Text List

Caput 4

Caput 4

De blasphemia, quid sit.

CAPUT IV. DE BLASPHEMIA, QUID SIT.

1. Quid sit Blasphemia. — In definienda blasphemia non conveniunt auctores, nam D. Thomas 2. 2, q. 13, art. 4, dicit blasphemiam importare quamdam derogationem alicujus excellentis bonitatis, praecipue divina ; Budaeus autem dixit blasphemiam esse execrationem, et maledictionem, seu convicium; vocat etiam nocens dictum, et sacrilegam infamationem ; unde constat, blasphemiam, ex vi suae significationis, non solum circa Deum, sed etiam circa creaturas versari posse, sicut maledictionem. Jam vero usu receptum est, ut blasphemia ad derogationem divini honoris, ac bonitatis applicata sit, ut notavit Augustinus, libr. 2 de Moribus Manichaorum, cap. 11, dicens: Zst autem Llasphemia, cum aliqua mala dicuntur de bonis ; itague jam vulgo blasphemia non accipitur, nisi mala verba de Deo dicere. Et subjungit optimam rationem accommodationis vocis: Quia de hominibus dubitari potest, Deus autem sine controversia bonus est. D. Athanas., orat. de Blasphemia in Filium hominis et in Spiritum Sanctum, dixit : Qui Ulasphemat contra ipsam Deitatem, wunge agit ; et Hugo de S. Vict., lib. de Fructu carnis et spiritus, cap. 6, dixit, Dlasphemiam esse cum quadam probrosa areligiositate, et diminutione honoris divini, vituperium ac convicium. Item sumitur ex cap. 2 de Maledicis, ubi Glossa et Doctores notant, blasphemiam esse vitium linguae, divino honori contrarium. Ex his ergo breviter sic potest blasphemia deIiniri : Est verbum maledictionis, convicii, seu contumelie in Deum ; quam definitionem per partes explicando, multa, quae ad hoc vitium pertinent, facile declarabuntur.

2. Blasphemia in locutione committitur. — Blasphemia dividitur in externam et internam. — Dicitur ergo hoc vitium esse cerbum, ad denotandum esse peccatum quod locutione commiititur. Sicut enim religio honorat Deum, non tantum factis, sed etiam lingua, laudando ipsum, et ejus excellentiam recognoscendo, ita potest etiam malitia hominis verbis inhonorare Deum; hoc ergo verbum dicitur blasphemia. Est autem duplex verbum: mentale, et externum seu sensibile; utroque ergo potest blasphemari Deus, sicut potest etiam mente et ore laudari. Et ita in praedicta definiaone verbum abatracte accipitur, unde obi- ter dividi potest blasphemia in internam et externam. Interna dicitur, quae fit locutione pure mentali. Externa, quae fit per sensibile verbum. Circa priorem, advertere oportet illam non esse in voluntate, sed in intellectu, nam locutio mentalis actus intellectus est, et ideo distinguere necesse est inter affectum blasphemiae, et blasphemiam ipsam internam. Affectus enim blasphemia proprie non est blasphemia in re, ut sic dicam, sed in voto et appetitu; et ideo licet tota malitia formalis blasphemiae sit in illo affectu, ideoque talis affectus dici possit blasphemia mentalis, sicut desiderium occidendi hominem vocatur homicidium mentale, nihilominus non est vere et realiter blasphemia, sicut desiderium occidendi non est realiter homicidium , sed morali quadam imputatione. Blasphemia autem interior est propria blasphemia in usu et executione, ut sic dicam, et comparatur ad affectum, ut objectum ejus, et respectu voluntatis dici potest actus externus, licet respectu corporis sit internus. Quod declarari potest his quae supra diximus de adoratione ; distinximus enim affectum adorandi ab adoratione etiam interna; est enim adoratio objectum aftfectus, et actus externus comparatione illius, consistitque in exhibitione signi submissionis. Sic ergo e converso blasphemia consistit in locutione verbi maledicentia contra Deum, quae interior dicitur quando sola mente fit locutio; exterior vero quando fit corpore, et tunc censetur esse consummata blasphemia.

