Text List

Caput 10

Caput 10

Qua personae gaudeant propria ecclesiarum immunitate.

CAPUT X. QUA PERSONAE GAUDEANT PROPRIA ECCLESIARUM IMMUNITATE.

1. Diximus de amplitudine hujus privilegii ex parte locorum sacrorum ; dicendum consequenter est de illius extensione , seu latitudine ex parte personarum. Primo ergo certum est, omnes fideles baptizatos gaudere hoc privilegio. Ita docent omnes, et sumitur ex citatis juribus, quae indefinite et sine limitatione loquuntur. At vero indefinita locutio in lege prolata aequivalet universali, quia non licet nobis excipere, vel distinguere sine auctoritate, vel ratione cogente, uhi lex indistincte loquitur. Eo vel maxime quod, cum haec lex prohibitionem contineat , includit negationem , quae distribuit, et universalem reddit sermonem. Hinc ergo fit ut hac immunitate gaudeant , non solum homines liberi , sed etiam servi, si fideles et baptizati sint, exceptis casibus in quibus illa negatur, de quibus infra dicemus. Atque ita colligitur ex dicto cap. S4 quis contumaz, 11, q. 4, et ex cap. Zater alia.

2. Quid si servus dominum timens ad ecclesiam fugiat — Additur vero ibi specialiter de servo confugiente ad ecclesiam ex timore domini, compellendum esse redire ad dominum, postquam dominus de servi impunitate clericis juramentum praestiterit ; in quo puncto considero, servo non solum concedi immunitatem respectu judicis, si delictum commisit, propter quod possit publice puniri, sed etiam respectu domini, si solum ita deliquit, ut privatim ab eo puniri possit. Quoad primam ergo immunitatem, nulla ibi fit distinctio inter liberum et servum, et ita aequaliter illa gaudent, ut ibi bene notavit Panorm., num. 23, in fine, quia, ut ait, non est acceptio personarum agnd Dewn ; servus autem respectu judicis tanquam liber comparatur, et conditio servi accidentaria omnino est. Secus vero respectu domini, quia dominium illius habet, et jus ad opera illius, ut notatur in l. ultim., circa finem, Cod. de His qui ad ecclesiam confugiunt. Unde sumitur etiam argumentum ab speciali : nam, cum ille textus solum respectu domini addat dictam limitationem, in aliüs nullam admittit. Circa limitationem vero ipsam, addit aliam Panormitanus cum Cyno, nisi servus fugiat propter magnam atrocitatem domini , quia non est exponendus tunc tam gravi periculo ; et idem fortasse est quoties prudenter timetur morale periculum de gravi nocumento servi, non obstante juramento. Tunc enim aut cogendus est dominus majorem cautionem adhibere, vel certe servum vendere, ut Panormitanus ait. Additur vero in l. S sereus, Cod. de His qui ad ecclesiam confugiunt, si servus armatus in ecclesiam irruat, statim extrahendum esse, vel domino liberam concedi facultatem illum extrahendi. Verumtamen Angel., verb. Immunitas, n. 129, hoc etiam intelligit cum cautione juris canonici, scilicet, promissa impunitate. Quod intelligo esse verum ex vi talis conditionis personae, scilicet, quod sit servus; secus vero erit ratione delicti, si ita irruat armatus in ecclesiam, ut in ipsa delinquat ; quod aliis etiam commune est, ut infra videbimus.

