Caput 2
Caput 2
Quot modis et quam graviter peccari possit in cultu veri dei per superstitiosum cultum.
1. Superstitio in cultu veri Dei vitiosa est. -Ex dictis in praecedenti capite, manifeste colligitur superstitionem in cultu veri Dei vitiosam esse, et moraliter malam, ac subinde esse prohibitam. Primum patet, quia vitium est quicquid declinat a medio virtutis ; ostensum est autem superstitionem hanc non servare medium religionis, quia vel non assumit materiam aptam ad cultum, vel non quando et quomodo oportet ; ergo est vitium morale, ac subinde moraliter mala, quia malum ex quocumque defectu. Unde etiam concluditur talem cultum prohibitum esse, quia omne malum morale prohibitum est, sive sit malum quia prohibitum, sive prohibitum quia malum. Videndum ergo superest quale sit hoc malum, ac subinde quibus modis committi possit haec superstitio , simulque constabit quam grave peccatum sit.
2. Superstitionum aliee perniciose, aliee super flug sunt.—3). Thomas ergo, d. quaest. 93, hanc superstitionem dividit in perniciosam et superfluam. Perniciosam declarat esse illam quae falsa est, et mendacium continet, nam eo ipso tale mendacium perniciosum est, juxta doetrinam Augustini, lib. de Mendacio, c. 14, quia est in rebus ad religionem Dei pertinentibus; additque D. Thomas hoc mendacium posse contingere dupliciter, scilicet, vel ex parte rei significatae, a qua discordat significatio cultus, vel ex parte personae colentis, quando ille est minister Ecclesiae colens Deum in persona Ecclesiae, et tamen in colendo non servat modum ab Ecclesia prasscriptum ; nam tunc etiam falsarius censetur, quia aliquid proponit ex parte Ecclesiae, quod ipsa non praescripsit. Superfluam superstitionem appellat D. Thomas illam, quae offert Deo pro cultu, id quod nec ad gloriam Dei spectat, nec mentem vel corpus hominis Deo subjicit, prout debet, ac lege vel consuetudine impositum est; turc enim superflue talis actus in cultum Deo offertur, cum Deus illo non honoretur. Atque hanc divisionem optime Cajetanus exponit in dicta quaest. 93, ex illo Joann. 4: 7n spiritu et veritate ; nam falsitas veritati opponitur, superfluitas autem spiritui; qui enim colit Deum eo modo qui spiritui non servit, superfluum cul- tum exhibere dicitur ; ille autem in spiritu non adorat, quia in exterioribus totus insistens, ad interiorem cultum nihil proficit, ut D. Thomas significat.
3. Proponuntur difficultates circa hanc doctrinam. — Circa hanc vero doctrinam, ut tota varietas hujus vitii explicetur, nonnulla difficultates proponendae sunt. Prima est, quia omnis superstitio falsitatem continet, saltem ex parte colentis; nam significat se colere Deum, re tamen vera non colit; ergo falsum significat ; ergo non recte dividitur superstitio per falsum cultum et alium ; quia oporteret illum alium falsum non esse ; talis autem non invenitur. Unde Lactantius, lib. 4Instit., cap. 28. dixit: Religio veri cultus est, superstitio falsi, id est, falsi cultus: ideo enim religio non est, quia verum cultum non offert; vero autem falsum opponitur ; ergo onmis superstitiosus cultus falsus cultus est. Secunda e contrario est, quia omnis superstitio continet superfluum cultum ; ergo non recte per illum dividitur. Patet antecedens ex Isidoro, lib. 8 Etymol.. cap. 3, ubi ait, superstitionem dictam esse, eo quod sit superflua aut superstatuta obsercatio. Et Servius dixit superstiticnem esse inanem et superfluwm timorem. Et ratione probatur, quia dictum est superstitionem esse vitium per excessum secundum aliquam circumstantiam, quae inanem, imo et injuriosum Deo talem cultum reddit ; ergo semper talis cultus superfluus est. Quid enim magis superfluum quam quod fini est improportionatum, seu quod omnino inutile est? talis autem est omnis superstitio.
