Text List

Caput 7

Caput 7

Sintne aliqua opera facta in templo, malia ex tali circumstantia et ex naturali lege, sine interventu ecclesiasticae prohibitionis.

CAPUT VII. SINTNE ALIQUA OPERA FACTA IN TEMPLO, MALIA EX TALI CIRCUMSTANTIA ET EX NATURALI LEGE, SINE INTERVENTU ECCLESIASTICAE PROHIBITIONIS.

1. Aliqua ipso nature jure in templo fieri prohibentur, licet de re mala non sint.—Aliqui Theologi, quos supra indicavi. nunquam putant posse ex tertia sola circumstantia loci sacri opus fieri malum, nisi Ecclesiae prohibitio interveniat. Nihilominus contrarium existimo verum, asseroque multa esse opera, quae, licet de se mala non sint ex natura rei, et aliqua prohibitione Ecclesiae, male et inordinate in templis fiunt. Quod ut ostendam, suppono, ex dictis, sermonem esse de jure naturali, quod supponat aliquam institutionem humanam; multa enim sunt de humana institutione, ex quibus sic institutis oriuntur multae obligationes naturales ; ut esse Doctorem, est ex institutione hominum; illa vero posita, debentur Doctori sua jura debito naturali; et calicis consecratio est de jure humano; facta vero consecratione, ex naturali jure cebetur ill, ut cum majori reverentia tractetur, quam vasa communia. Sic ergo dicimus, licet dedicatio, consecratio, et benedictio templi sit de jure ecclesiastico, hoc tamen posito, ex jure naturae prohiberi aliqua fieri in templo, etiamsi peculiari praecepto Ecclesiae, distincto ab ipsa templi sanctificatione, non prohibeantur. Probari au- tem potest primo ratione generali, quia in aliis materiis, et rebus consecratis, hoc genus naturalis obligationis inveuitur ; cur ergo non ita etiam erit respectu templorum ? Certe id nulla ratione fundari potest; cur enim, sicut datur in hac materia sacrilegium quia prohibitum, non poterit etiam dari sacrilegium prohibitum, quia de se et secundum rectam rationem tale est?

2. Probatur assertio. — Sed praeterea probatur assertio inductione, nam actus copulae conjugalis de se malus non est, et sine ulla culpa fieri potest in loco convenienti, et tamen in ecclesia indecentissime fit, praesertim si nulla urgente necessitate fiat. Unde multi auctores dicunt, quod licet Ecclesia id non prohibuisset, non sine peccato mortali ibi fieret ; quod sentit Sylvest., verb. Immunitas, 1, num. 5, quatenus inter ca quae ex se continent maximam irreverentiam loci sacri, ponit pollutionem, licitam alias, quae non potest esse nisi actus matrimonialis. Et ita intellexit et secutus est Navar., dicto c. 5 de Orat., n. 42, et idem plane tenet Alensis, 2 p., q. 141, memb. 9, et ad idem alludit, licet obscurius, q. 168, memb. 3, S Quaritur si vir ; aitenim matrimonialem copulam semper esse peccatum in ecclesia, etiamsi probabile sit per eam non pollui ecclesiam ; quia ratio peccati fundatur in contemptu loci sacri, pollutio vero pendet ex jure humano. Et idem videtur sentire Salzedo, in Pract. crim., ad cap. 39, littera B; prius enim approbat opinionem dicentem, non pollui ecclesiam per copulam maritalem ; quam dicit posse procedere quando conjuges longo tempore in ecclesia habitant; et nihilominus subdit, eos in eocasu non excusari a culpa mortali ; ergo sentit hoc non provenire ex prohibitione Ecclesiae, nam haec cessat in illo casu, si in eo ecclesia non polluitur. Et certe auctores, qui tenent, nunquam licere conjugibus coire in ecclesia, etiamsi longo tempore ibi morentur, et pugnam carnis habeant, videntur in hoc maxime fundari, quia ille actus, licet alias malus non sit, tamen propter foeditatem et turpitudinem suam, habet intrinsecam deordinationem, si in loco sacro fiat. Nam si ex sola prohibitione Ecclesiae crederent esse malum, non putarent Ecclesiae praeceptum cum tanto rigore obligare. Tenet autem illam sententiam Paludan., 4, dist. 18, quaest. 8, ari. 4, et d. 314, q. 3, art. 9. Ant., 3 p., tit. 4, cap. 20, 8 3; Cajetan., in Sum., verb. Matrimonium, cap. ult.; Armil., verb. Debitum, num. 6; Navarr., in Manuali, cap. 16, num. 32, et alii multi, quamvis ipsi (ut verum fatear) non satis explicent utrum hac ratione moveantur.

