Caput 2
Caput 2
De tentatione dei formali et expressa.
1. Duplex tentatio. — Tentatio duplex in Scripturis invenitur : una probationis, seu experimenti, altera inductionis, seu seductionis, ut notavit Augustinus, epist. 146 ad Consentium, et q. 58 in Exod. Et utraque potest ahcui attribui vel active, vel passive: nam passive dicitur tentari homo, quando examinatur, ut scientiam suam vel virtutem ostendat, vel cum ad pravum aliquid agendum inducitur; active autem tentare dicitur, qui alterum examinat, vel inducit ad malum; et frequentius sumitur hoc secundo modo, nam secundum communem usum tentatio illa, quae est inductionis, in malam partem sumitur, et ideo vocata est ab Augustino, fentctio seductionis. Et hac ratione dicit Jacobus, Deum neminem tentare, scilicet , tentatione inductionis , quia neminem ad malum inducit. Aliis vero locis dicitur Deus tentare hominem, ut Abraham, Tobiam, Job, et populum suum, tentatione examinis ac probationis. Unde dicitur, Denter. 13: Tentat vos Deus, ut palam fiat utrum diligatis eum. Ubi obiter notanda est illa particula, ut palam fiat ; non enim Deus tentat hoc modo hominem ut ipse cognoscat, sed ut alios cognoscere faciat, sicut exponitur communiter illud Gen. 22: Nunc cognori, eic., id est feci ut omnibus notum sit. Verumtamen hoc loco non agimus de tentatione, ut Deo potest active tribui, sed passive; et quoniam omni passioni respondet actio, haec ipsa tentatio est active ab homine, qui Deum tentare dicitur.
2. Homo variis modis Deum tentat. — Potest autem homo variis modis tentare Deum, et imprimis accommodari possunt ad Deum aliquo modo illi duo modi tentationis, ad inductionem, vel ad probationem. Prior tentatio non ita habet locum in Deo sieut in homine, quia nec Deus seduci potest sicut homo, neque ad peccandum provocari. Quis enim tam stolidus esse potest, qui tentet aut Deum seducere, aut ad malum inducere? Nihilominus tamen duplici ratione potest membrum illud ad divinam tentationem accommodari. Primo, ut tentare Deum, sit illum ad iram provocare ; nam per hoc, quantum est ex parte hominis, quasi affligitur Deus, et ad malum pomnae inferendum inducitur ; qui modus loquendi non est inusitatus in Scriptura, ut notavit Jans., Ps. 711, circa vers. 21; sic enim quod ibi dicitur v. 40: Quoties exacerbaverunt eum in deserto, in iram concitacerunt ewm in inaquoso. statim exponitur in v. 46: Ff conversi sunt, et tentaverunt Deum , et sanctum Israel emacerbaverunt ; et v. 56: Et tentaverunt, et ecacerbuverant Deum. Et eodem modo potest intelligi satis accommodate illud Eccl. 18: Aníe orationem prepara aninam tuam, et non sis quusi komo qui tentat Dewm, id est, ne tibi contingat, ut loco placandi Deum per orationem , illum ad iram provoces ; quamvis hic locus possit etiam de probationis tentatione exponi, ut voluit D. Thomas 2. 2, q.97, art. 3, ad 2. Tentatio vero Dei hoc modo, licet sit ex peccato, quia Deus non provocatur ad iram, nisi ex peccatis nostris, non tamen habet specialem malitiam contra religionem, sed communis est onnibus peccatis. Alio item modo potest haec tentatio inductionis fieri ab homine erga Deum, quando ab illo postulat auxilium ad aliquid pravum perpetrandum, ut ad interficiendum inimicum, vel ad seducendam feminam, et ad turpem amorem inducendum; in his enim, et similibus casibus, videtur homo velle Deum ad malum inducere, quamvis revera homo non intendat Deum inducere ad peccandum, quia si Deus faceret id quod ad ipso postulatur, ut ab ipso factum, jam non esset peccatum. Nihilominus tamen illa actio (quocumque nomine appelletur) injuriosa Deo est, et religioni contraria ; ejus autem malitia adversatur proprie orationi, ex parte materiae, circa quam debet oratio versari, et ideo non solet haec vocari tentatio Dei, sed prava oratio, cujus maltia constabit infra in tract. de Orat. Quocirca cum agimus de tentatione Dei, uon agiumus de tentatione inductionis, sed probationis, seu experimenti, ut notavit D. Thom., d. q. 97, art. 1, et omnes scribentes in hac materia.
