Text List

Caput 3

Caput 3

De idololatria, quid sit, et quod objectum habeat.

CAPUT II. DE IDOLOLATRIA, QUID SIT, ET QUOD OBJECTUM HABEAT.

1. Idololatria aliquando metaphorice accipitur pro cariis rebus.—Vox Idololatria interdum accipitur metaphorice, ut patet ex Paulo, ad Ephes. 5, ubi avaritiam vocat idolorum servitutem ; nam avarus totum suum aftectum in pecuniis habet, et ideo videtur pecunias tanquam Deos colere. Sic enim idem Paulus, ad Philippens. 3, de hominibus ventri deditis dixit: Quorum Deus venter est; et eadem fere ratione omnis, qui mortaliter peccat, potest per metaphoram idololatra vocari, quia creaturam, propter quam peccat, pro Deo habere censetur, quatenus illam super omnia amat. Atque ita Hieronymus, Amos 2, itractans illa verba: Super tribus sceleribus Judeae, etc., ait, unumquemnque peccatorem christianum adorare vitia sua, eumque ancipere habere Deum, a quo victus est, dicente Petro: À quo quis superatus, ejus et servus est. Et Isai. 44, circa illa verba: Heec dicit Dominus, etc., similiter inquit haereticos esse idololatras, utique per metaphoram : Qui simulacra dogmatum suorum atque mendacii, artifici corde componunt, et venerantur ea quaee sciunt a se simulata. Quibus similia habet Augustinus lib. de Vera relig., cap. 18. Sed idololatria hoc modo sumpta non signiticat aliquod speciale vitium religioni oppositum, sed, ut dixi, universis peccatis mortalibus attribui potest, et praesertim aliquibus, in quibus major inordinatio affectus erga creaturam cognoscitur, et ideo haec significatio praesenti instituto non servit. Quamvis necessarium fuerit adnotare illam, tum ne vitia confundantur, tum ut Scripturae intelligantur, tum denique quia ex metaphorica significatione intelligi potest, esse aliam propriam, a qua translatio facta est.

2. Quid proprie sit idololatria. — Solum imaginem rei ficte vocari idolum qui dicant.— Contrarium est verum. —ldololatria ergo proprie dicta idem significat, quod voces simpliciter, ex quibus illa componitur, prae se ferunt, nimirum idolorum latriam, unde explicando quid in praesenti sitidolum, et quid latria, explicatum relinquetur quid sit idololatria, et quomodo committatur. Idolum ergo, juxta primariam significationem , statuam vel imaginem significat, ut ex Sap. 13 colligitur, ubi late describitur idoli fabricatio per artem sculpendi et pingendi, et de idolo concluditur: Imago enim est, et opus est illi adjutorio; et cap. 14: Per manus (dicitur) quod fit idolum, maledictum est et ipsum, et qui fucit ilLlud ; et infra: Acerbo enim luctu dolens, pater cito sibi rapti fil fecit imaginem ; et infra: Imaginem Wegis, quem honorare volebant, fecerunt. Idolum ergo, juxta primaevam significationem, imaginem significat ; non tamen quaelibet imago idolum dici potest, ut mox dicemus. Dicunt tamen aliqui , tunc solum imaginem idolum posse appellari, quando rem non subsistentem nec possibilem significat, sed fictam, ut chimaeram, vel quid simile. Ita sentit Origenes, hom. 8 in Exod., sic exponens quod Paulus ait 1 ad Cor. 8: Scimus quia nihil idolum est in mundo. Quod sequitur Theod., q. 38 in Exod.; et OEcum., in 1 ad Cor., et multi alii; verumtamen, licet verum sit multa talia fuisse idola Gentium, ut sumi potest ex Athan., Orat. contra idola, nihilominus negari non potest quin idolum potuerit etiam esse imago alicujus rei verae, et aliquando subsistentis, quod ex citatis locis Sapient. aperte colligitur. Nam in eis dicitur idololatriam coepisse, fabricando et depingendo imagines hominum, vel aliquorum animalium, quae res verae ac subsistentes sunt. Et Cyprianus, lib. de Idolor. vanit., late ostendit, Deos Gentium majori es parte fuisse homines; et Augustinus, 1.8 de Civ., cap. 26. Unde l. 20 contra Faustum, cap. 5, late probat idola et Deos Gentium, aliquas res veras esse, seu corpora vera, ad salutem autem nihil esse, neque etiam ad cultum divinum promerendum.