4. Tertio, augetur utraque difficultas, quia ex divi Thomae doctrina, plane sequitur eosdem superstitionis actus sub utreque membro collocari. Nam imprimis sub cultu superfluo ponit omnem illum qui ad Dei gloriam non pertinet; at nullum mendacium ad gloriam Dei pertinet ; erit ergo superfluus cultus. Ut, verbi gratia, qui ad cultum Dei supponeret falsas reliquias, et mendax esset, et superfluus in cultu Dei, quia non indiget mendaciis quibus honoretur. Sicut qui ad confirmandam fidem falsa miracula confingeret, et vanus ac superfluus esset, et falsus. Ttem ait D. Thomas, in dicto art. 2, id, quod est praeter Dei institutionem, vel consuetudinem communem, superfluum esse in Dei cultu. Unde fit ut ministraye sacramentum, vel offerre sacrificum contra modum divina auctoritate constitutum, et in Ecclesia consuetum, sit cultus superfluus, quia est praeter institutio- nem et consuetudinem ; at D. Thomas in art. 1 hunc vocat cultum perniciosum, seu falsum secundo modo; ergo confunduntur illa membra. Quarto, potest objici, quia ex dicta doctrina D. Thomae in illo articulo primo, sequitur omnem cultum falsum, etiamsi solum sit falsus ex parte operantis, mendacium perniciosum continere, ac subinde omnem superstitiosum cultum peccatum mortale esse, quod difficile creditu est. Sequela vero patet, quia omnis superstitiosus cultus est falsus cultus, ut ostendi; ergo est mendacium perniciosum; at omne mendacium perniciosum, est peccatum mortale; ergo.
5. Quinto, aliunde apparet illis duobus membris addendum fuisse tertium; sicut enim potest Deus superstitiose coli mendaciis, et vanis actibus, seu inutilibus ad virtutem, ita potest coli superstitiosissime et perniciosissime aliis peccatis, et turpibus actibus. Ut, verbi gratia, si quis occidat homines in sacrificium Dei, non solum superfluus, sed etiam perniciosus dici potest, secluso mendacto significationis ; nam etiam illud in ratione vitii moralis contra religionem videtur habere peculiarem deformitatem, sicut longe alterius malitiae est vovere Deo actum indifferentem, vel inutilem, ut deambulare, aut ludere, vel vovere rem intrinsece malam, ut mentiri. Ergo vel distinguendum fuit hoc genus perniciosi cultus a falso et superfluo, vel non erat cur illa distinguerentur. Sexto, potest objici, quia aliquis videtur esse superstitiosus cultus, qui dici potest defectuosus potius quam superfluus ; ut missam dicere sine vestibus sacris, et similes.
6. Varietas in superstitionibus sepe ea actionibus materialibus pendet. — Cultus alius perniciosus, alius superfluus. — Qui cultus perniciosus dicatur. — Ut his objectionibus respondeamus , et occasione illarum varietatem harum superstitionum explicemus, recolendum est quod supra notavi, licet in hac materia formaliter consideremus vitia, quatenus continent malitias contrarias religioni, nihilominus illarum varictatem saepe pendere ex materialibus actionibus quibus veluti adhaerent, et ex malitiis quae in eis praesupponi solent, etiamsi alterius rationis sint. Sic ergo in praesenti interdum utitur quis mendacio in ipsomet cultu Dei, interdum vero absque proprio mendacio superstitiosus est ex aliis capitibus; priorem ergo vocavit D. Thomas cultum perniciosum, posteriorem autem superfluum cultum. Et ita divisio est adaequata, quia membra contradictionem proxime includunt. Distinguuntur autem primo, ct quasi radicaliter ex parte cujusdam malitiae, scilicet mendacii ct falsitatis, quae in uno membro supponitur, et non in alio. Unde falsitas illa, ratione cujus aliquis superstitiosus cultus perniciosus dicitur, non est falsitas cultus; nam haec communis est omni superstitioni, ut recte objectio prima ostendit; sed est peculiaris falsitas, quae in ipso facto supponitur, non solum quatenus significat cultum vel excellentiam Dei, sed quatenus aliquam aliam rem significare supponitur; ut verbi gratia, circumcisio nunc est superstitio quaedam , quia est signum gratiae futurae, et nondum exhibitae, teste Augustino, lib. 6 contra Jul., c.3; illa autem significatio falsitatem continet distinctam a falsitate, seu a nullitate cultus, ejusque fundamentum existit; ideo enim caeremonia illa nunc superstitiosa est et inutilis ad cultum, quia falsam significationem habet ex vi suae primaevae institutionis. Itaque cultus superstitiosus in genere dici potest falsus, non falsitate quae vocatur in dicendo, seu significando, sed falsitate in essendo, ut metaphysica loquitur. Specialiter autem cultus perniciosus dicitur, qui in aliqua falsitate in significando fundatus est. Unde etiam expeditur facile secunda objectio; fatemur enim omnem cultum superstitiosum posse dici superfluum, ut ibi adducta probant; nihilominus tamen illa vox accommodata est ad specialem cultum significandum , illum, videlicet, qui inanis est, non propter mendacium, sed propter quemcumque alium defectum. Perniciosus enim cultus dicitur, qui non solum inanis est, sed etiam mendax ; superfluus autem vocatur, qui nimius est, et inanis absque speciali mendacio. Et eodem fere modo expedienda est tertia difficultas; nam ex dictis corstat non posse eumdem cultum superstitiosum sub utroque membro contineri ; aut enim continet mendacium, et sic non spectat ad secundum membrum, etiamsi ad gloriam Dei non pertineat; nam illa doctrina D. Thomae, et quasi descriptio superflui cultus, intelligenda semper est cum exclusione, id est, ut tantum ad Dei gloriam et verum honorem non pertincat, quamvis aliam falsitatem non includat.
