Caput 1
Caput 1
Quomodo superstitio circa deum verum esse possit, et quid illa sit.
1. Nominis etymologia.— Primum omnium observandurm est, quod superstitio excessum quemdam importat, quia juxta communem usum nimium Dei cultum significat, ut con- stat ex usu, tam Latinorum quam Theologorum, cum D. Thoma 2. 2, q. 93. Unde Aulus Gellius, lib. 10 Noct. Atticar., dixit, superstitionem esse importunam et ineptam religionem; et idem fere habet Cicero, lib. 2 de Nat. deor. Circa etymologiam autem hujus vocis varie loquuntur auctores ; nam Cicero supra putat derivatum esse nomen illud a voce supersto, seu a nomine superstes; nam qni totos ( inquit) dies immolabant, ut eorum liberi superstites essent, superstitiosti sunt vocati. Isidorus vero, lib. 8 Etymol., cap. 3, ex eadem voce superstes aliam derivationem refert: Alii ( inquit ) a senibus, quia multis annis super stites ger etatem delirant, et errant superstitione quadam, nescientes quaee vetera colant, aut quee veterum ignari adsciscant, superstitionem dictam putant. Deinde refert ex Lucretio, superstitionem dictam esse, a superstando, quasi superstitio sit cultus superstantium rerum, seu rerum quae supra nos sunt, id est, coelestium ac divinarum ; quam etymologiam ipse reprobat, quia cultus talium rerum non est superstitio, sed maxime legitimus. Unde ipse potius sentit superstitionem dictam esse a superstatuo, vel superinstituo. Nam superstitio est superflua observantia in cultu, super statuta seu instituta majorum. Quae descriptio ad significationem vocis declarandam apta est, ad vocis autem derivationem non videtur satis vocibus ipsis accommodata. Et ideo alii e contrario existimant etymologiam Lucretii cum vocibus quadrare, licet ille in re explicanda erraverit. Fuit enim Epicureus, qui omnem Dei religionem contempsit, quia non putavit Deum habere providentiam humanarum rerum, et ideo omnem Dei cultum superstitiosum esse credidit, quia procedit ex timore Dei super nos stantis, quem timorem in universum vanum esse putavit; in quo turpiter erravit. Potest autem hic timor esse nimius et irrationabilis, et inde potuit nimius Dei cultus superstitio vocari, quasi procedat ex nimio timore Dei super nos stantis. Parum tamen ad nos refert unde vox derivata sit, dummodo constet quid significet.
2. Dupliciter fit cultus superstitiosus, vel ex parte rei culle, vel ea parte modi quo colitur. — Multiplea superstitionis divisio. — Est autem advertendum secundo, ad legitimum cultum religiosum duo requiri: unum est, ut cultus sit legitimus ex parte rei cultae; aliud est, ut in modo etiam colendi prudens et moderatus sit. Unde e contrario, quia malum contingit ex quocumque defectu, dupliciter potest cultus esse superstitiosus, scilicet, vel ex parte rei cultae, si non sit cultus veri Dei, sed falsi, vel ex parte modi observandi etiam in adoratione veri Dei. Posset etiam quis addere tertium membhrum, scilicet, cultum deficientem in utroque; nam Cicero supra etiam in cultu falsi Dei significat posse esse superstitionem in modo; sed nobis non est hoc tertium membrum necessarium. Gentilis enim, qui putabat cultum exhibitum suo idolo juxta suas leges et mores, esse legitimum, vocavit superstitionem cultum ejusdem idoli ultra instituta suorum majorum ; nos tamen totum cultum talis Dei, qualiscumque cultus sit, ut superstitiooum omnino abjicimus, et ideo in tali cultu non curamus de modo ejus, ut superstitiosum appellemus. Sic ergo apud Theologos, et alios Doctores duplex distinguitur superstitio: una est in cultu veri Dei, alia in cultu falsi Dei et haec posterior generaliter vocari potest falsus cultus, seu superstitio idololatria ; prior vero vocatur indebitus vel nimius cultus veri Dei. Ita docet D. Thomas, communiter receptus, in 2.2, quaest. 92, art. 2, ubi superstitionem ex parte rei cultae, quam nos generatim idololatriam vocavimus, in fres distinguit species, scilicet, in idololatriam expressam, seu stricte sumptam, et divinationem, et vanam observantiam, quae idololatriae tacitae dici possunt, de quibus postea dicemus. Alteram vero superstitionem in cultu veri Dei in duo membra distinguit, scilicet, in superstitionem perniciosam, et superfluam, de quibus in praesenti tractabimus.