3. Objectio. — Satisfit. — Em necessitate aliquando cessat obligatio naturalis. — Dices, juxta contrariam opinionem, quae verior est, posse argumentum in contrarium retorqueri, quia in eo casu cessat malitia actus propter necessitatem ; ergo signum est esse ex sola prohibitione Ecclesiae, quia si esset ex natura rei, non cessaret. Respondeo, negando consequentiam et probationem ejus. Optime enim sequitur, quod, si malitia est ex sola prohibitione Evcclesiae, cesset in illo casu, quia ecclesiastica prohibitio non t cum tanto rigore, ut late prosequitur Sancius, citato loco, a num. 12, quia supponit totam malitiam illius actus, in ecclesia facti, oriri ex prohibitione Ecclesiae; nihilominus illud fundamentum necessarium non est; nec e contrario sequitur, etiam in necessitate actum illum esse peccaminosum, si extra necessitatem est deformis ex natura rei, et non tantum ex prohibitione Ecclesiae; quia etiam interdum ob necessitatem cessat obligatio naturalis legis, quando ex circumstantiis materia ipsa moraliter mutatur. Ita vero est in praesenti: nam haec copula sine urgente necessitate facta in loco sacro, continet virtualem contemptum ejus, et ideo tunc non fit sine irreverentia loci sacri; at vero interveniente necessitate, jam cessat contemptus et irreverentia, quià quod necessitate fit ad subveniendum animae periculo, non censetur moraliter fieri cum irreverentia loci sacri; et ideo tunc cessat naturalis deformitas. Sicut Davidi licuit comedere panes sanctos propter necessitatem, quod sine illa non liceret, etiam ex natura rei, supposita tali sanctificatione panum. Atque ita patet ratio assertionis quoad hoc particulare exemplum, quia eligere locum sacrum ad illum actum, sine morali necessitate cogente, ex natura rei habet quamdam deformitatem, quae statim ipsi naturali rationi repugnat, quae repugnantia non fundatur solum in morali malitia, quam interdum habet ille actus, licet inde augeri possit, sed eiiam fundatur in foeditate quadam, et impuritate illius actus, quoad materialem actionem ejus. Sicut exonerare ventrem in templo, ex voluntate, et sine necessitate, plane repugnat cum ratione naturali, nec potest excusari a culpa sacrilegii, eo quod, licet actus de se non sit malus, nec sit specialiter prohibitus in illo loco jure positivo, nihilominus de se, et ratione talis materialis actionis, illa est magna irreverentia, et vilipendium illius loci (quod potest esse aliud exemplum ad confirmandam conclusionem ); ergo eadem vel majori ratione coitus cum faemina, etiam alias licitus, est injuriosus loco sacro, si sola voluntate, absque cogente necessitate ibi fiat.

