Text List

Caput 11

Caput 11

In quibus causis valeat templorum immunitas.

CAPUT XI IN QUIBUS CAUSIS VALEAT TEMPLORUM IMMUNITAS.

1. In quibus causis prosit confugere ad ecclesiam. — Primum, distinguenda est duplex causa, civilis et criminalis. De civili res est minus certa: multi enim negarunt gaudere beneficio immunitatis eum, qui propter debita ad ecclesiam confugit. Ita sensit Jason, in leg. Vinum, ff. Si certum petatur, num. 5, ductus plane argumento levi, scilicet, quod in die festo potest capi debitor; ergo in loco sacro, quia a tempore ad locum valet argumentum, sicut etiam e converso. Sed certe non valet in omnibus, praesertim in his quae a jure positivo pendent. Estque evidens in eadem materia: nam etiam malefactor capi potest et inecarcerari in die festo, non autem in loco sacro. Melius argumentum sumitur ex verbis jurium: nam in capitul. 7d constitwimnus., dicitur, canones et leges statuisse, u 1,0n liceat ab ecclesiis recs abstrahere ; dehitores autem non sunt proprie rei. Et infra de servo dicitur: S confugerit pro qualibet culpa ; non ergo pro debito. Deinde dictum capit. Inter alia, sic inquit: Si liber quantumcunque gravio maleficia perpetraverit, etc. Loquitur ergo tantum in causis criminalibus. Congruentia etiam addi potest, quia jura solum intendunt hominem defendere a poena, ut ex eodem capit. 7nter alia, colligitur ; non ergo intendunt privare creditorem jure suo, nam hac ratione statuunt, ut servus reddatur domino, promissa cautione de impunitate, quae in debitore non est necessaria, quia clarum est non posse creditorem illum punire.

2. Propter quam rationem alii distinctione utuntur, scilicet, ecclesiam valere confugienti ad illam propter debita in ordine ad judicem, scilicet, ut extrahi non possit ut incarceretur, vel aliter in persona sua cogatur ad solutionem ; concessa tamen in hoc securitate, posse cogi ut exeat ad solvendam eo modo quo possit, scilicet, tradendo creditori bona quae habet, vel quae sccum ad ecclesiam detulerit, vel certe suis operibus serviendo aut lucrando creditori. ut aliquorum regnorum jura disponunt. Ita tenuit Oldradus, consil. 54, et approbat Panormitanus, dicto capit. 7nter alia, numero vigesimo secundo. Et plures alios pro hac sententia refert Covarruvias supra, num. 14. Et fundamentum est, quia Ecclesia non vult per hanc immunitatem juri alterius derogare, sed solum confugientem, a poena, vi et coactione defendere.

3. Hanc immunitatem habet locum in causis civilibus. — Nihilominus simpliciter alii affirmant immunitatem hanc habere locum in causis civilibus, ita ut qui propter debita ad ecclesiam confugit, tutus omnino esse debeat. Ita tenet Covarruvias, dicto numero 14, S S'ed profecto, cum aliis quos refert; et videtur aperte probari ex lege 1, Cod. de His qui ad ecclesiam confugiunt, ibi: Ut ad ecclesiam confugientes evitare possint crimina, vel pondera debitorum ; et in leg. ultim., S Cum aatem, ibi, in publico privatove contractu actione civili, etc., quae late prosequitur imperator, declarando modum quo causa illius tractanda est, qui propter debita ad ecclesiam confugit, Cum ergo lex canonica in hoc non repugnet, juxta legem civilem, quam ipsa allegat et approbat, erit interpretanda. Unde cum in capitul. 7d constituimus, V1, quaest. 4, dicitur observandum esse, quod ecclesiastici canones decreverunt, et lem Romana constituit, ut ab ecclesia reos abstrahere non liceat, non oportet hoc limitare ad reos de criminibus, sed late intelligere, prout reus in judicio appellatur, qui provocatur et postulatur ad causam, sive civilter, sive criminaliter agatur. Et ita etiam favent alii canones, qui universaliter loquuntur de confugientibus ad ecclesiam, ut supra visum est. Aliqui vero hoc limitant, nisi quis sit obnoxius publicis tributis, propter Authenticam, de Mandatis principum, S Pablicorum. Verumtamen non est admittenda exceptio, quia praejudicat immunitati ecclesiae per canones concessae, ut dixit Abbas supra, numer. 24, quem sequuntur Sylvester, dicta quaest. 3, S Sextum, et Covarruv. supra, qui alios refert. Aliae praeterea limitationes adhibentur, quae nobis non videntur necessariae; sed de illis legi potest Covarruvias supra.

