Text List

Caput 3

Caput 3

De tentatione dei interpretativa.

CAPUT III DE TENTATIONE DEI INTERPRETATIVA.

1. Dicendum superest de alio modo tentandi Deum interpretative et implicite, quem omnes Doctores cum D. Thoma supra ponunt; dicuntque esse, quando aliquis opere ipso Dei potentiam vel amorem explorat, quamvis hoc non intendat formaliter. Sic D. Thomas inquit, illum tentare Deum interpretative, qui, etsi non intendit experimentum de Deo sumere, aliquid tamen petit, vel facit, quod ad milul aliud est utile, nisi ad probandam De potestatem, vel bonitatem. Exempla communia sunt, si quis continuos quadraginta dies velit abstinere ab omni cibo, et potu, ut Christum imitetur; item, si quis aperto vitae periculo se exponat sine necessitate, vel noht uti mediis ordinariis, vel a Deo institutis, vel ad salutem tuendam in gravi morbo, vel ad actionem aliquam convenienter exercendam. Sic Navar., in Manuali, c. 11, n. 40, dicit peccare mortaliter eum, qui voluntarie omissa praevia meditaiione concionatur, vel qui in gravi morbo solum providentiae divinae se committit, nullo utens remedio, absque necessitate. Similiter erit grave peccatum, ad probationem alicujus veritatis miraculoso experimento uti velle, ut apud multos fuit aliquando in usu, ut paulo post attingemus. In his ergo, et similibus casibus, censetur tentari Deus interpretative propter rationem contentam in verbis D. Thomae supra relatis, qui etiam exemplum adjungit. Nam cum quis equum currere facit, ut evadat hostem, non sumit de equo experimentum; si vero absque ulla necessitate vel udühtate equum currere faciat, nihil aliud facere censetur, quam experiri equi velocitatem ; ita ergo dicit esse in praesenti.

2. Sitne in tentatione interpretativa specialis malitia contra religionem. — in hoc vero tentationis genere, licet regulariter facile sit deformitatein et malitiam invenire contra alias virtutes a religione distinctas, ut contra justitiam, si actio fiat cum periculo vitae proximi, vel alterius injusti nocumenti, vel contra charitatem, si fiat cum periculo proprio, vel contra temperantiam, aut aliam similem virtutem, si imprudenter ejus medium et necessarius actus omittatur, ut patebit facile, hoc applicando cum proportione ad exempla adaucta, nihilominus non est facile in hoc opere declarare specialem malitiam contra religionem, si non interveniat expressa et formalis intentio probandi Deum ; si autem haec intentio interveniat, jam non erit interpretativa tentatio, sed expressa. Ergo loquendo de vitio contrario religioni, nulla est interpretativa tentatio; sed illa, quae sic appellatur, vel dicetur tentatio praesumptione quadam, et non vere, vel solum materialiter, quia illa actio talis est, ut de se sit apta ad tentandum Deum. Antecedens declaratur in illo exemplo, quando aliquis ingreditur ignem ad probandam innocentiam suam; aut enim id fit sine ullo intuitu religionis respectu Dei, ex temeritate quadam, et tunc ibi nulla ratio irreligiositatis invenitur, sed solum temeritatis, et periculi propriae mortis, et publici scandali ; saepe enim continget illo modo, et innocentem comburi, et vulgarem populum decipi, dum putat illo modo probatum esse delictum, cum revera non sit, ut recte dixit Ivo, epistol. 74. Si vero illud fiat intuitu Dei, id etiam esse potest duobus modis: unus est, existimando ad divinam providentiam pertinere, non permittere in eo casu innocentem cremari, etiamsi necesse sit miraculose actionem ignis suspendere, et hinc concipiendo certam et indubitatam fiduciam non patiendi ab igne detrimentum, cum is, qui ingreditur, certus de sua innocentia sit. Alius modus esse potest, quando aliquis non habens hanc existimationem, ct spem certam, vult suo periculo experiri an Deus innocentiam hoc etiam modo tueatur et defendat. Si ergo hoc posteriori modo fiat, erit quidem tentatio Dei, non tamen interpretativa, sed satis expressa et formalis, ut ex ipsa declaratione satis constat. Non tamen solet ita fieri regulariter, sed priori modo, et de illo videntur loqui auctores, quando hanc vocant tentationem Dei interpretativam. At vero tum nihil minus esse videtur, quam tentatio Dei; nam tentatio Dei debet esse ex dubitatione, vel de perfectione Dei, vel saltem de ejus voluntate, ut supra visum est, et D. Thomas docet ; ergo, ut sit interpretativa tentatio, oportet ut sit etiam saltem interpretativa dubitatio ; ibi autem neutra invenitur, sed potius nimia certitudo, vel potius pertinacia circa credulitatem de tali futuro eventu ex speciali providentia Dei.