3. Fidelis excommunicatus hoc habet privilegium. — Idem dicendum de interdicto. — Secundo, colligitur ex dictis, fidelem gaudere hoc privilegio, etiamsi excommunicatus sit. Ita docet Covar., dicto cap. 20, num. 11, in prineipio, cum Hostiens., in Sum., tit. de Immunitate, et aliis pluribus quos refert, dicens esse communem sententiam ; et ratio ejusest, quia haec immunitas ecclesiis, non delinquentibus concessa est, unde tacite infert, non esse vim inferendam ecclesiae, etiamsi delinquens excommunicatus sit. Oportet vero addere, esse concessam ecclesiae hanc immunitatem cum generali prohibitione, quae comprehendit etiam excommunicatos, cum non exciplantur. Item hic habet iocum ratio supra tacta, quod excommunicatio non habet alios effectus, nisi quos jus declaravit ; nullo autem jure statutum est, ut excommunicatus non possit habere tutelam in ecclesia; ergo non obstante excommunicatione, inde extrahi non potest. Unde sequitur, idem a fortiori dicendum esse de interdicto, quia gravior est censura excommunicationis, et magis privat participatione divinorum; item quia nullibi ponitur hic effectus inter effectus interdicti ; item quia ecclesia interdicta gaudet sua immunitate; ergo ecclesia non interdicta gaudebit illa respectu personae interdictae.

4. Hujus vero contrarium docuit Felin., in cap. A nobis, de Exceptionibus, num. 5. Loquitur tamen specialiter de illo qui interdictus est ab ingressu ecclesiae, et adducit cap. Quia frustra, de Usur., ubi dicitur, frustra legis auailum invocare, qui committit in legem. Interdictus autem ab ingressu ecclesia in eam delinquit, ingrediendo; ergo non potest illa protegi ac defendi. Item, quia interdictus ab ingressu ecclesiae non potest in ca sepeliri, cap. 7s cui, de Sent. excom., in 6. Et pro bac sententia citat Covarruvias Summam confessorum, titulo de Immunitate ecclesiae, quaest. 5. Ipse vero horum auctorum sententiam reprobat ; unde sentit etiam personale interdictum prohibens expresse ingressum ecclesiae, non excludere effectum hujus immunitatis. Quol mihi etiam placet propter rationes factas, et quia ille tunc fugiens ad ecclesiam, necessitate compulsus, non censetur facere contra suum interdictum ; non enim contemnit ecclesiam, nec prohibitio illa videtur obligare cum tanto rigore, praesertim cum non ingrediatur ecclesiam in ordine ad actus religionis vel cultus, quo sensu videtur maxime prohiberi ille ingressus. Et ideo non censetur violare tale interdictum qui per ecclesiam transit, neque etiam qui in eam se recipit, uta pluvia, verbi gratia, et ab injuriis temporum se defendat, maxime si alibi non possit. Et ita cessant rationes Felin.

5. An clerici hoc gaudeant beneficio. — Dixi autem in assertione laicos frui hoc beneficio, quia de clericis est controversia; aliqui enim existimant eis valere immunitatem: ita Innocentius, dicto cap. 7nter alia, et ibi Cardinalis, q. 6; Romanus, et ali apud Covarruviam. Et sane ratio a nobis pro assertione facta hoc etiam probare videtur, quia jura quae de hac immunitate loquuntur, non de solis laicis, sed generaliter de omnibus tractant, scilicet, de liberis, servis, dicto cap. 7nter alia. Clerici autem maxime liberi sunt. Item de reis, in dicto cap. 7d constituumus, vel de confugientibus ad ecclesiam, cap. Definivit. Maxime vero videtur urgere cap. Nullus clericorum, 11, quaest. 4, ubi dicitur: Nullus clericorum servuwm aut discipulum suwm fugientem ad ecclesiam eatrahere audeat, vel flagellare prasumat ; ergo multo minus potest clericus inde extrahi ut puniatur.