4. Regula in causis criminalibus. — FPures non habent hoc privilegium.—De criminalibus causis regula generalis est, propter nullum crimen posse reum ab ecclesia violenter extrahi, nisi tantum in casibus in jure exceptis, vel aequivalenti consuetudine. Ita docent Doctores omnes, et est manifestum ex juribus citatis; nam et generalem regulam constituunt, et exceptionem addunt, quae vim etiam habet firmandi regulam in contrarium. Igitur in dict. cap. Inter alia, additur exceptio : Nisi publicus latro fuerit, vel nocturmus depopulator agrorum, etc. Atque ita de his duobus delictis nulla est difficultas. Addit vero Covarruvias consuetudine receptum esse, ut fures etiam simplices non gaudeant templorum immunitate, et hanc consuetudinem introductam esse videntibus, et consentientibus clericis, et pastoribus ecclesiae ; quod si ita est (ut plane esse videtur), dicendum est exceptionem hanc auctam esse per talem consuetudinem, neque dici posse, illam esse contra immunitatem ecclesiae, quia non censetur introducta nisi ex beneplacito ipsius ecclesiae, et in odium delicti, non in diminutionem reverentiae ecclesiae debitae.

5. Illatio aliquorum improbatur. — Ex hac vero exceptione, inferunt aliqui, excipiendum esse quodcumque crimen aeque grave latrocinio publico, vel nocturnae depopulationi. Sed hoc improbabile est, ut omnes Doctores statim citandi annotant, quia dictum c. 7nter alia, prius dicit : Quantuncumque gravia maleficia perpetraverint ; et deinde addit in particulari duas illas exceptiones; ergo non licet ad alia omnia crimina aeque gravia illas extendere: alias non esset exceptio, sed destructio regulae. Ttem in cap. ultim. de Immunit. Eccles., specialiter excipitur homicidium factum in ecclesia; ergo supponitur, si extra ecclesiam fiat, posse homicidam in ecclesia defendi, cum tamen homicidium ex se gravius sit quam latrocinium. Denique in hujusmodi rebus non licet extendere jura propter solam similitudinem ; non enmm sine causa in particulari loquuntur. Unde licet alia crimina sint graviora furto, tamen propter majorem frequentiam hujus delicti, et majorem pacis et securitatis publicae perturbationem , potuerunt merito haec crimina excipi potius quam alia.

