Text List

Caput 13

Caput 13

Quale crimen committant et quam poenam incurrant judices, reos ab ecclesiis extrahentes.

CAPUT XIII. QUALE CRIMEN COMMITTANT ET QUAM POENAM INCURRANT JUDICES, REOS AB ECCLESIIS EXTRAHENTES.

1. Quomodo judex contra hanc immunitatem delinguit. — Circa hoc imprimis statuendum est, in casibus a jure exceptis, nullum esse peccatum extrahere per vim confugientem ad ecclesiam, absque ulla facultate pastorum ecclesiae. Patet, quia tunc non agitur contra immunitatem : item jus ipsum dat talem facultatem; ergo ad evitandam culpam non est necessarium illam ab homine obtinere; ergo neque etiam petere, per se loquendo, quia hoc nullo jure cavetur. Atque ita docet Covarruvias supra, numer. 18, S 7rigesimo quarto, cum Guidone Papa, et Gullielmo Benedicto, quamvis referat alias tenuisse contrarium, ex Authent. Si quis ei, Cod. Ad legem Juliam, de Adulteriis. Sed inde nihil probatur, ut bene Covarruvias advertit.

2. Secundo, certum est, si judex vim non inferat, sed blanditiis et promissionibus roget reum ut secum exeat, et ipse voluntarie et sine ulla coactione consentiat, et egrediatur, nullum esse peccatum, etiamsi fortasse clerici non consentiant. Quia tunc non fit contra immunitatem, quia non fit violentia, et haec sola est quae ex vi immunitatis prohibetur : nam expresse dicitur in dicto cap. /nter alia Non est violenter extrahendus ; et eodem modo loquuntur alia jura. Et ratio est, quia beneficium non conceditur invito; unde neque ipso reo fit injuria, cum non sit involuntarius; neque ecclesiae, quia revera non extrahitur, sed ipse egreditur ; potest autem egredi sine culpa, etiam clericis invitis, quod notavit Navar., in Manuali, cap. 15, num. 21, citans Hostens., et communem, in cap. ult. de Immunit. eccles.

3. Objectio. — Satisfit. — Tertio, si ex justa licentia pastorum ecclesiae, reum etiam invitum judex extrahat, non peccat contra immunitatem. Probatur, quia licet tunc faciat vim personae, non facit vim ecclesia ; hoc autem privilegium ecclesiae directe concessum est, non delinquentibus. Dices : quomodo possunt rectores ecclesiae hanc licentiam dare in casibus ab ipso jure non exceptis? Respondeo posse illam dare, habita prius securitate de delinquentis impunitate, quoad vitam et membra, et omnem corporalem indemnitatem. lta docet Silvester, verb. Immunitas, 3, quaesi. 4, et colligitur ex capit. /d constituiuus, 11, quaestione quarta, ibi : Eeos abstrahere non licet, sed neque alteri consignare, nisi ad Evangelia datis sacramentis, de morte, debilitate , et omni panarum genere sint securi. Ergo, si haec securitas habeatur, potest dari haec facultas a rectoribus ecclesiae; ergo illa habita, non peccat judex extrahendo reum, neque ecclesia tenetur rei consensum expectare ad hanc facultatem dandam, quando judicaverit expedire, et prudenter censuit inde nullam injuriam parari aut timeri posse reo. Tunc autem tenetur judex stare promissis, alioquin gravissime peccat, ei tenebitur ad restituendum reum, et cogi poterit per ecclesiam, ut a fortiori patebit ex dicendis.

