Text List

Caput 12

Caput 12

De effectibus quos habet immunitas templi in eos qui ad illud confugiunt.

CAPUT XII. DE EFFECTIBUS QUOS HABET IMMUNITAS TEMPLI IN EOS QUI AD ILLUD CONFUGIUNT.

1. Varii effectus hujus immunitatis. — Supponimus primum ac praecipuum effectum hujus immunitatis, esse quem hactenus explicuimus, videlicet, ut reus non possit inde et invita ecclesia abduci, de quo jam satis dictum est. Quaerimus autem an praeter hunc habeat alios.

2. In quo imprimis diei potest, alium effectum esse, ut etiam intra ipsam ecclesiam non possit ei aliqua violentia fieri, qualis esset ibi ligari, vel in vinculis poni; nam hoc esset ex ecclesia carcerem facere, quod ejus immunitati magis repugnat. Unde in Concilio Toletan. XII, cap. 10, definitur, ut uulus audeat confugientes ad ecclesiam, vel residentes, inde abstrahere , aut quodcumque nocibilitatis vel danni inferre. Et ibidem subditur, permittendum esse hujusmodi delinquentibus, ut extra ecclesiam per triginta passus secure exire valeant. Supponit ergo non esse ligandos, etc. Et expresse id cavetur in leg. Preesenti, Cod. de His qui ad ecclesiam confugiunt, ibi: Nec in ipsis ecclesiis ita quemquam detineri atque constringi, wt ei aliguid victualium rerum aut cestis negetur, aut requies. Atque ita docuit Covarruvias cum aliis supra, numero duodecimo.

3. Tertius effectus. — Tertius effectus est, ut in ecclesia non spolietur rebus aut bonis quae secum tulerit. Ita colligitur ex ejusiem juribus, nam in cap. Definivit, 11, quaest. 4, dicitur: Aut quodcumque nocibilitatis, vel damni, seu spolii, etc.; privatio autem bonorum, damnum seu spolium est. Hoc autem intelligo de bonis quae sine alicujus injuria secum defert, vel ibi retinet; nam si debita aliena ibi detineret, posset illis spoliari per eum, qui ad hoc haberet potestatem. Sicut in cap. De raptoribus, 36, quaest. 1, de raptore dicitur, quod si secum deferat raptam ad ecclesiam feminam, abstrahenda est, licet ipse non sit per vim abducendus. Atque ad hunc modum dixit Covar. supra, num. ult., S Trigesimo sezto, eum, qui fueit ad ecclesiam cum armis prohibitis, posse ibi expoliari armis per judi- cem, quia habere ibi hujusmodi arma, contra legem est, quod ecclesia defendere non intendit; unde illa non est proprie poena, sed subtraciio materiae culpae. Eo vel maxime quod illud ipsum quoddam peccatum est, quod in ecclesia committitur vel continuatur, et ideo quoad illud cessat immunitas, licet persona ob eam causam extrahenda non sit.

4. Quartus effectus. — Quartum effectum addit Covar. num. 16, S Trigesimo primo, cum ait non posse ecclesiam obsideri propter eum, qui ad ecclesiam confugit. Sed hoc intelligendum est cum limitatione ab eo addita, videlicet, hoc non licere ad impediendum ne alimenta, et vestitus, et alia necessaria ad vitam et ad humanas actiones recluso in ecclesia deferantur, quia esset manifesta coactio, quae tanta esse posset, ut reus vel se tradere, vel exire, vel mori cogeretur. Et hoc aperte cautum est in leg. Praesenti, in verbis citatis, ut notant Host:ensis, et Panormitanus, in dicto cap. nter alia. S1 vero ecclesia obsideatur a judice, solum ad praecavendum ne reus libere fugiat, vel certe ut, si extra fines ecclesiae exeat, capiatur, illud non erit contra immunitatem, quia nulla vis fit existenti in loco sacro, sed solum locus non sacer observatur, ut si voluntate sua illuc exeat delinquens, ibi teneatur ubi jure capi potest. Et hoc tamen observandum est, quod Panormitanus, num. 13, reprehendit judices, quia si fugiens ad ecclesiamn (inquit) ponit pedem extra ecclesium, statim eum capi faciunt. Sic etiam Sylvester, Covar., cum Joan. Andr. et aliis, docent contra immunitatem esse, illum, qui est intra ecclesiam in ultimo termino ejus, et chlamydem vestis habet extra terminos ecclesia, apprehensa extremitate vestis violenter trahere et ab ecclesia abducere ; nam, dum persona est intra ecclesiam, gaudet immunitate, etiamsi vestis extra ecclesiam extendatur, qui potest etiam numerari inter effectus hujus favoris. Et ratio reddi potest, tum quia illa vis non infertur vesti, sed persona quae gaudet immunitate, cum sit intra ecclesiam; tum etiam quia accesscrium sequitur principale: vestis autem adhaeret personae tanquam accessorium principali; et ideo dum persona est ibi, gaudet immunitate, consequenter etiam vestis, maxime cum semper major pars vestis sit intra ecclesiam. Unde idem credo esse dicendum, etiamsi manum vel pedem extra terminum ecclesiae extendat, dummodo caput et praecipuae partes corporis intra ecclesiam mancant, propter easdem rationes.