3. An signa omnia externa conceptus explicantia comprehendantur definitione blasphemic. — Dubitari autem potest, quando blasphemia dicitur esse verbum, an intelligatur proprie de verbo oris, vel extendi etiam possit ad omnia signa, quibus mentem nostram significamus, etiamsi in factis saepe consistant. Et ratio dubitandi esse potest, quia interdum loquimur factis et signis; sic enim peccatorum confessio, quamvis ordinarie per verbum proprium fieri debeat, debet aliquando fieri per alia signa. Item D. Thomas ait blasphemiam opponi confessioni fidei; at confessio fidei non tantum verbo, sed etiam opere fit, ut in Martyribus constat ; ergo etiam blasphemia potest utroque modo fieri. Sicut enim Catholici, qui versantur inter haereticos, deferendo publice rosarium, crucem, et aliud simile signum, fidem confitentur; ita, e contrario, qui inter infideles, caeremonias eorum exerceret, vel aliis signis religiosis propriis alicujus sectae uteretur, diffiteretur fidem; ergo etiam potest quis blasphemare non tantum verbis propriis, sed etiam signis. Tandem confirmatur, quia de facto potest esse aliquod vitium hujusmodi contra religionem, scilicet, quo factis et signis inhonoretur Deus; verbi gratia, si quis in coelum expueret in signum divini contemptus, vel pulverem versus coelum jaceret, vel alio simili signo ex impositione uteretur, profecto gravissimum peccatum contra relizsionem committeret, et tamen non est aliud vitium ad quod pertinere possit, nisi ad blasphemiam, quia esset irreligiositas directe contra Deum, et non per excessum superstitionis, ut constat, sed per defectum cultus, imo per contrarietatem ad cultum, positive inhonorando Deum; ergo necesse est ad biasphemiam pertinere ; quia solum materialiter differt in modo signi; formalis autem ratio irreverentiae ac injuria eadem esse videtur: modus etiam loquendi Scriptura favet; nam 2 Esdra, c. 9, de Judaeis, cum fecissent sibi vitulum conflatilem, et dimissent : Tste est Deus Iwus , subditur : Feceruntque blasphemias magnas ; ei iterum inferius : Quia recesserunt a Deo, et projecerunt legem post terga sua. et Prophetas occiderunt ; et additur : Feceruntque blasphemias grandes. Vtem quando Judaei imposuerunt Christo chlamydem coccineam, coronam et arundinem, et genua flectebant ad eum, illudendo, et dicendo : Are, Rex Judeorum , non solum blasphemabant, proferendo haec et similia verba, sed etiam exhibendo illa signa; unde inferius ait Matth., cap. 17: Blasphemabant eum, moventes capita suc, et dicentes . Vah, etc. Utroque ergo signo blasphemabant. Similiter non tantum erat blasphemia in Christum, vocare illum malefactorcm, sed etiam cum latronibus eum crucifigere, quia per hoc inter iniquos reputatus est. ltem sicut est blasphemia verbo dicere, Eucharistiam esse communem panem, ita etiam facto id significare, ponendo illam in mensa communi, vel brutis animalibus illam praebendo, quia in re est injuria ejusdem rationis.

4. Nihilominus dicendum est verbum in illa definitione, proprie sumi pro verbo expresse significante ex impositione: ita sentit D. Thomas supra, et clarius Alens., 3 p., q. 13, memb. 6; Navar., in Manual., cap. 11, n. 81; et constat ex communi usu, ex quo sumenda esi vocum significatio; blasphemia enim vitium linguae apud omnes significat, ut patet ex omnibus qnos in principio hujus capitis citavimus. Declarari etiam potest a con- trario ; nam laus divina tantum proprio verbo fit; quamvis enim Deus aliis gestibus, et actibus corporis adorari possit, tamen propria iaus actus est oris, juxta illud Psalm. 33: Semper laus ejus in ore meo. Unde D. Thomas 2. 2. quaest. 103, art. 1, ad 3, differentiam constituit inter laudem et honorem, quod laus consistit in solis signis verborum, honor autem in quibuscumque externis signis; sic ergo blasphemia proprie dicta, quae laudi Dei opponitur, tantum verbis exprimitur. Item blasphemia non tantum iuhonorationem continet, sed etiam infamationem; dicitur enim esse sacrilega infamia ; infamatio autem non fit sine verbo; ergo et blasphemia proprium verbum requirit. Denique alias idololatria et omnia similia vitia possent dici blasphemia, quod constat non ita esse proprie loquendo, quamvis per metaphoram interduni fortasse ita appellentur. Cum autem dicimus blasphemiam exteriorem consistere in proprio verbo, non solum de verbo prolato , sed etiam de verbo scripto intelligendum est, quia verbum scriptum tam expressam significationem habet sicut prolatum, et loco illius substituitur, et ita de utroque verbo dicitur Sennacherib, 2 Paralip. 32: Alia multa locuti sunt servi ejus contra Dominum Deum, epistolas quoqgue scripsit plenas blasphemie in Dominum Dewumn Israel, et locutus est adversus eum.