6. Excipitur crimen in ecclesia admissum. — Quaeri autem potest an praeter has sint aliae exceptiones admittendae. De quo multa legi possunt in Panorm., Sylvest. et Covar. supra. Breviterque dicendum est, nonnullas alias exceptiones praeter dictas admittendas esse. Frima est, si delictum in ipsa ecclesia committatur. Ita habetur in dicto cap. ult. de Inmunit. Eccles., qui textus loquitur in particulari de committentibus homicidia vel muulationes membrorum in ecclesia ; et ideo merito dubitari potest an ad alia delicta extendatur. Mihi tamen videtur intentionem Pontificis fuisse excipere omnia gravia delicta in eeclesia commissa ; quod tenuit ibi Panorm., num. 95;et Covar., num. 15; et idem sentit Navar., cap. 25, n. 20, dicens esse opinionem communem, quam etiam late tractat Remigius de Gonny, in tractatu de Immunit. Fundari autem potest in ipao textu, nam in principio sic incipit: Nonnulli impunitatem suorum emcessuum per defensionem ecclesiee obtinere sperantes, eic. De his ergo excessibus generaliter loquitur; de homicidio autem et mutilatione mentionem facit quasi gratia exempli. Deinde in decisione etiam est universalis sermo, et rationes etiam ejus generales sunt, videlicet: Cum àin eo, in quo deliquit, puniri quis debeat, el frustra legis aucilium invocet, qui committit in legem, mandamus, etc. Solet etiam dubitari an hie casus absolute excipiatur, vel solum quando in ecclesia quis delinquit spe immunitatis, nam in textu fit mentio hujus spei. Nihilominus allegati Doctores communiter asserunt, indistincte hoc intelligendum esse de delinquente in ecclesia, sive spe immunitatis, sive alia ratione delinquat, quia Pontifex in decisione sua non fundatur in spe, sed in qualitate delicti et injuria ecclesiae; atque ita usus etiam legem illam exponit.

7. Si non in ecclesia omnino committatur.— Sed quid si delictum non omnino fuert in ecclesia commissum? Potest autem hoc contingere muitis modis : primo, si existens in ecclesia feriat extra ecclesiam existentem; et tunc existimo non gaudere immunitate, cum Sylvestro et aliis, quia, licet effectus delicti extra ecclesiam consummetur, ille absolute delinquit graviter in ecclesia, quia ibi exercet actionem suam, quae grave peccatum est; item quia rationes textus tunc habent suam vim. Et ex eodlem furdamento censeo idem esse dicendum, si quis in ecclesia mandet ministro aut famulo, ut alium extra ecclesiam occidat, quod etiam sentit Sylvester; nam ille etiam peccat graviter in ecclesia, et de illo dici potest, debere puniri in eo in quo deliquit; item, quia si spe immunitatis confugisset ad ecclesiam ad tale mandatum 1ibi dandum, sine dubio indignus esset quem ecclesia defenderet; dictum est autem in hac materia non referre, quod delictum fiat spe immunitatis, vel absque illa; ergo. Idem censeo esse dicendum, si delictum fuit extra ecclesiam inchoatum, et intra illam consum matum, ut si quis extra ecclesiam existens, sagitta vel alio instrumento existentem in ecclesia percutiat, vel per servum ad hoc missum, quia ille revera in ecelesia delinquit, etiamsi in ecclesia non sit. Nam ipsum delictum in ecclesia committitur, et fit ab illo qui extra ecclesiam est, sicut sol illuminat hic, licet non sit hic. Item , quia in delicto sic commisso locum habent rationes dicti cap. ult., et verba ejus in omni proprietate comprehendunt illud delictum. Et ita tenet Covar. supra, numero decimo quinto, S Vigesimo septino.

8. Objectio.— Diluitur.— Posset tamen objici, quia leges punientes delicta non extenduntur ad delicta inchoata, vel imperfecta, sed coarctantur ad consummata et perfecta, ut in materia de Censuris sape dictum est. Respondetur illud esse verum secundum exigentiam verborum legis, et ita in praesenti haec poena vel quasi poena non incurretur, donec delictum in ecclesia factum sit; tunc vero illam incurrunt omnes qui illud committunt, seu ad illud cooperantur, quia verba et rationes dicti capituli non plus requirunt. Alia item objectio fieri potest, quia sequitur eum, qui furatus est extra ecclesiam, si intra illam rem furto sublatam injuste contrectet, ea utendo, vel illam occultando, eo ipso censeri in ecclesia peccare, quia illa contrectatio peccatum est, et interdum novum et distinctum, ac subinde ea ratione non gaudere immunitate. De hoc puncto late tractat Covar., num. decimo quinto, § Vigesimo octavo, et refert opinionem Angeli, sentientis in illo casu amitti privilegium immunitatis, ipse vero Covarruvias contrarium sentit. Ego vero imprimis assero, juxta superius dicta, toili fundamentum hujus dubitationis, quia fur licet extra ecclesiam furetur, jam non gaudet immunitate. Unde nec incipiet privari illa, eo quod rem sublatam intra ecclesiam retineat, ut est per se notum. Si autem ponamus alicubi valerc ecclesiam pro furto simplici, dicendum videtur, si fur velit abuti ecclesia ad occultandam rem sublatam, quantum ad illud delicnon gaudere immunitate, quia decisio et ratio dicti cap. ult. tunc plane locum habet; secus vero erit, si casu accidat esse in ecclesia secum deferendo, vel utendo illa re, quia tunc moraliter non censetur peccare in ecclesia, neque in ecclesiam, ili injuriam inferendo.