6. Pars negativa approbatur. — Nihilominus contrariam sententiam tenet Panormitanus, in dicto cap. 7nter alia, num. 13, quamvis fateatur se non reperisse textum, ubi hoc provideatur; allegat tamen Glossam, in dicto cap. JVulius, quae sentire videtur, praelatum ecclesiasticum non peccare extrahendo clericum ab ecclesia, si id non faciat ex odio, sed zelo disciplinae. Et hanc opinionem sequitur Angelus, num. 14; et Sylvest., quasst. 3, 8 Tertium ; et Covarruv., dicto cap. 20, n. 16; et Remigius de Gonny, tract. de Immun., Fallentia 21; et Nav., in Man., cap. 25, num. 21 et 22; Julius Clar., d. S finali, quaest. 30, et alii moderni, qui etiam referunt ita esse usu receptum. Ratione etiam declaratur ab incommodo ex Sylvest. supra; nam alias religiosi nunquam possent incarcerari, quia semper sunt in monasterio, quod totum est locus mmmunitatis, ut supra dictum est; consequens autem est plane absurdum, ut per se constat. Item major est immunitas personalis clerici, ut sic dicam, quae illi conceditur ratione suae consecrationis, quam ilia quae provenire potest ex circumstantia loci; sed prior non impedit quominus a suo praelato possit clericus incarcerari, et corporaliter puniri intra ecclesiasticos limites, cap. Universitatis, de Sent. excom. ; ergo nec locus sacer impediet. Item ecclesiasticum judicium censetur magis medicinale quam vindicativum, et spirituaie potius quam temporale, et ideo tale judicium intra ecclesiam fieri non prohibetur ; ergo nec prohibetur fieri circa personam clerici, extrahendo illum ab ecclesia.

7. Limitatur superior conclusio. — Haec ergo sententia probanda est, limitanda vero (ut bene dicit Navarr.) ut procedat de clerico res- pectu ecclesiastici judicis. Nam in eo casu, in quo saecularis judex potest manus injicere in clericum, verbi gratia, minorem non beneficiatum, neque tonsuram et habitum gestantem (juxta Tridentinum, sess. 23, cap. 6), non potest illum ab ecclesia extrahere, quia tunc reputatur ut laicus, et non debet esse pejoris conditionis quam ille. Aliam praeterea limitationem addidit Bernardus Diaz, in Practica, cap. 115, alias 1235, nisi delictum clerici dignum sit depositione et traditione curiae saeculari, quia tunc, inquit, judex ecclesiasticus, vel non debet illum extrahere, vel, si extrahat, non debet illum brachio saeculari tradere. Covar. autem considerat, limitationem non esse neceseariam, quia quando delictum est tam atrox, ecclesia non defendit clericum, quominus a suo judice tradi possit brachio saeculari. Et hoc mihi placet, quandocumque delictum hujusmodi fuerit. Si vero detur delictum quod non excipitur ab Ecclesiae tuitione, et nihilominus propter illud, et propter incorrigibilitatem in illo, potest clericus tradi brachio saeculari, tunc merito habere debet locum limitatio Bernardi, quia non debet esse pejoris conditionis clericus quam laicus. An vero dari possit hujusmodi delictum, in sequentibus attingemus, quamvis hoc magis ad jurisperitos pertineat.

2. Respondetur fundamento oppositae sentenlig. — Ad fundamentum autem contrariae sententiae dicendum est, licet canones expresse non lIimitent ad laicos, tamen consuetudinem ipsam ita illos declarasse, est enim optima legum interpres. Addit Panormitanus, ex ipsis juribus posse colligi, loqui de judicibus seecularibus; nam in dicto cap. 7nter alia, statim additur: JVec inde debet dumnari ad morlem, vel ad penam, sed rectores ecclesiarum sibi obtinere debent membra et vitam. Ubi, cum rectores ecclesiarum distinguantur a judicibus, et illis committatur defensio persona, non judicium, indicari videtur immunitatem concedi adversus judices saeculares, et eorum punitionem. Unde obiter colligo, etiam laicas personas, in his in quibus possunt ab ecclesiasticis judicibus corripi, non posse tueri adversus illos protectione ecciesiae, quia haec immunitas ecclesiae non conceditur adversus ipsam ecclesiam, seu potestatem ejus.

