Text List

Caput 8

Caput 8

De multiplici immunitate ecclesiarum, et praesertim quoad tuitionem delinquentium, et quo jure introducta sit.

CAPUT VIII. DE MULTIPLICI IMMUNITATE ECCLESIARUM, ET PRAESERTIM QUOAD TUITIONEM DELINQUENTIUM, ET QUO JURE INTRODUCTA SIT.

1. Duplex est. — Immunitas ecclesiae (ut in principio alterius operis, de Immun. eccl., diximus, et est frequens apud auctores) nihil aliud est quam exemptio ecclesiae ab oneribus, vel operibus, aut usibus, ejus sanctitati et libertati repugnantibus. Sicut autem nomen ecclesice interdum significat Ecclesiam viventem, seu congregationem fidelium, vel totam, vel praecipuam ejus partem, quae est ecclesiasticarum personarum, interdum vero significat materiale templum , ita etiam immunitas ecclesiae alia est personarum, vel in seipsis, vel in bonis suis, et de hac diximus in praedicto opere. Alia est immunitas templorum, quam ad hunc locum remisimus, et in tribus praecedentibus capit. inchoata est; in hoc vero est consummanda, praesertim quoad privilegium quod habent christiana templa, ut sint loca refugii ad se confugientium, quae jam quasi per antonomasiam retinuit nomen immunitatis ecclesiae materialis, et ita in sequentibus nomine immunitatis proprie hanc intelligimus.

2. Templi, et bonorum illius. — Ukterius considerandum est in hujusmodi ecclesia, dis- tingui posse et templum ipsum, et 5ona ad illud pertinentia; habere enim debet dotem suam, quae ad onera ejus sustentanda sufficiat, et sine illa consecrari non debet, c. Placuit, et c. Nemo, de Consec., d. 1; quae dos interdum mansus ecclesiae in jure appellatur, c. 1 de Eccl. aedif., et c. 1 de Cens., ubi id notat Panormitanus, et Glossa, ubi Archid. et alii, in c. Secundum Canonicam, 23, q. S. Et solet praeterea ecclesia habere praedia et redditus pro ministris, fabrica et pauperibus. Quoad haec ergo bona etiam ecclesia gaudet sua immunitate, quia libera est a tributis, et exactionibus, et collectis, c. Quaudo, de Cens., cum similibus. Sed haec immunitas communis est ecclesiasticis bonis, ut talia sunt; imo proprie non pertinet ad ecclesiam, ut materiale templum est, sed ad clerum illius, quia templum non est capax dominii aut juris, sed clerum, vel communitas ratione templi, seu in ordine ad templum ; ideoque de hac immunitate, vel de prohibitione violationis ejus hic dicendum non est, quia comprehenditur sub immunitate ecclesiasticorum bonorum, de qua in dicto loco dictum est.