3. Error haereticorum, qui nihil distinguunt inter idololatriam et superstitionem. — Antequam vero ulterius progrediamur, oportet, circa divisionem datam, lectorem admonere cujusdam erroris novorum haereticorum, qui nihil distinguunt inter idololatriam et supersiitiosum cultum veri Dei, sed omnem superstitiosum cultum, etiamsi circa Deum verum versetur, idololatriam vocant. Quod solum faciunt, ut Catholicos calumnientur, eosque idololatriae falso coarguant. Ad quod concludendum, alium adjungunt errorem, fingentes superstitionem ubi non est, ut paulo post videbimus ; non tamen suo furori satisfaciunt, Catholicam Ecclesiam ut superstitiosam reprehendentes, nisi etiam idololatram illam faciant; et ideo superstitionem etiam illam, quae est circa verum Deum, idololatriam vocant. Hunc errorem copiose et docte refutavit Gregorius de Valent., in suo 3 tom., disp. 6, quaest. 11, punct. 1; et postea Leonardus Les- sius, lib. 2 de Just., capit. 43, dub. 4; et ideo nobis necesse non est in hoc errore confutando immorari. Nam si vocem ipsam attendamus, nihil aliud est idololatria, quam idoli latria, seu suprema adoratio: Deus autem verus idolum non est; ergo contra vocem ipsam est, aliquem cultum veri Dei idololatriam vo-are, quod etiam confirmat et convincit frequentissimus Scriptura sacra et Sanctorum Patrum usus, ut dicti auctores late prosequuntur. Si autem rem ipsam spectemus, evidentissimum est deformitatem et malitiam longe diversae rationis esse in adoratione falsorum deorum, quam sit in adoratione veri Dei, quantumvis superstitiosa, ut ex terminis ipsis videtur per se notum, et ex rebus humanis declarari potest ; nam longe majorem injuriam facit regi, qui alium regem in eodem regno praeter legitimum recognoscit, quam qui ipsummet verum regem indebito modo reveretur. Unde nemo est, qui Judaeos nunc idololatras vocet, quia Deum verum colunt, etiamsi male colant; et idem esse potest de Paganis cognoscentibus unum verum Deum, ut mox dicemus, et a fortiori idem crit de Christianis, etiam male colentibus Deum. Bene ergo generalis illa partitio data est secundum illa duo genera malitiarum per excessum in cultu. Bene etiam nomina singulis membris adaptata sunt, quae immutare non licet, praesertim coutra usum Scripturae et Sanctorum ; nam ex verbis inordinate prolatis haeresis incurritur. Quam vero stulte isti haeretici calumnientur Ecclesiam de idololatria, eo quod sanctos cum Christo regnantes colat, in 1 tom. tertiae p. ostensum est.
4. Utrum in cultu veri Dei possit esse superstitio. —Sed adhuc superest nobis disputatio quasi per contrarium extremum cum Lactantio, lib. 4 Instit., cap. 28, ubi reprehendit Ciceronem, eo quod dixerit superstitionem esse posse in vera religione ; nam vera religio tantum est in cultu veri Dei, quem ipse Lactantius non putat posse esse superstitiosum : Nam superstitio (inquit) solum est in cultu novorum et falsorun Deorumn, qui superstitio appellatus est, eo quod homines, relicto antiquo et vero Deo, superstitem suorum Deorum memoriam colere ceeperint ; suaderique potest haec sententia, quia in cultu veri Dei non potest esse excessus. Probatur, quia in veri Dei amore excessus esse non potest; ergo nec in cultu et religione. Patet consequentia, quia sicut Deus super omnia amandus est, ita etiam colendus; ergo sicut amor Dei non potest esse nimius, ita neque cultus. Item vel hic excessus accidere potest in cultu interno vel in externo : non quidem in interno, quia interna de Deo aestimatio, si sit vera, non potest esse nimia, sed quanto major aestimatur, tanto verius cogitatur; si autem non sit vera aestimatio, jam cultus, qui ex illa nascitur, non pertinebit ad cultum Dei. Nec etiam externus potest esse nimius, sed oportet ut sit verus et commensuratus : nam ex vero et moderato actu interno non potest oriri excessus in exteriori actu; si autem externus cultus non nascatur ex vero ac legitimo cultu interno, jam non erit veri Dei cultus.
