Text List

Caput 6

Caput 6

Qualis et quanta sit malitia blasphemue.

CAPUT VI. QUALIS ET QUANTA SIT MALITIA BLASPHEMUE.

1. Blasphemia ea suo genere mortale peccatum est. — Imprimis certum est hoc peccatum mortale esse, et ex suo genere gravissimum. Ita docet D. Thomas, dicta q. 13, art. 2, et 3 p.. q. 86, art. 5; Alex. Alens., dicta q. 13, memb. 3 et 5, ubi blasphemiam et homicidio et perjurio praefert ex genere suo; et idem sentiunt communiter Theologi et Summistae. Est autem advertendum, ad propriam mahtiam blasphemiae, necessarium esse ut verba blasphemiae formaliter, seu significative et serio proferantur ; nam si quis materialiter referat verba blasphemiae, constat de se nullum esse peccatum. Quod si ex levitate animi joco illa proferat , esse quidem poterit peccatum levitatis, et alicujus irreverentiae, assumendo nomen Dei in vanum ; non tamen est propria blasphemia, de cujus ratione est, ut formaliter proferatur per modum convicii aut maledictionis in Deum; et ideo si humano modo fiat, semper est gravissimum peccatum.

2. Blasphemia non potest esse venialis eq sola levitate materie. — Ft quidem, quod attinet ad gravitatem absolutam , manifestum est illam esse mortalem, nec posse esse venialem ex sola levitate materiae, nisi accedat etiam surreptio et indeliberata voluntas ; nam ex hoc capite clarum est hoc peccatum esse posse veniale, et ita fatentur omnes: contingit antem id duobus modis. Primo , quando quis ex subita passione aut motione prius protulit verbum, quam adverteret sensum, vel significationem ejus, secundum quam blasphemiam continet ; tunc enim non profert voluntarie ac formaliter blasphemiam, sed tantum materialiter verbum de se blasphemum ; et ideo excusatur a culpa gravi, ut notavit Cajetanus, verb. Blasphemia. Secundo, solet hoc accidere ex quadam prava consuetudine, quae licet de se non excuset, praesertim quandiu voluntaria est, nihilominus si in ipso actu revera tollat advertentiam rationis, ita ut homo prius loquatur, qnam advertere possit quid loquitur, tunc in actu non est nova malitia praesertim moralis ; sicut si per vehementem passionem, perturbantem et impedientem ple- num rationis usum, similia verba quis proferret. Extra casum autem vel casus hujusmodi inadvertentiae, semper tale peccatum mortale est, ut bene Cajetanus supra dixit.

3. Non est gravius peccatum blasphemiee, omni alio. — De gravitate autem comparativa hujus peccati, cum gravissimum esse dicitur, non est existimandum esse siipliciter gravius omni alio peccato; nam simpliciter gravius est odium Dei, et peccatum haeresis etiam est majus, ut statim dicam: imo etiam desperatio gravius peccatum est ex genere suo, quia sicut virtutes Theologales excellentiores sunt virtute religionis, ita peccata illis contraria es genere etiam suo deteriora sunt, quam blasphemia, quae religioni opponitur, ut jam videbimus. Inter peccata autem religioni opposita, hoc videtur esse maximum ex suo genere, quia directe opponitur divinitati, et excellentiae ejus secundum se, eique non solum negat debitum cultum, sed etiam summam irreverentiam et injuriam infert, quantum potest, et quasi aperto marte, ut sic dicam, belIum Deo indicit. Cum enim homo non possit Deo in se malum aliquod inferre, exacuit linguam contra Deum per blasphemiam, unde Hieronymus, Isaiae 18: Nihil ( inquit ) horribilius blasphemia, quae ponit in eacelsum os sun ;omne quippe peccatum comparatumn blasphemiee levius est. Et ideo Deus in Scriptura maxime hoc vitium detestatur, et illud gravissime punit, ut patet Levit. 24, ubi lapidibus obrui praecipitur blasphemus, et Isai. 37, 4 Reg. 19, et 2 Mach. 15, et saepe alias, leguntur gravissimae et extraordinaria vindictae, quas propter hoc vitium Deus de hominibus sumpsit.