1. Superstitio perniciosa aliam falsitatem habet ev parte rei siguificatee, aliom em parte colentis. — Duplea intentio potest reperiri in circumcisione a Judais modo facta. — Circa illam vero tertiam objectionem, explicanda est illa subdivisio perniciosae superstitionis, in eam quae falsitatem continet ex parte rei significatae, vel ex parte colentis. Prius enim mqembrum optime explicatur per ritus Judaicos, quorum usus nunc continet falsitatem in cSsignificatione ipsarum actionum, ut D. Thomas dixit. Quia non solum verba, sed etiam facta imponuntur ad significandum, et ideo im factis ipsis esse potest falsa significatio, quatenus rem jam factam significant, ut nondum factam, sed futuram. Interrogare autem quis potest circa hoc membrum, an ad cultum perniciosum hoc modo sufficiat, actionem illam fuisse olim impositam ad significandam rem futuram, ut futura est; vel necessaria etiam sit intentio exercentis illam actionem ad idenr significandum. In quo est distinguenda duplex intentio : una est formalis intentio mentiendi; alia est intentio significandi per illud factum, id quod a principio ex Dei impositione significavit. De priori movit dubium Cajetanus, d. quaest. 93, art. 1, quia Judaei modo non habent illam, licet posteriorem habeant ; sed sine dubio illa intentio non est necessaria ad committendam hanc superstitionem perniciosam. quia sufficit intentio exhibendi signum falsum, quia in facto ipso continetur mcndaciun, a quo non excusatur operans propter ignorantiam, cum illa culpabilis sit.
8. Difficultas circa secundam intentionem. — Resolvitur. —Hic vero ego dubito de posteriori intentione, quam sine dubio habent Judael ; quaerimus autem an necessaria sit ? Et ratio dubitandi est, quia si dicamus non esse necessariam, damnabimus omnem usum circumcisionis post Christi mortem, etiam quando lex vetus nondum erat mortifera , quod dici non potest. Si autem dicamus necessariam esse, sequetur nunc non esse superstitiosum usum circumcisionis, si non fiat animo significandi futura, nec ex obligatione aut ritu legis yeteris, sed solum propter quamdam cum Christo conformitatem, ut AEthiopes facere dicuntur. Respondeo, ut talis caeremonia dici possit perniciosa, necessarium esse ut qui illam exercet, ea utatur, ut signo habente talem impositionem, alias non loquetur per illud, nec falsum dicet; et hoc optime probat exemplum Pauli circumcidentis Timotheum, et similia. Neque hinc sequitur usum illius actionis per modum caeremoniae sacrae, nunc non esse superstitiosum alia intentione factum ; tum quia esto tunc non sit perniciosus cultus, erit saltem superfluus, quia est pror- sus inutilis ad cultum Dei, finita jam et abolita impositione Dei. Et illa intentio assimilationis ad Christum in hoc vulnere senu cicatrice est prorsus vana, nihilque pertinens ad gloriam Dei. Tum etiam quia licet usus talis caeremonia ex tali intentione non appareat intrinsece malus, et consequenter nec prohibitus quia malus, nihilominus ex communi consensu et consuetudine Ecclesiae prohibitus est, et ideo etiam est malus ac superstitiosus ; et fortasse etiam est perniciosus propter falsitatem materialem, quam ex vi operis continet, licet non sit formale mendacium ex intentione operantis. Nam qui profert propositionem, quae in communi et usitata significatione terminorum falsa est, non intendens id significare, sed aliud, quod ipse sibi fingit seu imponit, licet a formali mendacio excusetur ; nihilominus simpliciter falsum profert, et perniciose alios decipit, et ex hac parte a mahtia mendacii saltem indirecta non excusatur. Ita ergo intelligi potest in prasenti: nam ex communi sensu Ecclesias, circumcisio, verbi gratia, facta ut caeremonia sacra, illam significationem habet, et ideo non excusatur a superstitione perniciosa, qui illa utitur, etiamsi privata intentione aliud intendat.