9. Praeterea Covarruvias supra, S 26, hanc exceptionem extendit ad eum, qui deliquit prope ecclesiam spe confugiendi ad illam, quando de tali spe per conjecturas constare potest; vult enim, illum non gaudere immunitate ecclesiastica; refertque Ancharanum, et alios, et affert conjecturam a simili, de illo qui committit peccatum reservatum spe Bullae aut Jubilaei. Verum haec omnia non videntur minhi sufficere ad extendendam legem odiosam, et quodammodo coarctantem immunita- tem ecclesiasticam ; praesertim quia textus ille distincte loquitur de ecclesia et coemeterio ejus; ergo in virtute ponit exclusivam, ut tantum de illis locis loqui intelligatur. Item, qui prope ecclesiam peccat absque spe immunitatis, non privatur illa, ut aperte Covarruvias supponit; sed peccare cum spe vel sine illa, non variat in praesenti effectum illius legis, ut ipse etiam fatetur: ergo neque in prasenti refert. Item, si conjecturae et exempla quibus utitur valerent, eodem modo probarent de eo, qui longe ab eecclesia peccat cum spe confugiendi; nam etiam ille ahutitur beneficio, etc. Non est ergo extensio facienda; nam lex illa solum voluit praecavere pe immunitas daret occasionem peccandi in ecclesia. Et hanc partem censeo veriorem, quam tenet aperte Angel., verb. Immunitas, num. 7T.

10. Qui per insidias alium interficit, an potiatur hac ammunitate .— Altera exceptio fieri solet de homicida per insidias, ex c. 1 de Homicidio, quod ita habet : Si quis per industrium occiderit promivum suum et per insidias, ab altari meo evelles eum, ut moriatur. Circa quem textum, advertendum est plures non intelligere illum de laicis homicidis, sed de clericis, et consequenter dicere ibi non agi de immunitate ecclesiae deneganda his homicidis, sed de poena imponenda clerico occidenti alium per insidias, nimirum quod ab altari sit evellendus, id est , deponendus , et degradandus, ut moriatur, id est, brachio saeculari tradatur. Ita Panormitanus et multi alii. Sed expositio mihi valde displicet. Primo, quia, sine fundamento in textu, limitat illum ad clericos, cum textus absolute dicat: Si quis. Secundo, quia metaphuorice interpretatur verba textus, quod non iicet, maxime in lege morali et poenali. Unde illamet assertio, quod clericus propter tale delictum, sine alia speciali atrocitate vel incorrigibilitate, statim degradari possit, et tradi brachio saeculari, incerta est, vel fortasse falsa , ut Covarruvias cuin multis aliis censet, et intelligi potest ex his, qua in materia de degradatione diximus in quinto tomo disputationc trigesima, sectione secunda ; et mihi saltem certum est ex illo textu non probari. Tertio, quia textus ille non est alicujus Concilii vel Pontificis ante Gregorium IX, sed sunt verba sumpta ex Exod. 21, quae Gregorius IX inseruit juri canonieo, et ita ex illis fecit canonicam legem; ergo in sensu literali et proprio illa usurpavit et transtulit ad idem cum proportione significandum; sed in Exodo erat sermo de quo- cumque occidente per insidias, et statuebatur quod in templo defendi non posset; ergo idem significant verba illa in illo textu, ut bene intellexit Glossa ibi communiter probata, favetque. Nec refert quod Concilium Tricentinum, sectione quarta, capite septimo de Reform., illa verba inducit ad statuendum, ut omnis voluntarius homicida semper sit irregularis, et inhabilis ad ordines et beneficia; nam argumentatur a simili, seu a fortiori, et in hoc nobis favet, quod non solum de clericis, sed etiam de laicis loquitur.

