Caput 4
Caput 4
Quomodo adoratio divina tribui possit idolo, et consequenter quotuplex sit idololatria.
1. Quomodo actus latriee concurrere possint in adoratione idolorum. — Primum dubium.— Secundum dubium. — Ratio dubitandi oritur ex actibus numeratis in fine praecedentis capitis, qui sunt, opinio intellectus, affectus voluntatis, et exhibitio signi divinae excellentiae; non enim apparet quomodo hi omnes in idolorum cultu concurrere possint. Et primo circa existimationem intellectus dubitari potest, quomodo sit possibilis talis existimatio divinitatis de idolo manibus facto, cum sit per se evidens illud non habere vitam, neque excellentiam ullam, praeter eam figurae pulchritudinem, quam ab artifice habet. Et confirmatur ; nam, eo ipso quod idololatriae cultus multis diis dabatur, nulli dari poterat ex opinione seu aestimatione verae divinitatis, quia excellentia divinitatis in ejus singularitate et emi- nentia super res alias consistit, et ita destruitur, quando inter multos dividitur ; ergo fieri non potest ut adoratio divisa inter multos procedat ex opinione verae divinitatis in singulis. Secundo, esto sit possibillis illa existimatio, non tamen videtur necessaria ad propriam idololatriam; quia latria, quam idololatria involvit, non est vera latria, sed mendax ; ergo non est necesse ut procedat ex existimatione verae divinitatis. Et confirmatur, quia multi philosophi, agnoscentes tantum unum summum Deum, idololatrae fuerunt, adorando Angelos bonos, et malos, vel animas coelorum, juxta illorum opinionem, vel animas hominum mortuorum, quas proratione meritorum in numerum inferiorum deorum ascribi putabant, ut colligitur ex Augustino, libro 8 de Civitate, cap. 12,
2. Tertium.—Quartum.—Tertio, circaaffectum colendi seu honorandi idolum dubitari potest, quia etiam hic actus non videtur necessarius ad committendam idololatriam ; nam potest quis exterius exhibere alicui honorem sine intentione honorandi illum ; ergo potest etiam hoc modo exhiberi honor divinus idolo, sine affectu honorandi illud, et tamen illa externa adoratio erit vera idololatria, quia ad nullum aliud vitium pertinet; ergo ille affectus non est de ratione idololatriae. Accedit, quod sine opinione verae divinitatis in idolo non potest esse affectus cxhibendi illi divinum honorem ; ostensum est autem non posse haberi illam opinionem de idolo creato; ergo nec potest circa cultum ejus talis affectus haberi. Quarto, circa ipsum actum externumcultus similis oritur difficultas, quia nullus actus exterior continet adorationem latriae, nisi ex intentione operantis, ut supra lib. 1 visum est; sed talis intentio vel haberi non potest, vel certe saepe non invenitur in idololatria, ut dictum est; ergo. Confirmatur, quia si aliquid externum de se continet veram latriam, et proprium Dei cultum, maxime sacrificium; sed hoc potest offerri creaturae sine idololatria; sic enim per missae sacrificium etiam Sanctos colimus, et templa eis dicamus, eosdemque suffitibus incensi, thimiamatis, et aliarum rerum similium veneramur; illud autem genus sacrificii quoddam est, quod Deo offerri solet, ut ex Scriptura constat; ergo.