3. Ut sint illaesa. — Eorumque confinia. — Unde ad hanc etiam immunitatem pertinet jus , quod templum ipsum censetur habere (intelligendum autem est dicto modo), ut integrum et illasum conservetur. Sic enim contra ecclesiae immunitatem esse censetur, ecclesiam infringere, aut suis bonis spoliare, c. Sacrilegium, c. Quisquis, c. Qui rapit, cum aliis, 17, q. 4, et cap. Conquesti, de Sent. excomm., ubi etiam censura fertur in eos, qui tale sacrilegium contra ecclesias committunt. Quando autem et quomodo illa incurratur, late a nobis explicatum est in 5 tom., disp. 92. sect. 2, a n. 4. Circa haec vero jura advertendum est, non solum in eis prohiberi ne quis ecclesiam infringat aut spoliet, verum etiam statui, ut ejus confinia, et domus quae in illis sunt, eadem securitate et immunitate gaudeant ; ita habetur in c. Sicut antiguitus, 11, q. 4. Et declaratur, haec confinia in ecclesia majori extendi per circuitum quadraginta passuum, in minoribus vero ecclesiis per triginta; in d. autem cap. Quisquis, simphciter dicitur per trigiuta passus ; et excipiuntur ecclesiae, quae sunt intra ambitum murorum castellorum, in quibus propter locorum angustiam non potest hoc observari. Sed inter ipsam ecclesiam, et ea quae sunt in confiniis ecclesiae , magnum est discrimen: nam respectu ecclesiae, prohibitio haec est juris divini et naturalis, quia unicuique est jure naturae debitum, ut nulla vis nullumve nocumentum ei fiat, et hoc jus omnibus est naturale ; convenit ergo etiam ecclesise ex ipso jure naturae, quia, ut dixi, in hoc consideratur ecclesia tanquam persona quaedam capax sui juris et dominii , sive hoc pertineat ad Deum ipsum immediate, sive ad clerum, sive ad fidelem populum. Violatio ergo hujus juris ex se, et injustitia est, et sacrilegium, supposita ecclesiae sanctificatione; et ideo prohibitum est quia malum, non malum quia prohibitum. At vero extensio hujus immunitatis ad confinia per quadraginta, aut triginta, vel plures aut pauciores passus, non sequitur ex natura rei ex vi consecrationis aut dedicationis ecclesiae, ut per sc notum videtur ; sed fuit veluti privilegium quoddam a Pontificibus ecclesiae concessum, ad majorem loci sacri venerationem. Quo privilegio stante, sine dubio peccatum mortale est illud violare, ut bene notarunt Ang., Immunitas, 1, n. 10; et Sylv., eodem verbo, q. 2, 8 Sezto. Estque tale peccatum sacrilegium contra jus positivum, quia Ecclesia, dando illud privilegium , reposuit illam materiam in virtute religionis, voluitque abstinentiam ab omni violentia intra illa confinia, esse signum honoris, et cultus ex necessitate tribuendi ipsi ecclesiae. An vero privilegium hoc quoad totam illam distantiam passuum nunc integrum sit, necne , existimo standum esse consuetudini, quae videtur habere ut ecclesia cum suo coemeterio, cujuscumque magnitudinis sit, de hoc privilegio gaudeat. An etiam hoc intelligendum sit de violentia de se injusta, vel etiam de illa quae in alio loco justa esse posset , dicemus infra, tractando de securitate confugientium ad ecclesiam. :

4. Et domus quoad judicium. — Et hospitiis. — Praeterea ad hanc immunitatem seu jus ecclesiae spectant multa alia saecularia onera, àa quibus, secundum jura canonica, libera esse debet ecclesia. Nam imprimis ad hoc genus immunitatis proprie pertinet, quod in c. 1 de Immun. eccles. statuitur, ut in domibus ecclesiarum saeculares ministri placitum non faciant, neque hospitium sibi vendicent, quasi pro consuetudine, quod ad ecclesias extenditur, secundum omnes, ut supra retuli. Nam, ut ibidem notavi, ibi non simpliciter prohibentur hi actus, sed usurpatio eorum, quasi proprio jure, gravamen ecclesiis in se, vel in domibus suis imponendo. Atque ita hoc jus pertinet ad immunitatem bonorum ecclesias- ticorum, et ita spectat ad ecclesiam, non tam consideratam ut habet rationem loci sacri, quam ut habet rationem persona habentis jus proprium in se, et in bona sua. Cujus signum est, quia illud jus ad domos ecclesiarum extenditur , quae domus proprie loca sacra non sunt, licet sint res sacrae, eo modo quo caetera ecclesiastica bona, et ea ratione violatio illius juris sacrilega est, juxta c. Sacrilegium, et c. Qusquis, 11, q. 4. Et potest dici tale sacrilegium fundatum in inpjuria contra naturalem legem, nam talis est illa usurpatio, supposito ecclesiarum jure. Unde quoad haec, eadem ratio est de omni usu ecclesiae, vel domorum ejus, violento, et sine concessione praelatorum ecclesiae.