4. Judex ab ecclesia reum eatrahens sacrilegium committit. — Quarto igitur dicendum est, judicem, qui reum extrahit ab ecclesia per vim, et contra ecclesiae immunitatem, grave sacrilegium committere. Hoc certissimum est, quia violatio immunitatis ecclesiastieae sacrilegium est, ut constat ex cap. Sacrilegium, cum multis aliis, 17, quaest. 4, et specialiter de hac violatione id tradit D. Thomas 2. 2, quaest. 92, art. 2, ad 3. Idem constat ex verbis canonum, et ex poenis quas imponunt, ut statim videbimus. Unde fit primo, posse ecclesiam per vim resistere judici volenti reum ab ecclesia extrahere in casu non concesso, quia licitum est vim vi expellere, et ecclesiasticam immunitatem tueri. Haec autein vis ex parte ecclesiae praecipue debet esse spiritualis, censuris cogendo judicem, ut a tali violentia desistat, ut late scribit Remigius, de Immunitat. eccles., quaest. 129, et consentit Covarruvias supra, versiculo ultimo, et ita habet Ecclesiae usus. Potest etiam ecclesia resistere, fores claudendo, et omnibus aliis mediis externis uti ad impediendam vim, seu effectum ejus, absque aggressione, seu bello activo (ut sic dicam ), quod etiam constat ex usu, et quia in hoc nulla est indecentia nec prohibitio.

5. An liceat clericis arma capere contra judicem, reum extrahentem.—An vero liceat clericis vel ecclesiasticis personis sumere arma, et uti (ut sic dicam) bello activo ad defendendum confugientem ad ecclesiam, dubitari potest, quia interdum ita fit, et videtur ecclesia uti jure suo, ex illo principio, quod vim virepellere licet. Verumtamen Covarruvias supra, cum aiiis, negat id fieri debere, non vero declarat an possit. Dicendum tamen videtur, ipsis personis ecclesiasticis per se hoc non licere, quia clericis prohibitum est sumere arma sine speciali dispensatione, quae in hoc casu non conceditur, nec regulariter necessaria est. Possent tamen interdum pastores ecclesiae uti auxilio laicorum ad ecclesiam defendendam; sed hoc rarissime expediet, quia sequi possunt magna scandala, quae majoris momenti sunt, et magis vitanda quam unius ecclesiae violatio. Quando autem magna esset necessitas, et grave vel commune damnum Ecclesiae timeretur, tunc id fieri posset, interveniente praecipue summi Pontificis auctoritate.

6. Tenetur judem restituere ecclesie reum. —Secundo, sequitur ex dictis, teneri saecula- rem judicem ad restituendum ecclesiae eum, quem vi et contra immunitatem extraxit. Ita docent Sylvesier supra, quaest. 7, et Angel., num. 20, cum Panormitano, d. cap. Znter alia, num. 26, et Bartol., in leg. Presenti, Cod. de His qui ad ecclesiam confugiunt; et Oldrado, cons. 53, et colligitur aperte ex cap. Miror, 11, quaest. 4, quod est Augustin. epistol. 187 ad Donifacium, quem reprehendit, quod hominem de ecclesia rapuerat, et subdit: Ecclesie igitur illesum revoca, quem ut irreligiosissimus ragntsti ; et infra illum communione privat, donec resipiscat. Et ratio clara est, tum quia ecclesia passa est injuriam, et ideo debet resarciri; tum etiam quia alias judex iniquus quodammodo ex sua iniquitate commodum reportaret, si personam retinore posset, quam sacrilege extraxit, et parvi esset fructus beneficium hujus immunitatis, si semel violatum reparari non posset. Unde addunt praedicu Doctores, quod licet judex, postquam extraxit reum, velit cautionem de impunitate dare, et ea conditione reum retinere, non satisfacit ecclesiae, nec conscientiae suae, sed debet prius restituere quod abstulit, et postea de alia compositione cum ecclesia tractare. Unde si judex noiit hoc modo satisfacere ecclesiae, potest per censuras ecclesiasticas ad id compelli, quia est pertinax contra ecclesiam in re valde gravi; quod etiam docent auctores omnes, et usus comprobat.