4. Quomodo blasphemia distinguatur ab infidelitate. — Ratio dubitandi. — Ut autem propria malitia hujus vitii magis explicetur, nonnulla dubia explicanda sunt. Primum ac praecipuum est, quomodo blasphemia ab iunfidelitate distinguatur; et ratio dubitandi est, quia D. Thomas 2. 2, q. 13, hoc vitium ponit ut contrarium confessioni fidei ; confessio autem fidei non est actus religionis, sed est actus fidei exterior; ergo malitia blasphemiae est contraria fidei, saltem quoad cxteriorem actum. Unde idem D. Thomas, eadem quaest., art. 3, ex eo quod hlasphemia opponitur confessioni fidei, concludit habere in se gravitatem infidelitatis, et aggravari ex eo quod prorumpit in verba contumeliae , et maxime si accedat detestatio voluntatis : Sicut a contrario (inquit) laus fidei augetur , sv accedat Dei amor , et prorumpat in laudem Dei. Et augetur difficultas, nam idem divus Thomas, in d. artic. 1, ait per blasphemiam derogari divinae bonitati , affirmando de illa quod ei non convenit , vel negando quod convenit: Quod ( inquit ) potest contingere duplciter - uno modo secundum solam opinionem intellectus, alio modo conjuncta quadam affectus detestatione ; et subjungit: Hujusmodi ergjo derogatio divine bonitatis vel est secundum intellectum tantum , vel etium secundum affectum : si consistat tantum in corde, est cordis blasphemia ; si autem exterius prodeat per locutionem, est oris blasphemia, et secundum hoc blasphemia confessioni opponitur. Ergo juxta hanc doctrinam blasphemia interior non differt ab haeresi seu infidelitate, et blasphemia exterior non differt ab externa negatione fidei ; haec enim proprie opponitur contrarie confessioni fidei.

5. Blasphemia neque est infidelitas , neque illan supponit. — Probatur primum. — ObJectic. — Respondetur. — Haec difficultas non tam in re ipsa consistit, quam in doctrina et verbis divi Thomae, in quibus explicandis multa dicit Cajetanus. Nos autem primo explicabimus rem ipsam, et inde constabit quid ad D. Thomam dicendum sit. Primo ergo loquendo de blasphemia secundum totam latitudinem suam, manifestum est blasphemiam, ut sic, nec esse infidelitatem propriam, neque illam praesupponere, neque etiam esse semper contrariam confessioni fidei. Primum patet, quia propria infidelitas consistit in sentiendo aliquid falsum de Deo, quod per se spectat ad mentem et intellectum ; manifestum autem est blasphemiam non consistere in falsa opinione de Deo, nam catholicus potest esse blasphemus , et Demones credunt , et contremiscunt, et nihilominus maxime sunt blasphemi, ut D. Thomas supra, art. 4, docet. Dices: licet non omnis blasphemia sit infidelitas, tamen e converso infidelitas ipsa blasphemia quaedam est, saltem mentalis, si infidelitas in mente tantum sit. Respondetur falsum hoc esse, ut etiam Cajetanus, d. art. 1, notavit, quia sentire falsum de Deo est infidelitas, non blasphemia ; nam blasphemia, ut diximus, consistit in iocutione contumeliosa Dei, non in ipso sensu, vel opinione falsa de Deo. Et declaratur, nam in fide duo sunt, scilicet, assensus intellectus, et voluntas assentiendi, quae voluntas distinctae honestatis est a voluntate honorandi vel colendi Deum. Haec ergo duo cum proportione inveniuntur in infide- litate seu haeresi, scilicet, error intellectus contrarius veritati assensus fidei, et voluntas ita sentiendi de Deo, contraria voluntati credendi; ergo voluntas haec sentiendi aliquid de Deo, quod falsum est, formaliter loquendo, non est voluntas blasphemandi Deum, aut injuriam illi inferendi; sic ergo infidelitas interior non est blasphemia.