3. Idolum esse imaginem destinatam ad indebitum cultum alicui tribuendum. — Quapropter alii existimant rationem idoli non compleri per hoc, quod sit imago rei falsae vel fictae, sed per hoc quod sit imago ad indebitum cultum alicui tribuendum destinata. Nam etiam imago chimerae vel rei fictae, si non ad cultum, sed ad delectationem, aut memoriam, vel exercitium artis fabricetur, vocari non potest idolum. Atque ita Sapient., dict. cap. 13, describens constitutionem idoli, praeter sculpturam et picturam adjungit: Et fecit ei dignam habitationem , etc. Et cap. 14, cum dixisset, patrem rapti filii fecisse imaginem, subdit : Et illum, qui tunc quasi homo mortuus fuerat, nunc tanquam Dewm colere capit, et constituit inter servos suos sacra et sacriftca ; et infra vocat idola figmenta, quae iniqua consuetudine, aut lege, ex deceptione aut inordinato affectu colebantur : Incommnunicabile (iuquit) nomen lignis, et lapidibus tribuerunt. Sentit ergo idolum vocari effigiem ad cultum indebitum institutam. Dico autem indebitum cultun, quia si imago sit alicujus rei verae et digna, secundum rectam rationem. aliquo vero honore et cultu, et solum erigatur talis imago ad rem illam debito honore colendam, non potest illa imago idolum appellari. Et hac ratione septima Synodus, act. 7, definit imagines Christianorum, et prout ecclesia catholica eas recipit et approbat, idola dici non posse, ut late tractavi in 1 tom. de Incarnat., disputat. 54, sect. 7. Et hoc sensisse videtur Tertullianus, lib. de Idol., cap. 4, dicens imagines earum rerum, quas colit humanus error, idola appellari.

4. Origenis doctriua commode eaplicatur. — Et Isidor., lib. 8 Etym., dixit, idolum esse sunulacrum, quod humana effigie factum et consecratum est. Quas descriptio quoad priorem partem nimium restricta est; non est cnim de ratione idoli ut sit ad humanam effigiem expresse enim dicitur in dicto cap. 13 Sap.: Ft assimilat illud imag ni hominis, aut alicui es animalibus illud comparat. Et ex cap. 32 Exod., constat Hebraeos, imitantes Agyptios, idolum fecisse in vituli effigie; latiusque explicavit Paulus ad Roman. 1, dicens: Mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum. et serpentum. Imo etiam potest figurari idolum, quod non sit alicujus rei verae, vel speciei effigies, sed fictae, ut diximus. Quoad posteriorem vero partem, videtur illa descriptio diminuta, quia, ut humana imago sit idolum, non satis est quoi sit consecrata, id est, ad cultum dicata; debet ergo restringi ad consecrationem indebitam, seu excedentem humanae naturae capacitatem. Et ideo optime Augustinus, lib. 7 Quaest. in libr. Jud.,.idolum declarat, id est, Cujusdam Dei falsi simulacrum, et in hoc sensu accom modari potest Origenis sententia. Nam licet idolum possit esse imago veri hominis, si tamen destinetur ad colendum iilum hominem ut Deum, jam erit imago falsi Dei, et sub ea ratione crit imago rei non existentis. Imo fortassis eadem vel proportionali ratione, si quis iniquum hominem, et in peccatis mortuum sibi depingeret ad cultum, quamvis non ut Deum, sed nt sanctum hominem illum colere vellet, talis imago rationem idoli participaret, ut sensit Sander., lib. 1 de Imaginibus; quia, licet talis imago repraesentaret verum hominem, simul referret falsum Sanctum. Et iu hoc sensu recte dicitur, idolum involvere falsitatem in sua repraesentatione, ac subinde imaginem falsam. Sic enim Scriptura de idolis loquitur, ut notavit Bellarm., lib. 2 de Imaginib. , c. 5. Et propterea fortasse Zach., 11, de iniquo pastore qui officium pastoris non exercet, dicitur : O Pastor et idolum, quia non est verus pastor, sed fictus, et nomine potius quam re, sicut idolum vocatur Deus, cum non sit; vel certe, ut ibi ait Hieronymus, sceleratus pastor vocatur idolum, dum se appellat Deum, et vult ab hominibus adorari. Et ita etiam potest intelligi Paulus, 1 Cor. 10, cum dicit idolum nihil esse, scilicet in ratione, qua Deum, vel personam summo honore dignam repraesentat. Unde post illa verba: Scimus quia nilil est idolum in mundo, suhjungit : Ft quod nullus est Deus, nisi unus. Et ita etiam dicuntur idola non esse, Esth. 14, ut exposuit Hieronymus, Oseae T.