4. Fornicatio simplem in ecclesia occulte acta, est sacrilegium. — Unde valde dispheet opinio eorum, qui dicunt fornicationem simpliceem in ecclesia factam occulte non esse sacrilegium, nec habere circumstantiam necessario in confessione aperiendam, etiam nunc supposito toto jure ecclesiastico. Fundatur enim in hoc, quod fornicatio non est sacrilegium nisi in quantum ex jure positivo polluit et violat ecclesiam, et fornicatio occulta juxta veram sententiam non polluit ecclesiam; ergo illa fornicatio non opponitur Ecclesia praecepto, et consequenter non est sacrilegium. Cui opinioni videtur favere Sot., 4, d. 32, art. 3, conc. 3, quatenus simili distinctione utitur in maritali copula ; nam si sit occulta, censet non esse culpabilem, publicam vero esse culpabilem. Quam distinctionem aliqui moderni Summistae secuti sunt: illi tamen semper loquuntur de copula alias licita et occulta ; de fornicatione autem, vel illicita pollutione occulta, id censuit probabile Vasquez, 1.2, disp. 18, n. 6. Mihi vero (ut dixi) omnino displicet : primo, quia, ut jam dixi, non ex sola prohibitione Ecclesiae, sed ex se habet copula carnalis intrinsecam irreverentiam loci sacri, quae major est in fornicatione, quam in copula de se licita, quia illa turpior est, et magis voluntaria; nulla enim necessitate honestari potest aut excusari. Secundo, quia licet ex prohibitione Ecclesiae tantum oriretur illa specialis malitia, satis est prohibita per Ecclesiam omnis fornicatio, et illicita seminis effusio in ecclesia. Quanquam enim fornicatio non violet ecclesiam actu (ut sic dicam), et in foro Ecclesiae, quandiu occulta est, tamen Ecclesia suo praecepto non prohibet tantum publicam seminauonem illicitam in ecclesia, sed simphciter seminis emissionem voluntariam, et maxime illicitam. Et hinc est, ut licet in principio, quando talis actus est occultus, non polluat ecclesiam, nihilominus, si postea fiat publicus per publicam partis confessionem, vel sufticientem famam, incipit ecclesia esse polluta, juxta c. Significasti, de Adult.; ergo a principio actus ille fuit culpabilis contra Ecclesiae prohibitionem , quia culpa non pendet ex futuro eventu, nimirum, an fornicatio ula sit aliquando futura publica, necne, et actus ipse de se polluit sufficienter, et ideo est contra specialem prohibitionem Ecclesiae. Eo vel maxime quod supra ostendi, non esse actum illum culpabilem , quia polluit ecclesiam per actualem obligationem abstinendi a cefebratione in illa; sed potius, e contrario, quia talem malitiam habet, sive contra legem naturalem, sive contra ecclesiasticam, talem etfectum, et quasi censuram inducere. Et ideo, licet ad hunc effectum sit necessaria conditio, quod delictum sit publicum, nihilominus prius committitur peccatum, quam talis effectus fiat vel sequatur, ex defectu notitiae. Quamobrem Navar. supra omnino reprobat illam distinctionem Soti in actu matrimonialis copulae, quod majori ratione faceret in fornicatione, et in quacumque alia illicita seminis effusione. Et idem optime dixit Sanc. supra, num. 11, plures allegans. Quid vero dicendum sit de aliis turpibus actibus, dicam infra.

5. Confirmatur aliqua em natura rei esse prohibita in templo.—Praeterea potest assertio ostendi, ex his qua in confirmationem secundae sententiae adduximus c. 3, quia non solum Patres ibi citati, sed etiam Paulus, 1 Corint. 11, significat esse irreverentiam ecclesiae, in illa manducare et bibere communi et ordinario modo, nihil discernendo inter illam et profanum locum ; est ergo hoc irreligiosum ex natura rei sine prohibitione Ecclesiae. Et confirmatur, quia usus calicis sacri in mensa vulgari, ex natura rei est sacrilegus contra reverentiam debitam rei sacrae. Unde Hieronymus, Dan. 5, circa factum Balthasaris regis, qui jussit vasa templi afferri ad utendum illis in convivio, inquit : Quandiu vasa fuerunt in idolio Babylonis, non est iratus Dominus ( videbantur enim rem Dei secundum pravam quidem opinionem, tamen divino cultui consecrasse) ; postquam autem hunanis usibus divina contaminant, statim pona sequitur post sacrilegium. Fuit ergo opus illud sacrilegum ex natura rei; ergo etiam in communi usu loci sacri potest dari sacrilegium ex natura rei. Hoc ipsum confirmat Christi factum ejicientis ementes et vendentes de templo; nam sine dubio illud factum, eo modo quo tunc fiebat, reputavit sacrilegium , et contrarium templi sanctitati, ut omnes Patres et expositores ibi intelligunt , et supra tactum est; illa autem malitia non erat ratione positivae prohibitionis, sed ex vi naturalis rationis, supposita sanctitate illius loci; ergo idem multo majori ratione de nostris ecclesiis fatendum est. Praeterea canere, in ecclesia, lasciva aut vana, vel pulsare in cithara aut orgauo sonos profanos, sacrilegium est, quia loco sacro injuria fit, dum in dicato ad Dei laudem loco profana heec fiunt, unde ad illam sacrilegii speciem speciat, quo loco sacro injuria fit, ut dixit Cajetanus 2. 9, q. 91, art. 1, S Inter hec, circa fin. Ergo eadem ratione omnes actiones, quae ex natura rei, vel divina officia de se impediunt, vel habent indecentiam in illoloco, habent specialem malitiam sacrilegii, si in illo fiant. Non dicimus autem illam malitiam esse semper mortalem, sed potius frequenter esse venialem, nisi specialis prohibitio Ecclesiae interveniat, vel tam foeda et turpis sit actio, ut prudenti judicio gravem injuriam loci sacri continere censeatur.