6. Probatur secunda pars assertionis. — Quod vero neque ad blasphemiam necessario supponatur, eodem argumento convincitur, quia in credentibus invenitur blasphemia. Et hoc evidentius constat in blasphemia non haereticali, quia per illam ron profertur aliquid falsum de Deo, ut capite praecedenti visum est ; ergo non est cur talis blasphemia necessario supponat in mente errorem contra fidem: nam error practicus, qui in tali blasphemia involvitur, non est fidei contrarius. Unde in aliis etiam peccatis inveniri potest, ut supra declaratum est. Imo hinc etiam constat, saltem ratione hujus blasphemiae, vere dictum esse blasphemiam non semper esse contrariam confessioni fidei, quia ubi nihil falsum profertur contra fidem, non negatur fides etiam ore; ergo nec peccatur contra fidei confessionem; sed per hanc blasphemiam non profertur aliquid falsum, quo fides negari videatur ; ergo illa non est contraria confessioni fidei. Minor patet, quia qui dicit aliquid verum de Deo, tamen per irrisionem et contumeliam. vel qui malum aliquod Deo imprecatur, non confitetur exterius aliquid contra fidem, sed solum ostendit pravum suum affectum erga Deum. Neque obstat quod hujusmodi blasphemus in actu exercito se gerat erga Deum tanquam contemptibilem, vel mali capacem, quia per hoc non confitetur Deum esse contemptibilem, seu capacem mali; igitur malitia blasphemiae non haereticalis, per se ac formaliter non opponitur confessioni fidei, sed religioni et laudi Dei. Et ideo Tolet., lib. 4 Instruct., c. 12, aperte fatetur se in hac parte a D. Thoma dissentire. Alii vero illum intcerpretantur, ut loquatur late de confessione fidei, prout oratio et laus Dei potest dici quaedam fidei confessio. Ita Bannez, dicta q. 13. Et fere idem habet Valent. supra, puncto 2. Alii autem putant, D. Thomam non in universum de blasphemia locutum fuisse, sed de blasphemia haereticali, quod probabile est, et tenet Azor, lib. 9, cap. 28, quaest. 1.

1. Blasphemia heereticalis habet malitiam religioni contrariam distinciam ab infidelitate. — Sed de blasphemia etiam haereticali dicen- dum est, habere propriam malitiam religioni contrariam, et distinctam ab ea quae est in infidelitate interna vel externa, licet seepius cum illa conjuncta sit. Probatur, quia etiam haec blasphemia non semper procedit ab interiori infidelitate, ut omnes fatentur nam potest quis ira vel alio animi dolore Deum vocare injustum, aut improvidum, non quia ita de illo sentiat, sed solum ut vel illo mendacio vindictam de illo sumat, quatenus potest. Quod exemplo humano aperte declaratur; interdum enim, ut unus homo alteri contumeliam faciat, eum vocat stultum, vel Judaeum, etiamsi talem opinionem de illo non habeat, imo etiamsi sciat esse mendacium, quia de hoc nihil curat, dummodo illi injuriam faciat. Ita ergo se habet hujusmodi blasphemus erga Deum, et ita etiam Daemones blasphemant Deum, et, ut credibile est, eum vocant injustum, invidum, licet revera haec de ipso non credant ; sic ergo manifeste distinguitur et separatur blasphemia haereticalis ab infidelitate et haeresi. Semper tamen videtur haec blasphemia contraria confessioni fidei, quia semper continet negationem fidet, saltem exteriorem; qui autem exterius negat fidem, non negando interius, licet infidelis aut haereticus non sit, peccat tamen contra fidei confessionem, quia ex intrinseca fidei obligatione tenemur non negare fidem, etiam exterius.

8. Hoc tamen non obstat quominus in illomet actu, praeter malitiam contrariam confessioni tidei, sit etiam malitia contraria laudi, et honari debito Deo, quae propriam blasphemiam constituit, et religioni opponitur. Sieut fidelis, qui metu mortis sacrificat idolo tantum exterius, sine interiori irfidelitate , deficit quidem in confessione fidei, et hoc titulo graviter peccat ; nihilominus tamen simul committit peccatum idololatriae religioni contrarium, quia honorem soli Deo debitum alteri defert; et simiii modo infidelis vel haereticus, qui ex falsa opinione, quam habet de Deo, falsum de illo loquitur, vel aliquid dicit quod in contumeliam Dei cedat, simul et haereticus est et blasphemus, quia et contra fidem et confessionem fidei peccat, et contra divinum honorem loquitur, etiamsi fortasse id formaliter non intendat; nam, ut saepe dixi, ad peccati malitiam contrahendam sufficit voluntas faciendi actum de se inhonorativum alicujus, licet honoris detractio per se non intendatur. Hac ergo ratione, omnis abnegatio fidei blasphemiam continet, et sic dixit Divus Thomas, Quodlib. 9, articulo 14, Petrum, negando Christum, non solum defecisse in confessione fidei, sed etiam blasphemasse, atque ita etiam de hac blasphemia haereticali intelligi potest, quod divus Thoma in alio loco citato dixit, blasphemiam iucludere infidelitatem, utique exteriorem saltem, et aggravare illam, habendo irreligiositatem, et praesertim si accedat detestatio voluntatis, seu intentio detrahendi bonitati Dei, et ejus honori. Et ita etiam videtur intellexisse Sot., 1. 8de Just., q. 2,a.3, in principio ; et Cajetanus in re idem sentit.