3. Unde confirmatur primo, quia illud potius videtur esse vitium praesumptionis, spei oppositum per excessum, et procedens etiam ex quadam fide nimia et voluntaria; et ideo videtur extreme distans a tentatione Dei, quae est ex defectu fidei vel confidentie in Deo. Confirmatur secundo, quia per hujusmodi operationem non explorat homo aliquid de Deo, nec quoad attributa, nec quoad actus ejus; sed explorat aliquid de homine, verbi gratia, an fecerit hoc delictum, necne; vel, an in hoc verum dicat, aut aliquid hujusmodi; ergo illa non est tentatio Dei, sed potius hominis. Unde tandem cessare videtur ratio D. Thomae et in contrarium revolvi ; dicit enim tunc esse tentztionem interpretativam, quando actio non est ad aliud utilis, nisi ad experimentum sumendum de Deo; at in praesenti, actio putatur utilis ad alios fines, ut ad probandam propriam innocentiam , vel ostendendam singularem sanctitatem, etiamsi fortasse ostentatio vana sit, vel certe ad confirmandam veritatem, etiam fidei, ex zelo indiscreto et temerario; ergo.

4. Ad tentationem interpretativam, necesse est ut opus fiat cum aliquo respectu ad Deum. —In hoc puncto imprimis dicendum est ad hanc tentationem Dei interpretativam, necessarium esse ut opus fiat cum aliquo respectu ad Deum, etiam ex intentione operantis. Hoc recte probat discursus factus. Declaratur praeterea ex eo quod Cajetanus. in dicto art. 1, ait formale hujus tentationis Dei interpretativae consistere in hoc, quod sine utilitate, vel necessitate respuat homo causas secundas; nam hoc non est intelligendum mere negative, quia non sufficit hoc ad tentandum Deum; debet ergo intelligi positive, scilicet, quod homo contentus sola causalitate causae primae respuat secundas ; ergo saltem hic respectus ad Deum necessarius est ad hanc tentationem. Antecedens declaratur ; nam si quis ingrediatur ignem, non ut liber evadat, sed ut comburatur, non censetur tentare Deum, sed se occidere, vel per desperationem, vel per specialem instinctum Spiritus Sancti, ut Tecla. Item qui aliquem gravem dolorem vel ulcus patitur, et respuit causas secundas, nullam adhibendo medicinam, non ut sine his causis sanetur per solam virtutem causae primae, sed quia non vult sanari, sed potius illam infirmitatem continue pati, ille non tentat Deum, quia nec formaliter nec virtute aliquid de illo explorat. Unde si imprudenter id agat, peccat quidem, non tamen contra religiouem, nec contra Dei hororem, sed contra suam salutem. Si vero ex bono fine et prudenti discretione id faciat, ut de viris spiritualibus, et Sanctis dicit Cajetanus in illo art. 1, faciet quidem opus virtutis; tamen ex objecto non facit opus religionis, sed patientiae, humilita- tis, aut aliquid hujusmodi; ergo ad tentationem interpretativam Dei non satis est respuere causas secundas, nolendo effectum, sed oportet velle effectum sine causis secundis; nemo autem est ita stolidus, ut possit velle etfectum sine ulla causa, tam secunda quam prima ; ergo qui tentat Deum, etiam interpretative, vult effectum a causa prima sine secunda ; ergo tentatio Dei fit semper saltem cum hoc respectu ad Deum. Et in hoc convenit haec tentatio Dei cum formali et expressa.

5. In tentatione interpretativa commitittur peccatum contra religionem. — Addendum praeterea est, in hoc modo operandi, peccatum committi non sclum contra alias virtutes juxta materiae capacitatem, sed etiam contra religionem. Probatur, quia in eoopere intervenit vel formalis, vel saltem virtualis imploratio divini auxilii ; sed illa est indebita, et contra rationem, et in materia quae non pertinet ad honorem Dei; ergo est irreverentia contra religionem Deo debitam, nam sive expresse, et formalter, sive interpretative, et (ut ita dicam ) in actu exercito aliquis imploret divinum auxilium, debet id facere prudenter, et juxta beneplacitum ejus. Quod autem in illo operandi modo intercedat imploratio divini auxilii, manifestum est, quia ejus intuitu homo aggreditur tale opus, etiam saepe cum periculo vitae. Unde ordinarie adjungi solet etiam expressa invocatio divini auxilii, ut constat ex multis historiis, quas erudite congerit Martinus del Rio, lib. 4 Disquisition. Magic., cap. 4, quaest. 4 et sequentibus; et moraliter vix poterit homo aliter tale opus aggredi, nam licet voce forte non oret, corde tamen implorabit Deum, in quo ita confidit ; vel certe, quamvis nec interius loquatur orando, ipso desiderio, et intentione obtinendi a Deo talem protectionem, vei cooperationem, virtualiter implorat extraordinarium Dei auxilium ad talem effectum necessarium. Quod autem ille modus invocandj Deum sit indebitus, et contra honorem ipsius Dei, probatur, quia est contra ordinem providentiae ejus. Item hoc probant omnia adducta in cap. praecedenti, respondendo ad ultimam difficultatem in fine propositam.