5. Solvuntur argumenta oppositee partis.— Ad primam autem rationem dubitandi respondetur, ad blasphemiam non quamcumque significationem, sed expressam requiri; ut, licet in aliis confessionibus interdum sufficiant signa minus expressa, tamen in blasphemia ex peculiari ratione sua semper requiritur expressum signum, sicut de laude Dei dictum est. Unde propria ratio blasphemiae non consistit in quacumque confessione alicujus erroris, sed in maledictione et convicio Dei, et ideo dicemus infra, formaliter ac per se non opponi confessioni fidei, sed divinae laudi et benedictioni, et ideo non omnis actio vel signum externum contrarium confessioni fidei est blasphemia, sed esse poterit infidelitas, vel idololatria, aut quidpiam simile. Ad alteram confirmationem respondetur, de facto non esse inter homines usum talis signi separati a verbo blasphemiae, et ideo simpliciter blasphemiam dici consistere in verbo. Si tamen fingeretur aliquod tale signum, usus illius sine dubio reduceretur ad blasphemiam, ut argumentum recte probat ; tamen non ha- betur ratio illius, quia (ut dixi) non est in usu, et licet esset, quasi nihil reputaretur respectu verborum, quia, ut dixit Augustinus, lib 2 de Doct. Christiana, cap. 3: Omnia signa verlis comparata, paucissima sunt ; quae verba in simili puncto adduxit D. Thomas 2. 2. q. 72, art. 1, et ex illis concludit contumeliam inter homines, proprie loquendo, in verbis consistere, quia verba inter homines habeni principalem vim significandi, quamvis extenso nomine. possit etiam factis fieri. Sic ergo potest dici de blasphemia, loquendo (ut ita dicam ) de possibili; nam de facto, ut dixi, nullus videtur esse usus talium signorum, quae sine verbis habeant hujusmodi impositionem. Unde etiam in Scriptura, quoties alicul peccato, quod videtur in facto consistere, tribuitur nomen Dlasphemia, semper est ratione alienjus verbi adjuncti ; ut Judaei dicuntur blasphemasse, quando fecerunt vitulum conflatilem, quia simul dixerunt: H sunt dii tui Israel, qui te edumerunt de terra Agypti, Exod. 32. Et similiter quando illudebant Christo, semper adjungebant verba contumeliae, ut est illud: Ave, Rex Judeorum, ct illud: Vah, qui destruis templum Dei, etc. Aliae vero injuriae, quas Christo fecerunt, et quae de Eucharistia in ultimo argumento proponuntur, non consistunt in factis, ut signa sunt, sed ut facta sunt ; et ideo non habent rationem blasphemisae, etiam extenso vocabulo, sed insignis cujusdam sacrilegii, seu injuriae, quae ad sacrilegium reducenda est, quatenus proxime versatur circa rem vel corpus creatum, quamvis, prout est contra personam divinam, major quaedam irreligiositas esse videatur , ut dicemus infra tractando de sacrilegio.