11. Hoc ergo vero sensu supposito, optime ex illo probatur dicta exeeptio, juxta quam dicendum est eum, qui per industriam et insidias alterum occidit, sive in ecclesia, sive extra ecclesiam, sive clericum, sive laicum, et sive ipse clericus sit, sive laicus, violenter extrahi posse ab ecclesia a suo judice; ita enim ex dicta expositione aperte colligitur, et certe tale delictum dignum est hac Ecclesiae severitate, et merito in hoc lex canonica imitata est legem divinam veterem. Neque obstat cap. 7nter alia, quod Panormitanus objicit; nam, licet Inpocentius I ibi hanc exceptionem non fecerit, potuit postea fieri a Gregorio IX. Atque ita sentiunt Felinus, in dicto capite primo, et Franciscus Aretinus, in capite Cum non ab homine, de Judiciis; et sequitur Covarr. supra, numero septimo, referens plures alios; et Abulens., quaestione decima sexta, et vigesima prima in capite vigesimo primo Exod., ubi ait legem illam Exod. fuisse canonizatam in dicto capit.

12. Explicantur verba cap. primi de Hom. — Sunt autem in illo textu notanda duo verba, scilicet, per industriam et per insidias, quae non sunt synonyma, nec convertuntur; omnis enim qui occidit per insidias, occidit per industriam, ut per se clarum est, non tamen e converso. Dicitur enim per insidias occidere, qui a tergo alium occidit, vel quocumque alio modo interficit hominem nihil tale praecaventem, maxime cum nulla esset praecavendi causa, seu qui dolose circumvenit alium, et callide seducit ut eum occidat, juxta Glossam, in capit. Clericus, 1, 46 dist. Exemplum optimum est in Absalone, quando fratrem Adoniam occidit, 2 Reg. 13, et ita Bartol., in leg. Respiciendum, S Delinquunt , ft. de Poenis, exemplum ponit in occidente sedentem in mensa; idemque est de occidente socium itineris secum secure incedentem, ut fecit Joab ad Abner, 2 Reg. 3; vel qui, dato signo pacis et securitatis alium occidit, ut cum Amasa fecit idem Joab, 2 Reg. 20; item de propinante venenum, et similibus. In omnibus ergo his casibus planum est non valere immunitatem, quia et industria et insidiae interveniunt.

