Caput 5
Caput 5
Quotuplex sit blasphemia.
1. Variae solent hujus vitii tradi partitiones, quae obiter fere tactae sunt ejus definitionem explicando; duae tamen indigent peculiari declaratione , quas hic breviter attingimus. Primo itaque dividi potest blasphemia, in eam quae est contra Deum et contra Sanctos. Haec divisio colligi potest tum ex cap. 2 de Maledicis : Si quis (ait) contra Deum, vel aliquem Sanctorum suorum, et mazime Beatam Virginem, linguam in blasphemiam publice relazare preesumpserit ; tum ex Glossa, in id ad Ephes. 4: Blasphemia auferatur a vobis, quae addit : In Deum et in Sanctos; tum denique ex D. Thoma, dicta q. 13, art. 1, ad 2, ubi Cajetanus non solum dicit esse blasphemiam in Sanctos, sed etiam dicit esse ejusdem speciei.
2. Sed occurrit difficultas, quia haec divisio videtur contraria definitioni. Diximus enim in definitione, blasphemiam esse contra Deum; in hac autem divisione dicimus etiam esse contra Sanctos : aut ergo hoc falsum est, aut definitio non convertitur cum definito. Propter hoc aliqui addunt in definitione : Contra Deum, vel Sanctos, ut videre livet in Navar., d. numero octogesimo primo. Verumtamen non est necessarium : dicimus enim verbum maledictionis vel contumeliae in Sanctos, non esse propriam blasphemiam, nisi quatenus est aliquo modo in Deum prolata, quia nimirum in Sanctis suis maledicitur Deus; ita respondet Alens., dicto memb. 1, et idem fere habet D. Thomas, dicta solut. 2. Ait enim, quod sicut Deus in Sanctis suis laudatur, in quantum laudantur opera quae Deus in Sanctis efficit , ita et blasphemia quae fit in Sanctos, ex consequenti in Dewn redundat. Et simili modo dixit idem Sanctus 2. 2, q. 76, art. 2, maledicere rebus irrationalibus, in quantum sunt creatura Dei, esse peccatum blasphemia. Et idem dicit de detractione creaturae, ibidem, art. 4, ad 1, quia talis maledictio aut detractio creaturae, ut est opus Dei, redundat in Deum : Ft sic habet (inquit) rationem blasphemic. Juxta hanc ergo doctrinam, etiamsi maledictum in Sanctos blasphemia sit, nihilominus non est diminuta definitio; nam etiam illa blasphemia est in Deum, imo sub ea tantum consideratione habet propriam rationem blasphemiae. Erit ergo illa particula intelligenda, quod blasphemia sit in Deum, vel in se, vel in Sanctis et creaturis suis.
3. Instantia. — Sed nondum est evacuata tota difficultas, quia adoratio Sanctorum simpliciter distinguitur ab adoratione Dei, licet possit Deus in Sanctis adorari ; ergo similiter blasphemia Sanctorum est distincta a blasphemia Dei, etiamsi possit Deus in Sancus blasphemari; nam contrariorum eadem est ratio. Quae difficultas petit, an verba contumeliae vel injuriae, in Sanctum simpliciter prolata, ex se seu ex vi talis objecti contineant veram malitiam blasphemiae contra Deum, aut tunc solum quando sic loquens formalitcr intendit Deum ipsum inhonorare in Sancto suo. Cunstat enim utrumque modum operandi esse possibilem, et inter se multum differre, cum intentio moraliter distinguat operationes ; quando ergo homo operatur ex formali intenuone blasphemandi Deum in Sanctis, optime procedit responsio et doctrina data; quia nemo dubitat quin tunc injuria principaliter fiat Deo, et consequenter illa sit propriissima blasphe mia religioni Dei contraria.