3. Tentat Deum, qui de eo emperimentum vult sumere. —Dicitur ergo tentare Deum, qui ad sumendum experimentum de Deo, aliquid petit aut facit; et in hoc etiam genere tentationis Dei duplicem modum distinguit D. Thomas supra; potest enim homo tentare Deum aut formaliter, aut interpretative; hic posterior modus obscurior est, et ideo postea de illo separatim dicemus. Tentatio ergo formalis Dei est, quando homo expressa et formali intentione aliquid facit, ut exploret et cognoscat aliquid de Deo. Haec autem tentatio non est in omni materia aeque deordinata ct ideo subdistinguenda est. Nam in Deo considerari possunt aut perfectiones intrinsecae, quae omnino pertinent ac necessariae sunt ad esse veri Dei; aut possunt considerari operationes, affectus et locutiones Dei ad extra, quae pendent ex libera determinatione Dei. Inter haec autem duo est differentia, nam dubitare de prioribus perfectionibus Dei, per se loquendo intrinsece malum est, quia est contra debitam fidem, et existimationem quam homo debet de Deo habere. Exemplum est, si quis aliquid cupiat aut petat, ut exploret an Deus sit omnipotens, bonus aut sapiens; nam iste dubitat de his quae de Deo cognoscere, ac certo credere debet. quia illa attributa, et similia, sunt de veritate ipsius Det. At vero dubitare de posterioribus actibus non est ita per se malum, quia non tenetur homo, nec potest in omnibus scire voluntatem Dei liberam, nec de omni effectu potest statim cognoscere, quomodo a Deo sit, et ideo in explorandis his actibus non statim apparet malitia, sed circumstantiae spectandae sunt, ut dicemus. Prior ergo tentatio Dei videtur esse maxime propria, et ideo brevitatis gratia ita illam simphciter vocabimus; alteram vero appellabimus tentationem voluntatis, seu actionum Dei.
4. Tentare Deum, per se malum esse, et contra religionem. — Primo ergo dicendum est, tentare Deum ex formali intentione, per se malum esse et religioni contrarium, reduci tamen ad defectum quemdam in modo orandi ex parte materiae orationi debitae. Prima pars hujus assertionis est D. Thomae et omnium, et colligitur ex dicto Psalm. 77: Tentacerunt Dewn in cordibus suis, ut peterent escas anima Dus suis, et malelocuti sunt de Deo, et diverunt - Nunquid poterit Deus parare mensam in deserto? quoniam percussit petra, et flurzerunt aqua , et torrentes inundaverunt, numnquid et panem poterit dare, aut parare mensam populo suo? ideo audivit Dominus, et distulit, ec. Ex quibus verbis constat, tentationem illam maxime displicuisse Deo, eo quod ex dubitatione de potentia et bonitate ejus nasceretur, et ideo tanquam gravissimum peccatum ibi damnari. Sic etiam Exod. 27 dicitur : Tentacerunt Dominum, dicentes - Estne Dominus in nobis, an non? Quoties ergo simili modo tentatur Deus, grave peccatum committitur. Ratio clara est, quia talis tentatio procedit ex quadam infidelitate ; procedit epim ex dubio in materia fidei, et fovet illud; dubius autem in fide infidelis est, quia revera non credit, cum fides in assensu certo et firmo consistat. Atque ita constat hoc peccatum et mortale esse, et nunquam esse posse veniale ex parte materiae, quia quodlibet dubium deliberatum in materia fidei, peccatum mortale est; ex subreptione vero potest esse veniale, et per ignoranUuam invincibilem potest aliquando excusari, ut infra dicam.
5. Objectio contra secundam partem conclusionis. — Solutio. — Hine vero nascitur dubium circa secundam partem assertionis. nam sequitur hoc peccatum non esse contra religionem, sed contra fidem, vel fidei confessionem; nam actus imperatus habet eamdem malitiam cum imperante, imo ab illo denominatur; sed hujusmodi tentatio est actus imperatus ab infidelitate mentis, et inde habet totam malitiam suam ; ergo habet malitiam infidelitatis, non irreligiositatis. Ad hoc vero optime respondet D. Thomas, d. quaest. 97, art. 3, ad 1, sicut ex certitudine fidei aliquis exhibet Deo revcrentiam, ita ex incertitudine fidei, vel ex falsa fide, posse actum irreverentiae erga Deum facere; unde sicut reverentia, licet sit ex fide, ad religionem formaliter pertinet, ut constat de actu adorationis, ita irreverentia, licet procedat ex infidelitate, est vitium irreligionis, sicut in idololatria manifestum est. Hinc ergo probatur illa secunda pars assertionis; nam tentatio haec Dei est magna irreverentia Dei, nam est petere ab ipso probationem (ut sic dicam) suae excellentiae, potentiae vel sapientiae, quod est contra reverentiam Deo debitam.