5. Posse dari, resolvitur. — Ohjectio. — Solvitur. — Sed dubitari non potest quin in colendo vero Deo possit superstitio committi, id est, peccatum per excessum in molo colendi verum Deum ; ita enim docent Theologi omnes cum D. Thoma, dicta quaestione 93, art. 2. Declaratur autem imprimis ratione hoc vitium esse possibile, et quomodo intelligendum sit; deinde exemplis et testimoniis confirmabimus tale esse. Primum autem facile intelligetur, distinguendo illa duo, quae supra in cultu et adoratione distinximus. Unum est vera existimatio de excellentia personae, quam colere intendimus ; aliud est signum illud, quo utimur ad recognoscendam illius excellentiam, nosque illi submittendum, in cujus signi exhibitione cultus ipse et adoratio consistit. In cultu ergo veri Dei, etiamsi superstitiosus sit, non potest omnino deesse primum ex his quae posuimus, et hoc probat ratio dubitandi proposita, quia si existimatio veri Dei omnino deesset , jam non esset cultus veri Dei; id enim adoramus, quod nobis in mente et intentione adorandum proponimus ; per falsam autem existimationem Dei nemo sibi proponit verum Beum adorandum, sed falsum, et a se fictum ; ergo adoratio, quae inde oritur, non est adoratio veri Dei; ergo nec est superstitio, de qua nunc agimus. Dices: Judaeus, vel Saracenus falsam de Deo habet existimationem , quando illum apprehendit, et judicat esse unum, et non trinum, et nihilominus verum Deum colit. Respondeo in aliquo quidem decipi, quatenus Trinitatem personarum in Deo negat ; in aliquo vero non errat, sed verum Deum secundum essentiam cognoscit; ipse autem non adorat Deum quantum ad id quod de illo negat, sed quantum ad id quod affirmat, seu de illo cognoscit, et ita veram de Deo existimationem habet , verumque Deum colit ; quamvis (ut ita dicam) in eo non colat quidquid revera colendum est. Atque ita cum dicimus ad cultum veri Dei, sive legitiinum, sive superstitiosum, necessariam esse veram de Deo existimationem, non est sensus oportere ita esse veram, ut nullam habeat admixtam falsitatem, alioquiu nulli infideles vel haeretici adorarent verum Deum, quod falsum est, dicente Paulo de Gentibus: Cum cognovissent Deum , non sicut Dewn glorificaverunt, al Roman. 2; et de Judaeis, cap. 10 : Testimonium prehibeo illis , quod emaulationem Dei habent, sed non secundum scientiam. Sensus ergo est, necessariam esse de vero Deo existimationem, saltem quoad substantiam , et essentiam , ac existentiam ejus confuse conceptam, etiamsi alia de illo ignorentur vel falso existimentur.
6. In signo quo Deus colitur, potest dari error. — At vero, licet haec existimatio veri Dei supponatur, in materia cultus, sive in illo signo quo utimur ad Deuin adorandum, potest esse error et superstitio, quia haec duo valde diversa sunt, scilicet, Deum esse dignum honore propter talem excellentiam quam habet, et hanc rem, vel illam esse aptam ad exhibendum Deo debitum honorem ; ergo licet in primo non erretur, potest in secundo error contingere. Quando ergo aliquis intendens colere verum Deum, illis rebus utitur, ad illi exhibendum honorem, quae ad illud officium aptae non sunt , neque illis vere Deus honoratur, tunc superstitio committitur, et cultus ille superstitiosus dicitur. Unde fit ut hoc genus culpae maxime contingat in exteriori adoratione, quamvis non in sola. Primum significat divus Thomas, quaest. 93, art. 2, ad2, quia signum, quo in tali adoratione utimur, non est natura sua impositum ad significandam vel Dei excellentiam , vel nostram submissionem ad illam ; et ideo facile potest in tali adoratione contingere error circa usum signi, vel materiae quae ad Deum colendum assumitur, quod in humana adoratione facile perspicitur; contingit enim rusticum hominem ineptis verbis aut gestibus uti ad regem adorandum, qui non errat in persona regis quam adorat, sed in modo et actibus quibus illum adorat. Unde mirum est, quomodo Lactantius, alioquin eruditus, dixerit : Omnino quid colas interest , non quemadnodum colas. Est enim hic manifestus error moralis et practicus, et valde generalis : nam honestas actionum multum pendet ex modo; et ex defectu modi saepe tota bonitas actus destruitur, quia bonitas integram causam requirit, ut in moralibus notum est; ergo non tantum interest quid colas, sed multum est quomodo colas. In defectu ergo hujusmodi, superstitio haec, de qua tractamus, consistit. Unde etiam constat altera pars, scilicet, posse hanc superstitionem intervenire in interiori cultu ; nam zelus seu semulatio pro Deo, actus interior est, et potest quis illum concipere ex intentione colendi Deum, et tamen si zelus indiscretus sit, ut esse potest (teste Paulo, citato loco ad Rom. 10), erit superstitio, non religio. Et idex in timore et similibus actibus internis, aptis ex suo genere colendum Deum, contingere potest, si in particulari imprudenter exerceantur, quia talibus actibus revera non honoratur Deus , neque sunt apti ut ad illum finem ordinentur.