7. An judex propter hoc sacrilegium incurrat penam. — Sed quaeret aliquis an judex propter hoc sacrilegium incurrat aliquam poenam. In quo est advertendum, cum ille violet jus civile et ecclesiasticum, de utriusque poena posse dubitari. Nam leges etiam civiles gravissimam poenam imponunt, ut patet ex leg. 2, et leg. Praesenti, C. de His qui ad ecclesiam, etc., ubi dicitur, majestatis crimine teneri, qui in hoc delinquit, et capitali et ultimi supplicii animadversione esse plectendum; sed haec poena non videtur esse in usu, neque ad nos pertinet. De jure autem canonico, imponitur poena excommunicationis propter hoc crimen, ut significatur in cap. Quisquis, 11, q. 4, ibi: Donec in conventu admonstus legitime satisfaciat, sciens se comnunione privatum ; quae verba videntur continere censuram ipso facto incurrendam. Verumtamen, si quis attente legat textum illum, illa verba non cadunt super hoc delictum, sed super aliud rapiendi ex ecclesia bona illius, et fortasse etiam respectu illius delicti non continent propriam censuram ipso Jure latam, ut latius tractavi in 5 tom., dis- put. 22. sect. 2, num. 9. Nulla ergo censurs invenitur in jure lata ipso facto propter hoc crimen. Ait autem Sylvester supra, quaest. 8, judicem sic delinquentem debere excommunicari. Sed intelligendum est non absolute, sed sub conditione, nisi ecclesiae satisfaciat, reum restituat, ut ipse etiam declarare videtur. Et idem sentit Turrecr. in cap. Miror,1 q. 4. Et ratio est, quia pro delicto commisso non fertur excommunicatio, nisi quaten pendet in futurum, seu habet tractum suc sivum quoad emendationem. Praeter hocve imponitur jure canonico poena pecuniar propter hoc delictum, ut patet ex capit. quis contumaz, et cap. Quisquis ; de qua legi potest D. Thom. 2. 2, quaest. 99, art. 4.

8. An judex peccet non solum contra eccl siam, sed. etiam contra reun, quem ezxtralit. —VUltimo superest hoc loco grave dubium an judex extrahens violenter aliquem ab ecclesia, non solum contra ecclesiam, sed etiam contra ipsum hominem, cui vim infert, deli quat ; et consequenter an inferat illi injuria contra justitiam commnutativam, ac subinde teneatur ad restituendum illi omnia damna inde subsecuta. Et ratio dubitandi esse potes primo , quia jus canonicum tantum dici committere peccatum sacrilegii, qui hoc faci ut patet ex dicto c. Quisguis, et cap. Sà quis contumaa:. Unde in dicto cap. Miror, ait Augustinus : Zcclesie illesum revoca, quem ut irreligiosissimus rapuisti, ubi non dicitur justus, sed irreligiosus. Et auget difficultate D. Thomas ; nam in 2. 2, quaest. 99, art. ad 3, ait, quando judex capit aliquem del sacro, quem in aliis locis licite capere poss actum illum non habere aliam malitiam, sacrilegii, guia non habet, inquit, aliam defo mitatem , nisi quia res sacra violatur. E non habet deformitatem injustitiae, respec personae ab ecclesia extractae. Ratione it hoc confirmatur, quia immunitas haec non privilegium personae delinquentis, sed sol ecclesiae; ergo illa persona semper est sub risdictione judicis ; ergo judex extrahendo lam, et vim ei inferendo, non facit ei inj riam, etiamsi contra ecclesiam peccet, quia respectu personae exercet verum actum jurisdictionis. Atque hinc sequitur, judicem no teneri ad restituendum aliquid illi persone etiamsi magna detrimenta ob eam causam passa fuerit, quia ubi non est injuria contra justitiam commutativam, non nascitur obligatio ad restituendum. Sequitur eiiam, quod si talis judex contra bominem sic captum ju- ridice in reliquis procedat usque ad condemnationem et mortem, non tenetur reus homicidii, et consequenter nihil ob eam causam debere satisfacere aut restituere. Probatur, quia licet male egerit, actum suae jurisdictionis exercuit ; ergo factum tenuit ; ergo quicquid postea consequenter ad factum illud ex eadem jurisdictione facit et exequitur, valide fit, et sine mjustitia respectu talis personae, licet respectu ecclesiae semper addat offensionem; ergo.