3. Idololatria alia vera, alia ficta est.— Omnis idololatria est falsa adoratio ex parte rei adorate .—Hae difficultates expedientur facile, praemittendo idololatriae necessariam partitionem. Est enim quaedam idololatria vera, alia ficta. Circa quae membra est considerandum, duobus seu tribus modis posse adorationem aliquam dici veram, scilicet, vel ex parte adorantis, vel ex parte persona adoratae, vel ex utroque capite. Cum enim adoratio consistat in recognitione et confessione excellentiae per signum aliquod protestativum talis excellentiae, ut existentis in tali persona, interduin talis significatio falsa est, quia res ipsa non ita est sicut signiSicatur, neque in tali persona talis excellentia reperitur, et tunc dicitur adoratio falsa ex parte personae adoratae, etiamsi ex intentione adorantis non sit Dceta, sed vera, quia revera intendit talem rem adorare. At vero si adorans non intendat interius ita adorare, sicut exterius significat, tunc adoratio dicitur falsa ex parte persona adorantis, etiamsi fortasse sit vera in re ipsa ex parte personae adoratae, quia nimirum in ea invenitur vere illa excellentia, quam signa exteriora indicant, licet adorans illam non recognoscat, aut confiteri nolit. Et potest claritatis gratia talis adoratio dici ficta, potias quam falsa. Si autem signum adora- tionis et in se falsum sit, et ab adoranie ficto animo exhibeatur, tunc adoratio, et ficta simul et falsa dici poterit. Applicando igitur divisionem hanc ad idololatriam, dicendum est omnem idololatriam esse falsam adorationem ex parte rei adoratae, quia in ea significat excellentiam quae in illa non est. Unde in hoc sensu omnis idololatria potest dici falsa latria. Latria enim significat adorationem significativam divinae excellentiae, in eo cui exhibetur, et ideo tunc est simpliciter et vere latria, quando vere significat talem excellentiam in re adorata ; quando autem falso illam significat, est falsa latria, quae idololatria dicitur.
4. Idololatria aliquando cera, aliquando falsa est ex parte adorantis.—At vero haec ipsa idololatria potest interdum esse vera idololatria ex parte adorantis, interdum vero fi-ta. Veram appello, quia non ex animo ficto procedit, sed ex intentione adorandi, licet alias falsum significet, sicut qui falsam propositionem affirmat, putans esse veram, et ex intentione dicendi verum, formaliter non mentitur, licet materialiter falsum dicat. Sic ergo potest esse aliqua vera, id est, non ficta idololatria, licet in se sit falsa latria; aliqua vero idololatria potest esse ficta, seu falsa etiam ex parte adorantis, qui non ex animo talem cultum exhibet. Quae fictio interdum potest esse ex parte intellectus, ut cum quis non opinatur esse in re sic adorata diviuam excel- lentiam, tamen propter extrinsecas causas vult illam externo signo confiteri; aliquando e contrario potest esse fictio in solo affectu, ut esse patet in daemone, qui, velit, nolit, credit esse in Cbristo divinam excellentiam, et cogitur interdum illam confiteri, eique genua flectere, et nihilominus non habet affectum honorandi Christum, sed solum exhibendi hoc vel illud signum, quia cogitur; sape vero potest esse fictio ex utroque capite, ut contingit in fideli, qui a tyranno cogitur thus offerre idolo, in quo nec credit esse divinam excellentiam, neque habet animum, actum illum faciendi in honorem idoli, sed solum exterius faciendi talem actum, et aliquando poterit interiori affectu in verum Deum significationem illam referre;