7. Inductione declaratur in Judais et GenLtibus. — Jam vero ex usu ipso et quasi inductiore hoc genus vitii declaratur ; habet enim locum tam in infidelibus, qui verum Deumaliquo modo agnoscunt, quam in Catholieis, qui perfecte et absque errore illum cognoscunt. Nam imprimis Judaei nunc circumcidentes filios suos, sabbatha servantes, superstitiosi sunt, quia verum quidem Deum colere illis caeremoniis iutendunt, sed tamen illis jam Deum non honorant, sed potius offendunt. Sic dixit Ambrosius, in Psalm. 118, Enarrat. in Octon. 5, circa illa verba: Statue servo tuo eloquium tuum n timore tuo: Judai habent zelum Dei, sed quia non habent secundum scientiam, in ipso zelo et timore majorem contrahunt Divinitatis offensam. Et postea de circumcisione et sabbathis adhibet exempla. Gentilis etiam, si quis nunc esset verum Deum agnoscens, et christianam fidem non acceptans, si offerat Deo sacrificium vituli, superstitiosum est; quia licet Deum verum colere intendat, illi offert quod revera sacrificium non est, nec verus Dei cultus. Nam licet olim illud esse potuerit sacrificium, nunc revera non est; nam ut recte dixit Augustinus, epist. 49, quaest. 3: Cum hec ealü bentur Deo secundum veram inspirationem, atque doctrinam, vera religio est; illud autem sacrificium non offertur secundum Dei veram iuspirationem atque doctrinam; ergo non est actus verae religionis; est ergo superstitio. Nec refert quod illud sacrificium videatur legi naturali conforme ; est enim conforme negative, id est, non habens ex sola lege naturae indecentiam : tamen, postquam a Deo reprobatum est, et in melius commutatum, jam rationem cultus non habet, sed superstitio est. Quod si fortasse contingat philosophum gentilem, sic offerentem, habere ignorantiam invincibilem fidei, et ductu naturae duci, ille quidem excusaretur a culpa propter ignorantiam, tamen actio ipsa in se superstitiosa esset, quia revera non est sacrificium, nam ex vi divinae institutionis, unius incruenti sacrificii oblatione omne aliud sacrificium irritum factum est et nullum, etiamsi per ignorantiam excusaretur, qui illud intentat. Adde, multis aliis modis posse contingere superstitionem in hujusmodi gentili, si Deum verum variis observationibus colere intendat, ut alii circa falsos Deos faciebant.
8. Ostenditur posse veperiri in heretico et catholico. —Praeterea haeretici multis modis superstitiosi esse solent, vel in sacrificio Eucharistie aliquid admiscendo, quod Christus non obtulit, vel in Baptismo, aut aliorum sacramentorum usu. Multi etiam in ritibus orandi, jejunandi, aut aliis operibus quibus Deum colere solemus, infinitas superstitiones miscuerunt, qui tamen omnes verum Deum colebant. Denique etiam Catholicus potest interdum in hoc vitium labi; sic enim Coelestinus Papa, ep. 2 ad Episcop. Gallia, cap. 1, quosdam sacerdotes reprehendit, qui ambulabant amicti pallio, et lumbos preecincti, ut viderentur ad litteram observare Christi verba, Luc. 12: Sint lumbi vestri preecincti, et de illis dicit, superstitioso potius cultui insercire, quam aentis vel fidei puritati. Sic etiam dixit Alexander Papa, epistola prima, capite quarto: Hepulsis opinionibus superstitionum, panis tantum et viuum aqua permistum in sacrificium offerantur.