6. Hoc genus peccati diversum est a formali tentatione Dei. — Utrum specie differanz inter se. — Praeterea concedendum est, hunc modum peccati longe diversum esse a formali et expressa tentatione Dei, quod satis probant objectiones factae: nam formalis tentatio procedit ex aliqua dubitatione; haec vero culpa, de qua nunc agimus, procedit ex nimia confidentia. Item, illa est exploratio divinae perfectionis aut voluntatis ex intentione operantis, et ex ipsa actione; in hoc autem operce nihil exploratur de Deo, sed solum imploratur quod non oportet, saltem ex intentiione operantis. His ergo stantibus, quaestio satis speculativa est, an haec malitia, quam nunc explicuimus, sit specie distincta a malitia formalis tentationis Dei. Tamen argumenta facta videntur mihi satis persuadere esse distinctam, quia longe diversa ratione pertinet ad irreverentiam Dei, et quia procedit ex principiis et causis moralibus longe diversis. Et quod ad mores spectat, clarum est, necessarium esse in confessione aperire, an tentatio Dei fuerit expressa, vel tantum interpretativa, quia saltem necessarium est aperire intentionem, qua factum est opus quo tentari Deus dicitur.

7. Án hoc peccatum congrue vocetur tentatio Dei.—Hinc vero nascitur alia quaestio, quae in eisdem objectionibus tangitur, an recte vocetur hoc peccatum tentatio Dei, etiam interpretativa, cum nihil videatur habere commune cum propria tentatione Dei. Sed haec quaestio tantum ad modum loquendi spectat, in quo non est recedendum a communi usu. Omnes autem Theologi hoc peccatum vocant tentationem Dei, saltem cum illo addito, interpretativam ; ita etiam loquitur Augustinus in d. lib. de Opere Monach., c. 27, et 1. 22 contra Faust., c. 30, ubi regulam statuit, tentare hominem Deum, quando non vult uti debita industria. Imo etiam jura canonica ita loquuntur, quae statim referemus. hatio vero reddi potest. quia malitia hujus peccati, licet ex praesumptione proccedat, non est praesumptio, sed irreligiositas ; sicut supra dicebamus, expressam tentationem Dei, licet procedat ex infidelitate, non esse infidelitatem. Haec autem irreligiositas convenit cum formali tentatione Dei, tum quia est formalis vel virtualis petitio divini auxilii contra ordinem providentiae divinae; tum quia fit per opus de se explorativum, ut sic dicam, divinae sapientiae aut potentiae. Et ita dixit Augustinus, 16 de Civ., c. 19, quod si Abraham periculum, quantum caveri poterat, non caveret, magis tentaret Deum quam speraret in Deo. Haec ergo sufficiunt ad rationem vocis, maxime cum haec censeatur esse tentatio Dei non simpliciter, sed cum illo addito, interpretativa ; quia in eo opere Deus tentari videtur, ut dicitur in cap. ultim. de Purg. vulg., et fortasse ita etiam potest commode exponi illud Eecies. 18: Noli esse quasi homo qui tentat Deum; quod de interpretativa tentatione exponit D. Thomas, quia ille, qui imparatus ad orationem accedit, vult fructum seu effectum orationis sine mediis ordinatis a Deo, quod est interpretative tentare ipsum, ut declaravimus; et tamen ille non dicitur simpliciter tentans Deum, sed quas tentans, ut ponderai ibi Cajetanus dicens: Non nisi extenso vocabulo, irreverentia hec tentatio Dei est.