5. Ad idololatriam veram exm purte colentis, quid requiratur. — Varro triplicem distinait theologium, physicam nempe, civilem et fabulosum. — Quidam mundum a Deo animari dicebant et ideo illum ut Dewn adorabant. —Ex his ergo concludimus, ad idololatriam omnino veram ex parte colentis, necessariam esse opinionem divinitatis, seu alicujus divinae excellentiae in idolo, seu in re adorata, ut satis ex dictis declaratum est. Neque est impossibilis talis idololatriae modus, ut in prima difficultate objicitur, quia post originale peccatum ita fuit corrupta natura, ut in summam caecitatem usque ad veri Dei ignorationem pervenerit. Qua ignoratione existente, facile fuit in opinionem plurium Deorum devenire. Quam opinionem in triplicem Theologiam, juxta Augustinum, libr. 6 de Civit., c. 5, et Euseb. lib. 1, 2 et 3 de Prapar. Evang.- distinxerunt philosophi, praesertim Varro, in physicam, civilem et fabulosam: ad primum membrum pertinent opiniones, quas de uno vel pluribus Diis philosophi in suis scholis et libris docebant; nam verisimile est, unumquemque secundum opinionem suam Deos plures coluisse, etiamsi illos populis non proponerent publico et communi ritu colendos, ut ibidem Augustinus indicat. Has vero philosophorum opiniones ad duas reducit D. Thomas, d. q. 94, ar:. 1. Prima fuit eorum, qui totum mundum animari ab ipso Deo dicebant, et ideo sensibilem mundum, vel praecipuas partes ejusadorabant, tanquam divinitate plenas, prout Varro etiam sentit apud Augustinum, lib. 7 de Civit., c. 5 et 6, qui latius haec prosequitur c. 16 et sequentibus. Et in eadem sententia dicuntur fuisse Pythagorici, et alii philosophi qui non supremum Deum, sed inferiores putabant ani- mare mundum ; fortasse enim non unum et eumdem Deum existimabant animare totum mundum, ct singulas partes ejus; sed varia numina esse in sole, luna, elementis, etc. Sic enim videtur intelligendum quod Sap. 13 dicitur, hos philosophos, aut ignem, aut spiritum, aut citatum aerem, aut gyrum stellarum, aut nimiam aquam, aut solem et lunam rectores orbis terrarum Deos putasse. Nam in prima parte illius capit. aperte loquitur Sapiens de philosophis, quos asserit Deum inquisivisse, et in operibus illius conversatos fuisse, ad illius tamen cognitionem non pervenisse, et ideo hujus mundi partes, tanquam Deos et rectores orbis terrarum coluisse. Non declaratur autem ibi an coluerint haec sensibilia corpora propter seipsa, vel propter eorum animas, quas putabant esse numina quaedam his corporibus conjuncta. Verumtamen ex ipsorum philosophorum dictis, et ex Augustini et Thomae sententiis, hoc posterius eos opinatos fuisse colligitur, estque per se verisimilius, quia non est credibile homines non solum rauone utentes, sed etiam aliquo modo sapientes, sibl persuasisse corpora inanimata ex se habere divinitatem aliquam, aut esse per se digna supremo cultu.
6. Plato unum summum Deum, et alios minores Deos colebat. — Altera opinio philosophorum, quam divus Thomas refert, est Flatonis et aliorum, qui, ut testatur Augustinus, 1 de Civ. 12, cum agnoscerent esse unum summum Deum, caeterarum rerum conditorem, nihilominus plures minores Deos colebant , quos intelligentias aut daemones vocabant, inter quos etiam ponebant quorumdam mortuorum hominum animas, divinitatis participes effectas ; sed fortasse hi philosophi, licet confiterentur unuum summum Deum, non in omnibus perfectionibus suis summum et unicum illum existimarunt ; quia, licet crederent caeteros Deos esse inferiores in perfectione, nihilominus non credebant pendere ab illo in omni operatione et efficacia sua, sed habere supremam effticaciam et virtutem in aliquo genere ; ideoque etiam illos esse ab hominibus colendos ut Deos, id est, supremo quodam cultu illis propter se debito, arbitrabantur; vel certe, licet speculative non errarent in ferendo judicio de perfectione et dependentia illorum minorum Deorum a primo, errabant practice in judicio de cultu illis tribuendo, nullam in hoc constituentes differentiam inter summum Deum, et caeteros; sicut inter bomines, licet reges terrae inaequales sint in potestate et dominatu, omnes tamen volunt eisdem titulis honoris et excellentiae coli.