6. Omne peccatum in ecclesia factum habet aliquam malitiam sacrilegii. — Ex his infero, et dico secundo, omne peccatum, saltem externum, in ecclesia factum, habere inde aliquam malitiam sacrilegii, saltem venialem, raro autem mortalem, nisi ubi prohibitio Ecclesiae intervenerit, vel notabilis irreverentia in ipso actu apparuerit. Hanc assertionem docent auctores citati c. 3, in secunda opinione, et fere ex dictis probata est; explicatur autem per partes. Nam imprimis , quod peccatum aggravetur aliquo modo ex hac circumstantia, omnes fere auctores etiam primae opinionis fatentur, ut Cajetanus, Navarr., etc., quia sine dubio magis repugnat cum recta ratione, quod peccatum fiat in illo loco quam in alio. Quod vero haec gravitas sit in specie sacrilegii, praesertim quando actus exterior peccati in ecclesia exercetur, vel in ecclesia fieri proponitur, probatur : primo, quia quando actus de se non malus, tamen improportionatus loco sacro, in eo fit, habet ab illo specialem malitiam sacrilegii (optimum enim signum ad cognoscendum quando circumstantia addit malitiam in propria specie, est, quando itransfert actum de non malo in malum, ut est commune in materia de poenit., et ratio id convincit, quia tunc non habet aliam speciem); ergo idem dicendum est de omni actu qui aliunde habet malitiam, quando ex loco sacro malitiam accipit, quod illa sit distinctae speciei, sive illa mortalis sit, sive venialis. Patet consequentia, tum quia illa circumstantia non minus potest dare suam propriam malitiam actui de se malo, quam indifterenti; nec enim prior malitia impedit, cum possit idem actus habere duas malitias; tum etiam quia prior actus ideo accipit malitiam sacrilegii, quia est injuriosus loco sacro; sed non minus injuriosus est posterior; ergo. Atque hinc confirmatur haec pars, quia multi actus de se non mali, sed indifferentes, vel interdum boni, efficiuntur sacrilegia, ex hoc solum quod in loco sacro fiunt; ergo multo magis peccata, licet de se non sint sacrilegia, efficiuntur sacrilecia, ex eo quoa in templo fiunt, quia magis repugnat sanctitati loci peccatum, quam actus indifferens. Quae ratio apud me evidenter probat, comparando illa duo ex genere suo; ac subinde probat multa peccata posse accipere novam sacrilegii speciem ex circumstantia loci sacri. Quod autem omnia illam accipiant, vel quod omnia ibi sint specialiter prohibita ex natura rel ex vi sanctitatis loci, non videtur tam evidenter convinci, quia, ut supra dicebam, actus potest repugnare sanctitati loci, non tantum ratione malitia, sed etiam ex modo et conditione ipsius actus materialis; et tieri potest ut major repugnantia ex hoc posteriori capite, quam ex priori nascatur. Sed responsio ad hanc difficultatem, ex aliarum partium declaratione constabit.