9. Haereticorum error asserentium omnem cultum humano discursu introductum prohiberi. — Oportet tamen in hoc puncto cavere alium haereticorum hujus temporis errorem; dicunt enim omnem caeremoniam et omnem cultum a Deo ipso non praceptum, seu in Evangelio non contentum superstitiosum esse; imo et idololatriam vocant, ut paulo antea notavi. Fundanturque praecipue in illo Deuteron. 18: Quod praecipio tibi, hoc tantum facito Domino, neque addas quicquam, nec minuas. Unde colligunt omnem cultum non praeceptum, eo ipso prohibitum esse, et ideo Paulum, ad Coloss. 2, dixisse: Fidete, ne quis vos decipiat per philosophiam, et inanem fallaciam, secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum; et infra: Nemo cos seducat, volens in humilitate et religione Angelorum, quae non vidit ambu- lans, frustra inflatus sensu carnis sue. Unde colligunt omnem cultum voluntarium, et ex humano discursu introductum, esse illicitum et a Deo prohibitum. Verumtamen haec sententia haeretica est, quia non solum est contra universalem consuetudinem et perpetuam iraditionem Ecclesiae, sed etiam contra Scripturam, et contra rationem naturalem, ut ostendi in 3 tom. tertiae partis, disp. 15, sect. 2. Et patet breviter, quia Scriptura ipsa praecipit observare vota, quae tamen voluntarie, et non ex praecepto promittuntur. Et ratio naturalis dictat non solum esse facienda bona praecepta, sed etiam esse utile plura bona et honesta facere, quam praecepta sint. Item vix possunt homines non uti determinatione aliqua humana in actionibus divini cultus, quia lex diviua vel naturalis non omnia determinavit, ut saepe superioribus ostensum est. Unde etiam haeretici ipsi suos peculiares modos et ritus introducunt in modo colcndi Deum, qui non sunt in Evangelio vel divina lege praecepti, imo nec ipsi inter se in hujusmodi ritibus conveniunt ; ergo plane ignorant quid loquantur, et seipsos tanquam superstitiosos et idololatras condemnant. Non est ergo superstitiosum quicquid praeceptum non est, sed quicquid contra praeceptum est, sive sit contra divinam institutionem, sive contra ecclesiasticam, sive contra rationem naturalem, ostendentem in aliquo ritu vel inutilitatem, vel superfluitatem, vel aliquid hujusmodi.
10. Explicatur locus Deuteronomii. — Et ita intelligitur locus ille Deuteronomii. Ibi enim specialiter prohibebat Deus Hebraeis uti caeremoniis Gentium, ut ex verbis proxime praecedentibus constat; et in hoc sensu concluditur ibi nihil fuisse addendum vel minuendum, utique legi sibi traditae contrarium. Non vero prohibebantur omnia quae non erant praecepta, dummodo non essent praeceptis contraria, sed potius eis consentanea, ut in ipsamet lege explicatur, Levit. 23, ubi post praecepta festivitatum, oblationum et sacrificiorum, additur: Eaceptis sabbathis Domini, donisque vestris, et quae offeretis eu voto, vel qua sponte tribuetis Domino. Quae lex non est derogata per prohibitionem in Deuteronomio factam, ut constat. Unde postea juxta legem Levitici instituerunt Judaei aliquas festivitates in lege non praeceptas, et Christus Dominus usus est multis caeremoniis in lege non praeceptis, ut in dicto loco ostendi. Unde nec Paulus, ad Colossens. 2, omnem voluntarium cultum damnat, cum ipsemet, 1 ad Corinth. 7, virginita- tem et abstinentiam ab opere conjugii propter orationem consulat, etiam quando praecepta non est; in dicto ergo loco ad Coloss. 2, agit praecipue de vitanda superstitione legalium caeremoniarum, et cavendis deceptoribus, qui illam sub specie humilitatis et religionis Angelicae, seu per Angelos traditae, introducere volebant, ut D. Thomas exponit. Quamvis extendi possit doctrina illa ad omnem superstitiosum cultum non fundatum in recta ratione, sed in hypocrisi et irrationabili voluntate, ut Cajetanus, et alii declarant ; in hoc enim sensu recte dici potest superstitio, religio ita voluntaria, ut nec lege nec justa ratione fundata sit; quae superstitio etiam in cultu veri Dei locum habet, ut dixi.