7. Substantias separatas non fuisse ab alio factas aliqui credebant. — Addo praeterea, multos philosophos existimasse substantias separatas, quas Angelos vocamus, non fuisse factas ab alio, et ita in hoc aequiparabant illas Deo, idque satis erat ut eis divinum cultum tribuerent, sive alias dicerent esse inaequales, sive aequales in absoluta perfectione. Eo vel maxime quod Gentiles cultum Deorum referebant ad propriam utilitatem ; unde quantum putabant posse a Diis juvari, aut commodum aliquod accipere, vel ab incommodis servari, tantum adorationis ei cultus illis tribuebant; existimare autem poterant, inferiores Deos non minus sibi esse posse vel beneficos, vel maleficos, quam summum Deum, maxime si circa divinam providentiam errabant, et hujusmodi administrationem intelligentiis inferioribus tribuebant. Atque ita fieri potuit ut eos adorandos crediderint ut Deos, id est, supremo cultu soli Deo debito.
8. Cur Theologiae pars quaedam dicta fuert civilis. — Secunda Theologia circa Deorum seu idolorum cultum, civilis vocata est, quia veluti communi civium usu et consensu introducta erat, et Pontifices ac populi in cultu plurium Deorum frequentius illa utebantur. kt licet difficile sit explicare quomodo Varro hanc Theologiam a naturali et fabulosa distingueret, ut late prosequitur Augustinus, lihr. 6 de Civit., capit. 6 et sequentibus, verisimile tamen est hanc Theologiam positam fuisse in opinione divinitatis, quae simulacris ab hominibus factis inesse putabatur. Quam opinionem idem Augustinus , libr. 8 de Civitate, c. 23, Hermeti Trismegisto tribuere videtur, dum ait: /lle alios Deos dicit a summo Deo factos, alios ab hominibus. Nam priores Dii videntur ad Theologiam physicam pertinere, posteriores vero ad civilem: nam hi Dii ab hominibus facti videntur esse idola, et simulacra, que opera sunt manuum hominum, ui ibid. Augustinus subjungit ; addit vero: At ille (id est Trismegistus) visibilia et contrectabilia simulacra, velut corpora Deorum esse asserit. Inesse autem his quosdam spiritus invitatos, qui, caleant aliquid, sive ad nocendum, sive ad desideria eorum nonnulla complenda, a quibus eis divini honores, et cultus obsequia deferuntur. Hanc autem opinionem, et civilem Theologiam introductam esse ait per ariem quamdam copulandi visibilibus imaginibus et statuis spiritus invisibiles, ita ut simulacra essent quasi animata corpora illis spiritibus dicata et subdita: Et hoc dicebat Trimegistus esse Deos facere, eamque magnam et miralilem Deos faciendi accepisse homines potestatem, ut Augustinus ait. Non erat tamen magna potestas, sed mirabilis fraus damonum, qui se statuis immiscebant, et per ea ita loquebantur et responsa dabant, ut vivere existimarentur.
9. Quod discrimen sit inter theologiam cirilem et naturalem. — Inter hanc ergo theologiam civilem, et naturalem, haec imprimis potest differentia constitui, quod naturalis sine sensibilibus imaginibus haberi et exerceri poterat, haec vero civilis in simulacris praecipue fundata erat ; item prior creaturam a Deo factam, posterior vero statuam ab hominibusfabricatam, ut Deum colebat: item illa in discursu aliquo philosophico, licet sophistico, fundabatur, haec vero in sola deceptione demonum per experientias aliquas et apparentia sigua. Quod si fortasse aliqui philosophi utebantur imaginibus solis aut lunae, aut aliarum partium mundi, non illas colebant ut habentes divinitatem aliquam, sed solum ut repraesentantes falsos Deos, quod etiam ad idololatriam pertinebat , longe tamen diversa ratione quam simulacra, quae per Theologiam civilem adorabantur, ut habentia in se divinitatem, saltem per aliquam unionem invisibilium spirituum. Atque de hoc genere idololatriae videtur loqui Sapiens, c. 13, ubi, postquam vanam philosophorum Theologiam reprehenderat , subjungit : Infelices autem sunt, et inter mortuos spes illorum est, qui appellaverunt Deos opera manuwnm hominum, aurum, et argentum, artis inventionem, et similitudines animalium, etc. Et ad praedicta duo genera falsae Theologiae applicari potest, qnod Paulus ad Coloss. ? dicit: Videte ne quis vos seducat per Phiü losophiam, aut inanem fallaciam, secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum. Ac denique ad hanc politicam, seu civilem Theologiam pertinere maxime videtur, quod David ait Psal. 95: Omnes Dii gentium daemonia; loquitur enim de Diis, quos in idolis suis publico ritu gentes colebant, qui (ut diximus) erant daemones, qui in statuis et idolis se insinuabant, ut ab hominibus deceptis colerentur; et ideo aiebat Paulus 1 Corinthb. 10: Qua immolant genles , daemoniis imnolant , ut notavit Augustinus dicto lib. 8 de Civit., c. 24; et Euseb., 1. 4 de Praep. evang.. c. 6; et Lactant., lib. 2 Divin. Institut., cap. 16.