9. Quomodo blasphemia distinguatur ab odio Dei, et desperatione. — Atque hinc etiam obiter intelligi potest, quomodo blasphemia distinguatur ab odio Dei et a desperatione. Constat enim imprimis, blasphemiam posse proferri sine odio Dei, quia potest proferri sine voluntate directa et formal inhonorandi Deum, ut divus Thomas et Cajetanus docent, et experientia constat; quoties enim aliquis verba blasphemiae usurpat ad significandam animi sui indignationem, cum sufticienti advertentia ad verba quae profert, vere blasphemat, et saltem indirecte voluntatem habet derogandi divino honori. Secundo, fieri potest ut aliquis blasphemet ex directa intentione infamandi Deum, vel detrahendi ejus honori, et non ex proprio odio, sed ex quadam acerba ira, vel superbia, et elatione animi, quod masime contingit quando blasphemia procedit ex infidelitate, ut videre licet in facto Sennacherib, 4 Reg. 19, et Nicanoris, 2 Machabaeor. 15. Et quoad hoc perfectior et formalior solet esse blasphemia in infideli quam in fideli, etiamsi contrarium indicet Cajetanus, dicta quaestione decima tertia, articulo 3. Nam, licet infidelis non credat in Deum, quem blasphemat, nihilominus directe et formaliter intendit detrahere vero Deo, quem fideles colunt, quae intentio blasphemandi Deum non solet regulariter inveniri in fidelibus, quamvis possint interdum tam perversam habere voluntatem, ut illo etiam modo blasphement Deum. Tertio, potest blasphemia ex odio Dei provenire, sicut ex odio hominis provenit maledictio et convicium, quomodo maxime blasphemant damnati, ut divus Thomas dixit, articulo 4. Et nihilominus odium ipsum non est blasphemia, quia licet in re ipsa sit injuriosum Deo, formaliter tamen non est contra honorem, sed contra amorem Deo debitum, nec consistit in verbo, sed in pravo affectu. At vero si quis velit hoc ipsum odium verbo ostendere vel profiteri, jam illud erit verbum blasphemiae imperatum ab odio. At- que eodem modo censendum est de desperatione; formaliter enim non est blasphemia, sed alius pravus affectus ; proferre tamen verba desperationis erit blasphemia, quia per talia verba semper detrahitur divinae bonitati, veritati aut potentiae. Est etiam desperatio, radix quaedam blasphemiae, quia et excludit timorem injuriam inferendi Deo, ut divus Thomas notavit, articulo 4, et quasi ex natura rei avertit animum ab affectu Dei, de quo aliquis desperat, et ita facile ad blasphemandum de illo provocatur.

10. Malitia blasphemiee distinguitur a juramento.— Hatio a priori. —Secundo, principaliter comparari potest malitia blasphemiae ad alia vitia contra virtutem religionis. Et primo conferri potest cum perjurio, seu iniquo juramento ; multi enim existimant blasphemiam ad temeraria seu irrel;giosa juramenta pertinere, ut referunt Covarruvias supra, num. $, et Azor, d. c. 28, q. 1; et Soto, dicta q. 2, art. 3, conclus. 1, blasphemiam dicit esse scelestissimam perjuriorum speciem. Et juramentum per falsos Decs, etiamsi alias verum sit, dicit esse blasphemiam, idemque ait de juramento per creaturam, ut talis est. Nihilominus certum est malitiam blasphemise, ut sic, esse distinctam a malitia irreligiosi juramenti. Ita fatentur dicti auctores, nec negat Soto, et sumitur aperte ex D. Thoma 2. 2, quaest. 13, juncta quaest. 98. Et patet, quia malitia blasphemiae potest omnino separari a juramento, ac subinde ab omni malitia iniqui juramenti. Ut cum quis profert verbum convicii contra Deum, nihil jurat, et tamen blasphemat. Ratio denique a priori est, quia malitia juramenti non intervenit, nisi ubi adducitur Deus in testem ; saepe autem quis blasphemat non afferendo Deum in testum, ut per se notum est.