5. Ultimus effectus. — Ultimo pertinet ad hos effectus, ut hujusmodi reus, quandiu in ecclesia perseverat, non possit ad mortem vel corporalem poenam damnari. Ita notat Abbas supra, n. 3, S, et seqq., et colligitur ex d.c. Inter alia, nam prius dicit : INVon est violenter ab ecclesia emtrahendus, et statim addit: Neque inde damnari debet ad mortem, vel ad penam. Est ergo hic effectus distinctus a primo, et sensus apertus est, quod licet intra ecclesiam existens judicari possit, non tamen ad illas poenas damnari. Unde Panormitanus per poenam ibi intelligit paenam corporis afflictwvam, quam dicit esse strictam poenae appellationem. At vero Glossa ibi de omni genere poenarum vocem intelligit, allegans cap. 7d constituimus, 1T, quaest. 4, ubi dicitur: De morte et debilitate, et omni penarum genere,sint securi. Vera tamen videtur sententia Panormitani, nam in eodem cap. Znter alia, statim subjungitur: Super hoc tamen quod inique fecit , est alias legitume puniendus ; non potest tamen puniri nisi aliqua poena; non ergo omnis poena prohibetur; ergo tantum stricta poena corporis afflictiva. Tamen quia poenae, etiam corporis, multiplices esse possunt, ideo de illis etiam possunt intelligi verba illa alterius textus, ei omni ponarum genere, scilicet, corporalium. Dixi autem, quandiw in ecclesia perseverat, quia si inde exeat, et capiatur, corporaliter damnari poterit, quamvis Sylvester, q. 4, in fine, contrarium sentiat, dicens, quod, licet exeat de ecclesia, ex quo semel confugit ad eam, jam non potest de illo maleficio corporaliter damnari, juxta Glossam et Archid., in cap. Aeum, 17, quaest. 4 ; sed Glossa loquitur, quando exit fide data et jurata a judice de impunitate ejus ; tunc enim jam ecclesia illi obtinuit remissionem poenae corporalis ; nos autem loquimur, quando ille exit nulla compositione facta, et sicres est clara, quia cessavit immunitas, et res manet integra sicut antea, et ita colligitur ex d. cap. 7d constitwimus.

6. Qua pona possit imponi confugienti ad ecclesiam. — Hinc vero nascitur quaestio, quaenam sit haec poena quae imponi potest, et quo modo. Ad priorem partem, respondet Panormitanus esse poenam pecuniariam ; sequitur Sylvester, dicta quaest. 4, et sumitur ex Glossa, dicto cap. Aeum, et videtur necessarium, maxime loquendo de poena criminaliter imponenda, quia seclusa poena corporali, haec videtur fere necessaria, vel saltem facilior et frequentior. Addit praeterea Glossa, in dicto cap. Aeum, quod si reus non habeat pe- cuniam, potest damnari ut serviat perpetuo ei, cui injuriam intulit, sicut de raptore dicitur, 36, quaest. 1, cap. De raptoribus. Ego vero hoc non admitterem, etiamsi Archid. et Panormitanus consentiant, quia illa poena est gravissima, et major quam multae corporales; sicut non posset condemnari ad triremes, etiamsi ibi verberandus non esset, solum propter duram et laboriosam servitutem. Neque etiam existimo posse condemnari ad exilium, quia haec etiam esset gravis poena, et inter corporales computatur ; ergo neque ad servitutem cogi potest. Unde dispositionem illam in raptu virginum specialem esse existimo, propter illius delicti atrocitatem, et in illo etiam crimine non definite ponitur illa poena, sed sub disjunctione : Au£ serviendi conditioni subjectus sit, aut redimendi se liberam habeat facultatem. Unde si pecunia possit satisfacere pro delicto, clarum est teneri et posse etiam ad hoc condemnari ; si tamen esset impotens ad solvendum, in illo casu, et ex vi illius decreti, ubi esset receptum, posset obligari ad serviendum ; existimo tamen non esse in usu, etiam in illo casu, neque Canon ille, ut supra notavi, per se posset universam Ecclesiam obligare. Caetera autem de ordine servando in hujusmodi poena imponenda legi possunt in Panormitano et aliis, in dicto cap. Inter alia; qui etiam advertunt posse hujusmodi peccatorem, etiamsi ad ecclesiam confugerit, cogi a pastoribus ecclesiae ad agendam aliquam poenitentiam pro salute animae, quia hoc non est contra immunitatem, cum possit poenitentiam illam intra ecclesiam agere, et immunitas non sit concessa contra salutem animae. Unde hoc praecipue intelligitur de poenitentia medicinali, vel quando peccatum est publicum, et ad tollendum scandalum necessaria judicatur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 12