9. An quaelibet falsitas in cultu reddat illum perniciosum ? — Rursus vero interrogari potest circa idem membrum, an quaelibet falsitas hujusmodi cultus reddat illum perniciosum, vel solum illa quae fuerit in materia religionis, aut in materia fidei. Nam Augustinus, in citato loco de mendacio, non dixit omne mendacium in materia religionis christianae esse perniciosum, sed dixit, omne mendacium in doctrina religionis esse capitale, quod longe diversum est. Nam mendacium in doctrina religionis pertinet ad errorem et haeresim: mendacium autem in materia religionis non semper continet haeresim, sed aliquam irreverentiam, ut si quis in confessione falsum dicat, confitendo quod non fecit, ob indiscretam humilitatem; illud ergo non videtur perniciosum mendacium, quia nec alicui nocet, nec est contra doctrinam religionis ; ergo licet ille cultus sit superstitiosus ut superfluus, non tamen ut perniciosus.
10. Pars affirmativa vera resolvitur. — Superstitio perniciosa non semper est mortale peccatum. —Nihilomipnus tamen D. Thomas omnem superstitionem, quae inre significata falsitatem continet, perniciosam appellat. Et ita videtur absolute loquendum, quia omne talc mendacium, in quacum quae materia sit, usur- patum ad colendum Deum per illud, est injuriosum Deo peculiari modo, et ideo perniciosum mendacium est ; omne enim mendacium, quod in alterius injuriam cedit, perniciosum est ergo si in divinam injuriam cedat , maxime erit mendacium perniciosum ; cedit autem in divinam injuriam, quoties in ejus cultum adhibetur. Quamvis autem perniciosum mendacium ex suo genere mortifera culpa sit, non est necesse ut sit semper et in omni individuo peccatum mortale; nam potest esse mendacium perniciosum, quod in aliqua materia peccatum veniale sit, ut patet de falso testimonio in materia levi. Sic igitur licet haec superstitio perniciosa dicatur, non semper in individuo est peccatum mortale; nam si falsitas sit contra doctrinam religionis, tunc semper peccatum est mortale, scu capitale, ut Augustinus dixit, quia talis materia semper esset gravissima, ut per se constat; si autem non sit contra doctrinam Catholicam, sed soIum consistat in facto aliquo, tunc interdum esse poterit venialis culpa ex levitate materiae, licet saepe sit mortalis; et ita in exemplo adducto de falsitate in confessione, si mendacium sit vel in materia necessaria, vel in tota materia sacramenti, gravis est culpa, quia est contra substantiam sacramenti ; si vero sit in materia partiali et non necessaria, censetur culpa venialis ex levitate materiae, juxta ea quae in 4 tom., d. 22, sect. 10, diximus.
11. Explicatur alia pars divisionis de falsitate em parte colentis.— Sacerdos depositus, si sacrificium offerat. falsarius cur sit. — Aliud membrum illius divisionis de falsitate in cultu ex parte colentis, obscurius est, quia non videtur excedere gradum et rationem superflui cultus, ut probat objectio facta, quia haec falsitas solum in hoc consistere dicitur, quod aliquis exhibet cultum, aliter quam a Christo sit institutum, vel ab Ecclesia ordinatum seu consuetum, quod habet omnis supenfluus cultus. Dicendum vero est falsitatem hanc in hoc consistere, quod offerens seu colens Deum nomine Christi, aut Ecclesiae, id offert in cultum, quod nec Christus nec Ecclesia suo nomine offerri voluit. Nam eo ipso sic colens falsarius invenitur, quia virtute seu in actu exercito affirmat, alium, cujus nomine colit, id offerre in cultum, quod ipse offert; quod tamen falsum est. Hoc modo videtur mentiri qui se fingit sacerdotem, cum non sit, et sacriticium sc offerre simulat; quanquam in illo videantur simul concurrere duo modi falsitatis nam et falsus est in re, quam significat per verba quae profert, nam revera non sunt corpus et sanguis Christi, quae esse affirmat et falsus etiam est, gerendo se ut Christi ministrum, ab illo missum et constitutum ut nomine Christi offerat, cum revera talis non sit. Haec autem posterior falsitas sine priori inveniri videtur in sacerdote vero ab Ecclesia praeciso vel deposito , qui se nihilominus ingerit sacris, et nomine Ecclesiae sacrificium offert, et in eo publice orat ; nam in eo falsarius est, quia Ecclesia revera illi non commisit talem legationem ad Deum pro se. Item falsitatem hoc modo committit, qui nomine Ecclesiae petit, quod ipsa non ordinavit peti.