5. Quaevis creatura quae tanquam Deus colitur, dicitur idolum. — Ex hac vero primaeva significatione, extensum est nomen idoli ad significandam quamcumque creaturam, quae tanquam Deus colitur, seu colenda proponitur supremo cultu, vero Deo debito, etiamsi talis res non sit imago, neque ut imago alterius falsi Dei adoretur, sed ut ipsemet falsus Deus, nam in hac significatione videtur profecto su- mi in ipsomet nomine idololatria. Nam omnis adoratio creaturae, per quam ut Deus colitur, idololatria est; ergo omnis creatura sic adorata idolum est, etiamsi non in aliqua imagine, sed in se, et propter se immediate adoretur. Et similiter omnes, qui creaturam ut creatorem adorant, in eis computantur, qui a Paulo vocantur , idolis servientes, 1 ad Cor. 5 et 6, sive creaturae adoratae sint statuae, sive ignis aut aqua, et similia, quae Sap. 13 numerantur, et rectores terrarum ac Deos putatos esse a Gentibus refertur; et qui eos adorabant, inter idololatras numerantur. Unde Paulus, 1 ad Cor. 10, cum dixisset : Fugite ab idolorum cultura , subjungit : Que immotant Gentes, demoniis immolant. Et sic etiam Augustinus, lib. 5 Locutionum de Deut., in fine, idololatras inquit appellari, qui idolis serviunt, et idololatriam esse idolorum servitutem ; ubi nomine idolorum intelligere videtur omnes deos gentium, atque adeo quicquid creatum tanquam divinum numen ab eis colebatur. Atque eodem modo loquitur Athanasius, Orat. contra idola, aliquantulum a principio. Et Tertullianus, lib. de Idol., cap. 3, hacratione dixit, idololatriam agi posse sine idolo, id est, sine simulachro, et aliquando factam esse sine isto nomine, licet non sine isto operc. Unde signiticat nomen idoli et idololatriae non fuisse, donec simulachra pro diis adoranda introducia sunt, rem autem ipsam, id est, idololatriae vitium, sine simulacris sensibilibus exerceri potuisse. Unde fit ut simili modo nomen idoli, licet ab statuis pro diis adorandis sumptum sit, nihilominus quatenus significat adaequatum objectum idololatria, omnem rem creatam, quae tanquam verus Deus adoranda proponitur, comprehendat. Ex his ergo satis constare potest, et quid nomine idoli in voce idololatriae significetur, et quod sit hujus vitii objectum , quamvis ejusdem objecti ratio et modus magis in sequentibus elucidanda sint.

6. Latria est adoratio soli Deo debita.— Altera vero pars illius vocis est latria, quae cum omni proprietate ac rigore, intelligenda est de adoratione ac servitute soli Deo debita, ut exposuit Augustinus, d. lib. 5 Locutionum de Deut., et lib. i Quaest. in Gen., quaest. 61, et lib. 1 de Trinit., cap. 6. Et satis declaratur a Sap., d. cap. 13, ubi hanc latriam declarat per votum, orationem, et petitionem de omniuim rerum eventu, et c. 14, idem: declarat per cultum sacrorum et sacriticiorum ; imo addit etiam appellationem et aestimationem Dei; et incommunicabile , inquit, nomen lapidibus, et lignis imposuerunt. Et hoc idem est, quod Paulus ad Rom. 1 dixit: Mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similtudinem imaginis corruptibilis hominis, et quadrupedum, et serpentum.

7. Laítriam constare et internis et extermis actibus.— Ut autem explicetur quomodo latria potuerit idolis tribui, ac subinde committi vitium idololatriae, advertendum est, ex supra dictis, latriam et internis et externis actibus fieri posse. Et quidem internis, ut sit vera, on ficta adoratio, primo requirit actum intellectus, quo res adorabilis, seu quae adoranda proponitur, aestimetur, seu habeatur pro Deo. Deinde in voluntate requiritur voluntas et intentio adorandi, id est, exhibendi aliquod sienum submissionis et recognitionis excellenuae divina in tali re. Ultimo consummatur adoratio in exhibitione talis signi, vel interioris, si adoratio sit mere interna, vel exterioris, si externa sit. Haec ergo tria debent in idololatria concurrere circa idolum, ut omnino vera et consummata sit in suo genere, scilicet, opinio aliqua divinitatis de idolo, seu re quae adoratur, affectus adorationis, et adoratio ipsa, seu exhibitio signi submissionis, et recognitonis alicujus excellentiae divinae in re sic acorata; quae tria breviter a nobis explicanda sunt, ut ratio idololatriae exacte cognoscatur, et simul explicabitur multiplex modus ejus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 3