11. Malitia blasphnemie sepe est conjuncta cum malitia juramenti. — Ad Blasphemiam non est necessaria formalis indignatio in Deum. — Si quis jurando nominet corpus et sanguinem Domini, non blasphemat. — Addendum vero est, malitiam blasphemiae saepe esseconjunctam cum malitia juramenti: hoc patet, primo in illis juramentis quae fiunt cum quadam exaggeratione, quae redundat in blasphemiam et contumeliam Dei, ut supra dicebamus de illa execratione, Per vitam Dei, nam per modum juramenti fieri solet; non est autem idem de usitato verbo, Vicit Deus, quia in illo non fit comparatio, vel execratio, sed solum vivens Deus testis adducitur. Item jura- menta illa, quae fiunt nominando Deum modo contemptibili, aut ignominioso, exprimendo aliquas inferiores partes corporis Christi, et iniqua juramenta sunt, et blasphemiae, ut aperte supponit Pius Papa, in cap. $; quis, 22. quaest. 1, dicens: S? quis per capillum Dei, vel caput juraverit, vel alio modo blasphemüia contra Deum usus fuerit, etc. Item sumitur ex Authentica, Ut non luxwrientur homines, etc., collat.6, tit. 5. Idemque censet Soto supra, de juramento per corpus et sanguinem Domini. Cajetanus vero, verb. Blasphemia , quem ibi Armilla sequitur, non putat esse blasphemiam, dicere, ad sanguinem, vel ad corpus Dei, sive invocando per modum injuriantis, vel vesonando in rixa aut turbatione contra aliquem. Unde a fortiori idem dicturus esset, quando per modum juramenti illa proferuntur, praesertim cum pro ratione afferat, quia em quo Verlum caro factum cst, Deus carnem, et sanguinem habet. Nam si haec ratio bona est, etiam in illo modo jurandi locum habet ; et ita sequitur et ampliat illam sententiam Navar., d. c. 12, n. 83. Re tamen vera, ratio non est formalis, nam etiam Deus caro factus habet caput, capillos, jecur, et alia pudentiora membra; et nihilominus per haec jurare, vel ea contumeliosa nominare, blasphemia est. Quia non satis est esse verum quod dicitur, si contumeliose dicitur, nam, ut supra dixi, hujusmodi blasphemia non consistit in falsitate, sed in contumelia. Quocirca, quando absque forma juramenti per modum injuria et indignationis aliquis dicit: Ad corpus Domini, vulgo, Cuerpo de Dios, mihi videtur in rigore blasphemia gravis, nisi per inadvertentiam excusetur, quia est verbum contumeliae et contemptus in Deum. Aliqui vero excusant hujusmodi locutionem, prout frequenter profertur in rixa et perturbatione cum alio, quia non solet proferri ex indignatione contra Deum, sed contra illum cum quo fit rixa. Sed certe si verba ipsa de se blasphema sunt, illa non erit sufficiens excusatio; alioquin etiamsi aliquis ex simili inaignatione ad hominem cum quo contendit, prorumperet in verba maledictionis, vel abnegationis Dei, non blasphemaret, quod dici non potest; ad blasphemiam ergo non est necessaria formalis indignatio in Deum, seuin actu signato, ut sic dicam, sed satis est quod in actu exercito ex indignatione cum homine prorumpat aliquis voluntarie in verba contumeliae contra Deum, quod per illa verba fit, non minus quam per alia, quantum est ex vi significationis illorum; saepe enim proferuntur quasi materiali- ter, et omnino ignorando quid signifcent, et tunc sic loquentes excusari possunt a culpa gravi blasphemiae. Àt vero quando quis jurando nominat corpus et sanguinem Domini, facilius potest a blasphemia excusari, si cum debito modo et reverentia id faciat, sicut sine blasphemia potest jurari per sacramentum Eucharistiae, quod nomine corporis et sanguinis Domini significare solemus; et ita juxta communem usum non videntur illae partes cum convicio et contumelia distincte nominari, quia et distincte consecrantur, et sicut in singulis totum continetur, ita etiam nominatur, et illa distinctio fieri solet non ad despectum, sed ad majorem juramenti contestationem, commemorato illo mysterio, seu passione Domini, quae per illud significatur: sicut solent aliqui jurare per Christum crucifixum, in quo non est blasphemia, quicquid sit de nimio excessu in modo jurandi. de quo alias. Vide Covar., in d. cap. Quamnis pactum, p. 1, § 1, n.6.