12. Unde intelligitur, duobus modis posse aliquem in hoc publico et communi cultu Dei agere contra institutionem Christi vel É cclesiae: uno modo, exercendo vel offerendo nomine alterius, quod revera illi commissum non est, qui potest dici defectus in substantia cultus, seu fictio in legatione, quam exercet nomine alterius, a quo constitutus non est, ut in exemplis positis. Et optimum est in Saule, 1 Reg. 13, qui holocaustum obtulit cum sacerdos non esset, et ideo multum Deo disphcuit. Ad hoc item genus mendacii reducit Cajetanus abusus caeremoniarum Ecclesiae, vel rerum sacrarum, transferendo illas ad profanas significationes , contra earum institutionem, de quipus in cap. Quicumque , 26, q. 5. Addit item Cajetanus etiam huc spectare peccatum concionatorum, aut Doctorum, qui falsis testimoniis aut miraculis fidem confirmant ; sed illa actio non videtur ad cultum pertinere, sed ad doctrinam, et fidei confessionem, ac persuasionem ; et ideo magis videtur peccatum illud esse vel contra ipsam fidem, seu fidei confessionem, vel contra charitatem. Praeterquam quod illud mendacium non tam est ex parte colentis, quam ex parte ipsius rei significatae, quia res ipsa, quae profertur, non ita se habet, sicut per verba vel scripta significatur. Et similiter alii abusus rerum sacrarum magis spectant ad falsitatem ex parte rei significatae, quia revera illa signa non significant id ad quod assumuntur, et ideo llae actiones magis ad sacrilegium, quam ad superstitionem pertinere videntur, ut constabit attente legenti d. cap. Quicumque. Alio modo potest essc defectus in modo tantum, ut si sacerdos offerat calicem non mistum aqua, sed in puro vino consecratum, vel si absque vestihus sacris offerat, et similia. Primus ergo modus pertinet ad falsitatem et superstitionem perniciosam ; secundus vero spectat ad aliud genus sacrilegii, vel ad superstitionem cultus superflui, quia in illo cultu non est falsitas, etiam ex parte colentis, nam revera offert in persona Christi et Ecclesiae, licet in modo male se gerat; non est ergo falsarius, sed sacrilegus, et dici potest superfluus in cultu, quia licet deficiat potius quam excedat in modo colendi, inde tamen fit ut totus ille cultus sit superfluus , quia melius esset non colere, quam sic colere. Quando ergo dicitur illum esse falsarium hoc modo, quia agit contra Christi vel Ecclesiae institutionem, intelligendum est, quando defectus est in substaniia institutionis ipsius cultus, vel secundum se, vel prout offerendus est nomine alterius; si vero defectus sit in modo accidentali, etiamsi quis agat contra Ecclesiae ordinationem, non erit falsarius, sed alio modo sacrilegus, vel superstitiosus, et ita conciliantur ea quae in illa tertia difficultate attinguntur.
13. Aliter vero ea conciliat Cajetanus, dicta q. 93, accurate observans verba D. Thomae, qui asens de superstitione falsa ex parte colentis, dixit esse contra modum ab Ecclesia institutum ; agens vero de superfluo cultu, dicit esse praeter Dei et Ecclesiae institutionem. Ponderat ergo Cajetanus differentiam poni in esse contra, vel praeter Ecclesiam. At enim etiam superfluus cultus potest esse contra Ecclesiam, id est, contra consuetudinem , vel constitutionem Ecclesiae, ut ipse Cajetanus cum D. Thom. fatetur. Oportet ergo explicare quo alio speciali modo falsus cultus ex parte colentis sit contra Ecclesiam. Certe non apparet alius, nisi quia est contra voluntatem Ecclesiae, nolentis talem ministrum offerre nomine suo, vel prohibentis ne talis oratio, vel aliquid hujusmodi nomine suo offeratur, quod non invenitur in superfluo cultu.