13. Si homicidium insidiosum non sit, hic non excipitur.— At vero si quis ex proposito, et utendo tota sua industria, alterum occidat, non tamen incautum, nec per dolum, sed provocando illum, vel ita aggrediendo ut possit conari vel ad fugiendum, vel ad se defendendum, ille per industriam quidem occidit, non tamen per insidias. Et ideo dubitari potest an ille etiam privetur immunitate; nam textus copulative loquitur per industriam et per insidias ; copulativa autem in singulis membris vera esse debet, et ita intellexit locum Exod., Abulens. ibi; nihilominus probabilius est illud homicidium non comprehendai sub hac exceptione, nam duae illa voces conjunctim sumendae sunt,ita ut posterior sit determinatio prioris. Quod sensisse videtur Covarr., dicto numero septimo, S 7andem, dicens, ger industrium et insidias, id est, per industriam insidiosum, quam expositionem confirmat ex Gloss.. et Bartol., in leg. 1, ff. de Pactis. Et potest confirmari, quia illa lex est odiosa, et ideo restringenda, quod illo modo fit. Item quia qui occidit alterum de industria, non semper occidit incautum, ut Abulensis supponere videtur; vis enim vocis non hoc significat, sed solum ut opus data opera fiat; at vero non omne homicidium, data opera intentum, intelligitur ibi exceptum, juxta communem sententiam et consuetudinem ; debet ergo esse industria insidiosa. Dices : ergo superflue ponitur illa particula per industriam. Respondeo, eodem modo posse retorqueri argumentum ; nam si omne homicidium per industriam exciperetur, non oportuisset addere, et per insidias ; conjuncta ergo sunt illa duo, ut unum per alterum explicetur, et alterum per alterum limitetur. Ex his ergo concluditur, nullum homicidium non insidiosum, hispane, Jo hecho a iraicion, esse exceptum per hoc caput, sive casuale culpabile, sive sit voluntarium repente factum, sive sit voluntarium praemeditatum cum industria, et sine dolo. Quia qui sic delinquit, non est homicida per insidias; et ita tradit Covarr., in dicto numero septimo, S 7n his, et S Nono; quamvis de prameditato homicidio dicat saepe fieri contrarium, propter plurium Doctorum auctoritatem, qui oppositum senserunt, sed revera sine fundamento juris.

14. Econtrario vero dubitari potest, an aggrediens per insidias ad occidendum aliquem, si effectum non est consecutus, privetur favore immunitatis propter solam vulnerationem insidiosam, vel propter culpabilem et punibilem jaculationem, etiamsi manus aberret ; aliqui enim affirmant, ut Joannes Igneus, in leg. 1, 8 Si Dominus, ff. ad Syllanianum, numero septimo, et vigesimo. Sed contrarium videtur probabilius in rigore juris, quod tenuit Rebuftus, tractatu de Immunitate, articulo primo, quaestione quinta. Ratio est, quia haec lex expresse loquitur de illo qui occidit ; unde ex vi verborum requirit actum consummatum cum effectu subsecuto; non enim dicitur occidisse, quantum ad homines, et quantum ad factum ipsum, qui tentavit occidere, sed frustra, licet quoad Deum et quoad culpam aque peccaverit : leges autem humanae loquuntur etiam humano modo, et restringenda sunt ad proprietatem verborum, praecipue quando odiosae sunt. Solum posset prior sententia defendi, quando consuetudo illam extensionem fecerit.

15. De assassinis quid dicendum. — VPraeterea ex dictis etiam expeditur casus de assassinis, quem ita tractat Covarr. supra, numero decimo; sumitur enim illa vox dupliciter, ut etiam notavi in quinto tomo, disputatione vigesima tertia, sectione quarta, numero quadragesimo sexto. Primo, pro illis qui, pecunia accepta, alios incautos occidunt, vel pro publicis depraedatoribus viarum, et in hoc sensu constat, hos comprehendi in superioribus exceptionibus. Alio tamen speciali modo Assassini dicuntur quidam infideles , patrio nomine ita vocati, quorum opera nti solebant nonnulli ex Christianis, ad alios etiam Christianos insidiose occidendos. Et in hoc sensu constat, hanc legem non esse necessariam pro talibus Assassinis exequentibus homicidia, quia illi cum infideles sint, nullo modo gaudent immunitate ; tamen si opus esset ( propter opiniones), a fortiori comprehenderentur, ut constat.

16. Dubitari praeterea potest de mandante alterum insidiose occidi, an comprehendatur in hac exceptione, saltem post subsecutum effectum ; nam si non sequatur, jam dictum est non habere locum hanc legem ; verumtamen, etiamsi sequatur, non videtur mandans vere occidere, et lex poeenalis, ut dixi, non est extendenda. Nihilominus existimo mandantem etiam comprehendi in hac exceptione, quia qu facit per alium, est perinde ac si per se- ipsum faceret, ut hahet regula juris 72, in 6. Unde haec non est extensio legis poenalis, sed interpretatio ab ipso jure facta, et sane tale delictum dignum est hujusmoli poena, et majori; loquendo etiam in particulari de mandante occidere per homines Assassinae gentis, valde probabile est, etiam effectu non secuto, non gaudere immunitate, saltem ex vi capitis primi de Homicidio, in 6, ubi licet in speciali hoc non declaretur, tamen in poenis ibi latis videtur haec a fortiori comprehendi.

