humanam commoditatem, non videtur esse materia gravis peccati, quia irreverentia modica esse videtur.
6. Quid de confabulatione in ecclesia dicendun.— Additur ulterius in eod. c. : Cessent : cana, et multo fortius fueda et profuna colloquia, cessent confabulationes qualibet. In quibus ultimis verbis dubitari potest an etiam colloquia alias honesta, ad cultum Dei, vel ad finem pro qua ecclesia deputata est, nihil pertinentia, prohibeantur, ita ut non sine culpa fiant, saltem veniali. Respondeo non ita prohiberi, nisi habeantur illo tempore quo divinis officiis attendendum est, vel quo alii ad hoc ibi assistunt, qui nostris confabulationibus impedirentur. At vero extra haec tempora, si colioquia sint honesta, non erunt contraria loco sacro, et ideo ex natura rei non erunt culpabilia, etiamsi non pertineant ad finem divini cultus. QOuia non tenemur semper esse in templo, et uti illo, ut templum est (ut sic dicam) ; haec enim est obligatio quasi affirmativa, quae non obligat pro semper, et ideo satis est nunquam agere contra illam. Unde etiam non est verisimile hoc esse absolute prohibitum per illa verba, sed quatenus colloquia vel otiosa omnino sunt, vel alias mala. Unde statim subditur : Sint quecumque alia, que divinum possunt turbare offictum , aut oculos Divine Majestatis offendere, ab ipsis prorsus extranea. De his ergo colloquis, si tantum otiosa sint, credo solum etiam habere malitiam venialem, ut sunt contra hoc praeceptum ; idemque fortasse erit, licet aliam malitiam habeant alterius vitii, in quo etiam mortalem gravitatem non attingant. At si sint alias mortifera, credo non excusari a nova malitia gravi contra hanc prohibitionom, et praesertim si sint foeda, turpia et inhonesta; nam haec ibi cum exaggeratione prohibentur. Adduntur vero etiam profana, quod intelligo de profanis contrarie ad religionem, ut erunt detractiones graves, verba quae jurgia et odia fovent, et similia. Denique prohibentur ibi mercatus et placita, de quibus jam dictum est.
7. Comivia in ecclesia prohibita.— Tandem ad hunc locum pertinet, quod in c. Von oportet, 2, d. 42, dicitur, non oportere agapes, id est, convivia facere in ecclesiis, et intus manducare, vel accubitu sternere; et in c. Nulli statim subjungitur, ut Episcopi et cleriei non conviventur in ecclesiis, nisi forte (ait) transeuntes hospitiorum necessitate illic reficiantur ; et additur : Populi etiam ab hujusmodi conviviis, quantum feri potest, prolibeantur. Quae jura de propria prohibitione exponit Navar. supra, numer. 30. Sed vix aliquid cont- nent, praeter id quod decentia loci ex natura rei postulat. Nam in priori non ponitur verbum praeceptivum, sed tantum dicitur : Non oportet. In posteriori vero, pro communi populo nulla prohibitio fit, sed dicitur ut prohibeantur , et cum limitatione, quantum fieri potest. Quoad clericos vero videtur fieri aliqualis prohibitio, sed cum tali exceptione, quae extendi potest ad omnem casum, ubi prudentia dictaverit esse aliqualem necessitatem. Et ita in hoc non censeo esse specialem culpam contra jus positivum, sed solum quantum ratio naturalis dictaverit pertinere ad reverentiam loci sacri, de quo statim. Quod vero additur in cap. penult. et ult. dictae dist. 42, ut in oratorio penitus nihil agatur, praeter orationem et psalmodiam, vel quod divinis ministeriis conveniat, non est lex ecclesiastica, sed regula S. Augustini et S. Benedicti, quae etiam de se consilium continet, non praeceptum.
On this page