9. An infideles hac gaudeant immunitate.— Denique dixi, laicum fidelem, etc., quia de infidelibus etiam est controversia. Quod enim etiam illis valeat haec immunitas, docuit Glossa in dicto capit. Inter alia, verb. Eatrahen- dus ; addit enim, etiam Judeus, quam ibi sequuntur Hostiens., Joann. Andr., et Tiraquel., tract. de Primog., quaest. 66, num. 8, et plures alii per eum relati, et per Covarruviam supra, num. 11. Potestque confirmari ratione supra facta, quia jura generalem regulam constituunt, et non nominant fideles, vel Christianos, sed simpliciter omnes reos, vel ad ecclesiam confugientes ; ergo non est limitandus favor, praesertim quia non fit ipsis reis, vel infidelibus, sed ecclesiae. Item quia ecclesia humanitatem exercet etiam cum infidelibus, in his qua pertinent ad vitae conservationem vel defensicnem, quando illa indigent. Nihilominus contrariam sententiam tenet Glossa, in leg. 1, Cod. de His qui ad eccles. contfugiunt, quam veriorem existimant Abbas, dicto cap. Inter alia , num. 6, et plures alii, quos refert et sequitur Covar., dicto num. 11, qui solum hoc probat, quia non est par ab ecclesia defendi eum, qui ejus gremio, tutelae et fidei committere seipsum recusat; quae ratio profecto non multum convincit, si quae diximus pro contraria sententia, expendantur; praesertim quia etiam dicere quis posset non esse par. ut ecclesia defendat iniquum et homicidam. Sicut ergo de illo dicimus, hic non tam considerari beneficium personae , quam loci sanctitatem, neque ecclesiam defendere iniquitatem homiuis, sed vitam, ita etiam dici potest de infideli. Et praeterea cum hoc pendea:t ex jure positivo, illa opinio praeferenda videtur, cui verba legis magis favent.

10. In jure ergo canonico nihil invenio, quo possit haec posterior opinio probari, nam verba Canonum generaliter et indifferenter loquuntur, et in hoc magis favent priori sententiae. Potest autem aliquis dicere, canones loqui juxta subjectam materiam de hominibus et personis, quae sunt sub Ecclesiae Jurisdictione : Nam de his quee foris sunt, nilil ad nos; et ideo ex materia subjecta verba limitari ad fideles, etiamsi in ipsis verbis limitatio non addatur, quae ratio probabilis est, rem tamen relinquit satis dubiam. Et ideo ulterius considero, circa hanc immunitatem leges civiles, quae canonicis non repugnant, vim et etficaciam habere ; nam in dicto cap. 7nter alia, aperte dicitur: Juata statuta canomun, et traditiones legum civilium. etc. Si ergo jus civiie aliquid in hoc statuit, observandum est. At vero in leg. 1, Cod. de His qui ad ecclesiam confugiunt, de Judaeis, qui simulant se christianae legi velle conjungi, dicitur ut ad ecclesiam fugientes non defendantur, quod a pari- tate rationis de pagano vel Sarraceno similiter procedit. Unde sumitur argumentum a contrario. quod si non simulato animo, sed ex corde baptizari petat, ab Ecclesia defendcndus est. Non enim sine causa addita est illa restrictio: Qui simulat se, etc. ; quia vero simulatio aut veritas non potest judicibus clare constare, ad praesumptionem necessario recurrendum est.