5. Diruta non posse ad usus profanos assumi. — Ultra hoc vero prohibitum est, ut non solum quandiu integra est, et suum usum loci sacri habet, verum etiam postquam diruta est, ad seculares usus vel profanos non convertatur. Ita statuit Hyginius Papa, de Consec., distinct. prima, cap. 38: Ligna ecclesie dedicata non debent ad aliud opus jungi, nisi ad aliam ecclesium ; vel igni sunt comburenda, vel ad profectum in monasterio fratribus, in laicorwm vero usum non debent admitti; idem in cap. Ad hac, de hReligiosis domibus. Quae prohibitio pure ecclesiastica est, ut constat, sed ad religionis virtutem pertinet, ratione jam saepe declarata. Tarnen, si quis recte consideret, hoc privilegium non spectat ad usum ecclesiae, ut locus quidam est privilegiatus, sed spectat ad illam vel quamcumque partem ejus, ut est quaedam res sacra, seu aliquo modo sacrata, de qua generalis regula est: Quae semel consecrata sunt, non debere ad profanos usus converti, ut videri potest in regula Semel, de Reg. jur., in 6, cum Glossa ibi, et c. Que semel, 19, quaest. 3, c. Altaris, cum consequentibus, de Consec., dist. 1. Et de boc genere immunitatis nonnulla diximus in 3 tom. tertiae partis, cisp. 81, sect. 8, sub S Quarto addendum ; et videri etiam possunt Sylvest. et Augel., locis supra citatis; et Panormitanus in d. cap. Ad hec, num. 5. Ex cujus doctrina colligere aliquis potest, quod sicut ligna ecclesiae dirutae non possunt converti ad profanos usus, ita nec ligna profanae domus destructae possunt ad ecclesiam construendam applicari. Nam dicet, quod sicut ex vestibus sacris scissis non potest fieri vestis profana, nec ex veste alicujus feminae potest fieri vestis sacra, juxta Glossam in cap.3 Ad nuptiarum, de Consec., dist. 1. Sed revera utrumque falsum est, quia licet jura prohibeant res saeras converti ad usus profanos, non tamen prohibent res antea profanas, converti et dedicari ad usum sacrum, dummodo sub debita forma et modo applicentur, et postea suum statum retineant ; imo potius hoc modo non solum bona, sed etiam personae ex profanis fiunt sacrae. De quo videri possunt quae auctores notant in c. Mancipia, de Rerum permut.

6. Quoad officium et usum loci. — Ac sepulturam.—Ultra haec omnia habet ecclesia suam peculiarem immunitatem, ut officium vel usum loci exercet. Ad quam immunitatem, generaliter loquendo, pertinent fere omnia quae in praecedentibus capitibus attigimus. Est enim ecclesia locus specialiter deputatus et consecratus ad sacrificium Deo offerendum, et ad orationem et alios actus divini cultus; et ex hac parte debitum illi est, ut sit immunis ab omni immunditia et pollutione. Deinde est ecclesia deputata ad sepulturam fidelium, et ex hac parte debetur illi. ut nec infideles in ea sepeliantur, quia JVulla participatio fidelis cum infideli, 9 ad Corinth. 6, neque excom municati majori excommunicatione, quamvis, ut supra dixi, magis fortasse id pertineat ad vim censurae, quam ad ecclesiae immunitatem. Id vero aliqui extendunt ad excommunicationem minorem, ut Archid., in cap. Sane, 24, q. 2, quod saltem, quando excommunicatio minor est publica, admittit Turrecremata cum Gullielmo, in c. Nullus, 13, q. 2. Sed loquitur sine textu et consequenter sine ratione, qua in hac materia sumi debet ex jure positivo; et ideo improbabilis mihi videtur illa extensio, quia inter effectus excommunicationis minoris iste communiter non computatur, ut constat ex dietis in 5 tom., disp. 24, sect. 2.

7. Alii vero sunt casus, in quibus jura prohibent aliquos, propter specialia delicta, speliri in loco sacro, ut propter usuras, in cap. Quia in omnibus, de Usuris ; vel propter desperationem occidendo se, cap. Placuit, 23, q. 5, et alia, quae in Turrecremata supra videri possunt, pertinentque, ut dixi, ad rigorem ecclesiasticae disciplinae. Ad immunitatem autem ecclesiae, sub quadam generali ratione spectare possunt, nimirum quatenus ad sanctitatem illius loci spectat, ut non nisi fideles, et qui in fide viva decessisse praesumuntur, ibi sepeliantur, ut supra tactum est. Et ita potest intelligi cap. Nullus, 13, quaest. 2, cum Gloss. Praecipitur enim ibi, Ut nullus mortuus, in ecclesia sepeliatur , nisi Episcopi, aut abba- tes, aut aliqui presbyteri, vel fideles laici. Multi vero restringunt illam particulam fideles, ad laicos insignis sanctitatis, vel qui etiam fidem miraculorum assecuti sunt, ut videre licet in Turrecrem. ibi, et Sylvest., verb. 7mmunitas, 1, num. 71; et Angel., num. 6. Unde inter immunitates ecclesie ponunt, ut laici et fideles regulariter non sint inira ecclesiam sepeliendi, sed in atrio seu coemeietio. Quod quidem licet in eo textu fundari satis non possit, sumitur ex cap. Precipimus, 13, q. 2, ubi simpliciter prohibetur ne sepulturae concedantur intra ecclesiam; et additur: Secunduan instituta majorum; quo significatur prohibitionem esse antiquam et generalem, et in Concilio Trib., cap. 7, habetur eadem prohibitio. Videtur ergo in rigore juris ita fuisse servandum ad majorem ecclesiarum reverentiam et munditiam. Jam vero consuetudine receptum est, ut omnes fideles, qui in gratia decessisse praesumuntur, intra ecclesiam sepeliantur. Et potuit etiam ex pietate introduci absque templorum violatione, vel irreverentia ; et ita sine peccato fieri potest ubi talis fuerit consuetudo.