12. Alius blasphemandi modus, cum veritas humana aequiparatur divine. — Excusatio. — Rejicitur. — Alius praeterea modus blasphemandi conjunctus cum juramento, esse solet quando divina veritas humanae aequiparatur, ut cum aliquis affirmat tam verum esse quod dicit, quam est veeum, Deum esse, vel quam est verum, Christum natum esse ex Virgine, vel quam est verum Evangelium, et similia. Ita sentit Soto supra, quamvis solum dicat hanc formam jurandi non longe distare a blasphemia ; sed certe illa comparatio multum videtur derogare divinae bonitati et veritati ; nam per illam tribuitur veritati humanae tanta infallibilitas et certitudo, quanta est in divina, et ita tribuitur creaturae id quod est proprium creatoris, quod ad blasphemiam pertinet. Posset tamen excusari, dicendo non fieri aequiparationem in certitudine et infallibilitate, sed solum in veritate, quae in indivisibili et totali adaequatione consistit, et ideo non videtur esse major in una veritate, quam in alia. Verumtamen non est sufficiens excusatio, quia comparatio illa fit ad confirmandam certitudinem veritatis, et firmandum intellectum in assensu ejus; ideo enim assumitur comparatio ad veritatem divinam, et non ad alias. Quapropter in rigore verborum videtur illa magna rreverentia, et contumelia divinae veritatis, ac subinde ab blasphemiam pertinere. Fateor tamen hoc multum pendere ex intentione loquentium, qui saepe loquuntur per exaggerationem, et non intendunt facere omnimodam aequiparationem. Et ita excusari poterunt a malitia blasphemiae, vel quia non advertunt quid verba illa significent, vel quia verba illa cap: cia sunt alterius significationis, quam ipsi intendunt.

13. Jurare per falsos deos est blasphemia. — Objectio. — Praeterea verum esse videtur, quod Soto docet, jurare per falsos deos blasphemiam esse, sicut etiam jurare percreaturam, ut creatura est, quia per tale juramentum tribuitur creaturae, vel idoio, quod est proprium veri Dei; hoc autem est blasphemia. Item quia illud juramentum est contrarium confessioni fidei, nam per illud in actu exercito confitetur, qui jurat, aliquid aliud esse primam veritatem in testificando, praeter verum Deum; ergo est blasphermia. Dices: ergo erit gravius peccatum jurare verum per falsos deos, quam jurare falsum per verum Deum, quia blasphemia majus peccatum est quam perjurium, ut sentit D. Thomas, dicta q. 13, art. 2, ad 2, et docet expresse art. 3, ad 2, atferens Glossam super ad Ephes. 4; estque aaperta sententia Augustini, lib. contra Mendacium, c. 10, dicentis: 7deo pejus est blasphemare quam pejerare, quoniam pejerando, false rei adlibetur testis Deus ; blasphemando autem de pso, falsa dicuntur de Deo. Consequens autem falsum est ; nam idem Augusunus, Epist. 184ad Publicol., et habetur in cap. Mocet, 22, quaest. 1, dicit: Sine ulla dubitatione minus mulum est, per deos falsos veraciter jurare, quam per Deum verum fallaciter. Quanto enim, per quod juratur magis est sanctum, tanto magis est panale perjurum. Ergo signum est juramentum per falsos deos non esse blasphemiam.

14. Responsio Soti rejicitur.—Aliorum responsio refellitur. — Ad hoc respondet Soto, juramentum per falsos Deos minus malum esse in ratione perjurii, quam perjurium per Deum verum, et in hoc sensu fuisse locutum Augustinum : Qui tamen (inquit) non negasset quin idololatria, quam includit juramentum per falsos Deos, sit gravius peccatum quam perjuruun per verum Deum. Sed diffcile est accommodare solutionem : nam jurare verum per falsos Deos non est perjurium; ergo sub ea ratione non potest comparari, neque ita comparatur ab Augustino, sed quatenus habet rationem mali; unde comparatio esse videtur inter testificationem veri per falsum Deum, aut falsitatis per verum Deum. Aliter respondent Alex. Alens., 3 p., q. 31, memb. 3, art. 2, S 2; Bonavent., in 3, d. 39, dub. 4, circa litteram; et Turrecr., in dicto cap. Movet, q. 4; qui dicunt, in juramento esse duo, scilicet, quod asseriur, et per quem asseritur; et in primo, aiunt minus peccare jurantem verum per falsum Deum, in secundo autem magis peccare. Sed habet responsio eamdem difficultatem, quia qui verum jurat per falsos Deos, nihil peccat in re asserta, sed solum in testificatione ejus; comparatur autem cum altero, quatenus peccat. item ratio Augustini hoc ostendit; nam ex majori sanctitate veri Dei, concludit majus esse peccatum pejerare per illum, quam adducere in testem falsum Deum, sive ad verum, sive ad falsum confirmandum.