8. Probationes vulgares merito prohiberi. — Atque ex his infertur, merito prohiberi per sacros canones probationes illas, quae purgatones vulgares appellantur, ut patet ex c. Mennam, 2, q. 5, etcap. Consuluisti, et cap. Monomachiam ; item cap. 1 et 3 de Purg. vulg., et cap. Ex tuarum, de Purgat. Canonica, in quibus prohibentur purgatio, vel probatio per experimentum ferri candentis et aquae ferventis; et idem est de quibuscumque operibus vel signis, in quibus miraculosa divinae virtutis ostensio expectatur vel postulatur ad veritatis occultae probationem. Et eadem ratione prohibetur monomachia in eumdem finem facta, ut patet ex eisdem juribus, et ex Concilio Tridentino, sess. 25, c. 19, de Reform., ubi generaliter duellum prohibetur, et consequenter etiam hic casus continetur. Nam licet duellum potissime prohibeatur propter periculum et propriae mortis et homicidii alterius, tamen, quando fit in ostensionem veritatis, etiam prohibetur ratione divinae irreverentiae, quia ibi virtualiter postulatur a Deo peculiare auxilium, ut ille cui veritas favet, victor evadat, alioquin nulla esset probatio veritatis in illo opere; illud autem a Deo postulare, magna irreverentia est. Quocirca, si ea, quae diximus, considerentur, facile intelligetur haec prohiberi quia mala sunt, et non tantum esse mala quia prohibita; nam ipsa jura dicunt haec prohiberi, quia in eis tentatur Deus: tntatio autem Dei etiam interpretativa per se mala est, seciusa humana prohibitione. Et ideo nihil refert quod jura in una vel altera particulari actione loquantur, quia nihilominus prohibitio ratione materiae aequivalet universali, ut recte sensit divus Thomas 1. 2, quaest. 95, art. 8, ad 3, et3 p., quaest. 80, art. 6, ad 3; et Alexand. Alens., 3 p., q. 45, memb. 3; Abbas, Ancharanus, et alii in dicto cap. 3 de Purgat. vulgari ; Turrec., in dicto cap. Consuluisti, 2, q. 5.

9. Objectio Del Rio. — Sed objici potest, quia Deus similem delicti purgationem saepe per miracula confirmavit , ut variis exem- plis ostendit del Rio supra, sect. 3 et sequentibus ; ergo signum est non esse per se malam. Adde, quod, Num. 5, quoddam simile purgationis genus praecipit Deus in muliere suspecta de adulterio. Item iu Concilio Wormaciensi, cap. 15, et habetur in cap. Sepe, 2. quaest. 5, praecipitur ut, si furtum in monasterio committatur, fratres purgentur hoc modo, ut fratres omnes in fine missae de manu Abbatis communicent in haec verba : Corgus Domini sit mihi ad probationem hodie. Et in cap. 10 similem purgationem postulat ab Episcopo vel presbytero suspectis de gravi crimine, et habetur cap. ultim., 2, quaest. 5.

10. Satisfit. —Respondetur ad primam partem, de miraculis, vel ea accidisse in aliquibus casibus, in quibus ex speciali inspiratione divina id fieri potuit, vel certe quia Deus voluit innocentiae favere, etiamsi homines inepte id postularent ex ignorantia vel invincibili, vel etiam crassa, bona tamen intentione agendo. Ad secundam, licet Alens. supra sentiat illam fuisse permissionem tantum, non legem Dei, verius videtur placuisse tunc Deo, uti cum illo populo tali genere miraculosae probationis, et ideo tunc fuisse licitam, quia jam non erat tentatio Dei, nam erat medium ordinarium ab ipsomet constitutum. Et eadem ratione non est tentatio Dei, quoties fit ex speciali revelauone, aut aequivalente inspiratione Dei, quia tunc jam est medium proportionatum, et Deus ipse vult tale miraculum a se postulari. Ad tertiam, divus Thomas idem censet de illa purgatione per sumptionem corporis Domini, quod de aliis puargationibus vulgaribus, esse scilicet per se malam, et interpretativam tentauonem Dei, juxta cujus sententiam consequenter dicendum est errasse illud Concilium provinciale, quod plane fatetur Valentia, 3 tom., disputat. 3, quaest. 14, p. 1, in fine, ubi censet illa decreta fuisse revocata per nova jura. Alii vero censent illam probationem non esse illicitam, si auctoritate publica judicis ecclesiastici fiat, de quo videri potest Martin. del Rio, dicto libr. 4, cap. 4, quaest. 3. Et ego nullibi illam invenio specialiter prohibitam, sed solum in generali, in quantum peregrina judicia inhibita esse dicuntur in dicto cap. Ex tuarum ; neque etiam videtur esse intrinsece tentatio Dei, quia non fit ad aliquam ostensionem miraculosam, sed solum quasi in testimonium et juramentum innocentiae. Nihilominus non censeo esse convenientem propter periculum animae, et magis propter irreverentiam Sacramenti.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 3