Text List

Caput 1

Caput 1

Irreligiositas quid sit, et quot modis dicatur, et quomodo vitia religioni contraria generatim distinguenda sint.

LIBER PRIMUS DE IRRELIGIOSITATE EJUSQUE SPECIEBUS.

CAPUT I. IRRELIGIOSITAS QUID SIT, ET QUOT MODIS DICATUR, ET QUOMODO VITIA RELIGIONI CONTRARIA GENERATIM DISTINGUENDA SINT.

1. Omnia vitia religioni contraria posse wno conceptu concipi, et una voce significari. — Sicut virtus religionis una est, ita vitium illi contrarium sub ratione unius concipi et significari potest. De conceptu patet, tum quia oppositorum eadem est ratio, cum proportione loquendo; tum etiam quia omnia vitia contraria religioni in hoc conveniunt, quod medium et honestatem religionis destruunt; ergo ab illis omnibus abstrahi potest conceptus communis vitii religioni contrarii. Id autem, quod uno conceptu concipitur, potest etiam una voce significari. Hoc ergo potest esse primum significatum hujus vocis, irreligiositas , illam scholastice accommodando, licet apud Latinos admodum frequens non videatur; illa tamen usus est divus Thomas in hac materia, licet in significatione magis restricta, ut statim dicam. Nulla etenim vox videtur esse magis accommodata ad illum generalissimum conceptum hujus vitii exprimendum. Posset tamen etiam appellari irreverentia, quae magis latina vox est; verumtamen ex se latius patet, quia non tantum divinam, sed etiam humanam irreverentiam significat, irreligiositas autem proprie indicat irreverentiam Deo ac religioni contrariam. Confirmari hoc potest exemplis aliarum virtutum : nam vitium in communi oppositum justitiae injustitiam appellamus, et similiter intemperantiam temperantiae opponimus ; ergo et irreligiositatem religioni. Hoc igitur modo, et idololatria, et sacrilegium, imo et perjurium, et omne simile vitium, irreligiositas est.

2. An irreligiositas sit species infima. — Staiim vero occurrit inquirendum, an vitium hoc, sic conceptum et significatum, sit unum in specie ultima, vel quam habeat unitatem? Quidam enim distinguunt de hoc vitio materialiter sumpto, vel formaliter quoad malitiam religioni oppositam. Priori modo dicunt non habere unitatem specificam, sed valde genericam, vel analogam, quod est manifestum, sive considerentur materiales actiones quibus in hoc genere peccatur; interdum enim sunt corporales, interdum spirituales ; aliquando sunt voces, aliquando corporis gestus, seepe vero actiones circa exteriorem materiam, etc. Sive considerentur malitia contra alias virtutes, quas in hujusmodi actionibus ante malitiam religionis inesse conungit : nam altquando est malitia infidelitatis, aliquando mendacii, vel furti, homicidii, aut similes. De toto ergo hoc materiali nulla est controversia. In formali autem malitia dicunt esse unum vitium in specie ultima, quod variis nominibus significatur, et ita in plura vitia distinguitur ratione materiae, et nou ratione formae. Fundamentum est illud vulgare, quod malitia moralis consistit in privatione honestatis : honestas autem religionis una est in specie ( supponimus enim, ex supra dicts, religionem esse unam virtutem); ergo et malitia est una, quia privatio ex habitu opposito sumit speciem suam.