6. Difficultas. —Dices, hac ratione non satis probari, in hoc actu esse formaliter specificam malitiam contra religionem, sed solum materialiter, eo modo quo plures alii actus, qui indebito modo circa Deum versantur, possunt reputari contra reverentiam Deo debitam. Nam ipsemet actus dubitandi de omnipotentia Dei est contra reverentiam illi de- bitam, et multo magis credere aliquid repugnans excellentiae Dei, est injuriosum illi, et contra reverentiam illi debitam ; idemque est de odio Dei, et similibus actibus, qui tamen non pertinent ad irreligiositatem, sed ad vitia contraria vel fidei, vel charitati, etc.; ergo idem erit de tentatione Dei. Hoc ;vero expedietur facile, explicando et probando tertiam partem propositam in assertione. Namut D. Thomas inquit in dicto art. 1, tunc aliquis hoc modo tentat Deum, quando ca intenuone aliquid a Deo postulat, ut exploret ejus scientiam, aut potentiam, et similia, id est, ut experimento cognoscat an Deus vere aliquid sciat, aut possit, etc. Ergo haec tentatio dicit actum distinctum ab actu dubitandi de hujusmodi attributis Dei, et ab actu quo posset exterius exprimi illa dubitatio. Nam potest quis exterius profiteri et dicere, sedubitare de hac vel illa veritate fidei, et in hoc consummare malitiam confessionis contraria fidei, et tamen per illum actum, praecise sumptum, nondum tentare Deum. Si autem ulterius homo procedat, et a Deo ipso petat novum et extraordinarium modum ostendendi illam veritatem, ut illam exploret, novum genus peccati committit, quod jam non spectat ad speciem infidelitatis ex parte objecti sui, sed ex illo babet novam inordinationem quae consistit in hoc, quod aliquid a Deo in materia indebita postulatur, in quo fit contra reverentiam Deo debitam; hoc ergo modo illa malitia est contra religionem, quatenus in materia orationis versatur.
7. Finodatur d'fficultas.—Etita cessant objecticnes ; nam qui elicit vel profert haeresim, peccat contra fidem et confessionem ejus tantum, si non ultra progreditur ; si tamen petat a Deo miraculum in confirmationem suae haeresis, jam contra religionem peccat. Et similiter, si perillam falsam doctrinam intenderet honorare Deum, ex alio capite contra religionem peccaret per superstitionem, ut infra videbimus. Idemque est de odio Dei ae similibus actibus, nam si in propriis rationibus eorum sistatur, habet unusquisque malitiam tantum contra suam virtutem ; si autem assumantur ut materia cultus, vel eorum occasione aliquid indebitum a Deo petatur, jam priori malitiae adjungitur altera contra religionem. Neque verum est, quod dicebatur, actum imperatum non habere malitiam nisi ab actu imperante, nam seepe habet malitiam ex proprio objecto, ut ex 1.2 constat. Sic ergo haec tentatio Dei ex objecto suo habet malitiam contra religio- nem, quia per eam petitur aliquid a Deo contra reverentiam illi debitam.
8. Instantia.—Occurritur. — Dices, praeter hunc modum tentandi Deum expresse per verba orationis, esse alium modum tentandi factis, quando homo per ea, quae facit, intendit experimentum sumere divinae scientia, seu potestatis, ut dixit D. Thomas, d. art. 1; ergo haec malitia non tantum invenitur in oratione, sed etiam in opere. Respondeo nunquam tale opus habere rationem expressae tentationis Dei, nisi quatenus habet conjunctum desiderium explorandi per tale factum, an Deus talis sit, vel an hoc sciat aut possit. lllud autem desiderium, tali opere declaratum, est quaedam virtualis seu tacita oratio. Imo tunc videtur homo habere propositum non credendi id de quo dubitat, nisi Deus tali opere ostendat veritatem, quam scire desiderat, et ita virtute postulat a Deo extraordinarium modum confirmandi veritatem ad nutum suae voluntatis, et non divina, quod maximae irreverentiae est.