8. Non usum profauum. — Praeterea debetur ecclesiae, et loco sacro, quatenus talis, ut sit separatus ab omni usu profano, quia hoc postulat talis loci sanctitas; atque ita procedunt omnia dicta in capitibus praecedentibus. Ex quibus etiam constat hanc immunitatem, partim connaturalem esse ecclesiae, ut sacer locus est, id est, jure naturae debitam, supposita sanctitate loci; partim jure ecclesiastico esse auctam, ut vidimus. Praeter haec vero, quia ad locum spectat continere et conservare res quae in eo locantur, ideo ad dignitatem talis loci pertinet, ut in hoc habeat quasi peculiarem virtutem vel eminentiam, et ideo omne furtum in ecclesia specialiter prohibitum est, ut supra vidimus; atque ad hanc praerogativam pertinet speciale privilegium, quod habet ecclesia, ut sit tanquam asylum ad se confugientium.

9. Delinquentes. — Hoc non esse de jure divino naturali. — Objectio. — Solvitur. — Dicendum ergo est concessam esse ecclesiis Christianorum hanc immunitatem, ut delinquentes qui ad illas confugiunt, per vim extrahi non possint. Ita habetur 17, quaest. 4, cap. Definivit, cap. Miror, cum tribus sequentibus, cap. Nullus, et cap. Id constituimus. VWem in cap. Inter alias, de Immunit. Eccles. De hac vero immunitate, imprimis dubitari potest an sit de jure divino, vel tantum de humano. Aliqui enim juristae, sicut censent immunitatem personarum, vel bonorum ecclesiasticorum esse de jure divino, ita idem significant de hoc genere immunitatis templorum. Pro qua sententia refert Cavarruvias, lib. 2 Var., cap. 20, num. 2, in fin., Joannem Igneum, in lege prima, in principio, ff. ad Syllanian., num. 26. Et nonnulh argumentum sumunt ex eo, quod in lege veteri templum gaudebat hac immunitate ex divino jure. Hanc vero sentenuam sic relatam late impugnat Abulens., in cap. 20 Josue, quaestione 7. Breviterque dicendum est, hanc immunitatem non esse de jure divino. Hoc patet, quia vel esset de jure divino naturali, vel positivo: neutrum dici potest; ergo. Probatur prior pars minoris, quia non est per se et intrinsece malum, malefactores de templo extrahere per vim; quia, cum hoc non fiat formali et directa intentione in contemptum vel irreverentiam templi, ut supponendum est, ex vi solius operis, et seclusa prohibitione positiva, non est irreverentia, aut injuria templi; unde infra videbimus, in casibus non prohibitis, hoc fieri posse sine irreverentia templi. Atque hoc est signum, in casibus prohibitis, id esse malum quia prohibitum est, et non e converso ideo esse prohibitum quia per se est malum. Ratio autem a priori est, quia actio illa per se justa est, et non est indecens in tali loco, praesertim quando est necessaria. Nec etiam ipse locus ex vi consecrationis suae habet peculiare jus ad tuendum confugientes ad se, nisi el ab aliquo habente potestatem concedatur : ex solo autem jure naturae non invenitur principium, ex quo constet illi esse concessum. Ad summum ergo dictat ratio naturalis, esse consentaneum dignitati illius loci, ut hoc ei privilegium concedatur. Dices: saltem, postquam est privilegium concessum, erit contra naturalem justitiam et religionem illud infringere. Respondetur concedendo sequelam; tamen quia illud privilegium est ex voluntate humana, ideo prohibitio haec non est de jure naturali, sed proxime fundatur in jure positivo.