3. Pars uffirmatira impugnatur.—kaec vero sententia probari nullo modo potest. Primo, quia incredibile est idololatriam et perjurium, verbi gratia, non habere malitias formaliter distinctas, quatenus sunt vitia religioni opposita, quia statim recta ratio in eis invenit deformitates valde diversarum rationum, et longe diverso modo destruentium honestatem religionis. Secundo, quia alias non oporteret has varietates vitiorum irreligiositatis distincte explicare in confessione, per se loquendo, et ubi ad alias malitias explicandas non esset necessarium, maxime juxta opinionem asserentem, non esse necessarium in confessione explicare circumstantias, nisi mutantes speciem malitiae ; consequens autem in omnium sententia absurdum est. Tertio, quia in aliis virtutibus commune est habere multa vitia opposita specie diversa, non tantum materialiter, sed etiam formaliter ; sicut opponuntur liberalitati avaritia et prodigalitas ; nemo enim dixit, in his vitiis esse malitias ejusdem rationis; neque est verisimile, cum habeant modos destruendi medium liberalitatis extreme contrarios. Habet ergo irreligiositas unitatem communem, et valde genericam. Dico autem calde, quia sub illo genere non descenditur immediate ad species infimas, sed ad subalternas, seu ad genera media, quae sub se habent alias species, vel ultimas, vel interdum etiam subalterpas magis contractas, ut videbimus, ct nunc brcviter uno vel alio exemplo declarari potest. Nam sub irreligiositate dicto modo accep'a continetur superstitio, et similiter saciilegium haec autem inter se distinguuntur, et sub se continent varias species formales, et in gencre talis malitiae, qucd argumento facto de confessione sufficienter ostendi potest a posteriori; non enim quis sutficienter confitetur, dicens se commisisse unum sacrilegium, nisi speciem ejus aperiat, et idem est de superstitione. Unde communis consensus omnium es!, in his vitiis reperiri specificas diversitates formales, et in genere talis malitiae. Atque haec est clara doctrina D. Thomse in discursu praedictarum quaestionum, et signatim in quaest. 92, art. 2, ad 1, et quaest. 99, art. 3, ad 1, quibus locis Cajetanus id notat, et tanquam maaifestum supponit, et uterque respondet fundamento contrariae sententiae.

4. Respondetur fundamento contrarie opnionis. — Ad vulgare igitur argumentum facile respondent, qui pegant malitiam moralem consistere in privatione, sed in positiva habitudine contraria; sic eprim unum potest habere multa contraria, licet non omnino ei extreme opposita; sed illud fundamentum falsum esse existimo; illud tamen in primam secundae remitto. Respondeo ergo primo, hcet virtus religionis quoad habitum una st specie, habere tamen actus specie diiferentes, ut in primo libro dixi, et secundum hance varietatem actuum posse dari vitia specie distincta religioni opposita. Quia formalis malitia vitii in actu spectatur, potius quam in habitu; nam actus non generat habitum per malitiam, sed per positivam entitatem. Secundo, dicitur cum divo Thoma et Cajetano supra, bonitatem consurgere ex integra causa, malitiam autem ex quocumque defectu, et licet bonitas religionis sit una, destrui posse multis modis, seu per varios defectus diversarum circumstentiarum, et inde posse resultare malitias specie distinctas. Unde ad argumentum, cum dicitur privationem specificari ex habitu, seu ex forma positiva, quam destruit, respondetur id esse verum ; tamen illam speciem non esse ultimam, nisi privatio sit totalis (ut sic dicam ), id est, nisi privet tota forma, et totaliter, ac omni modo. At vero quando privatio est quasi partialis, non oportet ut privationes eidem formae oppositae sint ejusdem speciei. Ita vero comparantur varia vitia irreligiositatum respectu religionis, nam, licet singula totam honestatem religionis expellant a suo actu, non tamen singula destruunt totaliter ipsam religionem; nam sacrilegium, verbi gratia, non introducit cultum falsi Dei, et non omnino excludit cultum veri Dei, et sic de aliis. Et ex hac responsione inteliigitur ratio a priori hujus veritatis, quam in hunc locum propterea reservavi; genus enim irreligiositatis complectitur totam materiam religionis, et omnem modum destruendi in illa honestatem religionis; vitia autem particularia sub irreligiositate contenta non ita destruunt honestatem religionis in tota materia, et omni modo, et ideo sub illo genere plures species et genera malitiarum contineri possunt.