14. An superstitio perniciosa em parte colentis sit solum in cultu communi, vel etiam in pricato. — Hinc vero nascitur dubium tactum a Cajetano, in d. quaest. 93, an hic modus perniciosae superstitionis ex parte colentis inveniatur tantum én cultu communi, in quo minister proximus exercet cultum in nomine Christi, vel Ecclesiae, vel etiam in privato cultu; nam ex his quae diximus, videtur sequi tantum reperiri in communi cultu, quia falsitas illa tota consistit in hoc, quod cultor proximus, ut sic dicam, nomine alterius offert quod ille non vult. In contrarium vero est, quia D. Thomas dicit hanc falsitatem precipue inveniri in cultu communi ; dicenlo autem preecipue, insinuavit reperiri etiam in cultu privato. Propter quod Cajetanus ibi hoc simpliciter affirmat, affertque exempla sequentia. Primum est si quis jejunet in dominiea die contra Ecclesiae prohibitionem, nam illud jejunium tunc non prohibetur tanquam actus intemperantiae, nec lex illa respicit jejunium, ut habet materiam temperantiae, sed ut materiam religionis, quia illa prohibitio fit in detestationem errorum Manichaeorum, Priscillianistarum, et aliorum haereticorum, qui superstitiose illo die jejunabant, ne Christi resurrectionem venerari, et de illa laetari viderentur; nam sicnt non credebant illum fuisse verum hominem, ita neque vere mortuum esse, ac resurrexisse, ut Leo Papa, epist. 93, cap. 4, notavit ; et sumitur ex Melchiade, in cap. Jejunia , de Cons., d. 3, et ex Concil. Caesaraugust., cap. 2, in cap. Ne quis, ead. d. Secundum exemplum Cajetani est, si quis dominicarn orationem omnino privata intentione recitet, omnem Ecclesiam ab illius participatione excludens, nam fingit se non omnium nomine, sed privato illam offerre contra Chrisii intentionem. Tertium exemplum esse potest, de illo qui falsas reliquias ut veras proponit in cultum Dei, vel Sanctorum.
15. Difficile inveniri fulsitatem hanc in cultu privato. — Cajetani exempla hoc non ostendere. — A enim difficile est intelligere in quo consistat haec fa'sitas ex parte colentis in cultu privato, quia qui private colit, in sua propria persona cultum exercet, et in hoc non mentitur, quia revera suo nomine offert, et non alterius; hoc est enim de ratione privati cultus: nec Cajetanus exponit quis alius modus falsitatis possit esse ex parte operantis in cultu privato. Nec illius exempla hoc declarant; nam jejunium in die dominica, si ex superstitione fiat, continet potius falsitatem ex parte rei significatae, quam ex parte operantis: nam qui sic jejunat, non in persona Ecclesiae se jejunare simulat, sed privatum jejunium exercet, ut Cajetanus supponit ; in hoc ergo non mentitur; quia vero jejunat, ut illa caeremonia profiteatur non esse credendam vel colendam Christi resurrectionem, mendax est, quia falsum significat per illud factum; haec autem est falsitas ex parte rei significatae, non ex parte colentis, ut constat.
16. Aliud est orare in persona Hecclesie, aliud orare pro Fcclesia. — In secundo vero exemplo, advertendum est (quod inu materia de Oratione latius dicam) aliud esse orare in persona, Ecclesiae, aliud orare pro tota Ecclesia. Nam primum fit per orationem per se pu- blicam,secundum autem fieri potest per privatam. Oratio ergo Dominica non est a Christo instituta, ut in persona Ecclesiae tantum dicatur; nam omnibus et singulis dixit: Vos autem sic orabitis ; sed data est ut pro omnibus, seu pro tota Ecclesia fiat, ut verba ejus ostendunt. Qui ergo illam orationem proferret intendens nullo modo orare pro Ecclesia, non esset mendax ex parte orantis, quia, in sua persona propria et privata orans, et non in persona Ecclesiae, nihil falsum profitetur, quia revera ita orat, imo et orare potest licite, si in alio non deficiat; ergo vel nulla falsitas ibi intervenit, nec superstitio, sed peccatum contra charitatem, excludendo alios a participatione orationis, quae debet esse communis ex parte eorum pro quibus oratur; vel si aliqua est falsitas, tantum est ex parte rei significatae, quia verba, data ad significandam orationem pro omnibus, transferuntur ad aliam significationem omnino privatam, quam revera non habent. Denique licet quis teneretur dicere illam orationem in persona Ecclesiae, ut sacerdos in missa, et nihilominus intenderet non prodesse omnibus per illam, sed sibi tantum, non esset mendax in cultu externo, quia revera potest oratio totius Ecclesia pro uno privato fieri; esset ergo pravus in intentione contra charitatem communem, et contra fidelitatem sui muneris. Nullo ergo modo invenitur in illo actu falsitas ex parte operantis. 11. Qui falsas reliquias supponit, non in gersona Ecclesie, sed propria hoc facit.— Neque etiam in tertio exemplo, nam qui falsas reliquias proponit, non facit actum illum in persona Ecclesiae, sed propria, ut constat; ideo enim cultus privatus dicitur; in eo ergo non mentitur; sed quia signum est falsum, et rei non existentis, ideo mentitur ; falsitas autem illa non est ex parte operantis, sed rei significatae, ut bene notavit Tolet., in Sum., lib. 4, cap. 14. Concludo igitur illud genus falsitatis solum in communi cultu inveniri, quia in privato unus non colit Deum nomine alterius, ut in hoc possit falsitatem miscere, sed unusquisque in propria persona colit ; solum ergo potest falsum cultum exercere utendo falso signo, significando id quod non ita est. D. Thomas autem, addendo praecipue, non oportet ut in eo rigore illo termino usus fuerit, sed largius, ut idem significat quod maxime, seu principaliter.