9. Pars affirmativa prefertur. — Nihilominus contrariam sententiam existimo probabiliorem, pro qua referunt aliqui Turrecr. in cap. Sacrilegium, 11, quaest. 4; ille vero novem ibi habet quaestiones, ct in octo primis nihil de hoc puncto disputat, sed sclam malitiam sacrilegii in hoc crimine declarat ; tamen in quaest. 9, in genere loquens de poena pecuniaria sacrilegii, dicit solvendam esse ei, cui faeta est injuria ; et infra ait: Peena, quae pro rei damno debetur, persolvenda est ei, cujus res est, vel fuit, qui dumnum passus est ; nunquam vero declarat in hoc peculiari crimine aliquid esse restituendum ei, qui ab ecclesia extrahitur; hic autem de restitutione agimus, non de poena. hestitutio enim non est proprie poena, sed potius est quaedam vitatio culpae, seu continuationis ejus, et ideo est per se necessaria, etiamsi lex nullam poe nam imponat, nec judex ; poena autem solum imponitur ratione legis, et ordinarie requirit actionem judicis. Addo etiam in praesenti non constare, pecuniariam poenam, quae solet imponi judici saeculari committenti hoc delictum, applicandam esse ei qui ab ecclesia adductus est; nullo enim jure hoc habetur, nec Turrecr. id affirmat, sed potius ait poenam, quae pro immunitate ecclesiae violata imponitur, ecclesiae, cui illata est vis, praestandam esse, juxta cap. Si quis in atrio, et c. Si quis deinceps, 11, quaest. 4, quae licet in diversis casibus loquantur, tamen a fortiori hoc probare videntur. Praeterea referuntur pro hac sententia Hostiens. et Victor., quos invenire non potui. Alii vero auctores, qui de hac immunitate tractarunt, hujus quaestionis non memninerunt, ut patet in Covarruv., hemigio, Sylvest., Angel., et aliis Summistis; Panormitano, et aliis expositoribus in praedicto cap. 7nter alia. Moderni vero Theologi, qui eam attigerunt, in hanc partem magis inclinant, ut videre licet in Valent., 3tom. Summnae, disput. 6, quaest. 15, puncto 1.

10. Ratione probatur.— Batione igitur pro- batur primo, judicem extrahentem aliquem de ecclesia, injuriam illi facere contra justitiam commutativam, quia ibi non habet in eum jnrisdictionem ; ergo non exercet in eum jurisdictionis actum; ergo exercet tyrannidem et meram violentiam ; ergo facit injuriam contra justitiam commutativam. Consequentiae omnes sunt per se evidentes; an:ecedens autem probatur ex illo principio juris : Evtra territorium jus dicenti impune non paretur, cap.2 de Constit., in 6, leg. ult., ff. de Jurisdiet. omnium judicum, ubi Glossa advertit illud esse verum, tam inter non sublitos, quam inter subditos extra territorium. Et ex citato cap. habetur expresse; nam ibi agitur deobhgatione subditi extra territorium existentis ad servandam legem sui praelati; et dicitur non obligari illa, quia jurisdictio extra territorium non extenditur ; sed in casu de quo agimus, jurisdictio tem poralis judicis non extenditur ad ecclesiam,quoad hunc actum compiehendendi delinquentem, in illa legitime receptum; est enim quoad hoc ecclesia locus exemptus ; locus autem exemptus exitra territorium esse censetur, et jurisdietio intra territorium limitata ad illum non extenditur, ut colligitur ex cap. Cum episcopus, de Officio ordinarii, in 6, et ex cap. Luminoso, 18, quaest. 2. Item ex cap. 1 de Privilegiis, in 6, ibi: Dummodo sit in loco exempto com missum delictum , vel contractus initus, aut res litigiosa; quia nimirum, quando contingit haec esse aut fieri in loco exempto, non censentur esse in territorio, quia non sunt in loco jurisdictionis. Idem colligitur ex Clement. ult., de Privilegiis, quatenus in ea dicitur, praelatos non posse exercere actus jurisdictionis in locis exemptis, praeter eos actus qui eis specialiter conceduntur. Cum ergo ecclesia sit locus exemptus a jurisdictione temporali quoad actum inferendi manus in eum, qui ad ecclesiam confugit, quando judex saecularis per vim ibi exercet talem actum, non est jurisdictionis, sed tyrannidis.