5. Declaratur divisio irreligiositatis. — lereligiositas autem sic accepta dividi potest in irreligiositatem magis propriam, et sacrilegium; haec enim mihi divisio non displicet, quamvis alii Doctores illa non utantur. Quod ut declarem, adverto D. Thomam, in principio quaest. 92, cum nihil dixisset de communi genere, seu vitio religioni opposito, statim illud distinxisse in superstitionem et irreligiositatem, qua duo membra distingui dicit, quia superstitio opponitur religioni per excessum, irreligiositas per defectum. Nam superstitio convenit quasi materialiter cum religione in hoc quod exhibet cultum; differt autem, et opponitur illi, quia in cultu exhibendo excedit et errat, sicut prodigalitas convenit cum liberalitate in largiendo, sed excedit. Irrelieiositas autem differt a religione, quia despicit cultum; et itaà opponitur religioni per defectum, sicut avaritia opponitur liberalitati, quia retrahit a largiendo. Sub his autem duobus membris plura D. Thomas subdistinguit, et ita discurrit et procedit explicando singula vitia. Quam rationem distinguendi non improbo, sed utor alia, quae mihi est aptior ad distinctionem singulorum vitiorum explicandam. Possunt enim haec vitia, et in universum habitus et actus, habere in se varias convenientias et differentias, propter varias habitudines quas continent, et secundum illas possunt variis modis distingui, sine falsitate vel oppositione. D. Thomas ergo, in toto suo discursu, solum utitur voce irreligiositalis ad significandum quoddam genus subalternum vitii irreligionis (ut sic dicam); nam communi generi nullum nomen impo- suit, ut notavi, et nullam speciem ultimam hujus vitii illo nomine appellavit. Nos autem sumemus etiam illam vocem pro genere subalterno, sed diverso modo; imo etiam necessarium erit ad aliquam speciem ultimam illud nomen accommodare, ut videbimus.

6. Ut ergo priorem divisionem a nobis positam explicemus, adverto, ex dictis in 1 lib., religionem duplices habere actus: quidam primarii sunt, quibus Deus ipse in se colitur, ut sunt adoratio, sacrificium, et similes; alii sunt secundarii, quibus res omnes Deo dicatae, et ad ejus cultum sacratae cum debita veneratione acreverentia tractantur. Juxta has ergo duas rationes, duo generalia vitia religioni opposita distinguimus. Unum, quod Deo ipsi irreverentiam exhibet, seu cultum ipsiusmet Dei incongrue tractat. Aliud, quod in reverentia debita rebus Deo dicatis deficit; et primum quidem apte retinet nomen irreligiositatis, quia religio Deum ipsum respicit tanquam proprium objectum, et ideo irreligiositas dicitur vitium oppositum religioni, quoad primarium objectum ejus. Aliud autem vitium jam communi usu sacrilegii nomen obtinuit, de cujus vocis etymologia infra suo loco dicemus. Satis ergo probabil ratione, ut apparet, dividitur primo illud generale vitium in haec duo membra ; datur enim illa divisio per objecta, per quae solent habitus et actus distingui: illa etiam objectorum distinctio prima omnium esse videtur, quae in objecto religionis considerari potest, sive materiale, sive formale objectum spectemus; nam ex parte materiae, Deus, qui per secolitur, maxime distinguitur ab omni re creata, quae ad ipsius cultum consecrata est ; excellentia etiam divina, quae est ratio formalis hujus objecti, longe aliter est in Deo ipso, quam in aliis rebus sacris; nam in Deo est per essentiam, in aliis per quamdam participationem ; seu in Deo est formaliter et intrinsece, in aliis per quamdam habitudinem seu denominationem. Unde longe alterius rationis est irreverentia Dei in seipso, vel in rebus sacris ordinatis ad ipsum; ergo convenienter dividitur vitium rehgioni contrarium in irreverentiam ipsiusmet Dei in se, quam vocavimus irreligiositatem minus late sumptam, et sacrilegium, seu irreverentiam rei sacrae. Atque ita constat distinctio horum membrorum, et propria uniuscujusque ratio, et adaequatio eorum cum diviso. Nam in objecto adorabili aliquo modo per virtutem religionis, non potest intelligi, nisi aut objectum per se adorabile, vel propter aliud, quia hae duae differentiae immediate et contradictorie opponuntur ; ergo neque in vitiis contrariis inveniri potest aliud, quod sub aliquo illorum membrorum non contineatur.

