Praeambulum
Praeambulum
Inter disputandum de praeceptis affirmativis religionis, obiter diximus de nonnullis prohibitionibus, quae in eisdem praeceptis affirmativis virtute continentur, vel tantam cum eis connexionem habent, ut unum sine altero explicari non potuerit ; praeter illa vero sunt alia praecepta, quae directe et per se tantum sunt negativa, prohibentque omnem deformitatem contrariam divino cultui, sive per excessum, sive per defectum, de quibus in hoc tractatu dicendum est. Hoc autem optime fiet explicando vitia divino cultui contraria; illa enim sunt quae per propria praecepta negcativa prohibentur. De his autem vitiis disputavit D. Thomas 2. 2, a quaest. 92 usque ad 100, quia prius de virtute ipsa, et de omnibus actibus ejus tractavit. Nos autem in primo tractatu solum de virtute secundum se, et de divino cultu diximus; et quosdam actus, qui, praeter cultum, pcculiares quasdam rationes habent, scilicet, orationem, juramentum et votum, ad proprios tractatus reservavimus; et ideo hic non dicemus de vitiis, quae his actibus proprie opponuntur, ut sunt perjurium, infidelitas in promissis divinis, et defectus qui committi possunt in oratione ad Deum; quamvis quae de aliis vitiis dicemus, non poterunt non pertinere aliquo modo ad illos actus, quatenus illi participant rationem cultus.
Praeterea circa haec vitia generaliter adverto, posse in eis tria distingui : primo, materialem et realem actionem, quae in omni peccato commissionis intervenire sole, et solet dici materiale peccati, seu vitii; secundo, deformitatem, quam talis actio solet habere frequenter in alio genere, seu contra aliam virtutem a religione distinctam , soletque esse fundamentum vel occasio malitiae contra religionem; tertio, spectare possumus malitiam ipsam formaliter rehigioni contrariam. De his ergo vitus, ut formaliter consutuuntur per hanc ultimam malitiam, hic consideramus; tamen ad ipsam malitiam explicandam, et ut ipsa vitia comprehendantur, saepe necessarium erit ipsas materiales actiones prius exponere, et si quam aliam involvunt aut praehabent malitiam, aperire, quantum necesse fuerit ad declarandum, quomodo in eis malitia contra religionem fundetur. Dividemus autem hunc tractatum in tres libros, unum de irreligiositate, alterum de superstitione, et tertium de sacrilegio, cujus parttionis ratio ex primo capite libri sequentis constabit.
On this page