10. Nec eodem positivo. —In lege veteri. — Quod autem hoc jus positivum divinum non sit proprie et in rigore, probatur, quia vel est divinum legis antiquae, vel legis gratiae. Primum dici non poiest: primo quidem, quia, esto fuisset concessum, a Deo, antiquo tabernaculo aut templo, illud jus non extenderetur ad templa christiana ; tum quia sunt diversarum rationum, et privilegium uni concessum non transfertur ad alia; tum maxime quia illud jus pertinuisset ad caeremonialia legis veteris, quae in nova non habent vim. Unde ex hoc capite erroneum esset dicere, templa nostra gaudere nunc hoc privilegio, in virtute et efficacia legis veteris, quia hinc sequeretur legem illam non esse mortuam quoad caeremonialia, cum tamen etiam mortifera sit. Addit praeterea Abulensis supra, antiquum templum non habuisse hoc privilegium a Deo; tum quia nullibi legitur in Seriptura haec concessio; imo 3 Reg. 2 legimus Joab jussu Salomonis occisum fuisse in Sanctuario, eo tempore quo Salomon creditur Deo placuisse, scilicet, in prin-cipio regni sui; unde factum illud nullibi reprehenditur; tum etiam quia in illo populo assignatae fuerunt a Deo aliae civitates refugii, quae sufficientes erant ad tutelam contugientium ; tum denique quia, cum templum illud tantum esset unum, non poterat esse sufficiens pro refugio illius populi totius: neque oportuit illud addere ultra omnes civitates refugii, quia cum omnes ad templum concurrerent gratia sacrificiorum, non oportebat illud gravari concursu delinquentium confugientium ad ipsum, quos in eo diu morari oportuisset, et ita non possent non polluere templum illud, praesertim juxta ritus illius legis: quae sententia probabilis est. Alii vero existimant templum Judaeorum non caruisse hac immunitate; nam quod Exod. 94 dicitur: Constituam tibi locum in quem fugere debeas, ratione templi dictum esse putant; nam statim subditur: Si quis per industrium occiderit promimum suwm, et per insidias, ab altari meo evelles eum, ut moriatur. Quae videtur esse exceptio a regula generali, nimirum, ut qui non per insidias, sed per occasionem hominem occideret, et ad templum confugeret, ibi esset securus. Idemque servatum fuisse in aliis casibus, colligi potest ex 3 Reg. 1, ubi Adonias, timens Salomonemt, in templum confugit, tanquam ad locum securum. Quod vero statim, cap. 2, de Joab refertur, ideo non fuit contra immunitatem, quia Joab homicidia per insidias commiserat. Atque ita res videtur incerta, quamvis non videatur improbabilis opinio Abulensis, quia si talis immunitas fuisset templo concessa, expressius fuisset in lege declarata.

11. In lege gratiae. — Altera vero pars, de jure divino positivo legis gratiae , facile probatur. Primo, quia tale jus neque scriptum est, neque ab Apostolis traditum ; nec enim talis traditio ex Patribus aut alia probabili via ostendi potest. Secundo, ex illo principio ge- nerali, quod Christus nullas leges caeremoniales Ecclesiae suae tribuit, praeter substantiales ritus sacrificii et sacramentorum ; reliqua enim, quae ad caeremonias et sacra pertinent, per suos vicarios disponenda reliquit; inter haec autem computari potest haec immunitas. Unde ipsamet templorum benedictio et consecratio ab Ecclesia est instituta ; modus etiam hujus immunitatis, determinatio ejus quoad loca, personas, delicta, effectus, et alia hujusmodi, tota est de ecclesiastico jure, ut videbimus; ergo ipsa etiam immunitas proprie et immediate solum est de jure eodem. Dico autem proprie et immediate; tum quia jus canonicum solet interdum vocari divinum a jurisperitis ; haec autem immunitas proprie est de jure canonico, ad illud spectat illam praecipere et instituere, et quia res spiritualis est, et ad religionem spectans; tum etiam quia mediate et remote potest dici haec immunitas manare a jure divino, quia potestas ad illam instituendam ab ipso Christo data est, et ipsamet immunitas est valde consentanea generali voluntati ipsiusmet Christi, qua voluit omnia in Ecclesia sua ordinate disponi, et sancta sancte tractari. Atque his fortasse modis tractati sunt de jure divino illi juristae, quos Abulensis allegat; dicit tamen illos praecipue fuisse fundatos in immunitate sanctuarii, et ideo fortasse vocarunt divinum hoc jus per quamdam imitationem , quod etiam in jure non est inusitatum. Tamen simpliciter etiam ipsi juristae fatentur, hanc immunitatem esse de jure ecclesiastico, ut constat ex Abbate, et aliis, in dicto cap. Inter alia. Et eamdem sententiam optime declarat Covarruvias supra, toto n. 2, ubi erudite hanc institutionem congruam esse ostendit, tam exemplis Scripturae sacrae, quam multis aliis ex humana historia desumptis.