17. Raptores virginum an hac gaudeant immunitate. — Auctoris judicium. — Tertia exceptio esse potest de raptoribus virginum, de qua est controversia; nam jure civili excipitur etiam hoc crimen in Authent. de Mandatis principum, S Nemque autem, verb. Quod si delinquentes, et S Sed neque, verb. Negue autem; jure autem eanonico statuitur contrarium in capite de Raptoribus, quaestione prima, et ideo inter juristas est dissensio; nam servandum esse jus canonicum, censent Glossa, Panormitanus, et frequentius Doctores, in dicto capite 7nter ulia, quia materia haec canonica est, et ideo illa Authentica per jura canonica quoad hanc partem derogata est; et hoc sequitur Angelus, numero decimo septimo, et Sylvester, verb. Immunitas, 3, quaestione secunda; contrarium vero tenuit Ancharranus in dicto capite 7nter alia, et Hippolytus, in leg. unica, Cod. de Raptoribus, quos sequitur Covarruvias supra, numero octavo, qui credit jura canonica antiqua, esse in hac parte derogata, et ita respondet ad dictum cap. de Raptoribus. Facilius tamen respondere posset, decretum illud non esse pontificium, neque universalis Concilii, sed Aurelian. I provincialis, et ideo facile potuisse non universaliter recipi ; nam de alia derogatione per jus novum non constat, cum jus civile illam facere non potuerit. Indicat tamen Covarruvias factam esse per nova jura canonica, quatenus non ita distincte concedunt ecclesiae hanc immunitatem, sicut antiquiora decreta, sed aliqua gravia crimina excipiunt, quae reipublicae maxime nocent. Unde quia raptus virginum nec minus grave crimen est, nec minus reipublicae nocivum, ideo putat cum aliis esse exceptum. Verumtamen hic discursus facile potest in contrarium retorqueri, nam exceptio firmat regulam in contrarium; unde cum antiqua jura canonica universalem regulam constituant, et nova quasdam exceptiones addant, confirmant regulam quoad omnia crimina non excepta. Neque licet ex- tendere exceptionem propter solam similitudinem rationis, alioquin esset etiam excipiendum adulterium, quod in dicta etiam Authentica exeipitur, et Ancharranus consequenter fatetur, sed reprobatur ab omnibus; imo multa etiam alia vitia essent excipienda, quod supra ostendimus admitti non posse. Quapropter ex vi juris videtur probabilior prior sententia ; ex consuetudine autem fortasse posset haec exceptio admitti, quando videntibus et consentientibus praelatis ecclesiae introducta esset. Vel certe raptus virginum posset aliquo modo revocari ad vitia excepta in capit. Inter alia, quia rapina, in genere, latrocinium quoddam est; raptus autem virginis quaedam rapina esse videtur ex D. Thoma, secunda secundae, quaestione sexagesima sexta, articulo quarto, ad tertium. Et ideo licet habeat aliam malitiam luxuriae adjunctam, non incongrue potest intelligi hoc vitium comprehensum sub latrociuio, nam revera habet malitiam injustitiae graviorem, et fere eiusdem rationis. Ob hanc ergo causam non est improbabilis haec exceptio, praesertim accedente consuetudine.