11. Sententia auctoris. — Aut ergo infidelis confugiens ad ecclesiam petit baptismum, vel non: si non petit, credo non gaudere, ut supponit secunda opinio, et expresse notat Angel., num. 13, quicquid Sylvester contradicat, solum quia jura canonica sine restrictione loquuptur. Sed cum Innocentius IIT adjungat legem civilem , optime possumus in hac parte jus canonicum per civile interpretari (praeter aliam conjecturam, et responsionem superius datam); in dicta autem lege evidenter supponitur, infidelem non petentem baptismum non gandere hoc beneficio. Nam si is qui simulate petit, non gaudet, ut ibi statuitur, multo minus qui non petit. De illo autem qui petit, ulterius distinguo: nam vel ante commissum delictum, et conceptum judicis timorem, voluntatem ostenderat conversionis suae, vel solum post fugam ad ecclesiam baptismum petit, ut defendatur. In priori casu, profecto probabilior est prima opinio ; quia nulla ratio tunc est praesumendi simulationem, et ita multum favet dicta lex. Neque tunc habet locum responsio Glossae, scilicet , verba illa solum denotare frequentiam, quia etiam verum non est, in hujusmodi hominibus frequentius reperiri simulationem. Accedit quod ille tunc aliquo modo erat fidelis ante delictum, quia erat quasi catechumenus, et animo jam fidem conceperat : item tunc cessat conjectura alterius sententiae ; maxime enim par est ut ecclesia hujusmodi hominem defendat. Et hujusmodi casus contingere potest frequenter in captivis servis, et aliis infidelibus qui inter nos versantur.

12. At vero quando infidelis solum post delictum, et fugam ad Ecclesiam, incipit ostendere voluntatem fidei, magna est praesumptio quod simulate petit; nam, ut Panormitanus ait, est praesumptio juris et de jure, contra quam non admittitur probatio; quod autem illa praesumptio sit non tantum juris, sed etiam de jure, solum probat ex illa lege, quia ratione hujus praesumptionis statuit, ut isti infideles non defendantur ab ecclesis, donec debita solvant, vel inpocentiam probent. Verumtamen si attente consideretur lex illa, non dicit ut non defendantur, sed ut non suscipiantur, scilicet, ad baptismum, donec, etc.; nam post solutionem debitorum, vel probatam iunocentiam, parum indigerent Ecclesiae immunitate: unde quoad illam partem, lex illa nullius momenti est, quia disponit in materia aliena : hoc enim judicium pertinet ad Ecclesiam. Prius tamen dicit, ut isti arceantur, utique ab ecclesia; sed hoc non generaliter statuit, sed cum illa limitatione: Qui simulant se, etc. Et ideo non videtur ita statuere, ut inducat praesumptionem de jure. Ideoque probabiliorem existimo priorem opinionem, quam etiam sequuntur Angelus et Sylvester, cum communi Canonistarum. Potest enim Ecclesia hujusmodi ad se confugientem, et petentem baptismum, protegere, donec examinet an vere vel simulate petat, atque ita admittere probationem contra praesumptionem. Quod si Ecclesia judicaverit illam non esse simulationem, sed veram voluntatem ea occasione a Deo inspiratam, ut saepe accidit, sicut potest illum hominem baptizare, ita et vel declarare, vel efficere ut immunitate gaudeat. Si vero prasumptio purgari non potest, tunc procedet secunda opinio juxta praedictam legem.

13. Quid de haereticis dicendum.—Sed quid de haereticis? illi enim licet sint infideles, sunt tamen baptizati, et ex hac parte videntur melioris conditionis quam alii infideles. Aliunde vero non invenitur propter haeresim illis imposita haec poeena, ut hac immunitate ecclesiae non gaudeant. In contrarium vero est, quia omnino sunt indigni tali favore. Propter quod Covarruvias supra num. 11,8 Decimo quarto, negat haereticum gaudere hoc beneficio: citat Villadieg., tract. de Haeret., q. 11, num. 15, et alios. Sylvester autem, Inmunitas, 3, quaest. tertia, S Secundum, dicit etiam haereticum gaudere hac immunitate, quantum ad alia maleficia ab haeresi. Itaque certum est pro ipsa haeresi non gaudere, tum propter atrocitatem criminis, ut infra dicemus; tum quia illa causa est ecclesiastica: supra autem diximus immunitatem hanc contra ecclesiasticum judicem non valere. De aliis vero criminibus probabilis videtur Sylvestri opinio, quia non habemus fundamentum ad excipiendam personam, ubi crimen non est exceptum.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 10