7. Probabile est peccata interna in templo facta non habere malitian sacrilegii.— bLimitavi ergo assertionem ad exteriora peccata, quia probabile videtur peccata mere interna, in ecclesia facta, non accipere specialem malitiam sacrilegii ab illo loco, ut est locus in quo persona illa peccat. Ut enim notavi in 4t., d. 22, s. 4, locus sacer dupliciter comparari potest ad actum internum : uno modo ut circumstantia, seu pars objecti voliti ; alio modo, ut circumstantia ipsius personae operantis. Priori modo contingit, quando quis desiderat furari in ecclesia, vel ex ecclesia, vel in ea fornicari, aut quid simile; et tunc, sive persona sit in ecclesia, sive extra illam, quando illud desiderium habet , clarum est committere sacrilegium mentale et internum, quia internus actus accipit ab objecto malitiam ejus, et consequenter etiam a circumstantia objecti cum illo concupita accipit mahtiam illi proportionatam; et in hoc omnes conveniunt. De hoc ergo gencre peccati nunc non loquimur. Alio igitur modo peccat quis, in ecclesia existens, per desideria mala, non tamen appetendo illa implere intra ecclesiam, sed vel expresse desiderando peccare extra ecclesiam, vel nihil de circumstantia volendo, sed solum desiderando quasi abstracte talem actum. Et hoc modo hic considcramus locum sacrum respectu peccati mere interni et mentalis, et dicimus non accipere specialem malitiam a loco sacro, quia nec est specialiter prohibitum per Ecclesiam, quae non judicat de occultis, nec actus interior infert specialem injuriam loco sacro, quia cum non sit actus sensibilis, non fit per se in loco sensibili, nec irreverentiam contra illum continet. Et hoc maxime docent Sylvester, Navar., et alii citati in prima opinione. Et Can., Relect. de Poen., p. 5, S Multa hic, eic.; Ludov. Lopez, 1 p. Instr., cap. 33; et Cord., d. q. 190, agens de exterioribus peccatis, de interioribus subticuit.

8. Contraria opinio proponitur. — Atvero Sylvester, verb. Confessio, 1, quaest. 10, oppositum sentit ; nam prius de turpi cogitatione, et desiderio in ecclesia habito, censet esse sacrilegium mortiferum, maaime (inquit) quando sunt etium de scelere perpetrando in ecclesia ; dicens enim mamcime, sentit, etiam si sint de scelere perpetrando extra ecclesiam, habere similem malitiam ; tamen ratio ejus non hoc probat, sed tantum primum, scilicet, quod cogitationes et operationes ad camdem speciem pertinent; est enim hoc verum tantum, quando operationes sunt objecta cogitationum. Addit etiam cogitationes superbiae in ecclesia habitas, habere malitiam sacrilegii, licet venialem, idemque sentit de omni alia cogitatione mala extra materiam veneream, in qua censet malitiam esse majorem. Et potest hoc suaderi argumento supra facto, quia talis circumstantia auget malitiam cogitationis ; habet enim majorem-deformitatem cum ratione ; ergo auget per additionem malitiae novae speciei, licet venialis. Sed nihilominus contrarium videtur verius, quia vel illud augmentum nullum est, cum non fiat injuria loco sacro, vel solum est ex parte operantis, quatenus se continere deberet, saltem ob circumstantiam loci, a talibus cogitationibus, et non facit, sed prona quadam concupiscentia se ferri sinit. Et hoc tenuit idem Sylvest., Ros. aur., casu 63, ubi ait, cogitationes pravas in ecclesia esse graviores, sed non in nova specie malitiae. Quod extendit etiam ad verba, quia sistunt ( inquit) in aere, et non attingunt structuras, nisi per accidens. Quae ratio non multum ponderis habet.

