Caput 9
Caput 9
Quae nam ecclesiae propria immunitate gaudeant.
1. Quae ecclesiae hac immunatate gaudeant. — Circa hoc, primo dicendum est ccclesiam auctoritate Episcopi fundatam et consecratam, seu benedictam, primo et principaliter gaudere hac immunitate. Hoc manifestum est ex dictis juribus, et tradunt omnes Doctores citandi, et a fortiori constabit ex dicendis. Solum quaeri potest circa hanc assertionem, si in hujusmodi ecclesia nondum sunt celebrata divina mysteria, an gaudeat hac immunitate; sed haec quaestio in ecclesia proprie consecrata vix locum habet, cum consecratio sine missa esse non debeat, c. 2, et c. De fabrica, de Consec., d. 1. Nihilominus tamen interdum posset contingere sine missa consecrari, quia missa non est de substantia consecrationis, ut cum Host. et aliis docet Sylvest., verb. Consecratio, 2. Tunc ergo dicendum est, talem ecclesiam gaudere privilegio immunitatis.Imo, etiamsi proprie consecrata non sit, sed tantum benedicta, jam est religiosus locus, et perpetuo Deo dicatus. Item, est similiter ecclesia, in propria et usitata significatione ; ergo jura, quae hanc immunitatem concedunt ecclesiis, illam comprehendunt, maxime cum favores ecclesiarum extendendi sint. Denique id colligitur ex capite penultimo de Immunit. eccles., ut statim videbimus; nam qua in sequenti puncto dicemus, hoc a fortiori conrmabunt.
2. Etiam non benedicta.—Secundo ergo dicendum est, etiam ecclesiam non consecratam, nec benedictam, si obsequiis divinis dedicata sit, et in ea divina mysteria celebrentur, eodem privilegio immunitatis frui. Ita declarat Gregorius IX, in capitul. Fcclesie, de Immunitat. eccles.. quamvis expresse solum loquatur de ecclesia non consecrata, et ideo dubitari possit an comprehendat ecclesiam non benedictam. Aliqui enim sentiunt non gaudere, quia simpliciter ecclesia non est, ut Abbas, in Rubr. de Consecrat. Ecclesiae, et Angel., et Sylvest., verb. Ecclesie. lItem. quia ecclesia non benedicta non censetur locus sacer; cujus signum est, quia non polluitur, neque indiget reconciliatione. Sed nihilominus dicendum est decisionem illius textus extendendam esse etiam ad ecclesiam non benedictam, si habeat alias conditiones in illo textu requisitas. Ita sentit Abbas in dicto cap. HE'cclesie, et clarius in cap. ultim. de Censib., num. 4, ubi dicit, oratoria, si sint auctoritate Episcopi constructa, gaudere hac immunitate; idem in cap. Patentibus, de Privilegiis, num. 3; Angel., verb. Immunitas, num. 26; Sylvest., verb. Immunitas, 5, quaest. 1, in fine, et verbo Loca religiosa, quaest. 2; et Gregorius Lopez, in l. 4, tit. 11, part. 1; Covar., cum aliis infra citandis. Colligiturque primo ex ratione textus in dicto cap. penult., seu Zcclesire, scilicet, guia Ecclesia obsequis divinis dedicata , nullis est temerariis ausibus profananda ; sed potest esse ecclesia sufficienter dedicata divinis officiis, etiamsi benedicta non sit; ergo gaudebit hoc privilegio. Minor patet, si ecclesia sit auctoritate Episcopi primum lapidem ponentis dedicata ; quia talis ecclesia hoc ipso manet perpetuo dicata divino obsequio, nec potest ad profanos usus converti ; ergo juxta rationem Gregorii IX hoc satis est ut immunitate gaudeat.