11. Confirmatur conclusio. — Et confirmatur primo, nam judex saecularis,qui manus infert in personam ecclesiasticam,non solum sacrilegus est, sed etiam injustus respectu talis persona, quia non exercet vere jurisdictionem in illam, cum eam non habeat; ergo similiter in praesenti. Nec refert quod ibi persona est exempta, hic autem non, sed locus: nam ex hac differentia solum sequitur, in priori casu personam ubique esse exemptam, quia immediate, et ratione personalis status exempta est ; in posteriori autem casu, licet non interveniat tanta exemptio, nam locus eat, qui directe eximitur, tamen ratione illius rcdundat in personam, ut contentam in tali loco; et ideo, ut sic, exempta etiam est, atque ita cum proportione procedit ratio. Et consequenter cessat ratio contrariae sententiae; nam, licet hic favor principaliter et per se concedatur ecclesiae, quia vero conceditur illh, quatenus continet ac tuetur confugientes ad se, consequenter redundat in eos, quatenus ibi sunt. Item, co ipso quod talis Iocus per illum favorem cximitur a jurisdictone saeculari, consequenter etiam persona, quae ibi est, eximitur ab eadem jurisdictione quoad talem actum ibi exercendum, licet alias subdita sit. Sicut eo ipso quod regnum Gallia, verbi gratia, est extra jurisdictionem Hispaniae, si Hispanus aliquis delinquens se transferat intra terminos regnui Galliae, exemptus fit a jurisdictione judicum Hispania, quoad actum exercendum in ilio territorio, non quidem ratione sui, sed ratione loci, et hoc exemplum confirmat assertionem positam. Quae tandem confirmatur : nam ille, qui est in ecclesia, potest sine culpa resistere et se defendere, ne comprehendatur; ergo signum est cum, qui illum aggreditur, non facere actum jurisdictonis, sed injuria, quia non potest dari bellum justum ex utraque parte.

12. Actus ille extrahendi est nullus.—Et ex hoc fundamento sequitur, actum illum capiendi seu extrahendi reum, et incarcerandi illum, juridice nuilum esse. Dico juridice, quia de facto ille revera extrahitur et incarceratur; tamen non propterea judex acquirit jus et potestatem in ipsum, et hoc modo dicimus, actum esse juridice nullum; sicut qui accipit rem alienam, vel aliquid ultra sortem in mutuo, de facto accipit rem; tamen quia non acquirit dominium illius, dicimus actum esse ipso jure nullum; ita ergo est in praesenti. Quod aperte probatur ex fundamento posito, quia ille non est actus jurisdictionis, sed violentiae, et injustae rapinae (ut sic dicam); ergo per illum non potest acquiri nova potestas aut jus in talem personam. Item judex non potest reum sic captum sub sua custodia detinere, sed tenetur illum statim restituere ecclesiae, ut ostensum est ex cap. Si antiguitus, 11, quaest. 4, cum aliis; unde quasi continue peccat, dum voluntarie illum retinet; ergo signum est actum fuisse nullum, et per illum nullum ius vel potestatem in reum acquisivisse.

13. Potest etiam hoc confirmari ex alio principio tradito in cap. Decet, de Immunit. eccles., in 6, quod omnis processus judicum seecularium, in ecclesia factus, est. irritus et inanis. Nam si caeteri actus istius jurisdictionis involuntariae in ecclesia facti irriti sunt, cur non mag!s actus comprehensionis, magisque ecclesiae injuriosus? Video responderi et instari posse,quia processus judicials in die festo etiam est irritus, et tamen actus comprehendendi malefactorem in die festo validus est. Et ratio est, quia comprehensio, licet sit actus jurisdictionis, non est tamen actus judicialis, sed extrajudicialis : eadem autem ratio videtur habere locum in praesenti, quia in illo cap. Decet non irritautur, nisi actus judiciales. Dico tamen non esse parem rationem, quia comprehensio delinqueutium non est prohibita in die festo, unde non est injusta; est autem prohibita in loco sacro, et locus ipse est exemptus ab usu talis jurisdictionis in ipso. Et ideo, licet ex vi formalium verborum non videatur convincere dict. cap. Decet, tamen ex subjecta materia valde probabiliter extenduntur illa verba ad omnes hos actus. Vel saltem a pari vel fortiori ratione, sumitur inde argumentum, quod cum ecclesia sit magis immunis a violenta incursione, quam ab strepitu judicii, si actus judicialis strepitus irritantur, multo magis actus violentae extractionis. Unde, quamvis haec irritatio non esset expressa in jure, ex ipsa immunitate et exemptione talis lcci necessario sequitur. Verumtamen ctiam es: in jure satis expressa, quatenus non minus prohibet retentionem personae sic comprehensae, quam capturam ejus.