9. Explicatur dubium primum. — Sed occurrit duplex dubium circa conclusionem positam. Nam contingere potest ut aliquis non peccet, dubitando de aliqua perfectione vel proprietate Dei. Nam si sit supernaturalis veritas, fieri potest ut non sit illi satis proposita ejus revelatio, vel etiamsi sit veritas naturaliter cognoscibilis, potest homo simplex, et qui philosophari non novit, sine peccato de illa dubitare, quandiu in ordine ad fidem non sufficienter proponitur. Ergo tunc non erit malum ex tali dubitatione petere a Deo signum aliquod, vel opus miraculosum ad explorandum illam veritatem ; ergo non semper tentatio Dei ad probationem veritatis illicita est. Unde de Gedeone legimus Judic. 6, cum ei apparuisset Dominus, et mitteret illum ad liberandum Israel, suumque auxilium ei promitteret, respondisse : S? inveni gratiam coram te, da mihi siguum quod tu sis, qui logueris ad me. In quo non reprehenditur, sed prudenter egisse creditur, ut ex Glos. ibi notavit Cajetanus, d. quaest. 97, art. 2; et Augustinus, lib. 2 de Consensu Evangelistarum, exponens verba illa Matth. 229: Interrogavit eum wnus ex eis legis doctor, tentans eum: Magister. quod est mandatum magmun in lege, etc., inquit fieri potuisse ut illa tentatio non fuerit in malam partem, tanquam colentis (inquit) decipere inimcum, sed cauta potius, tanquam emperiri amplius volentis ignotum ; neque enim frusira scriptum est : Quà facile cre- dit, levis est corde. Igitur non semper tentatio haec mala est, sed tunc solum quando dubitatio mala est.
10. Proponitur alia difficultas. — Aliud dubium est circa eamdem assertioncm, quia supponit hanc tentationem procedere semper ex dubitatione, quod non est universaliter verum. Nam licet aliquis sit certus, potest sine peccato desiderare, vel certior fieri ex parte sua ad excludendam omnem humanam tentationem, vel amplius illuminari in illa veritate, de qua certus est, vel propter se, vel saltem propter alios; ergosi tunc a Deo petat speciale signum ad hunc finem, non peccabit, etiamsi ipsum tentare videatur. De qua re multa occurrunt in Scriptura exempla: sie enim Elias, 3 Reg. 18, conditionem sacrificii consumendi per ignem de coelo missum populo proposuit, et concludit: Deus, qui exauderit per ignem, ipse sit Deus. Quod factum videtur fuisse quaedam Dei tentatio, nam fuit ordinatum ad sumendum experimentum de vero Deo; tamen quia non processit ex dubitatione, sed recta fide, intentione ac necessitate, honestissimum fuit. Similiter Abraham, Gen. 15, ad Deum sibi loquentem dixit : Unde hoc sciam? vel: Secundum quid sciam ? ut legit Augustinus, quod verbum videtur fuisse tentantis Deum, et petentis signum extraordinarium ad explorandam veritatem ejus, et tamen non reprehenditur Abraham, quia non id dixit dubitans de veritate Dei; nam de illo jam ibi scriptum erat : Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad justitiam, a qua fide non defecit, quando alia verba subjunxit , sed aliquam similitudinem petiüit, qua ejus rei quam crediderat, modus agnosceretur, teste Augustino, 17 de Civit., cap. 24, ubi etiam affert exemplum Beatissimae Virginis, quando dixit: Quomodo fiet istud? Nam ita, inquit, Abraham rem credidit, modum autem scire optavit ; etin cumdem sensum Chrysostomus, homil. 37 in Genes., ita exponit verba Abrahae : Von ut incredulus hoc interrogo . sed quia iterum mihi haereditatem nominas, volebam et clarius signum accipere, quod possit infirmas meas cogitationes solidare. Sic etiam Gedeon, Jud. 6, post sufficientem revelationem Dei, cui ipse jam crediderat, et ex illa fide multa operatus fuerat, duplex signum velleris a Deo petiit. Quamvis enim D. Thomas, d. quaest. 97, art. 2. ad 3, illum non excuset, nihilominus excusari facile potest, maxime cum Deus illum non reprehenderit, et signa postulata concesserit, quibus Christi mysteria praefigurata sunt, ut docuit Augustinus, 12 contra Faust., c. 32. Unde verisimile est id fecisse ex speciali instinctu Dei, sicut de Abraham idem S. Thomas docuit. Atque ctiam id facere potuit sine ulla dubitatione in fide, vel ad se magis confirmandum et excitandum, velcerte propter populum, ut facilius crederet se esse a Deo missum. in hoc ergo modo tentandi Deum non invenitur ulla deformitas, quia nec petere a Deo tale siguum, per se malum est ; nec modus est malus, cum non sit defectuosus in fide. Et ideo Deus saepe inspirat talem petitionem, ut Isa. 7, legimus dixisse ad Achaz: Pete tibi signum a Domino Deo tuo; et non laudatur, sed potius reprehenditur Achaz, eo quod non petierit.