3. Et ita confirmatur optime haec sententia ex cap. Ad heec, de hReligiosis domibus, ubi de hospitali, et consequenter de omni loco auctoritate Pontificis (id est Episcopi) ad sacrum uswn destinato, dicitur ita esse religiosum, ut non possit ad profanos usus converti; ergo et ecclesia sic dedicata est locus religiosus, qui profanari non debet ; ergo gaudet dicto privilegio. Praeterea talis ecclesia, si fuerit sanguinis vel seminis effusione polluta, purificanda est, ut constat ex cap. ult. de Consecr. Eccles., unde mirum est, quomodo aliqui moderni oppositum dixerint. Unde ibi Glossa, verb. Non consecrata, advertit ecclesiam non consecratam gaudere eodem privilegio, quo consecrata: E si aliquis (uquit) illuc confugerit, debet ab ecclesia defendi, et hoc ideo, quia locus auctoritate Fyiscopi dedicatus est divino cultui. et quod semel Deo dedicatum est, ad profanos usus redire non debet. Denique talis ecclesia simpliciter venit appellatione ecclesiae, ut probant dic- ta jura: et, licet Panormitanus, dicto capit. Fcclesie, numero 2, dicat hoc procedere large sunmpto vocabulo, tamen hoc intelligo intra propriam significationem, cum jura italoquantur. Et ideo id nihil obstat quominus haec immunitas ecclesiis concessa ad has extendatur, quia, ut dixi, haec privilegia in favorem ecclesiarum extendenda potius sunt, quam limitanda.
4. Et in qua divina officia non sunt adhnc celebrata. — Atque hinc ulterius hoc ampliatur, ut procedat, etiamsi in hujusmodi ecclesia divina officia nondum coeperint celebrari. Ita docet Panormitanus cum Hostiensi, et Cardinal., in dicto cap. Fcclesie ; sequitur etiam Covarruvias supra, num. 4, dicitque esse frequentiori Interpretum sententia probatum. Idem Sylvest., verb. Immunitas, 1, quaestione 1. Colligiturque ex dicto capitul. Ad hec, de Religiosis domibus, quatenus statuit locoum auctoritate deputatum ad hospitalitatem, esse locum religiosum, et ad profanos usus non amplius convertendum. Ex quo colligunt Doctores, ut infra dicemus, gaudere hac immunitate, cum tamen in illo necessarium non sit divina officia celebrari ; ergo a fortiori idem dicendum est de ecclesia auctoritate Episcopi depntata, etiamsi nondum sit in ea oblatum sacrificium, vel celebratum aliud divinum officium. Praeterea talis ecclesia jam est simpliciter ecclesia, quia non incipit esse ecclesia, propter sacrificium in ea celebratum, sed potius ideo jam potest in illo loco legitime, et quasi jure ordinario celebrari, quia est vera ecclesia; et quoad hoc dedicatio facta auctoritate Episcopi aequiparatur benedictioni; ergo jura, concedentia ecclesiis hoc privilegium, hanc comprehendunt; et procedunt aliae rationes supra factae. Tandem favet ratio textus in dicto cap. penultimo de Immunitat. eccles., quia divinis officiis dedicata. nullis est temeraris ausibus profananda. Quae ratio idem ' aperte probat de hujusmodi ecclesia.
5. Objectio. — Satisfit.— Objici tamen pos test, quia in principio loquitur ille textus de ecclesia, in qua divina officia et mysteria celebrantur; propter quae verba Glossa ibi contrarium sentit, dicens ecclesiam, in qua mysteria nondum celebrata sunt, nondum plene de 'icata videri divinis obsequiis. Respondetur imprimis ad textum, per illa verba non sta tui, vel postulari illam conditionem, sed solum ab illa nominari, quia ita frequentius accidit; tamen sub illa voce comprehendi ecclesiam proxime aptam et sufficientem, ut in ea divina mysteria celebrentur; et haec fuit intentio Pontificis, ut ratione sua declaravit. Neque est novum ut nomen siguificans actum, usurpetur ad significandum aptitudinem, neque etiam est inusitatum ut aliud significet nomen, praeter id, unde impositum fuit ad significandum. Quod autem dicit Glossa, dedicationem non esse consummatam ante celebrationem mysteriorum, falsum est in rigore loquendo, quandoquidem taiis ecctesia non potest amplius ad humanos usus converti. Unde etiam est falsum, quod ibidem subdit, ibi non dici committi sacrilegium ; quia ille locus est sacer et religiosus; ergo ex parte sua sufficit ad sacrilegium. Denique repugnare sibi videtur, cum subdit talem locum, si semine vel sanguine polluatur, expiandum esse, priusquam in eo celebretur; ergo signum est ibi committi sacrilegium ; ergo etiam est signum, locum illum gaudere immunitate. Nam licet multa loca gaudeant hac immunitate, quae non polluuntur, quia non sunt ceclesiae, nihilominus, si ille locus, de quo tractamus, polluitur, signum est esse veram ecclesiam, et magis religiosum locum. quam alia quae gaudent illo privilegio, licet non sint ecclesia. Ergo gaudet hac immunitate ecclesis concessa.