18. Hoc genus falsitatis ita grave peccatum est, ut viv fieri possit leve. — Atque hinc sequitur hoc genus falsitatis et mendacii perni- ciosum valde esse, et ex suo genere mortale peccatum, ita ut vix fieri possit leve ex materiae parvitate, quia fit Deo injuria, et Christo, vel Ecclesiae; sicut qui apud unum regem se fingeret legatum alterius, vel aliquam legationem uni proponeret, quam alter non commisit, utrique faceret gravem injuriam ; ita multo magis in praesenti. At vero quando defectus esset in modo accidentali, licet ex suo genere etiam sit culpa gravis, cum sit contra religionem, nihilominus esse poterit venialis ex parte materia levis. Exempla satis insinuata sunt in cultu saerificii, et similia facile peti possunt ex administratione sacramentorum:: nam absolvens aliquem, verbi gratia, sine jurisdictione, falsarius est, non solum in re significata, sed etiam quia se gerit ut ministrum Christi, et Ecclesiae, ubi constitutus non est, et ideo gravissime semper peccat ; si autem absolvat cum sufficienti potestate, et valore sacramenti, cum aliquo defectu in modo, non erit falsarius, licet possit esse superstitiosus, gravius aut levius, pro materiae qualtate. Tale censeri potest peccatum ejus qui, in missa vel officio divino, accidentales ritus non servat, vel pro sua devotione alios adjungit, ideoque regulariter non censetur mortaliter peccare, sed venialiter, secluso contemptu, nisi grave aliquod Ecclesiae praeceptum violet, ut bene censuit Navar., in Man., num. 11, capit. 24; cum Cajetan., verb. Superstitio, et dicta quaest. 93, art. 2.
19. Solvitur quarta difficultas. — E ita relinquitur obiter expedita quarta difficultas ; committitur enim in ea aequivocatio de falso cultu ; nam, ut dixi, licet omnis superstitiosus cultus dici possit falsus in essendo, non tamen in significando. Et ideo loquendo primo modo de falso cultu, ut illa objectio in sua probatione procedere videtur, non sequitur omnem superstitiosum cultum, esse semper peccatum mortale, quia licet falsus sit, id est, nullus et inutilis, non tamen semper falsum significat, nec semper aliunde continet gitavem injuriam. At vero si sermo sit de cultu falso es parte operantis, id est, falsitatem continente respectu ejus, in cujus persona fit, sic concedo illum semper esse peccatum mortale, moraliter loquendo, quia vix cogitari potest materia levis talis delicti, licet fortasse in aliquo casu non repugnet, ut si quis in oratione publica, quae fit nomine Ecclesiae, misceat aliquid profanum, quod Ecclesia non permittit suo nomine proferri in laudibus Dei : nam, ut infra suo loco dicetur, illud ex se grave peccatum est ; tam leve autem verbum esse posset, aut tam indifferens, ut ex levitate materiae posset a mortali culpa excusari.
20. Superstitionem superflui cultus posse dividi in turpem et levem. — In quinta objectione petitur, an superstitio, quae dicitur esse superflui cultus, dividi possit in turpem et levem, seu vanum cultum. Ad quod breviter respondeo, nihil impedire quominus sic dividatur; nam revera inveniuntur illi duo modi superstitionis sub illa generali specie, etiam prout distinguitur a superstitione falsi cultus, et in ordine ad malitiam moralem est magna differentia inter illos duos modos superstitionum. Turpem ergo cultum appello, quando Deus coli intenditur illismet actibus, qui alias pravi et turpes sunt, etiamsi non sint mendacia ; exemplum positum est de sacrificio per immolationem hominis, quae intrinsece mala est, ubi de praecepto et auctoritate;Dei non fit. Idem est, si quis ex injuste acquisitis Deo offerat in cultum, quae oblatio maculata vocatur, Eccl. 34. Recte ergo hic cultus non solum superfluus, sed etiam turpis appellatur. Imo etiam posset aliquis dicere, talem cultum etiam involvere mendacium injuriosum Deo, ac subinde perniciosum ; nam qui hujusmodi actione Deum colit, profitetur illam actionem placere Deo, quod falsum est, et perniciosum mendacium. Sed haec collectio valde remota est, quia non est ex propria significatione ipsius actionis, sed per quamdam argumentationem ex intentione operantis, quae supponit in illo talem existimationem, quamvis facto suo illam non exprimat; et ideo proprie mendacium non est, nec falsitas in significando, sed tantum in essendo. Turpis autem merito dicitur talis cultus, quia turpitudinem et malitiam involvit in ipsamet actione colendi. 21. De alio cultu superstitioso, sine turpitudine. — Potest autem esse alius cultus superstitiosus, et superfluus sine turpitudine, sed ex alia ineptitudine actionis ad effectum colendi, vel ex defectu aliarum circumstantiarum. Et inter haec duo membra haec potest considerari moralis differentia , quod turpis cultus semper est peccatum mortale, ut exemplum de voto actionis pravae recte probat, et infra suo loco declarabitur ; et ad hoc valet illa collectio, quam paulo antea faciebamus, quia is, qui tali actu Deum colit, ipso usu profitetur esse Deo gratam talem actionem, quae gravem injuriam Dei continet. At vero alius cultus superfluus (ut sic dicam ) ordinarie po- test esse venialis culpa, nisi contemptus interveniat, vel sit contra expressum Ecclesiae praeceptum in materia notabili, et maxime si sit ex intentione introducendi in Ecclesia talem ritum. Et ita sunt intelligendi, qui absolute hoc affirmant de superstitione superflua, ut Cajetanus, Navar. et Tolet. supra.