10. Qualis fuerit Theologia fabulosa.--Fertia denique Theologia gentium, ab eodem Varrone fabularis seu fabulosa appellata est, referente Augustino, libr. 6 de Civit., c. 6 et T. Ad eam cnim spectabat adoratio quorumdam hominum mortuorum, quos gentes ut Deos colebant, ex falsa deceptione et traditione. Et quamvis priores Theologiae non minus falsae essent quam haec, nihilominus haec veluti per antonomasiam fabulosa dicta est, quia nec vanis ratiocinationibus, nec solis preestigiis daemonum, sed vanis hominum inventionibus et poetarum figmentis fuit introducta. Utebantur autem Gentiles idolis et simulacris, etiam in hoc idololatriae genere; sed, ut ait divus Thomas, in d. a. 93, artic. 4, non adorabant ipsas imagines ut Deos, sed homines quosdam, qui per illas repraesentabantur, quos appellabant Jovem, Apollinem, etc. De quibus hominibus innumeras fabulas confinxerunt, et de illis ( quod mirabilius est ) innumera sceelera, et turpissima flagitia narrabant et credebant, et nihilominus eos Deos esse existimabant, et ut tales illos colebant. Quid autem nomine Dei aut Deorum 1lli Gentiles intelligerent, vix explicari potest, quia non poterant sub illo nomnine concipere aiiquid perfectissimum , ut quod sit a se, et non ab alio, vel quod sit rerum principium, vel quidpiam simile. Quomodo enim de illis, quos credebant fuisse homines, et tales homines, aliquid hujusmodi opinari aut concipere potuissent ? Videntur ergo cogitasse, divinitatem esse aliquam excellentiam quae ab hominibus comparari potest, non solum virtute, sed etiam industria, potentia, vel alio simili modo, etiamsi cum vitiis conjuncta sit. Et maxime videntur Gentiles existimasse tales homines, post mortem, posse sibi esse noxios. vel utiles ad obtinendas in hac vita res necessarias ad aliquos humanos usus, et ea ratione illos coluisse, ut noxia averterent, et utilia conferrent. Et ita juxta innumeras hominum necessitates, innumeros Deos multiplicaverunt, ut late tractat Augustinus, citatis locis. Denique de hujus etiam falsae Theolcgiae ac superstitionis ratione specialiter videtur loqui Sapiens 14, ut paulo post videbimus.
11. Faplicatur prima difficultas.— Quomodo existimari possit dari plura numina. — Ex his ergo satis explicata manet prima difticultas, in qua petebatur quomodo cultus idolorum procedere potuerit ex opinione divinitatis existentis in ipsis statuis ; nam explicatum est non statuas nudas adoratas fuisse, sed aut ratione numinis superioris, quod illis conjun- gebatur, vel ratione hominum, qui per ipsas repraesentabantur, et ut Dii colebantur. Ad confirmationem autem ex eo sumptam, quod vera dignitas et excellentia non potest in plures personas, seu res adoratas dividi, respondeo breviter, vere quidem non posse, existimatione autem falsa posse. Nam potentia creandi tantum potest esse una; tamen per deceptionem existimari potest, Angelos habere eam potestatem, et ideo esse dignos suprema quadam adoratione. Et similiter licet revera una tantum sit suprema rerum omnium providentia, nihilominus per errorem existimare poituerunt gentes, divisam esse curam et gubernationem rerum universi, et alium Deum essc qui curam habeat segetum, alium vinearum. alium aliorum fructuum, aut aquarum, et elementorum, ac caelorum, vel metallorum, etc., ut prosequitur Augustinus, l. 4 de Civit., c. 8, et sequentibus.