6. Interdicta vel polluta. — Eatio assertionis. — Praeterea extenditur haec immunitas ad quamcumque ex dictis ecclesiis, etiamsi interdicta sit, vel etiamsi fuerit polluta, et nondum sit reconciliata. Ita docent Hostiensis, Panormitanus, et communiter Doctores in dicto cap. Zcclesie, praesertim quoad priorem partem ; et Sylvester verb. Immunitas, 1, q. 1. Et ratio est, quia inter effectus interdicti non ponitur, ut privet ecclesiam sua immunitate pro eo tempore quo interdicta est; nullo enim jure hoc habetur, ut constat ex his quae de interdicto, suo loco tractavimus, in 5 tom., disp. 33 et sequentibus. Interdictum autem non plus operatur, quam jure statntum sit. Neque extendendum est, cum sit poenale, quod omnibus censuris commune est; et praesertim non est facienda extensio in majus gravamen ecclesiae. Atque haec ratio eadem efficacitate procedit in ecclesia polluta, quamvis illa non sit proprie interdicta, nec de illa in particulari Doctores citati loquantur. Convenit enim in hoc pollutio ecclesiae cum interdicto, quod jure ecclesiastico introducta est, sicut interdictum, et ideo illos hapet effectus quos jus statuit, et non plures. Statuit autem jus, ut ecclesia polluta sit impedita quoad divina officia et sepulturam, non vero quod privetur sua immunitate. Et ratio optima est, quia ecclesia non peccavit, neque in se fuit polluta, id cst, privata et diminuta sua sanctitate ; imo semper manet ad celebranda divina mysteria immutabiliter dedicata. Solum ergo, ex institutione juris, dicitur esse polluta in ordine ad publica officia divina, et funera fidelium, ad terrorem fidelium, et ut majorem reverentiam circa talem locum concipiant; propter hoc ergo non debuit ipsa privari suo jure ac immunitate. Confirmari hoc potest, primo, ratione saepe facta, quod ecclesia, licet sit ita polluta, simpliciter est ecclesia. Secundo, quia clericus excommunicatus vel interdictus non privatur immunitate. Tertio, quia talis ecclesia non privatur aliis immunitatibus, verbi gratia, ut sit libera a placito, et a mercatu, et ab omni alia contaminatione, tributo, etc. ; ergo idem est de praesenti immunitate. Neque circa hoc diflicultas occurrit.
