Text List

Caput 7

Caput 7

De poenis blasphemiae in foro divino, canonico et civili.

CAPUT VII. DE POENIS BLASPHEMLE IN FORO DIVINO, CANONICO ET CIVILI.

1. Nulla est blasphemia irremissibilis. — Materiam hanc brevissime ac remissive expediam, quia, quae ad dogmata fidei vel ad conscientiam spectant, alibi a nobis tractata sunt; quae vero ad externum judicium pertinent, nostra non sunt. Primo ergo respondet blasphemiae gravissima poena in foro Dei, quae erit eeterna, nisi in hac vita remissio talis culpae obtineatur ; ubi siatim occurrebat quaestio, an aliqua blasphemia sit apud Deum irremissibi- lis, ita ut haec sit quasi poena tali blasphemiae specialiter imposita in foro divino, quod tractare solent Theologi de blasphemia in Spiritum Sanctum. Sed de hac re dixi disput 8de Poenit., sect. 1, ubi explicui nullam esse blasphemiam irremissibilem simpliciter ; sed aliquam ita appellari, quia directe opponitur dispositioni necessaria ad peccati remissionem, et ideo reddit illius remissionem valde difficilem.

2. Nulla censura incurritur propter blasphemiam ipso facto. — Secundo, considerari potest blasphemia in ordine ad sacramentale judicium confessionis. Et sic potest imprimis de illa dubitari, an blasphemia habeat censuram aliquam ipso jure annexam, vel reservationem ; nam haec ctiam esse solet quasi quaedam poena. Breviter tamen dicendum est, nullam incurri censuram ipso facto propter tale peccatum, quia in jure nulla legitur ; solum enim in cap. /S7 quis, 22, q. 1, imponitur poena depositionis clerico blasphemanti; verumtamen nec imponitur ipso facto, sed imponi praecipitur, nec etiam illo modo poena illa est in usu, ut Doctores statim citandi fatentur. Quapropter nec reservationem habet hoc peccatum ipso jure annexam, quia nec talis reservatio facta est Papae, quia haec non solet fieri sine annexa censura, nec etiam facta est Episcopo ex vi communis juris, quia nullibi legitur : nam in c. Statuimus, de Maledicis, quod citari solet. non est sermo de reservatione in foro poenitentiae, sed de poena in foro contentioso, ut notavi disp. 28 de Poenitent., sect. 3, n. 10, ubi hoc latius tractavi, et specialiter adverti Concilium Lateran., sub Leone X, sess. 9, supponere ordinarios confessores posse absolvere ab hoc peccato, praecipere tamen ut id non faciant, nisi imposita gravissima poenitentia. Sed in hac etiam restrictione, ut ait Armilla, verb. Blasphewia, num. 5, lex illa non est in usu recepta ; atque ita communi seu divino juri in hoc standum est.

3. Propter hoc crimen decernitur pena in Judicio humano imponenda. — Tertio, decernitur propter hoc delictum poena in exteriori judicio humano imponenda, tam per legem canonicam antiquam et communem , ut pro clericis in dicto c. S quis, 22, q. 1, prolaicis vero in dicto c. 2 de Maled., quam per novas constitutiones dicti Concilii Lateran. et Julii III, in quodam Motu proprio, qui incipit : In multis pracatis; et in alio Pii V, qui incipit: Cum primum Apostolatus officuum. Hae vero novae constitutiones usu receptae non sunt. Punitur etiam hoc delictum per leges civiles in Authentic. Ut non lugurientur, etc., supra citato. De quibus poenis legi possunt Glossa et Doctores, eisdem locis, et Bernardus Diaz, cum scholio Salzedi, dicto c. 110 Practicae; et Covarr., dicto S 7, a n. 10; et Jul. Clar., lib. 5, S Blasphemia ; et Simancas, in Catholicis in- stitutionibus, tit. 8; Castro, lib. 1 de Justa haer. punit., c. 12, et Azor., dicto lib. 9, c. 28, q. 5 et sequentibus, qui referupt alios; et late tractant quomodo peccatum hoc sit misti fori, et quomodo blasphemia haereticais ad inquisitores haereticae pravitatis pertineat, et alia, quae ad forense negotium magis spectant.

FINIS LIBRI PRIMI.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 7