22. Dupliciter actus veri cultus exercetur sine debita circumstantia. — Tandem circa sextam objectionem advertendum est, quando aliquis actus veri cultus exercetur sine debita circumstantia, dupliciter id fieri posse: uno modo, ex quadam negligentia, vel temeritate culpabili ; alio, ex intentione introducendi ritum contra communem legem, vel consuetudinem, seu ( quod idem est ) omittendo statutas circumstantias seu caeremonias , propter inutiles, vel superstitiosas. Prior modus vel ad superstitionem non pertinet, sed ad alium modum irreligiositatis aut sacrilegii, vel si ad superstitionem reducitur, est indirecto modo, participando culpam, quae proprie in altero modo reperitur. Posterior ergo modus est proprie superstitiosus, nam introducit novum ritum in cultu Dei contra communem legem, vel consuetudinem. Nec refert quod talis cultus fortasse sit per modum privationis, quia illamet privatio exigitur ut pars ritus; tam superstitiosum enim est sacrificare in solo pane, introducendo id tanquam ritum necessarium, vel convenientem, vel sufficientem in illo sacrificio, quam esset superstitiosum, addere, ultra panem et vinum, aliam materiam. Et tunc illa superstitio ad superfluum cultum pertinet, etiamsi ritus ille sit quasi privativus, quia ille etiam superfluus est, et reddit totum cultum vanum ct inutilem ad internum cultum, in quo consistit ratio superflui cultus.
23. Sub genere superstitionis plures species malitie sunt in confessione declaranda. — Ex quibus omnibus constare sufficienter potest, in hoc genere peccati superstitionis non tantum duas, sed plures species malitiae reperiri adeo formaliter diversas, ut in confessione videantur explicandae : nam superstitio perniciosa malitiam habet longo alio modo injuriosam Deo, et a ratione exorbitantem, quam superstitio, quae tantum est superflui cultus. Et inter perniciosas longe aliud peccatum videtur circumcidere puerum more Judaico, vel sine ordine sacro fingere sacrum, vel cum ordine sacro ab Ecclesia praecisum, vel suspensum, ministrare. Item in alio genere superflui cultus longe gravior deformitas etiam in sua specie videtur essc in cultu per actum tur- pem, et bonitati Dei contrarium, quam in cultu excedente tantum in caeremonia imperunente. Et in materia sacramentorum alia superstitio est, quae substantiam sacramentorum immutat et evertit ; alia, quae solum in accidentalibus ritibus superflua est. In quibus omnibus possemus etiam speculative varias rationes malitiarum considerare ; sed, quia id magis contentiosum est, minusque utile, constanter statuendum videtur, hanc variat:ionem malitiarum tantam esse, ut necessarium sit in confessione modum superstitionis aperire ; sive id sit, quia nonnulla ex his supponunt haeresim in mente, quam oportet explicare, aliae vero illam non supponant ; sive quia in alio genere peccati includunt malitiam specie diversam, ut in genere mendacii perniciosi, vel alterius turpitudinis, vel specialis sacrilegii, et injuria rerum sacrarum ; sive quia non possunt aliter a confessore curari, imo nec secundum suam necessariam gravitatem inselligi, nisi secundum suum modum peculiarem explicentur : sive quia in genere moralis malitiae formaliter differunt , quod profecto saus probabile apparet ex omnibus, quae diximus.
On this page