7. Immunitas haec quoad totam ecclesie fabricam.—Bmpliatur praeterea haec immunitas, ut non solum ecclesia quoad internum ambitum suum, sed etiam quoad totam suam fabricam, seu habitationem, aut capacitatem, et quoad externum coemeterium, hoc gaudeat privilegio. Utraque pars communi consensu Doctorum reccpta est; nam quoad priorem, omnes constituunt differentiam inter ecclesiam , prout pollui potest, vel prout gaudet hac immunita:e. Quia non polluitur per actus qui fiunt vel supra tectum, vel in turri, vel in alio simili loco cum illa conjuncto, et extra illam existente, et ad sacros usus non deputato. At vero quoad hanc immunitatem, nomine ecclesiae omnia ista comprehenduntur. Cujus ratio esse videtur, quia nomine ecclesiae lata significatione, et in communi modo loquendi usitata, tota haec fabrica comprehenditur, et favores ampliandi sunt, maxime in causa religionis. Praeterea consuetudo, quae est optima legum interpres, ita hoc exposuit. Multum praeterea favet cap. 7d constituimus, 11, quaest. 4, dicens, observandum esse, quod ecclesiastici canones decreverunt, et lev Romana constituit, ut ab ecclesie atriis, vel domo Hpiscopi reos abstrahere omnino non liceat; ergo multo minus licet abstrahere de habitaculis seu locis ipsiusmet ecclesiae. Expressius vero id habetur in c. Sà quis contumac, eadem causa et q., ibi: De atrio ecclesiee, vel de porticibus quolibet modo ecclesie adherentibus ; ubi Glossa, in confirmationem adducit, quod etiam juxta civile jus : Que religiosis adhaerent, religiosa sunt, 1. Que religiosis, tf. de Rei vendicat.
8. Et cemeterium. — Atque ex his juribus, et ex cap. ultim. de Immunit. Eccles., satis probata relinquitur altera pars de coemeterio, quod secundum jus antiquum (ut supra notavimus), extenditur ad ambitum quadraginta passuum pro majoribus ecclesiis, et triginta pro minoribus, in illarum circuitu, ex cap. S2cut antiquitus, et cap. Definivit, cum alis, 17, quaestion. 4. Sed, ut dixi, in hoc standum est consuetudini, et in unaquaque ecclesia ilud spatium pro coemeterio habendum est, quod vel est benedictum, vel pro loco sacro ab Episcopo deputatum. De quo videri potest Panormitanus, dicto cap. Ecclesie, num. 10, et latius Covarr., dicto cap. 20, num. 5. Unde colligunt Doctores, eum, qui confugiendo ad ecclesiam, portae clausae adhaeret, et vectem manu tenet, seu ansam, quia ingredi non potest, gaudere hac immunitate. Ita Covar., dicto cap. 20, num. 18, cum Joan. Igneo, in leg. 1, ff. ad Syllan., num. 57. Ratio reddi potest, quia, licet ille non sit intra ecclesiam, est in illa magis quam si esset in coemeterio, et ordinarie est intra concavum ipsius parietis ecclesiae ; et ita est intra spatium ejus, non minus quam si esset in superiori cubiculo. Sed quid, si quis supra tectum ecclesiae sit, et super tegulas? Hoc non invenio in specie interrogatum a Doctoribus; videri autem potest non gaudere, quia non est in ecclesia tanquam in loco, nec muris ejus ullo modo continetur, sed est in aere. Nihilominus probabilus est gaudere, tum quia pr:vilegia ecclesiaa amplianda sunt; tum etiam quia ille revera est in ecclesia, quia ibi dicitur aliquis esse proprie, ubi pedes habet, licet a tali corpore non circumdetur ; sicut corpora Sanctorum erunt in coeio, quia pedibus calcabunt superficiem convexam coeli, licet a corpore ceelesti non circumdentur ; tum praeterea quia etiam illae tegulae rehgiosae sunt, juxta illam regulam: Quae religiosis adhaerent, religiosa sunt ; et ideo qui adhaeret tegulis, non potest ab illis religiose evelli. Tum denique quia, licet ille homo tunc non sit intra ecclesiam, est intra situm ecclesiae, et adhaeret illi; gaudet ergo immunitate, non minus quam qui est in camera superiori; ille enim non tam videtur gaudere propter muros, quibus circumdatur, vel propter tectum, quo tegitur, quam quia est supra ipsam ecclesiam, et intra situm ejus.