7. Subdividitur ulterius irreligiositas. — Omisso autem pro nunc sacrilegio, de quo dicemus in tertio libro hujus tractatus, irreligiositas subdistingui ulterius potest in divinam irreverentiam, seu irreligiositatem tertio modo strictiori sumptam, et superstitionem; ita ut ad haec duo membra specialiter accommodetur, quod D. Thomas dixit de vitiis religioni oppositis per defectum vel excessum; nam haec duo inveniri possunt in cultu ipsiusmet Dei secundum se, ut D. Thomas fatetur, partim q. 92, partim in 97, in capitibus quaestionum, licet in secundo loco addat alia vitia opposita religioni per defectum, de quibus dicemus agentes de sacrilegio. Superstitio ergo dicitur opponi religioni per excessum, et varias habet species, de quibus postea dicturi sumus. Irreligiositas vero, seu irreverentia Dei, contrarietatem cum religione habere dicitur per defectum ; quia tunc peccari dicitur hoc modo contra religionem, quando in ipsomet actu, qui deberet essc cultus, defectus aliquis commtittitur. ratione cnjus cedit potius in irreverentium Dei. Sub hoc autem membro duas tantum species D. Thomas posuit in dicta quaest. 97, spectantes nimirum ad irreverentiam Det secundum se, scilicet tentationem Dei et perjurium, quarum sufficientiam non declarat, neque aliam rationem divisionis assignat. Ex illis autem duabus speciebus, perjurii consideratio, ut dixi, differenda a nobis est, donec de peculiari actu juramenti tractemus; et ita ex illis speciebus, quas sub hoc genere D. Thomas posuit, sola divina tentatio superest nobis explicanda. Possetque non immerito post materiam de oratione tractari; quia revera potissimum orationi opponitur, ut videbimus; tamen quia in rigore generalius vitium est, et in aliis factis inveniri potest, ideo in cap. sequenti hoc vitium, et praecepta quae ad illud pertinent, explicabimus.

8. Numerantur quedam witia ad irretgiositatem pertinentia. — Blasphemia. — Infidelitas ad Deum in promissis. — Non video autem cur blasphemia religioni non opponatur, et ad hoc genus vitii irreligiositatis non pertineat ; nam revera continet magnam irreverentiam Dei in se, et opponitur cultui ejus, non per excessum cultus, ut constat, sed per summum defectum et contemptum divina reverentiae, per quem contemptum D. Thomas hanc irreligiositatem declaravit. Non videtur etiam hoc vilium in hac materia praetermittendum, quamvis de illo tractavit D. Thomas 2. 2. q. 13, et q. 14, eo quod fidei confessioni opponi videatur ; sed profecto etiam divina tentatio suo modo opponitur confessioni fidei, imo et idololatria, et multa alia similia vitia, qua cum infidelitate magnam habent conjunctionem. Sicut ergo hoc non obstat quominus caetera religioni proprie opponantur, ita etiam non obstat quominus blasphemia sit vitium religioni contrarium; de illo ergo in hoc libro etiam dicemus. Sunt praeterea alia vitia religioni contraria per dcfectum, quae sub hoc etiam membro collocari possent. Unum est perfidia, seu infidelitas ad Deum in promissis, quod constat magnum vitium esse, et directe ad irreverentiam Dei pertinere, non minus quam perjurium; opponitur autem religioni, mediante voto, et 1ideo de illo simu! dicemus tractando de voto; a D. Thoma autem praetermissum videtur, quia magis opponitur religioni seu voto, per modum omissionis, quam per modum commissionis, nam directe opponitur praecepto affirmativo: Fota tua Domino reddes, ut suo loco latius tractabimus.