18. Utrum fuga ea carcere excipiatur. — Ultima exceptio esse potest fuga e carcere, in quo malefactor jam comprehensus erat, et praesertim si carcerem infringat, et inde ad ecclesiam confugiat. Ratio esse potest, vel propter publicum nocumentum illius delicti contra publicam custodiam, vel quia ille non confugit ad ecclesiam, cum esset liber, sed jam vinculis constitutus ; jura autem tantum favent illis, qui in sua libertate existentes ad ecclesiam confugiunt. Unde hac ratione dicunt multi Doctores, si ministri justitiae delinquentem captum ferentes, per ecclesiam transeant, posse eadem vi qua illum introducunt abducere, quia jam captus in ecclesia ingressus est, ut dixit Archid. in capite Sicut antiquitus. 17, quaestione quarta, quem Covarruvias, numero decimo tertio, cum aliis quos refert, secutus est. Et simili ratione, quamvis criminosus in sua libertate existens, confnugiens ad sacerdotem deferentem Eucharistiam per viam, ibi sit securus, juxta opinionem Hostiens. supra relatam, nihilominus, si corpus Domini deferatur ad communicandum hominem in carcere detentum, non potest inde praetendere immunitatem, quia non liber, sed in vinculis jam constitutus est, ut idem Hostens., Silvest. et alii respondent; ergo similiter in praesenti casu.

19. Pars negativa stabilitur. — Nihilominus illa exceptio admittenda non est, quia nullo jure nititur, neque firma aut probabili ratione fundatur. Nam imprimis illud delictum (si tamen delictum est, quod nunc non disputo) non est grave, sed valde excusabile, propter naturalem hominis inclinationem ad fugiendam poenam, et ad vitam ac libertatem conservandam; ergo hoc titulo non potest admitti haec exceptio, praesertim cum dictum sit non esse extendendas exceptiones in jure positas, sine aliquo fundamento in ipso jure. Neque etiam ex alio capite sumitur probabile fundamentum, quia qui e carcere fugit, co ipso constituitur extra vincula, et in sua libertate, et ex illa se committit protectioni ecclesiae. Et ideo non sunt similia exempla quae adducuntur : nam in primo supponitur homo captus et coactus deferri, et ita non intrat ecclesiam tanquam in locum refugii, sed per illam ducitur tanquam per aliam viam, licet casus non videatur moralis,nisi accidat nullam aliam esse viam, quod vix potest contingere. In altero vero exemplo, res est clara. Atque ita in nostro princirali casu docuit Archid., in dicto capit. Sicut antiguitus, numero 1106, quem alii communiter sequuntur. Unde a fortiori constat gaudere etiam hac immunitate eum, qui cum jam esset captus a ministris justitia, ab eorum manibus elapsus, fugit ad ecclesiam, quod majori ratione dicendum est de illo quem actu judex insequebatur, et prius ad ecclesiam pervenit quam judex; in quo nullam rationein dubitandi esse posse video, quicquid aliqui juristae dixerint, quos merito Covarruvias supra, num. 13, reprehendit. 20. Difficultas. — Dubitari autem hie solet, si hujusmodi reus, jam captus, sub juramento eundi recta ad carcerem liber dimittatur, vel jam incarceratus, sub juramento redeundi permittatur exire, et contra juramentum ad ecclesiam confugiat, an gaudeat immunitate ; il enim videtur obstare grave crimen sacrilegii, seu perjurii et infidelitatis. Nihilominus communiter Doctores docent, ecclesiam jus suum retinere ad tuendum illum, sive ipse peccaverit, sive non. Quod tenent Angel., num. 9; Silvest., quaest. 3, S Quintum; et Abb., dict. cap. 7nter alia, in fin., qui referunt Joan. Andr., in Additionibus ad Speculatorem, tit. de Jurejurando, et plures refert Covar. supr. numer. 3, S Decimo octavo, quos ipse sequitur. Addunt tamen omnes si injuste captus fuerat, nullo modc esse tradendum judici, sed relaxationem juramenti procurandam; si tamen juste fuerat captus, licet non possit invita ecclesia extrahi, tamen pastorem eccle- siae posse dare facultatem extrahendi illum, habita cautione de impunitate poenae corporalis, non vero cum morali periculo talis poenae.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 11