9. Hospitale. — Denique extenditur haec immunitas ad alia loca, quae in jure religiosa censentur, ut est hospitale auctoritate Episcopi dedicatum, justa cap. Ad haec, de Religiosis domibus, estque communiter receptum per Innocentium, Panormitanum, et alios, in dicto cap. Zcclesig, et plures refert Covarr. supra, num. 4. Idem est de monasteriis religiosorum quoad totum claustrum, monasterium, seu habitationem eorum, quia totus ille locus religiosus et sacer est, ut constat ex toto titulo de Religiosis domibus, et optime probatur ex capit. Ligna, de Consecrat., distinctione 1, atque hoc etiam consuetudo confirmat. Denique addunt Doctores, etiam domum Episcopi hac gaudere immunitate, quod expresse habetur in dicto cap. 7d constituimus. Nonnulli tamen voluerunt illud restringere, ut intelligatur quando domus Episcopi intra quadraginta passus ecclesiae suae sita est. Sed hoc justa antiquum jus nullum fuisset privilegium Episcopi; illud autem decretum aliquid speciale illi concedere voluit. Item non est cur favorem limitemus sine fundamento in textu ; igitur, ubicumque situm sit palatium Episcopi, hoc gaudet privilegio. Et ita sensit Glossa ibi, et Abbas supra, num. 9 ; Covarruvias vero, dicto numero 5, S Quinto, dicit priorem limitationem esse forensi consuetudine receptam ; quod si ita est, ili standum erit, quia talis consuetudo non est expresse contra jus canonicum.
10. Nou quoad oratoria privata.—Uhimo addendum est in hoc puncto , oratoria privata non gaudere hac immunitate. Ita docent Innocentius, c. 7uter dilectos, de Donationibus; et Abbas, in capit. ultim., de Censib., num. 4; Sylvester , locis citatis, et verb. Interdictum, 6, q. 5; Armilia, verb. /mmunitas , num. 19; et Julius Clar., lib. 5, ultim., quaestione trigesima, num. 7. Et ratio est, quia hujusmodi oratorium non est ecclesia, simpliciter loquendo juxta modum juris. Imo neque est religiosus, nam privata auctoritate erectus est, et eadem potest ad profanos usus converti; utrumque autem repugnat loco religioso et sacro, stricte ac proprie sumpto. Dicitur autem oratorium privatum , quod auctoritate Episcopi dicatum non est, ut omnes colligunt ex capit. Ad hec, de heligios. domibus ; Glossa, in Clement. Quia contingit, de Religios. domib. Neque sufficit ut de licentia Episcopi possit in eo sacrum celebrari, quia per hoc non manet locus ille immutabiliter deputatus ad sacra ministeria. Quomodo autem constare debeat oratcrium, seu capellam esse publi- cam, et auctoritate Episcopi dicatam, ut hac gaudeat immunitate, tractant Doctores in c. Patentibus , de Privilegiis; et Summistae, in verb. Ecclesia, et verb. Loca sacra, qui videri possunt, nam res est facilis, et magis pertinens ad externum forum quam ad nos, multumque ex consuetudine pendet. Tandem non omittam adnotare, Hostiensem extendere hanc immunitatem ad sacerdotem eucharistiam deferentem per plateas, et ad thronum, seu tabernaculum in quo idem corpus Domini defertur, ita ut si reus fugiens illud amplexetur, capi non possit. Quod sequitur Turrecremata, in cap. Queesitum, 13, quaest. 2; et Sylvest., num. 1, in fine, et multii alii, quos refert Covarruvias, num. 5, qui non jure, sed pia quadam consideratione fundantur, et ideo ipse dubius est ; Glossa vero, in dicto cap. QuaesiLwn, 13, quaest. 2, oppositum tenet, quia privilegia non debent trahi per consequentiam. Sed certe consequentia, quae hic fit, valde probabilis est, quia corpus Christi est fundamentum hujus immunitatis. Praeterquam quod videtur hoc pertinere ad reverentiam jure divino debitam corpori Christi. Denique nomen ecclesiae non absurde extenditur ad locum illum , in quo actu est (quamvis in transitu) corpus Christi, et ideo communem sententiam servandam in praxi censeo.
On this page