6. Aliquorum opinio proponitur.— Secundo loco, dictum est in definitione, blasphemiam esse vcerbum convicii, contumelie, aut maledictionis in Deum. Circa quam partem advertendum est, quosdam sensisse veram blasphemiam tantum esse in verbo, quo divinae majestati, potestati aut bonitati aliquid detrahitur, ut fit quando negatur aliquid de Deo quod ei conveniat, aut affirmatur quod ei non conveniat, aut quando id, quod pertinet ad propriam excellentiam Dei, alteri tribuitur ; convicium autem, maledictionem, aut contumeliam contra Deum, non nisi improprie dici blasphemiam. ita videtur sentire D. Thomas 2. 2, q. 13, art. 1; nam ibi in corpore, et ad 3, solum illo priori modo explicat verba blasphemiae; videturque in hoc fundari, quod blasphemia opponitur confessioni fidei; fidei autem confessioni non opponuntur convicia et maledictiones, sed falsae assertiones. Et in hanc sententiam propensus est Covarruvias, licet tandem in ea non persistat, in c. Quamrvis, de Past., 1 p., S 7, n. 8. Et potest tandem suaderi, quia falsitas est de ratione blasphemiae; sed falsitas non invenitur proprie nisi in propositione, qua affirmatur aliquid, vel negatur, non vero in simplici convicio, vel maledictione, per verbum optandi aut imprecandi; ergo.

7. Rejicitur precedens opinio. — Prima pars conclusionis probatur. — Nihilominus recte dictum est, blasphemiam esse verbum maledictionis, convicii aut contumeliae ; nam quodhbet hujusmodi verbum, in Deum pro! atum, est vere ac proprie blasphemia, et e converso omnis blasphemia in aliquo ex illis verbis continetur. Prior pars patet primo, ex cap. 2 de Maledicis, ubi absolute dicitur, blasphemiam proferri. quando lingua contra Deum vel Sanctos relaxatur ; idem apertius tradunt August. et Hugo Victor., in principio eitati; D. Thomas etiam in dicto art. 1, arg. 1, dicit blasphemare, esse contumeliam vel aliquod convicium inferre in injuriam Creatoris. Idem sentiunt ibi aperte Cajetanus, et alii expositores et juris interpretes, quorum plures refert Covarruvias supra, et ipse tandem dicit omnem hanc esse veram blasphemiam, et debere maxime habere nomen blasphemiae, et eodem jure eisdemque constitutionibus adaequandum fore. Ratio denique est, quia in his omnibus est malitia irreligiositatis directe contra Deum, et per verbum inhonorativum Dei (ut sic dicam ); ergo in omnibus illis est vera mahtia blasphemiae.

8. Confirmatur secunda pars conclusionis.— Altera vero pars probatur, explicando varios modos quibus blasphemia proferri potest, qui in genere in duos distingui possunt : unus est, quando per verba indicativi modi derogatur divina excellentia aut potentiae; alius est, quando per verba execrationis, ignominiae aut contumeliae, divino honori injuria infertur. Prior modus subdividitur in illos tres a D. Thoma positos, scilicet, quando affirmatur aliquid de Deo quod illi non convenit, aut negatur quod convenit, aut creaturae tribuitur quod est proprium Dei; nam per hoc etiam derogatur excellentiae divinae, dum aequatur creaturae ; et talis fuit blasphemia eorum, qui dixerunt : Zsti sunt Di tui. Similiter, quoties Christus videbatur sibi usurpare quae sunt propria Dei, ut remittere pcccata, sedere a dextris Dei, etc., de blasphemia a Judaeis accusabatur, ut Matth. 9 et 26. Omnes autem hi tres modi ad maledictionem pertinent ; non enim sumitur maledictio tantum pro imprecatione alicujus mali, sed in universum pro locutione cujuscumque mali, juxta illud Psal. Ti : Et male loculi sunt de Deo, et diuerunt : Nwunquid poterit Deus parare mensam in deSerto, etc.? Ex quibus verbis etiam constat, ad hoc genus blasphemiae pertinere, non solum falsum aliquid de Deo proferre, sed etiam in dubium revocare quae pertinent ad perfectionem ejus, ut ad omnipotentiam , sapientiam, justitiam, etc. Posterior modus blasphemandi de Deo interdum fit per verba optandi, aut desiderandi, aut imprecandi Deo malum aliquod, vel carentiam alicujus boni, ut cum aliquis Deo ipsi maledicit, aut aequivalentia verbo execrationis in eum profert, quorum aliqua specialia exempla infra adhibebimus; aliquando vero blasphemia committitur, ignominiose nominando ea quae Deo conveniunt, praesertim secundum humanitatem, et secundum inferiores et obscuriores partes ejus ; omnia enim haec verba cedunt in contumeliam Creatoris, et ideo propriissime blasphemia suni.