11. Solvuntur dubia. — Ad hac duo dubia potest uno verbo responderi , verum esse in his casibus licite posse fieri hujusmodi petitionem a Deo; in eis tamen non proprie tentari Deum, quia tentare Deum in Scriptura, in malam partem accipitur, et ita etiam nunc de illa loquimur. Et ne videamur in solo usu vocis fundari, explicare id possumus ex re ipsa. Nam in casu posito in prima difficultate, cum non supponatur in homine sufficiens potestas ad cognoscendam veritatem, de qua dubitat, neque homo peccat dubitando, vel suspendendo assensum, donec veritas sufficienter proponatur, nec explorat aliquid de perfectione Dei, sed explorat an ille, qui loquitur, sit Deus, et ideo non tentat Deum. Unde recte Cajetanus, d. art. 2, dixit tentare Deum, involvere ignorantiam vel dubitationem malam : Ft ideo (ait) si quid est quod licet dultare de Deo, hoc eumtra tentationem Deai est, si cum debitis circunstantiüs fiat. Quia nimirum qui in eo casu petit signum, non explorat Deum proprie loquendo, sed postulat instrui ab eo, et ideo neque peccat, neque tentat Deum. ldemque in posteriori casu clarius constat, quia in eo qui petit signum, non explorat veritatem, de qua jam certus est, sed vel majorem instructionem pro se postulat, vel pro aliis majorem, magisque publicam confirmationem.
12. Quae circumstantie necessarie sint ut hoc licite fiat. —hecte autem admonet Cajetanus oportere, ut hoc debitis circumstantiis fiat; et sumitur ex D. Thom. ibid. dicente: Cum subsit justa necessitas, seu pia utilitas, et alia, quae ad hoc concurrere debent. lgitur ex defectu talium circumstantiarum poterit committ tentatio Dei, etiam in illis casibus. Circumstantiae autem necessariae sunt, prima, ut occurrat necessitas tum ex parte finis, tum etiam ex parte medii. Ex parte finis, ut nimirum talis veritas sit necessaria ad salutem, vel propriam, vel aliorum, vel ad voluntatem Dei implendam, vel saltem ut sit valde conveniens ad aliquod commune bonum; ex parte vero medii, ut non omittantur ordinaria media a Deo praestituta ad veritatem agnoscendam ; nam si, praetermissis illis, extraordinarium signum a Deo petatur, irrationabilis est petitio, ad tentationem Dei spectans, etiamsi non videatur ex infideli dubitatione procedere. Nam si homo non adhibeat media qua prudenter adhibere potest, tunc magis tentat Deum quam speret in eo, ut dixit Augustinus, 16 de Civ., c. 19, et l. 22 contra Faust., cap. 36, ubi variis exemplis hoc ostendit; et l. de Opere monach., c. 27, illa repetit, ex quibus concludit, cum possumus ordinaria media adhibere, non oportere tentare Deum. Et D. Thomas, d. q. 97, a. 1, refert ex Glos., Deut. 6, illum tentare Deum, qua habens quod faciat, sine causa petit extraordinarium opus a Deo. Deinde etiam posita necessitate, oportet modum servare in hujusmodi petitione, quod Cajetanus his verbis declaravit : LDicitum est hunliter petere sigmum pro opportuna insiructione : nam in particula Aumiliter totum hunc modum comprehendisse videtur.