4. Difficultas ergo est, quando simpliciter convicium profertur in Sanctum, nihil aliud intendendo, nisi contumeliam talis personae. Videtur enim tunc actio illa solum esse contra virtutem illam qua honoramus Sanctos, quae non est religio, sed dulia. Quia, sicut cultus Sanctorum, absolute illis datus, non est cultus Dei, nec virtutis religionis, ita nec blasphemia prolata in Sanctum illo modo., est vere et proprie blasphemia Dei, nec contra relgionem ejus. Quod ex verbis D. Thomae supra citatis confirmari potest; aequiparat enim blasphemiam laudi. At vero laus alicujus Sancti, nisi expressis verbis, vel saltem ex formali intentione operantis extendatur ad Deum, non est propria laus Dei, neque habet aliam honestatem nisi duliae; ergo similiter blasphemia in Sanctum ex vi objecti, et seclusa speciali intentione operantis, non habet propriam malitiam blasphemiae, quae est contra Deum, sed tantum inobservantiae contra Sanctos. Denique maledictio creaturae irrationalis, secundum se et absolute facta, non est blasphemia, sed est vana et illicita actio, ut dixit D. Thomas, dicta q. 76, art. 2. Unde, ut sit blasphemia, necessarium est ut sit maledictio creaturae, ut creatura Dei est. Non videtur autem posse creatura maledici sub hac ratione, nisi ex prava intentione maledicentis. Et fortasse ideo addidit D. Thomas, dicta q. 76, art. 4, ad 1, talem maledictionem per accidens habere rationem blasphemiae, id est, ex intentione et relatione operantis, non ex vi operis seu objesti; ergo simili modo contumelia aut maledictio, in Sanctum prolata, per se et ex vi objecti non est proprie blasphemia, sed tantum ex intentione et relatione operantis.
5. Quid recentiores aliqui in hoc sentiant. — In hoc puncto aliqui moderni auctores : fatentur, convicium prolatum in Sanctum simpliciter et absolute spectatum, utin sanctitatem excellentem, non habere propriam malitiam blasphemiae religioni contrariam, propter rationem factam ; et ideo, ut contumelia irrogata Sanctis habeat rationem blasphemiae in Deum, necessarium esse existimant ut versetur circa Sanctos, quatenus habent aliquem respectum ad Deum ; non tamen postulant formalem intentionem inferendi Deo injuriam, sed satis esse putant si Sancti apprehendantur cum aliquo respectu ad Deum. Alii vero auctores simpliciter et sine distinctione asserunt, contumelias Sanctorum, praesertim defunctorum et cum Christo regnantium, esse veras et proprias blasphemias in Deum, quacumque intentione fiant, dummodo suffticienti advertentia et libertate proferantur. Ita loquuntur Alensis, D. Thomas, Cajetanus supra, et in Sum,, verb. Blasphemia , et ibid. Armilla, Sylvest. et alii Summistae; et Navar., d. c. 12; et Covar., d. S7, n. 9; et favet jus in dicto cap. 2, de Maledicis, nam absolute eodem modo loquitur. Et quamvis possit dici, non omnem blasphemiam juridicam csse proprie et in rigore blasphemiam, ut Sylvester indicat, nihilominus verisimilius est jnus ipsum considerasse praecipue injuriam, quae in Deum ipsum redundat per hujusmodi contumeliam in Sanctum, et ideo illam ut propriam blasphemiam dammnasse. Probabiliter ergo defendi potest haec sententia. Et declarari potest ex generali regula, quod ad eontrahendam maiitiam non est necessaria formalis intentio, sed sufficit interpretativa, quando in objecto ipso est sufficiens fundamentum ita enim est in praesenti; nam Sancti, ex vi sui status, habent quasi intrinsecam habitudinem ad Deum ; et ideo si contumelia afficiantur, injuria transit in Deum ipsum, etiamsi hoc formaliter non intendatur, vel licet illa habitudo expresse non consideretur, sicut considerari posset et deberet.
6. Tripliciter contumeliam proferri posse in Sanctos. — Itaque in tribus modis potest contumelia in Sanctum proferri. Primo, expresse cogitando simul de Deo, et intendendo honori ejus detrahere in Sancto suo; et tunc est formalissima blasphemia Dei, ut per se constat, quia non ex sono verborum, sed ex significatione et animi intentione malitiam suam desumit. Hic tamen modus blasphemandi Sanctos rarissimus est, et ideo non possumus ad illum tantum modum limitare hanc blasphemiam Dei in Sanctis suis. Secundo, potest quis cogitare de Sancto cum aliqua expressa habitudine ad Deum, scilicet, peculiaris amici, aut ministri ejus, vel quid simile, et nihilominus voluntarie in Sanctum proferre verba contumeliae; et tunc etiam censetur injuria transire in Deum, et ideo habet propriam malitiam blasphemiae, quia ratione illius vinculi, quod inter hanc personam et Deura consideratur , in Deum cadit opprobrium, etiamsi hoc formaliter non intendatur. In quo minus requiritur ad injuriam quam ad cultum et honorationem, quia bonum est ex integra causa, et ideo requirit intentionem magis formalem. Tertio igitur fieri potest ut cogitatio de Sancto non sit expresse respectiva in ordine ad Deum, sed solum de illa excellentia sanctitatis, in qua talis respectus fundatur ; et tunc licet imperfectior sit blasphemia in Deum, tamen indirecte participare videtur eamdem malitiam, quia ad hanc sufficit voluntas talis objecti, quod de se cedit in opprobrium Dei. Item quia si formalis intentio inhonorandi Deum non est necessaria, etiam expressa cogitatio illius habitudinis non erit necessaria ad incurrendam malitiam blasphemiae, quia ad voluntarium indirectum, satis est quod potuerit et debuerit cogitari. Ratio autem in contrarium facta solum suadet, esse in illo actu malitiam contra duliam, quod fatemur ; addimus vero etiam esse in illo maltiam contra religionem, neque enim haec duo repugnant ; qualis autem sit illa malitia, explicabimus amplius capite sequenti.