9. Ingratitudo ad Deumn. — Aliud vitium esse potest ingratitudo ad Deum ; sicut enim gratiarum actio ad Deum actus est religionis, ut supra vidimus, ita ingratitudo, quae illi contraria est, religioni etiam opponitur; non quidem per excessum, ut constat ; ergo per defectum; continetur ergo sub praedicta irreligiosiiate. De hoc autem vitio nonnulla diximus, tractando de poenitentia, ubi ostendimus, ordinarie non esse speciale vitium, sed in omni peccato materialiter seu generaliter includi. Quando autem specialem malitiam habet, magis videtur in omissione quam in commissione consistere, et ad defectus orationis pertinet, ut patebit ex his quae de oratione dicemus. Potest autem hoc vitium formaliter committi per contemptum divini beneficit, ut dixit D. Thomas 2. 2, q. 101, art. 2, ad 1, et consequenter etiam exterius ostendi potest per quemcumque actum procedentem ab hujusmodi contemptu, ad significandum illum. Hic autem modus peccandi contra Deum vix separatur a blasphemia, estque rarissimus, et cum proportione ita est explicandus, sicut ingratitudo ad homines; et ideo D. Thomas nihil de hac ingratitudine ad Deum dixit in 2. 2, praeter ea quae genera- liter tractat in illa q. 107, ad quam pro nunc lectorem remittimus. Denique, omnes defectus, qui in oratione contingunt, et reddunt ipsum actum orationis irreligiosum, ad hoc membrum mrreligiositatis pertinent, quamvis sub alia ratione possint sacrilegia reputari, ut suo loco declarabimus. Omnes vero illi defectus vel in omissione consistunt, vel ex illa originem ducunt, et orationi proxime opponuntur, ideoque explicando conditiones ad bene orandum necessarias, totum hoc genus vitii declaratum manebit.

10. Irreligiositas, tertio modo sumpta, adlnic genus.—Ex quibus constat,irreligiositatem hoc etiam tertio modo sumptam, non esse infimam speciem alicujus vitii, sed quasi genus proximum plures species infimas sub se continens, quales sunt tentatio Dei, perjurium, blasphemia, infidelitas in promissis ad Deum, ingratitudo ad Deum, et incongrua oratio; vel si quod aliud est hujusmodi innominatum vitium ; nobis enim de alio non constat, neque aliam rationem hujus sufficientis numerationis reddere possumus, nisi quia non inveniuntur alia officia religionis, quatenus directe Deum colit, prater ea quae numeravimus; et ideo etiam non invenitur alius modus deficiendi in religionis officio erga Deum, praeter supra dictos. Est ergo, ut summatim quaestionem resolvamus, triplex acceptio irreligiositatis : in prima est genus quasi generalissimum in hac materia, sub se continens omnia vitia contraria religioni ; in secunda est genus medium, quod superstitionem sub se complectitur, et a sacrilegio distinguitur; in tertia est genus infimum a superstitione distinctum, et praedictas sub se continens species.

11. An malitia, quae in omni peccato includitur, spectet ad irreligiositatem. — Una tantum hic difficultas occurrebat de malitia divinae injuriae, quae ip omni peccato includitur , et ad aversionem Dei pertinere dicitur. Illa enim, cum sit quaedam injuria Dei, speciale vitium constituere videtur, et virtuti religionis opponi, ad quam spectat, Deo debitum jus reddere : hoc autem vitium sub tota enumeratione facta minime comprehenditur. Sed non est hic locus disputandi de illa malitia, quam non omnes in peccato agnoscunt tanquam specialem, et ab alis distinctam ; illa autem posita, consequenter fatendum est, illam vel opponi religioni, vel reduci ad aliquod speciale vitium Deo contrarium. Credimus autem illam per se op- poni illi virtuti justitiae ad Deum, quam vocamus poenatentiam, ut in 4 tom. tertiae partis diximus. Hic autem vel supponimus, religionem re ipsa esse distinctam virtutem ab illa justitia, et poenitentia, vel certe de illa disputamus sub hoc praeciso conceptu, quo a poenitentia distinguitur, saltem formaliter, seu ratione cum fundamento inre, idecque vitium illud, qualecumque illud sit, non pertinet ad ea quae religioni opponuntur: et ideo de praeceptis, vel prohibentibus tale vitium, vel praecipientibus contrariam aequitatem et justitiam ad Deum, in materia de poenitentia satis dictum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 1