13. Fides non determinanda ad signum particulure. — Ad hanc ergo submissionem animi spectat. ut homo non ita determinet fidem suam ad signum aliquod particulare, quod a Deo postulat, ut, nisi illud concedatur, non sit crediturus; nam hic modus petendi de se est plane temerarius, et contra fidem et subordinationem Deo debitam. Quando ergo homo petit hujusmodi extraordinariam instructionem a Deo, ordinarie non debet determinatum signum vel modum petere, sed solum ut Deus provideat juxta dispositionem sapientiae suae; vel si aliquid in particulari petit, non debet id facere cum animo obstinato non parendi, vel non credendi, nisi id fiat, sed cum debita subordinatione ad veluntatem Dei, qualem habebant tres pueri apud Dan., c. 2, quando regi responderunt : Ecce Deus noster, quem colimus, potest eripere nos de camino ignis ardentis, et de manibus tuis, o rem, liberare ; quod si noluerit, notum sit tibi,o rex, quia Deos tuos non colimus; ita enim sperabant miraculosam protectionem Dei, ut parati essent ad credendum, etiamsi illam non daret. Et hoc ipsum significavit Augustinus, cum in d. lib. de Opere monach., c. 27, dixit, quod si Christi discipuli, persecutores fugientes, interrogarentur cur non starent potius, et invocarent Deum, ut per ejus mirabilia eruerentur : Responderent (inquit) non se oportuisse tentare Dewn, sed iunc eum talia, si vellet, esse facturum, cum ipsi quid facerent, non haberent ; expendo enim illam particulam, si cellet, quia semper talis petitio debet habere hanc conditionem virtute conjunctam; alioquin tentat Deum, qui ab illo petit signum, quale ipse petens vult, et illud praescribit tanquam unicum medium explorandi veritatem. Quod si aliquando Sancti hoc fecisse videntur, credendum est, id non fecisse sine speciali Spiritus Sancti impulsu, ut de Abraham dixit D. Thomas, et de Elia videtur mihi esse indubitatum. Et idem credo, quoüies lego aliquos viros sanctos petiisse a Deo signum aliquod publicum ad confundendum aliquem haereticum, aut veritatem fidei confirmandam ; est enim tam excellens et supernaturalis haec petitio, ut sine speciali Dei motione fieri recte non possit. Et haec videntur sufficere de propria ct formali tentatione Dei, de his quae necessario illi conveniunt.
14. Malum est tentare Deum enplorando ejus voluntatem de eventu futuro. — Secundo dicendum est, tentare Deum ad explorandam ejus voluntatem , vel determinationem de aliquo futuro eventu, per se etiam malum esse, licet sit minus grave peccatum ex genere suo, quam sit altera tentatio Dei. Haec assertio erit clara, si auferatur quaestio de nomine quoad verbum £entandi ; nam petere a Deo opportunam instructionem, etiam extraordinariam et miraculosam, ad cognoscendum aliquid hujusmodi, non semper malum est, ut recte dixit Cajetanus, d. art. 2, et sumitur ex D. Thom., ibid., et art. 1. Talis autem petitio debito modo facta non censetur esse tentatio Dei, quia revera non fit animo explorandi aut sumendi experimentum de Deo, sed ad comparandam necessariam instructionem a Deo. Talis ergo tentatio contingit, quando homo indebite et irrationabiliter vult nosse in aliquo voluntatem Dei, et ad illam explorandam ali| quid a Deo petit ; loquimur enim nunc de formali, et expressa tentatione in tali materia, quae non fit sine tali intentione. Constat ergo talem tentationem pravam esse et irreligiosam, tum quia contra reverentiam Deo debitam est, secretam ejus voluntatem indebito modo, et contra eamdem voluntatem velle nosse; tum etiam quia multo major audacia est, propter hunc finem a Deo postulare aliquod signum, vel extraordinarium opus, ut per se constat. Quod autem in hujusmodi materia sit minus peccatum, patct, quia non procedit per se loquendo ex dubitatione in fide, neque ex ignorantia culpabili, seu de re quam homo scire teneatur; non enim tenetur scire homo quid Deus facturus sit, aut quid velit in his quae non revelavit; ergo dubitare de voluntate Dei in illis non est peccatum ; ergo neque explorare talem Dei voluntatem, ex hoc capite malum est; sed ex eo solum quod aliunde est indebitus modus, et inordinatus appetitus ; est ergo haec tentatio ex vi suae matcriae minus grave peccatum, quam prior. Locuti autem sumus de voluntate, quam Deus non revelavit; nam si Deus jam sufficienter manifestavit, et proposuit determinationem aliquam suae voluntatis, vel effectum quem facturus est, dubitare de illo non tantum esset dubitare de voluntate, sed etiam de veritate et fidelitate Dei; ideoque tentatio Dei inilla materia ad priorem modum pertineret.