9. Objectio. — Solutio. — Accommodatur solutio.—bices: blasphemia tantum est, quando aliquid falsum contra divinum honorem et excellentiam profertur, unde falsitas censetur esse de ratione biasphemiae, ut Cajetanus notavit , dicta quaest. 13, art. l, ex D. Thoma ibi, in corpore, et ad 1 et 3. Unde definiri solet blasphemia, ut sit oratio per quam de Deo falsa dicuntur, ut videre licet in Alex. Alens., q. 131, m. 1. At vero falsum non profertur nisi per verbum indicativi medi, non optando aut desiderando. Et similiter nominando vera membra corporis Christi, non significatur falsum, etiamsi irreverenter significentur; ergo his modis non committitur blasphemia. Ad hoc respondet Cajetanus, in omni verbo blasphemiae inveniri falsitatem, sed non eodem modo; proprie enim ac formaliter invenitur in blasphemia enunciativa, ut per se constat ; in aliis autem dicit esse virtualiter, seu in actu exercito. Ut in blasphemia optativa seu imperativa, non quidem enunciatur aliquid falsum, tamen appetitur id quod esse non potest , aut non decet, ut, verbi gratia, Deum non esse beatum, aut habere malum aliquod, aut ignominia affici, vel quid simile. Et similiter, qui vera Christi membra ignominiose nominat, in actu exercito dicit ea esse vituperabilia et contumelia digna, quod falsum est, licet sit verum in Christo esse talia membra. Haec Cajetani responsio sustineri quidem potest; est tamen nimis metaphorica ei generalis, nam hoc modo etiam, qui odit Deum, in actu exercito falsum significat, nam virtute dicit Deum esse odio dignum, quomodo in universum dictum est : Errant qui 0perantwur malum, Prover. 14. Nec enim in illis blasphemiis alius error, nisi pure practicus, reperitur ; nam qui ex ira vel odio in Deum profert verba optantis malum illi, non sentit illud esse possibile aut decens, sed appetit, licet sit impossibile et indecens, ut satisfaciat furori suo. Et similiter, qui verenda Christi membra contumeliose nominat, non dicit etiam in actu exercito illa membra esse vituperabiiia, id est, digna vituperio, sed facto tantum vituperari posse ad explendum inordinatum affectum. Error ergo qui ibi intervenit est mere praticus, qui omnibus vitiis inordinati atfectus communis est. Ideoque simplicius responderi potest, negando falsitatem aliquam esse de speciali et propria ratione blasphemiae, ut sic. Nulla enim ratione haec necessitas probatur, et argumentum factum oppositum sufficienter persuadet; et in hanc partem magis inclinat Alensis supra, et tenet aperte Azor, tomo 1, lib. 9, c. 28, q.1 et 2; etex dicendis amplius constabit.

10. Blasphemia solum cadit in Deum. — Tertio, additum est in definitione, blasphemiam esse verbum contumeliae in Deum, ut per hanc ultimam particulam determinaretur hoc peccatum ad speciem vitii religioni contrarii; sicut enim religio habet Deum pro objecto cu, et sicut laus, non quaelibet, sed Dei, est actus religionis, ita blasphemia, de qua tractamus, in Dewm est. Quamvis enim nomen blasphemiae interdum latius sumi soleat, nihilominus, ut supra ex Augustino notavi, jam est applicata illa vox ad maledictionem de Deo, qui solus summe bonus est. Ac per hoc distinguitur blasphemia a maledictione, convicio, aut contumelia in hominem prolatis; nam illa sunt peccata contra justitiam, vel charitatem proximi, non contra religionem Dei.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 4