11. Lactantii fundamento respondetur. — Ad fundamentum ergo Lactantii non est difficile ex dictis respondere : fatemur enim, ex parte Dei non posse esse excessum in cultu, si alias cultus sit rationi consentaneus, et in eodem sensu recte etiam dicitur non posse esse excessum in quantitate veri cultus, quia nullus potest adaequare excellentiam Dei, nedum excedere ; unde Ecclesiast. 43 dicitur: Glorificantes Dominum, quantumcumque potueritis, supercalebit adhuc et admiralis magnificentia ejus. Benedicentes Dominum, emaltate eum quantum potestis , major enim est omni laude. Quis magnificabit eum, sicut est ? Nihilominus tamen ex circumstantiis , et modo seu qualitate cultus, potest hic Intervenire excessus, ut bene declarat D. Thomas, dicta quaest. 992. art. 1, et in idem redit quod quaest. 93. art 2, ait, in cultu Dei nihil esse posse superfluum, seu excedens secundum quantitatem absolutam, quae videlicet supponat verum cultum ; tamen secundum quantitatem proportionatam posse esse superfluum, quatenus id offertur in cultum,- quod aptum non est.
12. Prima objectio. — Secunda. — Tertia. —Sed occurrunt nonnulla objectiones. Prima, quia hinc sequitur hoc non esse vitium per excessum, sed potius per defectum : patet, quia qui colit Deum actu improportionato, ipsum revera non colit; ergo non excedit, sed deficit in cultu Dei; sicut qui daret pauperi fictam pecuniam, et non veram, non peccaret per excessum contra misericordiam, sed potius per defectum. Secunda, quia si in quantiate proportionali potest esse excessus, etiam in absoluta ; nam qui bis in die communicat, excedit , addendo quantitatem absolutam in vero cultu; nam secunda communio tam vera communio est, sicut prima. Tertia, quia etiam e converso potest illa quantitas minui; ut si quis offerat in sacrificio corpus, et non sanguinem. erit illud peccatum, non per excessum, sed per defectum, et tamen superstitio est, juxta sententiam Gelasii, in c. Comperimws, de Cons., d. 2, qui de illis, qui ita offerebant, ait: Nescio qua superstitione docentur astringi.
13. Respondetur ad objectiones. —Respondeo omnia procedere ex quadam aequivocatione, nam excessus non debet considerari in formali cultu, ut sic dicam, sed in materiali ; nam, si cultus semper sit verus et legitimus, nunquam potest esse excessus in colendo Deo, ut dictum est; quando vero aut ex materia actionis aut ex circumstantiis, contingit ut cultus transeat in superstitionem, jam quidem desinit esse cultus , et ita verum est non esse excessum in cultu formaliter sumpto. Est tamen excessus in multiplicandis vel faciendis actionibus pro cultu, quae ad illum non deserviunt, et hoc modo vocatur hoc vitium per excessum. Quod potest non incommode declarari per ordinem ad affectum colentis ; habet enim superstitiosum affectum colendi, vel saltem illum ostendit , quantum est ex parte operis, et excedere existimatur in eo affectu, quandoquidem opportune et importune (ut sic dicam) colere vult, et quidquid occurrit, in cultum offert, sive sit aptum, sive non sit. Ad primum ergo respondeo negando sequelam. Ad probationem dico verum esse, illum non excedere vere colendo et honorando, excedere tamen operando ad cultum modo, aut tempore, aut loco repugnantibus vero cultui. Ad secundum, respondeo ibi etiam non esse excessum in cultu formali, qui solum pertinere hic dicitur ad quantitatem absolutam, sed in materiali, quia licet communio de se sit materia veri cultus, si tamen indebito modo fiat, desinit esse verus cultus, et ita illa secunda communio hic et nunc non continet verum cultum, neque honorat Deum, etiamsi sit tam vera communio sicut prior , quia pon fit tam debito modo. Ad tertium similiter respondeo ibi quidem peccari per defectum, quoad integritatem sacrificii, operari tamen per excessum in materia cultus, quatenus pro sacrificio offertur, quod revera sacrificium non est, unde quoad hoc intervenit ibi superstitio. An vero quoad alium defectum de mutilatione sacrificii ibi adsit sacrilegii genus contra reverentiam rei sacrae debitam, infra dicetur.
On this page