14. Omnes actus judiciales postea factos esse nullos.—Et hins sequitur secundo, omnes actus judiciales postea factos circa hujusmodi reum, esse ipso jure nullos, et non esse actus jurisdictionis, sed violentiae. Probatur, quia si fundamentum est nullum, necesse est omnia quae in illo fundantur, frustranea esse; sed omnes illi subsequentes actus fundantur in captura, et quasi possessione in reum ipsum; ergo cum haec nulla sit, caetera omnia etiam sunt irrita. Itaque si judex postea reum sic captum interroget et examinet, non juridice interrogat, quia non habet jurisdictionem in eum, ut sic captum. Cujus signum evidens est, quia ille reus non tenetur respondere veritatem; quod omnes pro indubitato habent, quia illi reo datur actio contra talem judicem, nt se eximat de manibus ejus; ergo donec audiatur, non potest cogi ad respondendum illi.

Item, quia in ecclesia interrogatus non teneretur respondere; ergo propter violentiam sibi illatam non amisit hoc jus, sed, quantum est in se, potest juste in omnibus ita se gerere, ac si esset intra ecclesiam; si autem reus non tenetur respondere, profecto judex non juridice interrogat, quia non datur belIum justum ex utraque parte. cum hic non interveniat ignorantia, neque alia justa ratio coactionis. Unde, si uterius judex procedat vel ad torquendum, vel ad condemnandum, vel ad exequendam poenam , semper injurias multiplicat, et nullum actum verae jurisdictionis exercet, quia semper procedit per actus nullos, ut declaratum est.

15. Judex tenetur ad dummwm reo secutum. — Objectio. — Diriumitur. — Tertio, hinc concluditur teneri hujusmodi judicem ad restituendum reo omnia nocumenta et damna illi secuta ex hujusmodi actionibus. Probatur, quia ex actione injuriosa contra commutativam justitiam oritur obligatio restituendi omnia nocumenta, quae restitui possunt, ut est per se notum. Dices: nullus judex talem restitutionem facit; difficlle autem creditu est, hanc tam communem praxim continere tam gravem errorem. hespondetur imprimis nos hic non tractare quid fiat, sed quid fieri debeat ; nulla erim consuetudo praevalere potest contra hoc jus, quod naturale est, supposita ecclesiae immunitate, cui etiam judices per sua facta violenta derosare non possunt; ille igitur abusus, si revera est, ex inconsideratione rationis hujus obligationis procedit. Addo ulterius, si judex a culpa excusetur per ignorantiam invincibilem vel facti, vel juris, ex aliqua opinione vel auctoritate probabili, ex qua credidit talem esse casum, ut in eo non gaudeat reus ecclesiastica immunitate, tunc consequenter excusari a restitutione damnorum, quia haec restitutio (ut supponimus) non nascitur ex re accepta, sed ex injusta damnificatione; et ideo interveniente excusatione quoad injustitiam , cessat obligatio restituendi. Et hinc forte nascitur ut pauci restituant, quia pauci sibi persuadent se injuste agere, sed : credunt se probabili ratione duci. Cavere tanen debent ne in hoc sint praecipites, quia | seepe ducuntur nimio affectu, et sine sufficienti ratione aut motivo sibi persuadent non injuste agere, quod coram Deo non reddit securos, quia est ignorantia vel affectata vel nimium crassa. Oportet etiam considerare, aliud esse loqui de ipsa injuria, quae per actionem violentam extrahendi ab ecclesia fit, vel contra corpus ipsum, quod multum interdum pati solet in hujusmodi actibus, vel contra honorem, aut famam, quibus etiam non parum derogatur ; aliud vero esse loqui de nocumentis quae fiunt in bonis fortunae, ut expensis, rebus aut pecunia sublatis, vestibus dilaceratis, et similia. Hic ergo principahter loquimur de restitutione horum bonorum, quae in pecunia solvi possunt. De restitutione autem honoris, famae aut damni corporalis, generales regulae observandae sunt, et hic applicandae.