15. Fera solutio. — Incertum est quis a Deo sit magis puniendus, an jurans falsum per verum Deum, an jurans verun per Idolun. — Dici ergo potest jurantem verum per falsos Deos, simpliciter et intensive (ut sic dicam ) gravius peccare ; jurantem autem falsum per verum Deum, peccare gravius secundum quid et extensive. Nam prior uno tantum niodo peccat; posterior autem duobus, quia et mentitur, et contra humanam justtiam peccat, ad quam pertinet fides in pactis humanis, de quo juramento ibi loquitur Augustinus. Et praeterea peccat contra Deum, illum adducendo in testem falsitatis : pluribus ergo modis peccat, et hoc vocamus eatensive gravius. Comparando autem priorem malitiam idololatriae, seu blasphemiae, cum perjurio ut est contra Deum verum, sine dubio prior est gravior malitia, ut bene sentiunt omnes dicti auctores, quod satis est ad responden dum objectioni. Àn vero apud Deum, seu in divino judicio illa unica malitia juramenti veri per falsum Deum sit digna majori pcena, quam omnes simul malitia, quae in perjurio per Deum verbum inveniuntur, incertum est, pendetque ex modo peccandi et circumstantiis; nam generatim loquendo, fieri potest ut multitudo malitiarum inferioris rationis moraliter aequivaleat, vel excedat gravitatem unius malitiae superioris rationis. Addo etiam, juramentum mendax per falsum Deum, praeter malitiam blasphemise, habere rationem perjurii, saltem ex conscientia erronea jurantis ; sub hac autem ratione gravius esse perjurium per verum Deum quam per falsum, quod etiam videtur comprehendisse Augustinus, et probat ratio ejus, quia major est sanctitas veri Dei, quam falsi, etiam prout cogitatur vel reputatur ab eo qui per illum jurat. Ratio autem blasphemiae semper est major, quia illa consistit in injuria illata vero Deo, non tan- tum ut testificanti, ut fit in perjurio, sed ut existenti (ut sic dicam), et habenti supremam excellentiam, cui per talem blasphemiam derogatur.

16. In eodem actu duplex malitia distincta potest esse, perjurii, scilicet, et blasphemiee. — Ex quibus onmnibus intelligi potest, quamvis contingat blasphemiam et perjurium in eodem actu conjungi, nihilominus semper manere distinctas malitias, ideoque ita esse actum in confessione aperiendum, ut utraque illius malitia explicetur. Unde etiam e converso sequitur, licet juramentum ratione modi jurandi blasphemiam contineat , si tamen non cadat supra mendacium, non habere specialem malitiam mortalem perjurii, sed tantum blasphemiae ; quia, ut supponitur, juramentum est per verum Deum, et non est perjurium, quia non est ad confirmandum falsum; ergo non habet malitiam mortalem sub praecisa ratione juramenti, sed solum sub ratione contumelia et convicii in Deum. At vero, e converso, qui per Deum verum falsum jurat, si nullam aliam circumstantiam pravam misceat, licet sit perjurus, non est blasphemus, ut docuit D. Thomas supra, art. 3, ad 2. Quia licet afferat Deum in testem falsitatis, non tamen affirmat cum esse mendacem, neque sperat Deum testificaturum illud mendacium , sed solum sub Dei auctoritate vult alium decipere ; et potius sperat (ut divus Thomas ait) quod Deus super illud non testificetur per aliquod evidens siguum. Atque constat malitias perjurii et blasphemiae adeo esse distinctas, ut saepe possint mutuo ad invicem separari, licet interdum possint conjungi.