15. An hujusmodi tentatio Dei sit peccatum mortale. — Sed quaeret aliquis an tentatio Dei, etiam expresse et formalis in hujusmodi materia, quae non requirit dubitationem in fide, sit peccatum mortale per se, et ex vi sui objecti. Dico autem per se, et ex vi sui objecti, quia ex aliis capitibus saepe potest esse mortale, praesertim ex duobus. Primo ex fine, si lethale malum sit, ut est generale, etiam in operibus indifferentibus. Secundo, ex periculo alicujus gravis nocumenti, vel scandali, ut si quis temere offerat et petat publicum miraculum ad cognoscendam Dei voluntatem in aliquo negotio; aut site in puteum projicias, ut Deus, te protegendo, ostendat benevolentiam erga te, sicut de quodam monacho legitur apud Cassian., Collat. 5, c. 5. Loquendo autem per se, et ex viobjecti, videri potest hoc peccatum non esse mortale, quia solum videtur esse nimia quaedam curiositas cognoscendi consilium vel voluntatem Dei, in his, quae neque homini necessaria sunt, neque ad ipsum pertinent, ex quo fine non habet talis actus gravem malitiam; neque etiam ex materia, quia, ut supponitur, res quae postulatur, non est mala; nec denique ex modo, seu ex medio, quod est postulare a Deo tale signum, quia per hoc non videtur irrogari Deo gravis injuria. Et ita sentiunt aliqui moderni ; imo putant illam non esse proprie tentationem Dei, quia non procedit ex dubitatione de perfectione Dei, sed solum de libera determinatione voluntatis Dei, et videtur favere divus Thomas, dicta quaest. 97, art. 2. Nam totam rationem peccati, et propriae tentationis Dei in hoc ponit, quod procedat ex dubitatione de perfectione Dei.
16. Resolutio quaestionis. — Nihilominus dicendum est, hoc peccatum ex genere suo esse mortale. Ita tenet Cajetanus in Summa, verb. Tentatio Dei, et sequitur Tolet., lib. 4 Instructionis, cap. 19, et alii. Ratio est, quia illa est notabilis irreverentia Dei; quia non solum vult, qui sic petit, ut Deus foveat, et cooperetur ad vanam curiositatem, sed etiam vult ut Deus, sua potentia, aliquid mirabile et extraordinarium operetur, solum ad illum vanum finem, quod est valde alienum a sapientia et prudentia Dei; petit ergo a Deo aliquam rem, quae non decet illius majestatem, vultque habere Deum tanquam ministrum rerum ipsi inutilium, idque per ostensionem potentiae suae, quod indecentissimum est. Ideoque hoc peccatum multum derogat religioni erga Deum, sive vocetur propria tentatio Dei, sive alia gravis irreligiositas, quod pertinet ad quaestionem de nomine. Non video tamen cur non sit propria tentatio, cum sit exploratio quaedam divinae voluntatis, expresse intenta per tale medium. Neque oportet ut omnis tentatio sit ex dubitatione de perfectione divina, quamvis illa sit gravissima, et pessima inter omnes tentationes Dei. Nam inter homines, qui aliquid petit ab aliquo, ut exploret ejus amorem vel propositum, proprie dicitur tentare illum ; non oportet ergo verbum hoc respectu Dei limitare ad explorationem alicujus perfectionis necessario convenientis Deo. Et sane cum Deuteronom. 6, et Matih. 4, prohibetur tentatio Dei, de hoc modo tentandi Deum videtur esse sermo. Quando enim diabolus a Christo petiit: Mitte te deorsum, non videtur petiisse ut probaret divinam potentiam, sed affectum erga ipsum, et ideo adjunxii: Angelis enim suis mandavit de te, etc. ; et tamen illi Christus respondit: Non tentabis Dominum Dewum tuum. Et haec ipsa prohibitio ostendit gravitatem hujus delicti ; est ergo peccatum inortale ex suo genere; imo vix potest esse veniale, nisi fortasse ex ignorantia, et simplicitate non omnino crassa, qua quis id faciat ex quadam inepta specie pietatis.
On this page