16. Solvuntur rationes opposite partis. — Ad rationem dubitandi in principio positam jam responsum est; illationes vero quae ex illa fiebant, ex posito principio corruunt, quia ostensum est quomodo judex in illis actionibus nullam veram jurisdictionem exerceat. Ad jura vero ibi citata respondetur, jura canonica solum agere de hoc peccato, quatenus ipsis contrarium est, et ideo semper de illo tanquam de sacrilegio loqui: non excludunt autem aliam malitiam, si ad priorem consequitur. Ad D. Thomam, quidam respondent sclum loqui de actu extrahendi ab ecclesia, et de illo fatentur esse actum sacrilegii, et non injustitiae ; si tamen postea judex ulterius procedat contra talem reum, dicunt jam peccare peccato injustitiae. Scd impr:mis a nobis ostensum est, etiam ipsam extractionem esse injustam ; demnde non consequenter loquuntur, quia non est magis injusta retentio quam extractio ; si ergo reus npon injuste extrahitur, profocto nec retinetur ; ergo contra sic retentum non injuste proceditur, etiamsi semper contra religionem agatur. Ali dicunt, si judex extrahat reum sine alio damno vel expensis, saltem tunc non peccare contra justitiam, et hoc satis esse ad salvandum dictum D. Thomae. Sed illud falsum est, nam illamet violentia, sine vera jurisdictione facta, injuriosa est, sicut fieret a privato homine, etiauisi non inferret aliud peculiare damnum. Aliter responderi potest, D. Thomam solum gratia exempli illud posuisse ; exemplorum autem non semper requiri veritatem, scd posse intelligi quasi in sensu hypothetico, scilicet, illum actum esse sacrilegum, etiamsi non haberet adjunctam injustitiam. Et fortasse D. Thomias consideravit primam malitiam illius actionis esse sacrilegium, quod verum est, et sufficiens ad intentionem D. Thomeae : injustitia vero consequitur ibi per quamdam redundantiam, ut declaratum est, quod forte divus Thomas non negasset.

17. Quid, si reus a privato homine per frau- dem extractus, comprehendatur a judice.—Sed quid, si hujusmodi reus a privato homine per vim vel deceptionera extra ecclesiam traheretur, et ibi a judice inveniretur ; numquid peccaret judex illum capiendo? Respondent aliqui etiam tunc peccare contra religionem et justitiam, quia etiam tunc est obligatio restituendi illum ecclesiae, et quia non potest ratic differentiae reddi. Alii simpliciter negant judicem peccare, quia non agit contra immunitatem, quod in rigore est verum, si non fuit particeps prioris violentiae. Distinguendum ergo est: nam si judex misit alterum, qui tanquam privatus amicus falsus illum de- ciperet, vel inimicus vim inferret, tnnc sine dubio non potest capere illum, quia actio principaliter est judicis, et ideo ipse tenetur reum ecclesiae restituere. Si vero ipse nihilcogitando de priori injuria reum invenit extra ecclesiam, potest sine dubio illum capere, et contra dis procedere, quia extra locum sacru n iilum invenit, et ibi incipit exercere jurisdictionem suam, et ideo non violat immunitatem, neque ipse tenetur hominem restituere ecclesiae. Alter vero, qui illum extraxit, tenebitur restituere; quod si jam non potest, est per accidens, et atisfaciet restituendo expensas et damna, prout potuerit.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 13