12. Objectio. —Satisfit.—bices , esto crederent plures esse rerum universi rectores, seu moderatores, nihilominus non potuisse existimare omnes esse supremos dominos earum rerum quibus praesident, et independentes ab omni alio; quia hoc aperte repugnat convenienti regimini universi. Unde Augustinus supra refert agnovisse Gentiles, majores et minores Deos, et inter omnes unum supremum, quem Jovem appellabant; ergo licet alios colerent, quaienus illis indigere se credebant, non est necesse ut proprium divinitatis cultum eis tribuerent. hespondeo, de facto ipso satis constare gentes errasse sacrificando pluribus diis, ac subinde unumquemque ex illis diis tanquam verum Deum, seu (quod idem est) sub aliqua ratione supremae excellentiae colendo. Unde verisimile est credidissc, unumquemque Deum in aliquo munere, seu praesidentia et efficacia circa res aliquas, habere supremam vim et potestatem, etiamsi alii dicerentur majores, alii minores, juvta dignitatem rerum quibus praesidebant. Vel certe multi Gentilium, praesertim commune vulgus, caeca quadam ignorantia et falsa traditione ac fide ducebantur, putantes singulis rebus vim quamdam invisibilem, ac supremam praesidere, ideoque supremo cultu esse colendam, sine ulla relatione ad unum suprcmum creatorem, et gubernatorem omnium, nec discurrebant quomodo id fieri posset, aut quomodo sine uno supremo numine ac progenitore mundus posset subsistere.
13. Explicatur secunda d'fficultas, asseriturque ad fictan idololatriam non esse mecessa- riam opinionem Deitatis in idolo. — Ad secundam difficultatem, jam responsum est, ad fictam seu apparentem idololatriam tantum externam, non esse necessariam opinionem divinitatis in idolo, seu re adorata ; ad veram tamen idololatriam, necessariam esse talem opinionem, quia sine tali opinione non potest esse affectus, et intentio significandi vere et ex animo supremam excellentiam in tali re sic adorata ; sine hoc autem affectu et intentione non est vera idololatria, ut declaratum est; quia, ut diximus, aliud est esse veram latriam, aliud esse veram idololatriam ; et licet non sit deratione verae idololatriae, ut contineat latriam re ipsa veram, oportet tamen ut contineat illam veram, saltem ex intentione operantis. Ad confirmationem autem de philosophis agnoscentibus unum supremum Deum, et sub illo alios, respondetur primo, multos ex illis, licet inaqualitatem aliquam agnoscerent, non tamen veram subordinationem et dependentiam omnium ab uno; et ita illos fecisse aequales saltem in aliqua independentia, et eminentia alicujus perfectionis vel potestatis; et hac ratione plures coluisse, ut supremos, et sine ulla relatione ad supremum cultum unius veri Dei, et hoc fuisse satis ad veram idololatriam. Secundo, dicitur multos fortasse ex illis, licet cognoscerent unum Deum, cui soli supremus cultus debetur, tanquam supremo principio et fini omnium aliorum, nihilominus exteriori cultu plures Deos eequaliter coluisse, vel adoratione omnino ficta, ut populo condescenderent, ut de aliquibus Augustinus significat, vel certe, quia decipiebantur a daemonibus, qui affectantes divinos honores, illis persuadebant sibi etiam esse debitos, propter insignem excellentiam et potestatem. Et utroque modo potest intelligi quod Paulus, ad Roman. 1, dicit ae gentibus philosophis: Cum cognovissent Deum, non sicut Dewn illum glorificasse, et mutasse gloriam incorruptililis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium, etc. Et coluerunt (concludit) et servierunt creatura potius quam Creatori.