12. Quando incaeperit.—Secundo vero interrogari potest quam si antiqua in Ecclesia haec immunitas. Respondeo breviter, nihil de hoc certo constare : unde probabile est, cum ipsa templorum solemni dedicatione incoepise, hoc est, a tamporibus Constantini; ab eo enim tempore ecclesiae christianae publice aedificatae sunt. Et tamen Nazianzenus et Ambrosius, illius fere aetatis Episcopi, illam significasse videntur : ille orat. 20, hic epist. 33, alias libro 2, epist. 14. Constat etiam tempore Chrysostom. jam fuisse latam legem pro hac ecclesiarum immunitate; nam Eutropius contra hanc immunitatem fecit ab imperatore Arcadio legem statui, contra quam legem extat oratio apud Chrysostomum, tom. 5. Illa vero lex non pravaluit, sed statim extincta est, ut refert Nicephor., Lb. 12, cap. 4; Socrates, lib. 6, cap. 5; et Prosper, de Praedictionibus et promissionibus Dei, 3 part., cap. 38. Eamdem legem consuetudine observatam supponit Augustinus, epist. 187 ad Bonifacium. Decreta etiam qua allegavimus, satis antiqua sunt, nimirum Gelasii I, ante mille centum annos, et Concilii llerdensis, cap. S, fere ejusdem antiquitatis. Item Concilium Aurel. I, in cap. 3, 4 et 5, hanc immunitatem late declarat, et inter alia inquit : De homicidis, adulteris, et furibus, si ad ecclesiam confugerint , id constituimus observandum, quod ecclesiastici canones decreverunt, et lec Romana constituit, ut ab ecclesie atriis, vel domo Episcopi reos abstrabere omnino non liceat. Ex quibus verbis satis constat, hanc immunitatem antiquiorem esse illo Concilio, cum tamen illud etiam fuerit tempore Hormisdae Papae, ante mille centum annos celebratum.

13. Constat etiam ex eisdem verbis, non solum jure canonico, sed etiam civili, hanc immunitatem fuisse confirmatam. Quod etiam constat ex toto titulo Cod., de His qui ad ecclesiam confugiunt. Nam licet solum jus canonicum potuerit hoc jus introducere, et in rigore non indigeat ad illud introducendum imperatoria vel regia potestate, nihilominus et principes illi saeculares potuerunt pro sua pietate hoc privilegio ecclesiam (ut sic dicam) praevenire, et condecorare, et ipsi Pontifices et Concilia ad majorem suae legis observantiam voluerunt etiam principum auctoritate juvari. Et ideo Concilium Tolet. XII, cap. 10, sic dixit : Pro his qui, quolibet metu vel terrore ecclesiam appetunt, consentiente pariter gloriosissimo domino nostro Eringio rege, hoc sanctum Conciliwum definivit, ut nullus audeat confugientes ad ecclesiam, vel rvesidentes, inde vi abstrahere. Et Innocent. IIL, in dict. cap. Inter alia, statuta Canonum, et traditiones regum allegat.

14. Unde verisimile est quod, sicut aliae immunitates ecclesiasticae, quamvis auctoritate Pontificum fuerint principaliter introductae, non sine consensu imperatorum fuerunt generaliter stabilitae, non quidem ex necessitate, sed ex suavi Ecclesiae providentia, ut alibi diximus , ita haec immunitas ecclesiarum, de qua tractamus, eodem modo simul a jure canonico statuente, et adjuvante civili, initium sumpsit. Et ita leges civiles et canonicae, quae hanc immunitatem concedunt, fere ejusdem antiquitatis sunt, quamvis inter eas, quas invenimus scriptas, civiles paulo antiquiores videantur. Utcumque tamen sit, certum est jus eanonicum in hoc puncto majorem habere austoritatem, imo propriam et (ut sic dicam) intrinsecam potestatem, quia materia haec (ut dixi) ecclesiastica proprie est et canonica, ut recte tradiderunt Gloss., in d. c. Sicut antiquitus, V1, q. 4, et Glossa, in d. cap. 7nter alia ; et ibi Abbas, num. 24, et alii multi, quos refert et sequitur Covarruvias supra, num. 3.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 8