1. Secunda blasphemiee divisio. — Altera divisio blasphemiae est in haereticalem, et simplicem, seu non haereticalem ; quae divisio ess maxime necessaria ad explicanda jura quae ferunt poenas contra blasphemos, ut paulo post videbimus. Dicitur autem blasphemia haereticalis, quae haeresim seu falsitatem contra fidem formaliter aut virtualiter continet et significat. Hujusmodi est omnis blasphemia enunciativa, sive affirmando, sive negando aliquid de Deo, quod fides docet, vel etiam tribuendo creaturae id quod secundum fidem soli Deo convenit, vel de his etiam dubitationem ostendendo. Item ad blasphemiam haereticalem pertinent nomina quaedam convicii Deo attributa, ut si quis eum nominet injustum, ignorantem, vel quid simile; nam licet expresse id:non affirmetur enunciando et componendo, sed simpliciter ita nominando, nihilominus virtüte satis affirmatur, quod ita proiertur. In hoc etiam ordine ponuntur illae blasphemiae gravissimae, quae his verbis solent proferri: IVon credo in Deum, discredo, abnego, vulgo, reniego, et omnes aequivalentes, quia omnia haec formam infidelitatis habent, ut bene notavit Soto, lib. 8 de Just., quaest. 2, art. 3. Blasphemia autem non haereticalis dicitur omnis illa, quae nec formaliter nec virtute continet falsitatem quasi speculativam contrafidei veritatem, ut sunt omnes blasphemiae quae proferuntur per modos optandi, imperandi, aut imprecandi; item quae fiunt nominando aliquid, quod in Deo verc reperitur, tamen per modum contumeliae et irrisionis. Nam in his omnibus solum est quaedam falsitas practica, quae non opponitur fidei; et ideo non sunt ita haereticales blasphemiae, sicut priores.
8. Alique vulgares blasphemie expenduntur. —Et ad hunc ordinem pertinent multa vulgaria verba blasphemia, ut, Displiceat Deo; Ad despectum Dei; Per vitam Dei, e similia, quia per haec non indicatur infidelitas, sed contemptus quidam Dei ; nam verbum illud quod sermone vulgari dicitur, Pesse, etc., non tam est aflfirmantis, quam imprecantis ; per aliud autem verbum vulgo, A despecho, etc., non significatur aliquid fieri posse contra efficacem Dei voluntatem ; sed vel significatur voluntas faciendi aliquid, etiamsi Deo displiceat eo modo quo displicere potest, per antecedentem voluntatem , aut signi , quae nihilominus est magna irreverentia, et magnus contemptus ; vel certe profertur etiam per modum imprecationis, optando Deo displicentiam, vel taedium de tali re, ut Soto etiam indicat; illud autem verbum vulgare Por vida, eatenus blasphemiam continet, quatenus execratorium verbum est, quasi subjiciendo vitam Dei defectioni et morti, nisi ita sit aut eveniat quod affirmatur ; et ita in his non est proprie falsitas speculativa, quae ad infidelitatem spectat, sed gravissima injuria et contumelia Dei, et ideo haereticales non sunt, ut censuit etiam Salzedo, ad Practicam Bernardi, c. 100, S Ft quia. Multa etiam de his blas- phemiis in particulari legi possunt in Covar., d. S 7, n. 9. Ex dictis vero a nobis sufficienter patet ratio et distinctio utriusque membri, quae magis ex sequenti capite patebit.
On this page