14. Tertium dubium enodatur. — Dupliciter potest aliquis dare Dei honorem, ci qui non est Deus. — Tertia praeterea difficultas ex dicüs expedita rehnquitur. Fatemur enim posse externum honorem exhiber sine affectu honorandi ; illam tamen non esse veram idololatriam, sed omnino fictam, cujus deformitas, licet contra religionem sit, et ad idololatriam reducatur, tamen in illo genere actus imperfectus est, ut cap. sequenti dicemus ; et praeter illam deformitatem habet etiam malitiam mendacii perniciosi et injuriosi verae religioni. Quod autem ibi additur, non posse haberi affectum colendi aliquem ut Deum, sine opinione divinitatis in illo, non est in universum verum. Nam sicut duobus modis potest quis verbo proferre mendacium, scilicet, vel putans se dicere verum, vel volendo loqui contra mentem, ita duobus modis potest quis velle exhibere divinum honorem, ei qui non est verus Deus : primo, deceptus falsa opinione divinitatis in illo cogitatae ; secundo, sinc tali opinione, per adulationem, vel diabolicum timorem volens adorare, et signum falsum excellentiae exhibere ; et utraque est idololatria, licet prior sit magis propria et omnino vera, nam posterior falsitatem formaliter includit, etiam ex parte colentis, ut supra declaratum est.
15. Quarta objectio solvitur, declaraturque quomodo sint jam determinata signa ad colendum Dewmn. — De aliis signis indifferentilus. — Ad quartam difficultatem respondetur, licet ex natura sua nullum signum externum habeat significationem determinatam ad excellentiam divinitatis, nihilominus ex communi vel impositione, vel consuetudine omnium populorum, sacrificium, et quae illud concernunt, ut templum, sacerdotium, et similia, esse determinata ad divinum cultum; et ideo quacumque intentione haec tribuantur creaturae, ut rei principaliter adoratae, idololatriam committi aut veram, aut saltem affectatam, vei fictam. Unde secundo dicitur, alia etiam externa signa adorationis, quae de se indifferentia sunt ad latriam et alios cultus, ut genuflexio, capitis inclinatio, et suo modo oratio, vel promissio, per intentionem colentium posse determinari ad cultum 1atriae, et sic attributa creaturis propter seipsas continere idololatriam ; si vero debita intentione referantur ad creatorem, non esse idololatriam, ut latius in 1 tom., tractando de adoratione Sanctorum, reliquiarum et imaginum, declaratum est; per quae ibi satisfactum est calumniis haereticorum, qui Ecclesiae crimen idololatriae impudenter attribuunt, quae hoc loco repetere. necessarium non est. Unde ad coufirmationem, negamus Ecclesiam offerre sacrificium aliquibus creaturis, seu sanctis hominibus, vel dicare illis templa, sed uni tantum vero Deo, licet concomitanter et secundario intendatur peculiaris honor, et memo- ria alicujus Sancti in alicujus templi dedicatione, vel sacrificii oblatione Deo ipsi facta, quod non pertinet ad cultum latriae, sed duliae, ut citato loco declaravimus. Incensi autem, vel aliorum suffituum cultus , aut suavium odorum concrematio, vel usus candelarum ardentium, et similia, nec sunt sacrificia, sed sacramentalia quaedam, seu accidentales caeremoniae, nec continent latriae cultum de se, vel ex impositione, sed per intentionem colentium determinantur. Et ita fiunt interdum vel in honorem Sanctorum ad significandam eorum sanctitatem, vel ad excitandos animos fidelium ad devotionem unicuique rei congruentem.
On this page