17. Qui promittit peccatum in honorem Dei se facturum, est blasphemus.— Et qui ad laudaudum Deum turpi utitur verbo. — Blasphemia item est abuti verbis Scripture, non tamen semper. — Et juxta haec potest fieri discursus circa alios actus religionis, et vitia quae contra illos committuntur; nam cum illis potest saepe conjungi blasphemia, praesertim si cum sufficienti advertentia, et multo magis si cum directa intentione fiant; ut si quis Deo promittat peccatum aliquod in honorem ejus facere, non solum est iniquus in malo promittendo, sed etiam est blasphemus, quia illud magis est verbum convitii, quam honoris, potiusque videtur esse comminatio quam promissio. Similiter, qui ad laudandum Deum, profana aut turpia verba assumit, si per ea verba Deum laudare intendat, blasphemiam in ipsum committere videtur, quia in actu exercito significat, Deum gaudere simiIibus laudibus, et ita facit Deum contemptibilem potius quam laudabilem; et ita videtur sentire Navarr., dicto c. 12, n. 87. Verum est, quod si hujusmodi cantilenae non proferantur nec referantur ad laudem Dei, sed misceantur aliis veris laudibus Dei, non erunt proprie blasphemiae, licet non careant alia malitia irreligiositatis, vel sacrilegii, ut infra dicemus, de Oratione tractando. Similiter aliqui inter blasphemias numerant abusum verborum sacrae Scripturae ad conficiendos profanos libellos, vel ad actiones lubricas, et similia. Hoc tamen vitium regulariter potius sacrilegium est quam blasphemia ; si tamen tantus esset abusus, ut veritati et auctoritati illorum verborum derogari videretur, profecto contumelia transiret in auctorem eorum, et malitiam blasphemiae participaret ; et ideo Concilium Tridentinum, sess. 4, in fine, hoc vitium reprehendens et prohibens, a nomine sacrilegii vel blasphemiae abstinet, vocatque temeritatem, irreverentiam, et contemptum.

18. Utrum blasphemie omnes sint ejusdem speciei. — Pors offirmativa.— Negativa pars valde probabilis judicatur. — blasphemie haereticales non differunt specie. — Tertio loco fierl potest comparatio inter ipsas diversarum blasphemiarum malitias, inquirendo an omnes sint ejusdem speciei, seu (quod idem est) ejusdem gravitatis essentialis; nam quod in individuo, seu accidentaliter una possit esse gravior alia, dubium non est. In quo Cajetanus, d. q. 13, art. 1, et in Sum., verb. Blasphemin, absolute docet omnem blasphemiam esse ejusdem speciei, quem multi moderni sequuntur, nullam tamen probationem adducunt, nisi quod omnes blasphemiae sunt contrariae religioni, quatenus cultum latriae debet Deo; unde inferunt quod, sicut religio, et latria una est, ita et blasphemia ; quae tamen ratio non convincit, quia facilius vitia multiplicantur, quam virtutes, ut supra dictum est. Potest tamen illa sententia confirmari, quia omnia perjuria sunt ejusdem speciei, et omnes haereses; ergo et omnes blasphemiae. Nihilominus contrariam sententiam censeo esse valde probabilem, nam blasphemiae haereticales videntur specie distingui a non haereticalibus, quia continent deformitatem et injuriam longe diversae rationis. De haereticalibus autem inter se comparatis, D. Thomas, d. q. 13, art. 1, ad 3, sentit non differre specie formaliter in ratione blasphemiae, quia omnes reducuntur ad enunciationem falsam de Deo, quod est verisimilius; et similiter blasphemiae non haereticales solum videntur distingui secundum magis et minus in ratione contumeliae aut convitii.

19. Utrum blasphemia in Deum prolata distinguatur specie, ab ea quae profertur in Sanctos. — Possunt autem in hoc ordine distingui specie, in ratione blasphemise, maledicta aut contumeliae in Deum vel in Sanctos immediate prolata; quia adcratio Sanctorum etiam respective, et in ordine ad Deum est diversae ratiomis ab adoratione debita ipsi Deo propter se. Sed licet in blasphemia contra Sanctum prolata inveniatur aliqua malitia specie distincta a propria malitia blasphemiae, quae est contra Deum, nihilominus facile sustineri potest malitiam blasphemise, quae est in illo actu, quatenus in Sancto maledicitur Deus, ejusdem speciei esse cum blasphemia immediate in Deum prolata. Parum vero hoc refert, dummodo intelligamus in convitio contra Sanctum prolato duas ad minus esse malitias: unam contra illam personam, quae contumelia afficitur, cum sit per se digna honore, quae malitia proprie est contra duliam, et cor.sequenter est distincta specie a propria malitia blasphemiae. Altera malitia est, quatenus illa contumelia redundat in Deum ipsum, et illi censetur principaliter fieri, et per hanc constituitur proprie ille actus in ratione bblasphemiae. Haec tamen distinctio sufficit, ut ratione alterius malitiae conjunctae haec circumstantia explicanda sit in confessione, et ita in ordine ad illam, talis differentia quasi specifica censeuda est, quod est observandum pro omnibus blasphemiis, quae habent adjunctas in ipsis materialibus actibus malitias aliarum rationum. Et haec sufficiant de malitia blasphemiae.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 6