9. Malitia haec peccati àn templo facti commoniter est venialis.— Dubium.— Solvitur. — De externis ergo peccatis alia ratio esse videtur, quia per se et natura sua dicunt ordinem ad sensibilem locum, et ideo, quando sunt actus pravi, aliquam irreverentiam sacri loci continent. Addidi vero alteram limitationem, nimirum, hanc irreverentiam et malitiam regulariter esse venialem, quia ordinaria peccata regulariter non continent gravem irreverentiam secundum prudens judicium, nec sunt specialiter prohibita per Ecclesiam. Et hanc partem cum eadem limitatione tenet, praeter Sylvest., Leonard. Lessius, d. 1. 2, c. 45, dub. 3; Cord. vero, d. q. 190, solum excipit peccata venialia facta in ecclesia; nam de mortalibus in universum ait esse etiam mortifera sacrilegia, si in ecclesia fiant. At id nec jure constat, nec ratione efficaci probari potest, quia licet respectu Dei malitia reddat actum magis detestabilem, magisque injuriosum Deo, non tamen semper respectu loci sacri. Ut, licet secundum se pejor actus sit detractio quam furtum, non ita repugnat immunitati loci et reverentiae illi debitae detractio, sicut furtum, etiam ex natura rei loquendo, quia actus furti magis directe repugnat loco, quatenus per illum actum videtur privari locus re quam specialiter continet ; sic etiam copula licita magis repugnat puritati debitae tali loco, quam verbum jocosum, vel falsum. Non possumus ergo cum sufficienti fundamento dicere, omnia peccata mortalia in ecclesia facta. esse etiam sacrilegia mortalia. Si vero accedat Ecclesiae prohibitio, omnes fatentur tunc esse sacrilegium mortiferum ; nam prohibitio Ecclesiae potest etiam eflicere ut sit mortale sacrilegium, quod sine illa nullum peccatum esset, ut ostendi; ergo multo magis id faciet quando cadit in actum, qui de se peccatum mortale erat in alia specie. Unde licet verum sit, non obstante prohibitione Ecclesiae posse transgressionem esse venialem ex levitate materiae, tamen quando actus prohibitus est alioquin peccatum mortale, semper censeri debet gravis materia respectu ecclesiastica prohibitionis, ut per se notum videtur. Et ideo, si ad malitiam actus gravem in sua specie accedat prohibitio Ecclesiae, malitia etiam sacrilegii, quae additur, gravis et mortifera est. Dices: quomodo lex humana potentior est ad hanc malitiae gravitatem, quam naturalis lex? Respondeo, quia lex humana potest novam obligationem imponere proportionatam materiae, et additam legi naturali. Imo ad hoc data est hominibus haec potestas, ut possint adjungere obligationem, determinando quod lex naturalis per sc non ita determmnabat. Denique quando non est lex directe prohibens, irreverentia loci est solum indirecta, et ex generali principio, ideoque potest esse levis; quando vero addita est prohibitio jam est directa irreverentia , quia lex humana determinat abstinentiam a tali actu in loco sacro in cultum ejus, et in signum reverentiae illi debitae.

10. Sacrilegium ea circumstantia loci nunquam esse peccatum mortale, male quidam dicunt. — Ex hoc autem inferunt nonnulli auctores supra allegati, sacrilegium ex circumstantia loci nunquam esse peccatum mortale, nisi interveniat Ecclesiae prohibitio, vel ( quod idem est) nunquam actum prohiberi in loco sacro sub reatu mortifero, ex vi legis naturae solius, sine interventu ecclesiasticae prohibitionis. Sed hoc mihi probari non potest ita universaliter sumptum ; tum quia nullam rationem hactenus vidi, quae hanc generalem regulam persuadeat; tum etiam quia hoc repugnat cum diectis in c. 7. Si enim actus non malus moraliter potest isto modo prohiberi in loco sacro ex vi legis naturae, cur non magis actus malus ? Nam malitia non obstat, et aliunde ex parte actus materialis potest esse non minor improportio. Ideo ergo addidi in ultima parte assertionis, licet illa regula frequenter vera sit, tam turpem posse esse actionem peccaminosam, ut ex natura rei pertineat ad reverentiam debitam loco sacro, illam ibi cavere, et consequenter ut illam exercere grave sit sacrilegium. Exemplum hujus supra posuimus in fornicatione vel pollutione occulta.

11. Tactus impudici graviores, sunt mortalia sacrilegia. — Nunc addimus idem videri probabilius de tactibus impudicis, praesertim gravioribus, et in partibus inhonestis. Quod praeter Cordub. et Sylvest. et Lud. Lopez, in locis proxime citatis, affirmat etiam Emanuel 1 tom. Sum., c. 207, n. 1; et idem senut Pet. Ledesma, in Sum. Sacram., cap. 19, circa loci circumstantiam ; ait enim etiam verba inhonesta, altiori voce in ecclesia prolata, esse sacrilegium. Hi autem auctores non possunt fundari in ecclesiastica prohibitione , nam haec prohibitio facta non est, nisi de seminis emissione in ecclesia, et ideo nullus tactus impudicus in ecclesia, seclusa seminis emissione et morali periculo ejus (quod perinde ac actus moraliter reputatur), est specialiter ab Ecclesia prohibitus; nullibi enim invenitur, nec continetur in illis juribus, in quibus dicitur ecclesias pollui per effusionem seminis. Nam illa intelliguntur de actu completo et consummato in illa ratione, ct ideo si non pervenitur ad seminis effusionem, non polluitur ecclesia, quantumvis praecedant actus turpes ejusdem malitiae inchoative. Illi ergo non prohibentur specialiter ex vi praecepti eccle- siastici ; si ergo sunt sacrilegia gravia, id habent ex vi legis naturalis aversantis illos actus in loco sacro, tanquam indecentissimos sanctitati ejus. In quo genere actus illi reputantur prudenter materia gravis, et sufficiens ad gravem irreverentiam loci sacri. Fortasse tamen non erit idem de turpi aspectu, aut nutu, aut levi verbo, maxime quando in transitu, et sine notabili mora et scandalo fiunt, quia non videntur materia ita gravis. De quo non potest ferri certa regula, sed id prudenti judicio relinquendum est. Unum autem ex signis non contemnendis est, quando grave generat scandalum, quia licet malitia scandali videatur diversa, et per accidens, tamen indicat propriam malitiam, quando sub illa movet actus ad scandalum; ita vero est in praesenti, quia qui haec operantur in templo, non solum apprehenduntur ut luxuriosi ac leves, sed etiam ut irreligiosi, et in locum sacrum injuriosi, et sub ea ratione graviter offendunt populum; ergo signum est sub ea etiam ratione graviter offendere Deum, et templum ejus.

12. Satisfit fundamentis prioris sententie. —Ad fundamenta prioris sententiae, relatae in c. 3, quatenus aliqua ex parte doctrinae datae repugnant, respondendum est, omnia peccata externa habere aliquo modo repugnantiam cum sanctitae loci, si in ecclesia fiant, et ideo omnia participare aliquam malitiam sacrilegii ; hanc vero non esse semper mortiferam, sed aliquando ; regulam autem ad discernendum, quando sit gravis vel levis materia talis culpae, non esse solam ecclesiasticam legem, sed etiam prudentem rationem judicantem per legem naturalem, ut in aliis peccatis conungit. Quocirca, cum Cajetanus ait, illum actum esse conira sanctitatem loci, qui impedit usum loci, ad quem est institutus, si intelligatur de usu ad quem destinatur ex vi consecrationis, aut benedictionis, aut in quantum templum est, est aperte falsum; quia templum per se non instituitur ut sit locus securus rerum in eo existentium, neque ut sit velut asylum confugientium ad ipsum , sed haec habet per specialia privilegia, ut de furto tactum est, et de aliis dicemus cap. seq. Si vero, sub usu ad quem locus sanctificatur, comprehendantur omnia privilegia specialia jure humano concessa ecclesiis, sic est impropria locutio, quia non omnia illa pertinent ad proprium finem ecclesiae, sed ad privilegia illi concessa, vel immunitatem; et petitur principium, seu assumitur quod probandum erat : supponitur enim ex vi solius sanctificationis ecclesiae, prout destinatur et consecratur ad usum sacrificii, orationis, et divini cultus, nullum actum in illa prohiberi, nisi alio speciah jure prohibeatur et fiat repugnans sanctitati et fini ejus; vel, quod perinde est, nisi abstinentia a tali actu, jure humano speciali , adjungatur aliquo modo sanctificationi ipsius ecclesiae. Hoc autem non credimus esse verum, nec a Cajetano aut alus auctoribus probatum; unde dicimus, aliquid quidem esse posse contrarium sanctitati ecclesiae isto modo, aliquid vero ex natura rei repugnare cum sanctitate ejus, quatenus illam vilescere facit, quantum est de se, et ideo virtualem ejus contemptum concludit ; sic enim omnis usus, et contrectatio similis rei sacrae, jure naturae prohibita est. Atque haec omnia patebunt magis ex his, tractatu 3, lib. 3, quae dicemus de sacrilegio, ubi etiam expediemus quaestionem supra huc remissam, an eodem modo sentiendum sit de tempore et loco sacro; nam ex ibi dicendis pendet.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 7